Rev. Patris Fr. Alphonsi a Vera Cruce Hispani ordinis eremitarum S. Augustini. Et in primaria cathedra Mexicanae vniuersitatis s. theologiae doctoris. Speculum coniugiorum, cum Appendice

발행: 1599년

분량: 511페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

461쪽

DVbitatur 1 . Circa illa verba decreti decernit sancta SynoduS, Vt Dubiu .r . lauiusmodi decretum in unaquaque Parochia suum robur post triginta dies habere incipiat, a die primae publicationis in eadem Parochia

facta, numerando S.

Dubium inquam est,an hoc sacrosanctum decretum a die constitutio nis obligauerit, sed tamen a transgressione fuerint liberi, qui nihil au

diuerunt.

Et videtur, quod sic, nam lex diuina Euangelica a Christo lata, & de baptismo, &de alijs sacramentis; Item de reuocatione matrimonij ad

pristinum statum, ut una unius esset, & repudium nullatenus concedere'

tur, ut in lege scripta, statim a passione Christi vim habuit obligandi: S.Tho. Ἀquamuis transgressibres per ignorantiam excusemus. Vt patet. de ba- ' ptismo, qui fuit obligatorium statim a promulgatione. Et patet in cap. gaudemus . de diuortijs, ubi si infidelis conuertitur ad fidem, primam quam habuit debet sibi copulare, etiam si eam repudiauerat, & non nisi Unam retinere potest, quod non esset si lex non haberet vim obligandi ante promulgationem, quia pono modo veniat in notitiam infidelis lex Christi, statim audito praeconio Christi conuertitur, dcc. Vt late di sputatur in a. p. huius operiS. Secundo, quia si non obligat usque ad promulgationem in Parochia propria, fidelis qui apud infidelis es , ubi nulla facta est huius decreti promulgatio, etiam si alias non ignoret decretum, poterit sine Parocho,& testibus matrimonium contrahere , dummodo alias nullum sit impe dimentum. Quod tamen videtur falsum, ut supra in dubio proprio disputatum est. Item, tertio eodem modo, si lex haec de matrimonio non habuit vim statim quando est condita, sed obligatio est dilatata usque ad promulgationem in Parochia: ergo fidelis non ignorans statutum, quia sciliceterat praesens Tridentini quando canon est conditus; veniens postea in patriam suam,ubi non est facta promulgatio, posset non obstante conci lio contrahere ut ante, & teneret sine testibus, & proprio sacerdote. Sed

hoc videtur inconuenien S, ergo.

In contrarium sunt verba decreti V erta. PRO solutione dubii notandum, quod ad vim legis inter alia requisita r. Nota. Vnum est, I lod promulgetur; patet ex cap. in istis d. q. Nam cum lex S ThQGδ. regula sit actionum nostrarum oportet applicetur regulandis, quod per Promulgationem contingit,unde l. leges C. de legibus, oc consul .dicitur F leges

462쪽

Σ. notari. Panoris

Siluester.

3 . e Dpmdix ad Spreulam e laborum leges sacratissimae quae constringunt hominum vitas, intelligi ab hominibus debent, & patet in c.ad haesede postula. praelatorum,& de constitu.

c. cognoscenteS.

Secundo notandum, quod ad promulgationem,cum primo est promulgata in curia, rei regni Metropoli, obligat uniuersos licet a culpa ignorantes excusari possint,& quod Caesarea lex in singulis prouincijs diuulgari debeat,& Romana sufficiat Romς, asserit Panor.in c. nouerit de sententia excommunicatiunis, dc Siluester, in verbo lex q. 6. Hoc tamen intelligitur quando lex ipsa tempus obligandi non adducit. Omissis ergo aliis quae in propria materia tractari solent ad dubium. Prima conclusio . Huiusmodi decretum,tum quantum ad illa quae seruanda sunt, quae non sunt de essentia contractus: tum quantum ad illa, quae de eius substantia sunt: & alias contractus irritus, Jc nullus: vim obligandi non habuit statim cum primum Tridentini in concilio a Patribus statutum est. Patet ex verbis expressis eiusdem decreti, ubi ait quod post 3 o. dies ab eius publicatione habeat robur,ergo non habuit vim, Arobur statim cum primo canon est condituS. Secunda conclusio . Post promulgationem factam in prouincia in C thedralis obligat post 3 o. dies, non tamen obligat per omnes ecclesias Dioecesis. Haec dubia esset, si verba expressa in decreto non essent, ut scilicet sussiceret promulgatio in prouincia in Cathedrali ecclesia. Nam si sufficeret Romae promulgatio quando lex est Papalis, & in loco concilii quando statutum est, a fortiori sufficeret si in Cathedrali ecclesia in aliqua Dioecesi solemnis publicatio facta esset. Sed tamen non sic de isto stattito, Eo quod sunt verba expressa,quod solum habeant vim obligandi post 3 o. dies, a die promulgationis factae in eadem Parochia. Er.

