Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

161쪽

contrario est, inveniri quosdam, quibus ipsa vita activa est grave onus, et mirabiliter per eam impediuntur.

Etiam accidit, ut aliquis sit talis et tam bene in Sua naturali complexione ordinatus vel etiam ex speciali Dei gratia, quod plus una die proficiet, vacans contemplationi, quam alius proficiat per spatium unius anni. Verum tamen non intendo, quod quis ita uni vitae studeat, quod aliquando non intendat alteri, vel plus vel minus secundum tempUS, prout sibi utilius viderit expedire: non enim adeo se totum debet tradere vitae activae, quod aliquando non habeat cogitare aliquid de Deo et sua conscientia , scilicet ad confitendum peccata sua et poenitendum. Et e contrario non sit ita totus Vacans Contemplationi, quin aliquando oporteat eum laborare. Unde semper in una et eadem pereona oportet reperiri Martham cum Maria, et Mariam cum

Martha, plus vel minus sicut diximus : talis tamen ab illa vita denominabitur, cui plus incubuerit.

CAPUT XXXVI.

Quod divinus amor est principium et sinis vitae contemplativae.

Radix et principium vitae contemplativae debet ESse amor Dei, id est, quod propter eum vita de-SEratur mundialis , omnesque solicitudines et occu-Pationes exteriores homo fugiat, ut se totum tradat

162쪽

Deo. oui autem oppositum facit, seipsum decipit, et saepe non perveniet ad laudabilem finem, nisi per poenitentiam se emendatum reddiderit. Quales sunt multi religionem intrantes, vel literarum studio intendentes non ex Dei amore, sed ex desidia simulate laborem fugiunt mundi, vel ut haheant unde vivant, vel ex vanilate et superbia cupientes se magnos et devotos religiosos reputari, vel ex curiositate solummodo , scilicet ut sciant, cujusmodi

magni fuerunt philosophi. Amor quoque Dei debet

esse contemplationis finis: hoc est, quod ejus amore et dilectione satagat homo de bono in melius proficere et ab omni alio negotio et occupatione Segregari terrena, tali scilicet, quae sit notabiliter contemplationis impeditiva. Neque enim nescius sum, quod ad vacandum contemplationi et ad pigritiam et inordinatam tristitiam propulsandam interdum necessaria et admodum proficua est moderata

occupatio.

Divinum amorem esse finem contemplationis i Statur Apostolus , cum ait: Pleniitido lepis est dii elio. Unde in lege divina , quae sapientia vel theologia nuncupatur, ille debet aestimari excellentior magister et doctor, qui Deum plus amat; ille namque vitam perfectiorem et nobiliorem statum sortitur , qui Deum ardentius et rectius diligit. Et quia vita contemplativa in exercitatis aptior est ad diligendum Deum , eo quod est sicut quaedam schola

163쪽

vel gymnasium, ubi citius et lacilius ista ars divini

amoris acquiritur: ideo vita ista plus approbatur et commendatur in sacra Scriptura et a Sanctis, et praecipue a vero Deo amoris , Christo Iesu , qui hanc protulit sententiam: Maria vlimam piartem elepit. Et quae est ista pars optima' Revera ista, scilicet , quod illa sedebat Secus pedes Domini, et a diebat verbum illius, et audiens ejus amore inflammabatur.

Notandum tamen est, quod frequenter quis in Suavita activa plus diligit Deum, quam alius in sua contemplativa, et talis est perfectior, licet sit in imperfectiori et humiliori statu , quam contemplativus et et vita activa illius perfectior erit contemplativa alterius, quamvis ex se sit in statu imperfectiori . Unde patet, illos seduci, qui putant, finem vitae contemplativae esse dumtaxat scire vel acquirere novas veritates, quinimmo praecipuus finis illius est, amare Deum, et g tare quam bonus et Suavis est. Esto quod ille sapor vel gustus seu spirituale sentia mentum forte potest dici quidam cognitionis modus, quia amor ipse notitia est, sicut dicit B. Gregorius Quae tamen cognitio est talis et tam occulta, ut a nemine, nisi qui ea fruitur, dignosci queat, quia per sermohinationem vel doctrinam nequaquam ostendi Seu explicari potest, sicut consuevit dici de aliquo gravi languore, quod nemo illius dolore ila vehementer assicitur sicut ipse pallens.

