Exercitatorium spirituale cum directorio horarum canonicarum auctore R. P. Garcia Cisnerio et Formula orationis et meditationis auctore R. P. Ludovico Barbo

발행: 1858년

분량: 363페이지

출처: archive.org

분류: 그리스도교

271쪽

non degustans, sicut bene ostendit B. Bernardus in libro de eonsideratione. Igitur consilio Sanctorum , quantum in te est, semper Iocum Superiorem et n miam occupationem exteriorem devita: Salva gemper humili et prompta obedientia. Cum vero quis Cogitur occupationibus exserioribus deservire, debet valde solicite, quandocumque potest vel tempus h buerit, ad intima recurrere, et spiritualibus exercitiis Vacare, ne , ut dictum est, insensibilis essici tur. Unde B. Gregorius: Sancti, inquit, viri, qui exterioribus ministeriis ossicii necessitate deservim guntur , Studiose Semper ad cordis recreta refugiunt , ibique cogitationis intimae cacumen amem dunt et legem Domini quasi in monte recipiunt, dum postpositis tumultibus actionum suarum tempor lium, in contemplationis vertice Supernae voluntatis sententiam perscrutanturi ut enim in exterioribus ossiciis inossenso deserviant, ad cordis secreta i

cessabiliter recurrere curant.

CAPUT LXIX.

De aliquibus doctrinis, quas vir devolus observare debet circa ea, quae dicta sunt; et ponitur etiam hisus operis

conclusio.

Ubi auxiliante Deo tractavimus , qualiter devotus vir per exercitium orationis , meditationis et contemplationis debeat animam suam Deo unire Secundum dies vim, scilicet pumaliueam , illiminaliuam et

272쪽

Milleam, ad conclusiorem hujus operis, quanquam supurius aliquid saltem ex parto dictum sit, docr vimus ponere aliqua documenta observanda circa supradicta . Quae ut facilius corde retineri possint , disponemus ea secundum ordinem alphabeti, divisa Per paragraphos, et cuilibet paragrapho prae nonda est haec praepositio : Dodbdiemione sive abscissione. Qui assiduo cupit meditationi vacare, abdicare a se debeb omnem concupiscentiam sive appetitum honoris , divitiarum ,

deliciarum et occupationum circa exteriora ; harum enim rerum phantasmata multum menium distrahunt.

Bona vita. Debet virtuose vivere , quia in mal volam animam non introibit sapientiae Spiritus , neque spiritus meditationis. Constante fiducia ad amarum. Quod non facito discedat ab amore dilecti propter Supervenientes tentationes. Conatur enim diabolus variis tonlationibus virum devotum terrere, et ab exercitio meditationis impedire. Idcirco dicere debes et Ego consido in eo, qui dixit et Fili mi, da mihi cor tuum , qui non modi iem , Sed Salvationem cupit peccatorum nihil durum aut turbulentum de tuo cogitos amato , sed poetius die illud Iob: Et si me occiderit, in imo verabo Dispositione eo orali. Cum fueris Solus , poteris uti diversis caerimoniis in dispositione membrorum:

nunc elevans manus Sicut Aaron : nunc flectens s

273쪽

nua sicut Salomon: nonnunquam in laciem tuam cadens, et mox sine mora surgens manendo flexis genibus , sicut Christus in monte olivarum et sedens quoque, sicut Maria ad pedes Domini: extendens rumsus manus ad modum crucis, sicut Christus Dominus in cruce: interdum defigens oculos in terra, sicut Publicanus, aliquando elevans in coelum, sicut Apostoli in ascensione Domini. Itaque per hanc exteriorem varietatem. caerimoniarum diVersi in animo generanius assectus. Incipientes siquidem debent flexis genibus orare et oculis in terram defixis , vel expansis brachiis in es figiem crucis , vel faciendo plures prostrationes. Prolicientes debent orare genuflexi , manus et oculos Suraum extollentes. Perfecti stantes erecti supra pedeS , oculis in coelum elevatis cum desideriis et suspiriis intimis. Contemptatiui jam suis per se levati sedentes ad pedes Domini. Verumtatem in Conventu ne sis singularis, sed cum se inclinantibus te inclina , exhibens Domino filialem reverentiam , sicut Patri benignissimo ; cum genua ste-ctentibus genua stocle, impendens Deo reverentiam, sicut servus Domino ; cum cadentinus in terram S per facies suas cade , recognoscens Deum ut Iudicem , et teipsum ut reum , et quod in pulverem redigenduS ES.

erelliis diuersis. Dehes tuas actiones diversificare secundum illud: Modo lege , modo ora , modo servenier labora , et sic erit hora brevis , laborque

274쪽

sset levis. Si velles semper idem agere , minus Promficeres , teque devastares. Fine meditationis. Finis meditationis , orationis eteontemplationis tuae non sit Proprium commodum , non evasio poenarum, non aliquod lucrum vel coeleste praemium vel aliqua spiritualis dulcedo: talis enim amor esset mercenarius ; sed pares in corde tuo habitaculum Deo . et des locum gratiae, et ut facias voluntatem ejus, cujus deliciae sunt esse cum

filiis hominum, qui multum delectatur de nostra S lute. Ad hunc enim finem anima humana est creata, scilieet ut cordialiter et amorose uniatur suo dulci simo Creatori in hac vita per orationem . meditationem ei contemplationem , et in alia per perpetuam fruitionem. Et ut breviter dicam: debes in omnibus tuis spiritualibus exercitiis quaerere gloriam Dei, honorem Sanctorum , utilitatem Ecclesiae , salutem tuam , omnia referendo in Dei gloriam , secundum

illud Apostoli: moe eomedatis, sine hibalis, vel aliquid altari faetatis , omnia in gloriam Dei melle. Gralitudinae pratiae. Si aliquod bonum in te recognoscis , da gloriam Deo , et gratias ei impende ,

et noli superbire : non enim est volentis neque oudirentis , sed Dei miserentis : noli instari, quia gratia meditationis non solum bonis , sed etiam malis alis quando conceditur. Abundantia punctorum. Dehes serendum Gera nem abundantiam punctorum habere, quium, eum

275쪽

incipis , poSSis amorose instammari, de quibus jam

supra tractavimUS.