go ante non habet vim. Tertia conclusio. Decretum hoc de matrimonio tam solemne conditum in Concilio Tridentino, tunc solum obligat quando publicatum est seorsum in Parochia, post 3 o. dies a publicatione facta. Haec patet ex expressis verbis statuti. Voluerunt Patres concilij huius legis sufficientissimam promulgationem fieri: & non confuse, neque in generali, Sed

particulariter, ut ad omnium aures veniret statutum: nam dc si in legi bus non irritatoriis sufficeret illa solemnis promulgatio Romae: dc tunc obligare, ut Panor. docet in cap. cognoscentes de constitutionibus, Tamen quando irritatio graduum est, vel personarum, Ut in matrimonijs,

periculosum esset, si statim vim haberent obligandi ante sufficietem promulgationem. Ob id per quam sancte in concilio tempus diffinitum,

post quod obliget. Ex istis inferre licet, quod si quis Tridentini μum esset nouit quidem

statutum; post tamen in patriam reuersus contraheret eland pstine, matrimonium non esset irritum. Patet, quia nondum promulgatio facta est,

463쪽

Dubium r uando tarpli obligare flatu. eland matrImo. est , & similiter, si quis certo sciret in Cathedrali ecclesia diuulgatum

statutum non tamen in suo oppido, neque in sua Parochiali ecclesia etiaposset se habere illo modo quo ante. Quia nondum habet vim obligandi,neque personae fiant inhabiles ad sic clam contrahendum ante publicationem. Immo etiam facta publicatione in Parochia, intra diem 3 o. adhuc non esset irritus contractus. Patet ex verbis statuti, quibus stan dum. Quia cum sit lex quae irritat, valde odiosa, cum rigore, & strictissime intelligi debet. Ad primum in contrarium libere concedimus legem Christi, quia Vniuersalis segislator est Christus,statim habuisse vim legis, obligandi rationem, & per ignorantiam excusatur ante promulgationem. Secus est de lege humana, maxime quando sunt verba expressa in lege ex quibus constat de intentione legislatoris. Et similiter, si Christus Redemptor noster tempus in suis legibus apponeret, ante quod nemine vellet obligare,non obligasset lex nisi ab illo tempore.

Ad secundiam, quod difficultatem habet superius ex proposito dictum est, dici posse, talem nullo modo teneri ad statutum; Ac si probabile appareat si notitiam habuit,quia non potest in Parochia fieri promulgatio

obligari, quando notitiam habuit decreti, rationi consentaneum videtur,& iuxta verba statuti probabiliter dictum non obligari magis quam si tale decretum institutum non esset, quia Patres in Concilio,qui potuerunt legem concedere, & modum potuere imponere, quomodo ligare,& quando deberent obligare. Et quia huic, promulgatio facta non est statuti: quandiu non fuerit subsecuta promulgatio , manet deobligatus. Et eo modo contrahere potest alijs seruatis quomodo poterat ante Co-cilium Tridentinum, sine Parocho. Quia habere non potest, & sine te

stibus, si adhibere nolit hoc debet intelligi, si non fuit quando promul gatio facta est in Parochia apud fideles. cita talis si post captiuus esset