164쪽

CAPUT XXXVII. risi

In quo consistit persectio vitae contemplativae per similitudinem mundani amoris

Declarare convenit aliquatenus, antequam ulterius Procedamus, in pio perfectio consistit vitae contemplativae. ouamvis autem in praecedenti capitulo diximus , Dei amorem finem vitae esse contemplativae . nihilominus tamen, ut dicit Gerson , ita potest dici, quod ad illum finem , scilicet Dei amorem , omnia opera nostra reserenda sunt. Qua de causa volo aliquas conditiones ponere vitae contemplativae : non quidem, quod ego has susscienter cognoscam , quin potius de his loquor sicut caecus de coloribus, referens ea, quae Sancti nobis in suis libris tradiderunt, alia expertioribus in hac materia relinquens. Et ut facilius apprehendere valeamus, qualis debet esse amor Dei, cui persectio vitae contemplativae convenit, volo hoc per ejus contrarium en dare , Scilicet per amorem mundanum, eo quod illum longe molius et familiarius quam divinum cognoscimus et experimur. Consideremus igitur, quid operatur amor mundi in homino profunde in eo posito, sicut egi amor M- genti, auri, honoris, dignitatis vel pravae carnalitatis. Certum est, quod in tali amore homo primo languet prae aviditate consequendi illud, quod sing lariter , licet stulte diligit. Deinde ita menteni suam

165쪽

et totum cor suum et intellectum in re amata appoenit, ut nihil aliud nisi illam cogitare queat. Itaque sui ipsius obliviscitur, omnem deponit pudorem, et nihil est, quod continere vel abStrahere eum a re amata valeat, ueque labor, neque Vexatio, neque periculum, neque morS , neque amicorum consilium, neque timor Dei vel divinorum judiciorum. Si dormiat, rem amatam Somniat, si vigilet, nil aliud curat audire nequo loqui, adeo ut usum ratiouis amittat et tiat sicut amens aut ebrius sive furibundus Nihil est, quod hujusmodi hominem a tali amore amovere posSet, nequo quod ipso inmidaret vel ro-cusaret sacere, dum tamen illud p set obtinere, cinjus amore stulto ut mundano ita ardet et Vulneratur. Obliviscitur adhuc omnia bona tam praeSoniis quam futurae vitae. Unde si quando quisquam do panadiso quidquam larte loquatur, aut de inferno, seu domoria, videtur ei quoddam OSSe Somnium aut sabula. Neque adhuc ad modicum temporis hujusmodi spiritualem cogitationem intra so retinet vel recipit , eo quod amor camalis vel mundanus citissimo eam inde repellit.

CAPUT XXXVIII.

Qualis debet esse amor Dei, quem contemplativus debeat hahere.

Secundum praemissum exemplum confiideremus paris niter, quod amor Dei esset in aliquo tantus ol

166쪽

l M Ex EncirhTollidae SPIRITEALE talis, ut eum saceret penitus mundum contemnere et

illius oblivisci, sicut mundi amor facit oblivisci Dei:

et quod esset adeo ardens et fortis, sicque radicatus in corde, ut nequiret et nesciret Sponte neque libere aliunde cogitare, neque metueret vilipensionem et opprobria seu increpationes et persecutioneS , nec adhuc ipsam mortem prae ardore divini amoris , a que omnia, quae mundi sunt visa, audivi, ad memoriam reducta, viderentur ei quoddam somnium et fabula esse, propter divinun honorem et gloriam ea omnia vilipendens , et breviter mundi judicio tanquam demens et ebrius aestimaretur , eo quod ea quae mundi sunt, spernit, vilius ea aestimans, quam quae Dei et paradisi sunt, mundano abfiorptus amore aestimans. Tunc ego dico, quod iste talis esset amor Dei persectus , ad quem toto conatu Verus cohiemplativus conari debet ascendere per suam contemplationem, et in tali statu amoris existens merito di- scendus esset mortuus mundo et crucifixus, eo quod nihil ejus eum detinere valet, et viveret Deo, do miret vanitatibus hujus saeculi, et honis aeternis ubgilaret ad universa, quae per homines mundanos fiunt, corporis oculos haberet obtrusos et sopitos, sed ad Sanctorum gaudia patulos. Et hoc est, quo sancti Doctores asseverant figurare per Moysem, qui

volens cum Deo sermonem habere, ingresSus est caliginem, per hoc insinuans, qui ad divini amoris per- lactionem pervenire cupit, intrare oportere oblivi

167쪽

nem mundialium rerum, cujus typum illa caligo gerebat, ut scilicet neque videat, neque intendat, neque assiciatur ad eas. Sed qualiter hunc Dei amorem, qualem descripsimus, acquirere valeamus, aliqualiter ostendamus. Iste quippe est finis vitae contemplativae, et qui ad istum pervenerit amorem sui hujusmodi test, verticem attingit montis, ubi cum tribus discipulis Christus transfiguratus est: ille loquitur Deo in figura Moysis, quando legem accepit, iste talis rapitur in spiritu vel potius supra spiritum . hujus conversatio in coelis est, iste talis amore vivit, iste feliciter et delectabiliter graditur sine aliqua fumi vel caliginis obscuritate. Verumtamen fratres, proh dolor, quam raris haec gratia conceditur et quam modicum durat, quamdiu in hoc exilio demoramur.

CAPUT XXXIX.

De duobus modis silentii et solitudinis.

