Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

131쪽

ctorum, ut dictum fuit supra cap. s, cum loquoremur de Dio Ptirpativa. Et haec sufficiant quoad exercitium Feriae secundae , quod quidem consistit in suspiriis amorosis dilecti. Feria tertia veniens ad oratorium, signaculo Sanctae Crucis consignatus , assume personam filii cum amoroso assectu, et forma meditationes hoc modo :Primo intuere, quomodo iste tuus dilectus est decor universi et universa decoravit. Quomodo est ille , cujus pulchritudinom sol et luna mirantur, et in quem Angeli desiderant prospicere. Quomodo ab isto tuo dilecto habent decorem pulchritudinis sidera, rosae, lilia, plantae et universa

creatura.ouomodo ab illo habent aves decorem Suavis melodiae, philomelae, alaudae et omnium avium genera

et organorum.

Quomodo ab illo habent dulcorem saporis mel, vinum et omnium pigmentariorum et fructuum ge

nera.

ouomodo ille decoravit coelum Sideribus, aerem volucribus, terram animalthus, aquam innumerabilium generum piscibuS. Quomodo ipse sustentat omnia: et si suam subtraheret sustentationem Seu congervationem, omnia in nihilum redigerentur. Quomodo ipso est sons sapientiae, a quo emanant

Gareiae Meditationes. Diuitigod by Cooste

132쪽

omnes thesauri sapientiae et scientiae; illo enim est aeterna sapientia attingens a sine usque ad finem fortiter, et disponens omnia Suaviter. Quomodo ipse est, qui coelorum continet thronum et abyssos intuetur, montes ponderat in Statera, te ram palmo concludit, et Posuit legem aquis , ne , transirent terminOS SUOS.Cum igitur lente ista super potentia et decore dilecti tui fueris contemplatus, ex intimis cordis sorina orationem amore ignitus eo modo, quo diximus Feria seeunda, dicens: O Domine . tu es amor meus, honor meuS, SPES med , refugium etc.

Ferict qtiaria ad locum orationis accedens, ubi tibi erucis signaculum impreSSeris etc. personam spongae assumens ingenti amoris assectu forma meditationem modo qui sequitur: Inspice, quomodo iSin, quem amando quaeris, est mundi gloria, quem adorant Angeli. adorant Archan- geli, tremunt Potostates, et cui omnia serviunt. Quomodo eum jure laudat omnis creatura, et ipse est Spes noStra, salus noStra, honor noster, gloria nostra, finis et ex elatio nostra. Quomodo est abundantissimus; nam sua est terra

et plenitudo ejus, et gIoria et divitiae in domo ejus, et quod si honoratur et dives dicitur qui habet aurum, quantum honorari deberet, qui fecit aurum et gemmas et omnia, quae sunt in universo' ouomodo iste tuus dilectus est incomprehensibi-

133쪽

lis: de eo enim dicitur: munus Dominus et laudabilis nimis, ei munitudinis ejus non est sinis. Quomodo est tantae excellentiae, ut suam altissiamam celsitudinem nemo possit capere ad plenum :neque Angelus , immo neque ulla creatura , quia omnis creatura est finita, dilectus autem tuus infinitus , finiti vero ad infinitum nulla est proportio. Cumque ista congratulans gloriao et divitiis tui dilecti morose fueris meditatus, ex praecordiis amore plenis forma orationem ut supra Ferta secunda, diacens: O Domine tu es amor meuS, etc.

Ubi Feria quinta ad orationis locum perVeneris et

crucis sanctae vexillo te ipsi ieris, assumens perS nam etc. ut Supra, cum ardenti amore forma meditationes hoc modo: Contemplare, quomodo iste, quem diligis, totus est charitas, et qui manet in eo, manet in charitate; sicut natura ignis est ardere , incendere et calefacere: sic proprietas charitatis ejus est creare et se largi simo diffundere, ad amorem iussammare, ac endem, salvare, redimere, custodire, liberare, illuminare. Quomodo iste dilectus tuus est loco incircumscriptibilis et tamen ubique est; nam si ascenderis in coelum, illic est: si descendoris in infernum, adest: do illo enim dicit Bernardus: Deus tibique rectricti, tibique impervi, tibique majestas titia omnia implet, nam in inferno eaeercei cicium Daliliae: dicere autem

in ab3entia ejus hoc fieri, perfidia rat.