apud Thurchas maneret sine remedio in matrimonio. Neque mirum cum etiam maneret sine aliis sacramentis necessarijs: nam neque posset confiteri. Neque Eucharistiae sacramentum suscipere, neque confirmari, &c. Ad tertium solutio satis constat ex dictis. Hic finis est expositionis totius decreti de clandestinis matrimoniis. Esset hic quaestio mouenda,& amplissima, amplissime tractanda. An ec clesia potuit iure suo utens huiusmodi personas, alias habiles, Sc legiti mas, illegitimas reddere ad sic clandestine contrahendum. Verum A si a multis viris doctis, & Reuerendissimis Episcopis in Concilio existenti bus, id fuerit dubitatum, δἰ controuersum, iam ab ecclesia diffinitum, determinatum ita est,ut Catholico dubitare non liceat, neque in controuersiam adducere; unde in Canone 4. in sessione et . Haec verba habentur. Si quis dixerit ecclesiam non potuisse instituere impedimenta ma trimonium dirimentia,vel in iis constituendis errasse, anathema sit. Ec-F a ce qua

Iuris reg.

dum.

Claudius spec siti

464쪽

φε . . pendix ad Speculum conrugrorum. ce qualiter diffinitum est, de quod potest impedimenta apponere matti monium dirimentia,sicut potuit inhabiles reddendo personas ad occul

te contrahendum, irIitando,& annullando tale matrimonium : cum ante hanc determinationem esset matrimonium clandestine contra filum , ra

tum, de legitimum sicut ab eodem Concilio diiunitum est, in principio, in c. I. non ergo ecclesia Catholica errauit in hoc, neque errare potest, quia spiritum sanctum habet gubernatorem: nec hoc faciens ecclesia mutationem facit, circa substantiam sacramenti: quia sicut , dc nouum S.I hQ- 3- sacramentum instituere non potest, quia talem potestatem non ha- Pq, - μὰ Christo, sic nec substantiam mutare; sed tamen habet, otest tem in al1 quod sacramento praeuium, dc cum personae quae contrahere debent matrimonium, aliquid sit praeuium; & quod palam fiat, 3 non in occulto etiam de praeuijs sit, potest ecclesia, &; congruentissime. Hoc ecclesiae datum est, ut discernere posset inter personas quae deberent contrahere , de modum quo nam, cum in matrimionio sit obligatio non ad horam, vel annum, sed perpetuo usque ad mortem vinculum in dissolubile, consentaneum fuit hoc maturo iudicio perpendendum, de non te mere contrahi debet. Sicut, & in voto solemni etiam perstringit, quomodo, δἰ quando vinculum teneat indisibi ubile, quia traditio non ad tempus, sed usque ad mortem est. Et quia in alijs sacramentis a matrimonio haec non militat ratio,couenientissime de matrimonio ta peculiaris,& usque ad minima quaeq; ab ecclesia ratio habita est. Et quia contractus est humanus, quod ut diximus in aliis sacr/mentis non est.

DE COGNATIO NE

T A T V IT sancta Synodus, ut unus tantum, fiue vir , siue mulier, iuxta sacrorum Canonum instituta,vel ad summum unus,& una baptigatum de baptismo suscipiant, &c. inae ergo sunt de nouo consideranda, & iuxta Concilii

I Uniaul IOS . , Vel restringenda ad illa,

, t . dies, Rntiquitus de cognatione spirituali, de a nobis adducta in proprio sunt in 1. loco,in prima parte art. 5.sunt haec. p. speculi. primu sancta Synodus statuit, ut in baptismo solii sit unus, siue vir,sive femina, qui de fonte leuet, que patrinu vocamus,& ad sumia unus,& una. Itaque sancta Synodus non amittit plures patri nos, viros, vel mulie ires; quia si duo adhiberi debent, unus debet esse vir, S alter foemina. Secundum quod ait est, quod inter huiusmodi suscipientem, unum vel duos, inter baptizatum, δἰ patrem,& matrem bapti Eati, dc suscipientem,

