장음표시 사용
141쪽
tione aut de mundi creatione , in quibus patefit divina potentia , non assicitur ad amorem, Sed solummodo haec sapientia studet illis considerationibus , quae assiciant animam nostram , ut elevetur et calescat ad amorem ardentem sui Conditoris , sentiens eum absque aliqua similitudine corporali et intelligens inessabiliter: itaque supra naturae cursum priuSamatur quam cognoscatur. Et qualiter per hanc so-raphicam sapientiam ametur et cognoscatur, hic experiri potest, dici non potest; nam cum hoc totum sit pure spirituale, nihil corporeum ad illud aliquod adminiculum praestare potest, hoc . enim Deus tantummodo per seipSum operatur. Unde quilibet licet simplex et illiteratus , qualis est unus rusticus, vel una simplex vetula, in hac sapientia tam alta potest repente fieri magnus discipulus , prout ei Dominus illam sapientiam dignabitur communicare in magna vel parVa quantitate , prout ad eam Se praeparaverit: Si enim non Se praeparat faciens quod in se est, nunquam ad hanc Sapientiam
142쪽
Quod exercitator plus sentit et diligit quam videt et intelligit.
David propheta confirmat hanc sontentiam dicens: State es Bidele, quoniαm sumis est Dominua. Ubi ostendit, quod devotus quisque prius gustat Deum iassectu per amorem, et deinde cognoscit intellectu, quod interiori palato praegustaverat. Rursum patet
hoc per hoc, quod multi contemplativi et devoti plus
amant, quam intelligant vel sciant, sicut patet do ignorantibus vel simplicibus, qui magnis Schol sticis sunt devotiores. Illi ergo tales majorem habent amorem , et ad plura se extendit in eis amor quam intelligentia , et per consequens aliquis QSt . amor in eis , qui non est per intelligentiam vel cognitionem praeviam. Praeexigit tamen talis amor lumen fidei et praesentiam gratiae et charitatis , Secundum enim quod ait Dionysius in principio libride i silea theolopia et ista alta sapientia , de qua loquimur , ista est sapientia , quod solum est ejus , qui verus est christianus et amicus Dei. Unde notandum, quod, quamvis amor isto detur devotis personis sine hoc, quod praeexigatur aliqua cognitio praecedens , quia hic amor non firmatur in anima, nisi per cognitionem fidei, quam de Deo ha- ibemus: lamen haec gratia non ita omnibus copiose confertur. Ideo qui noviter contemplationi vacare ita cipiunt , antequam ad perfectionem hujus amoris
143쪽
perveniant, in quo omnis contemplatio finitur, opo tot primitus speculationi et considerationi creaturarum et divinorum operum insistere, quemadmodum ei, qui vult in altum ascendere, opus est scala. IIoc insinuavit Propheta , cum dixit: In meditatione meaeaeartiraeel Onis, quasi dicat: Prius quam anima igne divini amoris iussammetur , oportet ut praecedat albqua Creaturarum et divinorum operum consideratio, qua veluti quadam scala sursum seratur. In persectis vero et exercitatis contemplativis absque ulla scalaintelligentiae vel considerationis speculativae vel practicae alicujus alterius rei, quae non est Deus, et adhuc nulla de Deo praecedente speculativa cogitatione mox per ardorem amoris erigitur sursum Superior animae portio. Et quia aliquis posset dicere , quod Augustinus dicit: Indisa cti re Ponumus, cunila vero minime , dico quod , Secundum quod dicunt sancti doctores , Augustinus vult dicere :quod in omni contemplatione requiritur aliqua cognitio, et hoc verum est et isto autem tam altus amor, de quo agitur, est totus circa Deum, in quantum PSt Summum bonum, et est speciale donum Dei, ita ut per nullum alium modum neque ab alio quam a
Deo haberi possit. Et ideo amor iste praesupponit cognitionem Dui, quao habetur per lumen fidei, quae QSt virtus theologica , et per conSequenS nobis infusa a solo Deo , et per nullam viam gignitur in nobis talis amor, neque per aliquam cognitionem
144쪽
vel industriam aut artem humanam , sicut ille amor communis, qui naturaliter excitatur in nobis ex quadam naturali inclinatione animae nostrae in rem
Et ad clariorem praemissorum intelligentiam est notandum, quod Sicut contingit, accedentem ad ignem prius sentire calorem ignis, quam videat ejus lumen : Sic contemplativus perfectus prius sentit calorem divini amoris, quam cognoscat quod experiatur , saltem in hac vita ; nam in patria aliud erit, ubi anima nostra inseparabiliter unietur cum illo aeterno lumine gloriae , quod est Deus: Ad istum amorem , de quo loquimur , citius vel prius ascendit , qui saepius suspirans et gemens in corde suo