Secundum statuum et humanarum conditionum varietatem quisque potest sibi locum eligere secretum, ut ibi in pace et in silentio quiescat; verum e tamen, quod principale secretum debet potius intra animam quam extra esse, hoc est, ut anima pellat eminus ab habitaculo sui cordis omnem humanam et mundanam solicitudinem et omnem vanam noxiam cogitationem, et cuncta quae eam impedire poSSunt,

ne quo tendit pervoniat. Interdum quippo contingit,

168쪽

ut quis solus corpore degens et ab hominun consortio Separatus non propter hoc minores patiatur phantasias et cogitationes ac melancholias, quin potius in Seipso gravissimam et valde onerosam tolerat societatem, quae videlicet phantasiae varios in eo tumul. tus generant et magnas confabulationes et garrulationeS , ante suae mentis oculos modo unum modo aliud repraesentantes, deducentes eum modo ad coquinam , modo ad forum, orerentes ei immundas et Carnales voluptates, objiciendo quoque ei nunc ch ros , nunc re S pulchras , cantilenas et hujusmodi alias vanitates , ut eum in peccatum praecipitent, Eecundum quod de seipso B. Ηieronymus humiliter confitetur, qui cum non nisi feris et scorpionibu3 -- sociatus esset, interdum nihilominus cogitatione erat Romae inter choreas puellarum saltantium. Rursum hujusmodi phantasiae sive cogitationes provocant animam solitarie degentem ad iram, et sa- Ciunt eam cum absente, ac si esset praesens, litigare et verborum injuriis eum lacessere. Aliquando numerabit argentum, et magnum thesaurum asportans faciet mercationes. Crebro quoquo mare Suig GSideriis transfretabit, nonnunquam etiam per diverSas terras transcurret , constituitur praeterea in magnis

dignitatibus. Itaque talis anima hujusmodi phantasiis

et stultitiis, quamvis sit sola, saepe impletur. Unde non in secreto et solitudine vere commoratur , licet exterius Solitaria manero videatur. Neque putanda

169쪽

est devola antina contemplationi vacans omnino sola esse: quia nunquam minus sola, quam cum OSt sola. Istarum tamen duarum solitudinum consortia multum inter se distant i nam devota anima et contemplativa non est Sola , quia optimam, proficuam et dolect

hilem possidet societatem, scilicet Deum et Sanctos, eum quibus degit per sancta desideria et devotas cogitationes; altera autem , id est inutiliter vagabunda . habet societatem valdo nostivam et in nullo ei proficum.

CAPUT XL.

Disputat, quod contemplativa vita primo proficit sibi ipsi.

Tribus motivis sive rationibus inter alias quidam admirantur, cum quis se tradit contemplationi. Primo, quia contemplativi sibi solum prodesse videntur. Secunda, quia videntur plus velle investigare et sa- re quam oportes, et in altum velle volare. Terila, quia multi seducuntur et in amentiam et melanch liam vertuntur. Ad quas tres rationes (si forte rationes dici possunt j respondet Gerson, referens satissmSDoctores, qui de hac materia copiose, subtiliter et Profundo loquuntur. Et primo, quod aliquis contemplationi intendens sibiipsi proficit, multo plus atque divinius, ampliusque Deo placet. quam si vitae activae intenderet: et hoc susscit: nihil quippe post Deum plus debeo diligere quam meipsum, Pt amplius

Ctiam , quam residuum totius mundi. Unde debeo

170쪽

diligere id, quod amplius placet Deo, et illam vitam

plus acceptare , qua ei valeo fieri acceptior , quam modicum acquirere meriti, et forsan volens alium lucrifacere detrimentum mei sacerem, meipsum da

mnans.

I aec intelligenda sunt, cum quis est tam liber, ut pro libito voluntatis suae ita possit uni vitae vacare, sicut et alteri. Et hoc dico propter habentes publica ossicia et propter Praelatos et alios in dignitate constituius , quae eos ad intendendum operibus vitae activae obligant. Et simile est de mulieribus maritatis, quarum est pueros suos et familiam gubernare, et de illis, qui suis parentibus ministrare tenentur. Si igitur isti pro tunc, cum curae vel profectui aliorum studere debent, contemplari vellent, ipsi seipsos seducerent, et esset haec quaedam et periculosa tentatio , scilicet ut esset eis delectabile, semper contemplationi intendere, spretis vel postpositis his , ad quae tenentur, et ideo non solum sibiipsis , sed etiam reipublicae nocerent. Secus autem est de his, qui ratione ossicii aliis ministrare non sunt astricti.

CAPUT XLI.

Quod contemplativi aliis etiam multum proficiunt. Consequenter ostendendum est, permnas contemplativas non solum sibiipsis, sed etiam aliis non modicum esse proficuas: primo eo quod aliis praebent exemplum hene vivendi , operibus praedicantes

SEARCH

MENU NAVIGATION