sit cognatio spirituali S. Α- . i

rippendix ad illa quq

465쪽

8 Sed quod addit nouium est, quia dicit, tantum, ita quod non est frater nitas, quae solebat esse inter filios bapti ratis, S leuantis, ipsum bapti χatum. Sed solum ille primus gradus cognationis spiritualis manet: dccaeteri amplius exclusi sunt. Et ob id nullum ad contrahendum matrimonium impedimentum est. Qtiartum quod statuitur est,ut Parochus antequam bapti et, sciscite tur ab eis, ad quos spe fiat,Quem eligant ad suscipiendum in baptismo, seu adleuandum de fonte, vel in patrinum, quod idem est , & unum, vel duos, si eligant solum ad suscipiendu in baptismo admittat: aliis seclusis. Quintum iniungit, ut Parochus in libro describat nomina eorum, qui leuant, de fonte , de baptizatum, & eos doceat cognationem spiritualem

quam contraxerunt;ut nulla ignorantia excusari valeant.

Sexto statuit sancta Synodus, Quod si alij assistentes baptismo attige

rint vel tetigerint bantizatum ob hoc nulla coEnatio spiritualis insur-

466쪽

. . Appendix de cognatἱone 'irituam in f singulariter notandum,quod S. Papa Pius V anno I sues. an- b. Pontificatus ad dubium quoddam propositum. An scilicet personae quae contraxerunt ante Concilij confirmationem, in gradu olim prohibito, indigerent dispensatione post confirmationem Concilij, cum ante non valeret matrimonium . Summus Pontifex in quodam proprio motu declaravit,quod tales licite manebant in matrimonio sine alia dispensatione, dummodo essent coniuncti, in illis gradibus cognationis spiritualis, qui modo exclusi sunt in quibus potest matrimonium stare. Vt si. . G. filius tenentis in baptismo,contraherat cum tenta, seu bapti Zata a patre, etiam si ante confirmationem Concilij Tridentini, nullum erat matrimonium, Vult Summus Pontifex, quod absque dispensatione aliqua,post confirmationem Concilij maneant in matrimonio. Eo quod ille gradus modo prohibitus non sit.

Tei.ad illa non stos articulos , a SI. articulo incipiens inprima quae de pii parte en addendum.

Micatione

βδ ςψlim I cap. 3. sessionis praedictae r . de publica honestate loquens. Iusti- tiae publice honestatis impedimentum, ubi sponsalia quacunque ratione valida non erunt, sancta Synodus prorsus tollit. Vbi sponsalia valida sunt, sancta Synodus discernit impedimentum publics honestatis, non extendi ultra primum gradum. Haec sunt notanda: nam olim in sponsalibus contractis post septennium inter consanguineos, vel affines, qui impedimentum ignorabant: etiam si nulla essent, oriebatur praedictum impedimentum. Vt patet ex cap. unico,in 6. de sponsalibus, ut a nobis probatum est, in articulo set. Modo est ablatum, itaque etiam si iuris praesumptione valida sint sponsalia, non oritur impedimentum, si modo nulla sint sponsalia, & ubi oritur impedimentum,in veris sponsalibus, non vltra primum gradum progressus est. Cum olim, ut ex iure constet, ad quatuor gradu S erat extensio,vt in consanguinitate, & affinitate. Hic oritur Dubium,an haec restrictio, quo ad publicam honestatem,ut solum in priimo gradu, an etiam intelligatur in matrimonio de praesenti

non consumato. Cum etiam impedimentum ex eo causatum publica ho- . nestas vocetur: an solum in sponsalibus de futuro teneat. 0iμxi' Respondetur, quod hoc erat dubium, sed anno Is 68. 8. KalendaSIulii,a sanctissimo Papa Pio ininto declaratio facta est: Vt restrictio facta in Concilio Tridentino, in sessione et q. cap. 3. circa impedimentum publicae honestatis, ut non se extendat ultra gradum primum, sit intelli genda solii in sponsalibus de futuro, & quando matrimoniti de praesenti contractu est,manet gradus, sicut olim usq; ad quartu, sicut in affinitate.