dicit illud , quod supra diximus in meditatione et
oratione Secundae feriae hanc materiam tangente. O Domine, quando te diligam, quando te fruar, quandole amplexabor , quando intra me intuebor, etc. oui hujusmodi est, citius elevatur ad amandum et se venter desiderandum Deum , quam si contemplaretur profunda arcana immensurabilis aeternitatis vel divinarum processionum et qui enim hujusmodi speculationes in mento Sua versat, ut sciat solum et non, ut igne divini amoris ignescat, parum proficit, nam amor est finis omnium cogitationum in homine
bene ordinato. Et quia hoc non fecerunt magni Philosophi neque faciunt moderni Theologi, ideo quamvis sint magni speculativi, sunt tamen elongati a
145쪽
Deo et ab omni devotione et amore sit timore. Dei, in multis et magnis sceleribus involuti. De hac tam sublimi et tam gloriosa sapientia ait Beatus Paulus : Quam nullus sapientium , scilicet Graecorum , intelligere potuit. De qua etiam Corinthiis scribens ait: Spiritus noster Spiritui divino uni- ius sentit quae sunt ejus, et haec est sapient quam loquimur inter perfectos; de illa quoque Redemptor noster dixit Apostolis ante Ascensionem: Induemini
virtute ex allo. Et hoc signatur , cum ad altare induitur sacerdos, qui incipiens a capite vestit se amictu , alba et casula , eo quod ista sancta sapientia solum venit desursum , neque quisquam alius eam docere poteSt, quam Deus.
De essectibus, quos gradatim iste amor unitivus et perfectivus in anima operatur.
Opera sive essectus, quos iste divinus amor et Spiritus supernae contemplationis in mente devota gradatim operatur, secundum doctrinam Sanctorum, sunt sex isti gradus: Illuminatio, Desiderium, Inflammatio, Saturito, similias, Avim, et significantur per sex gradus , quibus Salomon
146쪽
ascendebat ad thronum , qui erat in alto positus, quia eodem modo Christus Iesus ascendit per eos in altiori portione animae nostrae , quae dicitur apex montis, et illic residet, cum eam plena pace possidet. Primus produs vel essectus , quem iSte supernus amor in anima contemplantis operatur , dicitur illia minatio. Postquam enim igne illius seraphici amoris instaminatur, relinquit in ea quandam experimentalem Dei cognitionem. Ηio cognoscit anima , Deum esse fontem totius bonitatis, nobilitatis et speciositatis, et dignum omni honore , gloria, reverentia et laude, et ex comparatione ad ipSum cognoscit, Se- ipsum esse miserabiliorem , viliorem , contemptibiliorem e abominabiliorem, quam aliqua mortali lingua exprimi possit. Et comparans Deum ad seipsum cognoscit nihilominus, quanta sit ejus dulcedo et clementia, qui suae sapientiae tam inaestimabiles thesauros dignatur in tam vili loco, scilicet sua abominabili conscientia et anima peccatorum omnium spurcitiis plena, reponere. Secundus fructus sive gradus hujus unitivi amoris, qui est in hac vita altissima contemplationis parS , vocatur inflammatio ; nam anima illuminata, . habens experientiam speciositatis , sublimitatis et nobilitatis divinae , manet in tantum inflammata ejus ignito amore , ut nihil aliud cogitet nequo in alia re delectetur neque cogitare vel loqui aliud vellot. Et tunc abhorret prorsus omnem carnis Voluptatem undecunque venientem
147쪽
Tertius essectus sive gradus est quaedam suavitas et delectatio. Ubi enim anima fuerit illuminata et igno isto divini amoris inflammata, oritur in ea quaedam ineffabilis delectatio omnes superans mundanas delectationes , sicut mellis dulcedo fellis amaritudinem ; itaque modicum quid illius supernae dulcedinis praevalet et plus animam delectat, quam omnes
mundi hujus, quae fuerunt et sunt futurae, carnales delectati Es. aritis gradus dicitur esuries vel desiderium ;cum enim anima contemplantis sic illuminata et delectata in Deo fuerit, sicut dictum est, desiderat ita vehementer per aSSiduum amorem et sentimentum Deo adhaerere , quod potiuS quaecunque tormentorum et poenarum generia , in quibus ipse non ossenderetur , eligeret, quam illis supernis deliciis, quas in suo dilecto expertus est, ad horam carere. Et ideo omnis alia voluptas est sibi mors , et sempermanet in illo ardore et vehementi desiderio fruendi his deliciis, quas apud suum superamabilem patrem