134쪽

ouomodo isto dilectus tuus est merces Sanctorum, jubilus Angelorum , speculum omnium Electorum , exspectatio Patriarcharum, fundamentum Prophetarum , solamen Apostolorum, corona Martyrum, jubar Consessorum, gloria virginum. Cum ergo ista charitati et magnificentiae dilecti 'tui congratulans demorando meditatus fueris, ora modo quo supra , dicens: O Domine, tu es umor

Feria semis ad oratorium perveniens postquam te sacrae crucis armis munieris, accipiens pergonam ut supra, cum assectu amoroso forma meditationem sic: Animadverte, quomodo iste, quem cupis ardenter diligere, est regula et exemplar omnium , et quctntores est ei propinquior, lanio est nobilior. Quomodo aliqua habent esse solum , aliqua Esse et vivere et sunt nobiliora prioribus, aliqua ESse, ubvere et discernere et sunt secundum naturam utriS- quo nobiliora, aliqua praeter haec habent purum esse et virtuosum esse, et sunt ei plus caeteris propinqua. Quomodo per sincerissimam ejus bonitatem est in eo omnis me larum, Viri gitas, Communicabilitas. Quomodo isto tuus dilectus est ordo sive Ordinator universorum, qui singula locat secundum statum suum et sua merita sursum aut deorSum, Sicut prindens pictor ponit colores: hic rubeum, illic nigrum. ibi fulvum, ut decoret opus Sum.

Quomodo isto, quem diligero coneupiScis, est per

135쪽

sectissimus sine omni defectu, qui nullius indiget, quia est sibi sussicientissimus, quo melius aut dignius aut nobilius aut persectius quidquam neque eSt, nequo potest excogitari. Quomodo quidquid est Iaudabile et persectionis in creatura in positivo, hoc est in eo in superlativo. Ubi autem haec congratulando exemplaritati, ordinationi et perfectioni tui dilecti demorans fueris contemplatus, assectu amoris igniti forma orationem eo modo, quo diximus Feria secunda, dicens: O Domine, tu es

amor meuS, etc.

Sabbato, ubi accesseris ad locum orationi depulatum , consignans te sacrosancto Signaculo crucis ac RSSumenS pergonam, ut supra , cum assectu amoroso forma sic meditationem. Conspice primitus, quomodo iSto, quem amas, QStquietissimus, et perpetua mundum ratione gubernat, terrarum coelique Sator est, stabilisque manens dat

cuncta moveri.

Quomodo est principium, rector, dux, Semita Et

torminus omnium.

Quomodo ipse est finis et requies tranquilla piis, et immobilis et immutabilis, quia ubique est; reS Ruiem dicitur moveri, quae tendit ad locum ubi prius non fuit, immobilis autem, quae ubique est et non habet quo tendat. Quomodo QSt omnium recreator i ipse enim dixit: re ille ud me omlita, qui laborulis et onerali estis, et

136쪽

vo reficiam vos; et quod anima, quae in suo dilecto radicata est, sicut in suo centro recreatur et quiescit, quae vero non, multis vanis phantasmatibus inquietatur et fatigatur. Postquam haec praedicta diligenter meditando in corde versaveris tuo, ut valeas in corde aliquem per- 'cipere Saporem , congratulans quieti, stabilitati et recreativae virtuti tui dilecti, amoroso assectu ora ut supra, dicens: O Domine, amor meus tu es, etc. Dominiea die oratorium ingressus et Sanctae crucis vexillo munitus, assumensque personam filii vel spo sae cum amoris assectu, forma isto modo meditati,nem tuam.

Primo evila, quomodo iste, quem amans desideras, est sussicientissimus: et qui eum possidet, omnia possidet, et qui eum non habet, mendicus est et pauper, quia quidquid praeter eum est, non reficit, et si reficit non sussicit, et si ad tempus sincit, non tamen in perpetuum satiat, quin adhuc amplius quaeratur . qui autem eum habet, Saturatus est, quia Secum finem suum habet et non aliud, quod quacra coctilia, quomodo iste tuus dilectus est super Visibile, audibile, Ginlabile, Odorabile, Tansibile. Sensibile.

137쪽

o uomodo est altior, quia Super

Flavragile, Numerabile, Ciretimeriptibile, Commutabile, Imminabile. ouomodo est altissimus; est enim super

Dolinibile, inabile, Investipabile, istimabile, Intellistibile. Est tamen totus amabilis, maxime laudabilis et summe desiderabilis. Duomodo iste tuus dilectus est thesaurus fidelis, et ubi est thesaurus tuus, ibi est cor tuum quidquid tibi auferatur. Si ille in te permanserit, sussicit tibi, nam ille est illud unum, quod dixit Marthae esse ne

Quomodo ille est summa complacentia noStra, Et si totus mundus nos reprobat, si ille nos approbat, sussicit nobis: desiderium enim nostrum ipse est et nostra suffcientia. Quomodo est vita, a qua habent vivere omnia, in quo nos movemur, vivimus et sumus; de illo enim dicitur: Eae ipso, per ipsum, et in ipso sunt Omnia.