467쪽

Iana nouissime statuta in Concilio Tridentim. Qimpedimento affinitatis . CIrca impediiventum assinitatis, quod oritur ex copula illicita, etia

s acta est restrictio in haec verba, in c. . Praeterea sancta Synodus, ex grauissimis causis adducta, Impedimentum, quod propter affinitatem ex fornicatione contractum inducitur, &matrimonium postea factum dirimit: ad eos tantum, qui in primo, &secundo gradu coniunguntur, restringit. In ulterioribus vero gradibus statuit huiusmodi affinitatem,matrimo- postea contractum non dirimere,haec ex concilio. Ecce quo pacto cum olim ante Concilium Tridentinum, ex aequo currerent gradus affinitatis prohibiti, perlegitimum matrimonium, & copulam illicitam : modo tamen restricti olfacta est in contracta assinitate per copulam illicitam, solum ad duo gradus.

Sed hic oritur dubium circa verba sancti Concilii, quia ibi restrictio fit in gradibus affinitatis ortis per fornicationem, An etiam sit intelli

gendum in gradu oborto ex adulterio: nam cum impedimentum oriatur ex omni copula illicita, ita oritur ex adulterio,sicutis fornicatione, t33.q. I .cap. Nec ea,&cap. discretionem, extra de eo qui cog. consang. VXO.suae,)c. tuae fraternitatis, ut in prima p. arti. 7.late.

Non satis mihi compertio est, quid sit diffiniendum: nam pro una parte est, quod patres in Concilio voluerunt huiusmodi gradus ex illi

cita copula restringere, de ultram secta n dum non extendi, cum non amicitiae,sed inimicitiae ortum habeant, ex illicita copula. Et sic in uniuersum videatur facta restrictio, siue ex fornicatione, siue ex adulterio, ut

ultra secundum non extendatur.

Ex alia parte eae, quod sancta Synodus solum ex fornicatione ortam affinitatem restringit: cum fornicationis copula distincta sit, ab illa quae adulterij est: videtur quod aiunitas orta propter copulam adulterinam maneat in eisdem gradibus, sicut ante Concilium, & solum restrictio facta sit quando fornicaria est copula. Haec cum sint odiosa, quia contra commune ius restringenda,& non amplianda sunt. Quapropter videtur dicendum, quod restrictio solum facta sit in affinitate contracta ex copula illicita fornicaria, & non quae ex adulterio . Nam species genus includit directe, cum ex genere, de differentia constet. Et in homine animal intelligitur, non tamen in genere includitur species. Nam qui animal dicit non statim honminem, vel Leonem dicit. Sic etiam cum sancta Synodus solum de fornicatione loquatur, quae videtur tanquam genus esse ad adulterium,non sequitur, quod eo, quod ex fornicatio coitu, ablatus sit gradus,sit ex adulterio .

Qui vero affirmaret ibidem in fornicatione intelligi, etiam assinitatem

ortam Appendix ad affinitate ad illa

nullos articulos.

Dubium. Solutio a

468쪽

48 Appendix ad impedimentum asyn laetis .

ortam ex adulterio, etiam habet pro se rationem . Mia ubi adulterium & fornicatio est. Nam non potest intelligi adulterium , sine hoc, quod illicita copula fornicationis intelligatur. Et adhu i apponitur circula stantia, quae in speciem aliam mutat', quia ad alienam est accessus, & ob id in adulterio duplex reperitur malitia, ct fornicationis, de iniustitiae, quia ad adienam accedit. Quapropter si restricti sunt gradus affinitatis contracti per fornicationem: δc etiam manet restricti, illi qui per adulterium. Quia in adulterio fornicatio etiam est. Et hoc videtur tenen dum,scilicet, quod per fornicationem, sancta Synodas omnem illicitam copulam intellexit ad luxuriam spectantem. Neque hic modus loquen-Thbs; ἡ... liςHRS, diuinis literis: nam Thobias filio suo consulens ait. At tende tibi fili mi, ab omni fornicatione, ubi per fornicationem omnem