imus striatia dicitur saturitas : tunc enim ita anima illis Dei sentimentis saturatur , ut nihil aliud quaerat vel desideret, quin potius aliud habere vel possidere est sibi mors et tunc in ea sopiuntur unia versa alia desideria , gaudia, assectiones, et videtur sibi, quod fruitur Deo , et quod fruens Deo fruitur
148쪽
omnibus quae sunt, et quod sine illo nihil est, et
quod tenens eum est generalis regina Super omne , quod est et esse poteSt. Ex omnibus praemissis quinque gradibus , quos praelatus seraphicus amor in mente veri contemplativi operatur, procedit Seaetus, qui appellatur raptus Seu emcentis mentis; non quod ille raptus requirat, quod homo videat aliquas visiones imaginarias vel reales , sed requiritur, quod homo videat se illuminari , inflammari, recreari, elevari per amorem in
suum Creatorem , ita quod illud , quod sentit et videt , non potest aliquibus verbis declarari ratione suae sublimitatis , bonitatis , formositatis , puritatis et nobilitatis: et ratio hujus est, quia ille raptus seu
men lis eaecentis proVenit ex gratia Dei sua immensa bonitate illam animam ita sursum ferre volentis , ut nulla alia res a Deo eam elevare sussiciat, cum talis elevatio omnem potentiam creatam transcendat. Et
quia isto raptus est quid spirituale , ideo intellectus
noster onere carnis praegravatus non potest in eo
diu permanere , Sed quaSi captivus elevatur, statim ad se ipsum rediens. IIabet se quoque intellectus noster in illo raptu sicut oculus corporis intuens Solis radios , qui non potest diu fixis obtutibus solem intueri, sed per modicum temporis aspicit et mox non valens lucis solaris virtutem sustinere clauditur, et iterum aperitur ad intuendum, et mox solis vigorem non suStinens clauditur. Simile accidit intelle-
149쪽
ciui nostro in contemplatione solem justitiae intueri conanti. Rursum est similis sagittae , quae surSuin projecta statim deorsum descendit ratione Suae gravedinis ad descensum eam inclinantis. Et pisci extra aquam saltanti et mox ad eam descendenti. Tale quid in proposito contingit. IIuic sexto gradui annectunt Doctores hos duos
Pristis dicitur geeurtias . Siquidem cum anima a suo sponso Christo Iesu experitur , Se tam ardenter amari et sic illuminari, instammari, deliciari et rapi, concipit ab eo et in eo tantam securitatem, ut nulla hujus mundi supplicia vel corporis detrimenta neque adhuc ipsam mortem dubitaret propter eum sustianere , et ex tunc nihil timet. Et tantam habet fiduciam in aeterna Dei bonitate , quam praegustavit et expertus est, ut non formidet ab ea unquam sejungi ; quin potius confidat procul dubio se cum eo iugloria aeternaliter futurum. O quanta habitat omni tempore laetitia in tali anima , quae illam aeternamheatitudinem , quam infallibiliter sperat, hic jam praevidet et praegustat.
Seeundo est plena tranquillum; nam cum animam hujusmodi nulla tribulatio , neque damna corporiS ,
neque metus terrere valeant, Sequitur, eam eSSe in
Plena pace et quiete tanta , ut nullis verbis queat explicari. Unde super hoc dicit Richardus in suis contemplationibus: O anima christiana, cum hunc
150쪽
Paradisum possis ascendere et in hac vita permanere. vende omnia quae poSSides et scis, et compara hanc gloriosam po8sessionem , nec cara tibi videatur . nam ejus venditor Christus est, qui se offert
universis eam emere cupientibus.
Et est advertendum, quod in hac vita nullam praedictarum trium viarum supra expositarum , Scilicet Purumaeam, Illurninativam et Unitivam , plene poS- sumus perficere , sed nosipsos in illis exercentes ascendimus ad puritatem cordis et charitatem perfectam in hac vita possibilem. In exercitio primae vim quaerimus Deum , quem quamvis inveniamus non tamen per ferventem charitatem.
In urenda via , scilicet Illuminativa, offerimus hostias et sacrificia laudis et ardentium desideriorum spe et aviditate ad aeternam beatitudinem perveniendi. In tertia via , scilicet tinitiva , invenimus illum , quem diligit et desiderat anima nostra In prima itaque via mundanae concupiscentiae de- Seruntur. In Secunda mens illustratur. In tertia jam quietata quiescit in Deo. Nec putandum est, quod in praesenti vita omnino a concupiscentiis purgari queas , cum hoc beatus Paulus consequi nequierit,
ut ait Augustinus et Tractatus: Nevius Dir, neque valeamus omnes nostras affectiones Sursum erigero , quin quidquam earum terrae adhaereat; nam tedi