138쪽

O uomodo dilectus tuus dicitur Christus, id est, unctus; nam est talis unctio et salsa, quae apposita unicuique rei mundi facit ipsam sapidam. Quomodo in electis est sapor gratiae, in damnatis sapor justitiae et vindex iniquitatum. Quomodo iste tuus dilectus est creator, gubernator , redemptor, justificator, retributor et glorificalor. Exultans igitur in meditatione harum persectionum dilecti tui et eis congratulans liquefiat anima tua, et in pace in idipsum dormiat et requiescat , et dicat: Nolito suscitam dileetam, donec ipsa velit et prorumpam in ejus laudibus. Et si digne eum laudare nequeam, de eo tamen non silebo, cum solum de eo gaudeam; ille enim est dulcissimus Sapor, et qui eum gustat, victus ab ejus sapore, mori poterit prae amore. Tu Solus amans, unice dilecte mi, Pulcherrime , ubi, quaeso, vis manere' Ubi vis te quaeram , qui totus es sapor et dulcedo' O dulcis hospes animae, eSto hospes meus et ego tecum sine fine. Cumque ista congratulans sufficientiae et fideli thesauro vitae et unctioni tui dilecti moroso meditatus fueris, ex intimis suspiriis et desideriis ejus forma orationem prout diximus feria secunda, dicens: O

139쪽

2 CAPUT XXVIII.

Puomodo anima nostra per fervidum amorem sine aliqua intellectus operatione erigitur in Deum.

Diximus in superioribus, quomodo intellectus noster per meditationem et laudationem divinarum permotionum erigitur in Deum, et qualiter in anima nostra per verba et desideria ignita ignis divini amoris

est accendendus; nunc tractandum est, qualiter mens jam aliquantulum secundum formam suprapositam exercitata elevatur in Deum absque ulla intellectus actione, et ei per fervidum amorem adhaeret, quod Sancti veram sapientiam nuncupant, ut enim dicit divinus ille Dionysius: Sapientia ista est per isnorantiam copnila , eo quod nulla humana ratio intellectus , set notitia elevat animam ad hujmmodi iamrmam uni nem: sed eSt ostis solius Dei, qui sine aliquo intelia-eltis nostri ossicio dissitatur gui sentimentum animae

Vnde hic anima nostra quoad intelligere potius sohabet passive et receptive quam active, nam ibi se sus non habet locum , ubi sola regnat amoris assectio. De hac sopientia dicit Beatus Iacobus , quod omne donum perfectum de sursum egi descendens , id est, a Deo. Ista est sapientia , quae tantum et tam saepe commendatur in libro sapientiae. Et non

gignitur in nobis haec sapientia per studium intelle-

140쪽

ctus sicut scientiae humanitus acquisitae , sed per exercitia internorum assectuum, de qua loquitur Pr, pheia, cum ait: Renuit coimolari mim meae memor mi Dei et de elaltis stim , et delicit spiritus meus , hoc est, quod anima, quae omnem humanam et ca natem delectationem a se repulerit, tactu divinae sapientiae exhilaratur et sursum elevatur et hic deficit . nam non sincit linguae exprimere ossicio, quod de suo hic sentit dilecto. Ad hanc sapientiam nunquam philoSophi pervenerunt , neque illi, qui circa corporalia et phantasmata intellectum occupanti Et est super omnia dona nobis supernaturaliter infusa , quantum ad modum elevandi in Deum, scilicet per amorem, Superiorem animae portionem; neque enim in aliqua alia re anima tantum quiescit, neque adhuc in eo habens respectum ad aliquid commodi vel voluptatis; sed solum propter SeipSum , qui solus est summo amabialis , quem quaerit et petit et diligit dumtaxat, quia

sentit eum summe bonum , immo ipsum summum bonum ab omni defectu et miseria elongatissimum.

Et ut dicit quoque idem Beatus Dionysius capit. I :De diuinis nominibvi: sapientia ista ita pertingit suum dilectum per amorem, quod non Speculatur vel considerat eum speculativo vel subtiliter, quod quidem non movet ad amorem , sicut si quis ad investigavidum aliquas veritates Subtiles Vehementer occupetur in materia de Trinitate vel de aeterna Verbi genera-

SEARCH

MENU NAVIGATION