Matthae. s. intellexit luxuriam, adulterium, stuprum, & incestum, &c. Et Matth. . t Christus Redemptor ni r docuit non esse relinquendam VXΟ-

ibith I. ', ς ςQpt fornicationis canis, dec. Ibi per fornicationem intellexit

ehium iii adulterium, Ut notum est,etiam ad Ephe. ad Coloss.3. & Actuum is . telligitus. 5c in multis alijs locis fornicatio generaliter, pro omni illicito concubi tu sumitur. in praesentiarum ergo ita dicendum, δἰ sentiendum, ut ver

bum illud fornicati ,significet illicitam copulam. Sic quonaodocunque affinitas sit orta per illicitam copulam extendi no debet citra duos gradus . Quamuis illa quae pes licitam, maneant sicut ante per quatuor gradus prohibita. Sumi Pon 8 Hic etiam erit adnotandum, quod adduximus de cognatione spiri' alii l. tu li , quod summus Pontifex pius Papa V. anno 13 anno primo sui Pontificatus declaravit,quisit illi qui ante confirmationem Concilij Tridentini contraxerunt in gradu affinitatis,ex illicita copula causato 3.vel' quod possint esse, & manere in matrimonio post cofirmationem Concilii factam, absque aliqua alia necessaria dispensatione. 8 Haec sint notata propter aliquos viros doctos, qui putauerunt legem antiquam in matrimonio, quo ad gradus prohibitos, hic in affinitate, dein cognatione spirituali, in publica honestate : solum fluisse quantum ad

vim dirimendi, ut scilicet contractum n eis non sit dirimendum, sed tamen habere vim talem antiquam prohibitionem quantum ad vim impediendi : ita ut necessaria sit dispensatio ad contrahendum, in illis gradi bus . Nos vero dicimus huiusmodi viros deceptos, gradus ablatos a

Concilio sic semotos esse, ut pςrinde sit, ac si non fuissent olim, & quan tum ad vim impediendi, A dirimendi,& nullam es. necessariam dispeii satione post Concilij Tridentini confirmationem. Et hoc est, quod san-bus cognationis spiritualis. Et idem dicendum defradibus in impe dii hento publicae honestatis. Et idem responderet Sunamus Pontifex de

publica

469쪽

publica honestate , si ab eo fuisset quaesitum, sicut respolidit de assinita

te,&cognatione.

De impedimento raptus sancta 'nodus aliqua nouiter di*osuit quae merito

veniunt examinanda, ct declaranda, ait in haec verba.

DE cernit sancta Synodus inter raptorem, & raptam, quandiu ipsa in potestate raptoris manserit: nullum posse consistere matrimonium.

Hoc esst nouum, nam olim iure canonico prohibitum non serat, quod raptor virginem raptam, sibi copulare posset. Extra de raptoribu S c. I.& de adulte. c. I. 8c c. placui, c. de puellis 6. q. a. Vt late probatum est in Speculo, in prima parte art. a s. Quod intellige de raptore virginis solutae. Nam raptor alienae sponis ducere non poterat 27. q. 2. c. statutum.

Modo tamen in Cocilio diffinitum. Vt inhabiles iudicentur, & raptor,& rapta ad n iatrimonium: non simpliciter, sed quandiu raptor raptam in sua habuerit potestate. Nam eo modo quo de clandestine contrahen tibus dictum est a Concilio fuisse sancitiam,vi sint inhabiles ad sic, clan destine contrahendum: non simpliciter,sed ad sic; eodem modo diffinitur de raptore, & rapta, ut quandiu rapta fuerit in potestate raptoris, non possit consistere matrimonium. Secundum, quod dicit sanctum Concilium est. Quod si rapta a raptore separata, dc in loco tuto constituta, & libero, voluerit raptorem habe re in maritum, poterit raptor eam sibi copulare : ecce quo pacto non fuerunt simpliciter inhabiles declarati a sancto Concilio , sed solum quandiu non fuerit posita in loco tuto, & libero. Iertium sancta Synodus dicit de raptoribus, quod raptor, ac omne Silli c'nsilium, aut auxilium,& fauorem praebentes, sint ipso iure excommunicati,ac perpetuo infames, omniumque dignitatum incapaces, & si Clerici fuerint, de proprio gradu decidant. Hic considerandum hanc poenam incurrere, quicunque vere fuerit raptor: siue rapiat virginem, siue solutam, siue nulli desponsatam, siue alteri desponsatam. Quia cum generaliter loquatur sancta Synodus de omni raptore, cuia i raptor dicatur, qui non stiam rapit, siue iis a virgo sit siue non, siue Coniuncta alteri, siue soluta, sequitur talem raptorem ipso facto excommunicatum. Et non solum ipsum, sed omnes qui consilium praebuere, auxilium, aut fauorem sunt ipso in re excomunicati . est enim canon latae sententiae, dc non ferendae. Verum animaduersione dignum est, quod rapere importat violetiam: sicut rapina indicat. Quapropter qui violentiam non intulit foeminae, etiam si a domo parentum ipsis nescientibus egrediatur, &ad preces, vel persuasiones, vel ad dona viri mota puella, libere sequatur virum G suadentem

Appendix

ex Conci.

Trid. ad illa quae de raptu in

470쪽

Marti nide Magi.s o Myppendix de impedimento raptus. suadenteret,non erit talis propriae dicendus raptor, neque ipsa est rapta . ia non sit ei iniuria sit volens,& sciens,parentes deserat, & suadentem sequatur. Quare talis vir, qui precio, vel precibus puellam solicita

ret,ut e domo parentum egrederetur, si egrediatur, δἰ eum sequatur; non videtur, quod ipso facto talis sit excommunicatus, neque qui consilium auxilium, aut fauorem, ad haec dederunt: nam si raptor non diceretur, alicuius alterius rei neque rapinam committeret, si ab aliquo prece, vel precibus extorqueat, quod habet in sua potestate. Similiter in proposito. Quamuis ex alia parte furtum dicatur committere : quia iniuriose contra voluntatem parentum puellam secum portat, quae subparentum cura posita de se ipsa deliberare non deberet, parenti bus in consultis. Itaque, & si talis de quo sermo es: aliunde grauiter peccare dicatur, raptor tamen dicendus non es ; nisi puellae, vel paren tibus vim inferat, & puellam rapiat sic excommunicatus ipso facto

non esset.

Consequenter etiam dicendum videtur, quod ille qui puellam sollicia tauit, prece,Vel precio, per se, vel per interpositam personam, & puellaeum sequatur, clam patre, & matre: poterit eam ducere Si modo fiat praesente Parocho, & testibus, iuxta diffinita de clandestinis matrimo- iiij s. Neque opus est ad hoc, quod possit consistere matrimonium, quod rapta ponatur in loco tuto, 3c libero, quia illa prohibitio, seu interdictum,solu intelligi debet quado raptor vere raptor est ,& dicitur.at ille qui suasione attraxit raptor non est.Et quod ad raptum proprie ne ces ario violentia debet inferri,vel ipsi puellae,vel parentibus grafice, ut

solet explicat Doctor. S. 2. a. quaest. I sq. arti. 7. Vbi asserit ad raptu oportere, ut violentia concurrat: alias si violentia non sit, non erit raptus, neque talis dicetur raptor.

Ecce quomodo quado non est proprie raptus matrimonium stare potest ,δ post: Conci L Trid. quia ante Concilium dubium non est. Quo i siquis esset raptor, solutae virginis, vel viduae, poterat eam habere in uxorem, A quamuis esset impedimentum, quod contrahendum impediret, non tamen dirimit contractum, ut a nobis in articulo et s. in prima parte di istum, elegantis stine doctor Sanctus, in loco citato 2.2.q. 134.arti. 7. in solutione ad 3. argumentum.

Comprobatur ex dictis error Martini de Magistris in suo de temperantia, qui ausus est affirmare, quod raptus sic erat impedimentum ad contrahendum,Vt etiam dirimeret contractum. Et nititur id probare ex multis capitulis 1. 8c a. Et ad probandum adduxit, quod raptor esset ipso facto excommunicatus, & consequenter incapax sacramenti, ob id non poterat esse matrimonium. Probatur ex c. si quis, δἰ c. si au

Sed tamen fatue locutus est Martinus: nam raptus non est ex illis quae impediunt.

SEARCH

MENU NAVIGATION