Inlimitale. Debes semper, quocunque pergis, dilectum tuum sic cogitare, ac si ante oculos haberes: modo in praesepio , modo in Aegypto , nunc crucifixum etc. . in corde tuo intimis jubilationibus eum laudando, dulciter et assabiliter ei alloquendo, necessitates tuas ei proponendo , et auxilium postulando. Charitale. oualem vis se tibi exhibeat Deus, scilicet benignum et misericordem etc. , talem tu te exhibeas proximo, neminem Spernas: et sic eris amicus Dei, qui nullum abhorruit, neminem despoxit. Amicorum autem idem est vello et nollo. Vel aliter: Quia facile frigoscimus . ideo oportet, ut ignem quaeramus charitatis per gemitum orationis, per me- dilationem dominicae passionis , per dolorem compassionis , per desiderium cum eo unionis , Secundum quod supra diximus in Dia unitiis: O Domine, quando te diligam etc. Labore. Oportet te laborare , et non immerito :quia in omnibus ossiciis graviora sunt initia , postea

tamen consuetudine alleviatur onus. Ecce quant agricolae perserunt laboros, ut fructus terrae percipiant , mercatores mare transmeant, multis Se periculis exponentes milites in bello vulnera recipiunt. Et haec omnia sustinent propter res transitorias: multo igitur magia debes tu propter bona aeterna laborare

Gareiae Meditationes. ad

276쪽

Moderamine , scilicet actionum per discretionem. Debes in omnibus tenere medium: non sis nimis fer-VenS , neque tepidus , non nimium remissuS , nec

rursum nimium inquietus secundum illud: Omnibus modum adde: qui est pulchra virtus valde. Naturali complemione. Attende diligenter, quid est quod tuae naturali inclinationi est conformius . quibusdam enim multum prodest esse diutius in oratione , quibusdam in meditatione . quidam facilius ad eam trahuntur ex judicio rationis . quidam ex consideratione divinorum beneficiorum, quidam sunt aptiores ad vitam activam , quidam ad contemplativam. Rursum circa sumptionem cibi et potus debes advertere naturam tuae complexionis et de utroque moderate Sumere; nam uni est nimium, quod alteri parum: idcirco vido , ne cor tuum gravetur crapula et ebrietate. Ordine. Ut scilicet incipias a via putaviiva, ut primo laveris et munderis , deinde per illaminia Bam illustreris, antequam per tinuidam dilecto uniaris et non enim docet lutosum et Sordidum , PriuS- quam lavetur , ad osculum regis accedere i ne incedas Super lectum , antequam Super terram discas incedere. Pro litudine. Ut in victu sic tu habeas et in Somno , quod Semper SiS promptus cor sursum levare , ut in te vorificetur illud et Surrum corda. Η hemus M Dominum , et dicere valeas : Deus, Deus

277쪽

meus, ta te de luee instilo. Esto igitur ad vigilandum paratus et voluntarius atque discretus. lege. Ut fugias omnia, quae mentem distrahunt, quiescens in pace Domini, nisi ossicio vel obedientia seu obligatione circa aliquam exteriorem occupationem sis astrictus ; fuge tamen judicia et suspiciones, quia valde cor inquietum reddunt. Si autem in te insurgunt cogitationes suSpicandi, projice casa te nihil determinare judicans , sed dic : oui judicat nos, Dominus eSt. In meliorem partem interpretare , quae ambigua sunt. Si quis autem ceciderit, comparere ei dicens : Si illa tentatio in me venisset, profundius forsan cecidissem. Reeollectione. Saepe te recolligere satage ab infimis ad superna, a temporalibus ad aeterna, ab exterioribus ad interna , a Vanis ad sempiterna. Ne c pias vanitates aut fabulas audire, sed dic: Vidi e-cta , quae eram Sub Sole, et ecce Omnis Bunum, et Solus dilectus meus bonus , solus amabilis , Speciosus et mihi sussicientissimuS. Servilio Sanelorum. Debes habero devotionem ad aliquos Sanctos, quibus quotidie aliqua impendas servitia, ut ante conspectum Dei semper pro te i tercedere dignentur et praesertim ad Dominam n Stram , ad Angelum custodem , ad aliquem Apost lorum , Martyrum, Virginum, Seu consereorum, vel ad plures , ut pro te Orcnt.

Totadi subjectione. Ut to totum subjicias divinae vom

278쪽

luntati, dicens Domino : Piissime Domino mi Iesu Christe , sicut tu scis et vis , ita fae mecum. Et si tibi gratiam orandi vel meditandi seu contemplandi

contulerit, cum timore recipe: Si autem non praestiterit , patienter sustine : sis contentus omnibus sine murmuratione , quae erga vi ipse secerit, et ita

sis unus cum eo Spiritus, ut nihil nisi Christum crucifixum cogites. Ulteriori tendentia pre quietem eonte Iasionis. Sies religiosus, ut dicit Gerson, intendere obligaris ad obtinendam quietem contemplationis, quamvis vix in sine vitae tuae valeas eam comprehendere ;hoc Siquidem requirit religionis status; ad milites pertinet miserabiles personas defendere; agricolae est terram excolere: religiosi vero contemplationi insistore. Et ut dicit Bonaventura, ubi desinis una, inde alia die inchoandum est, ut facias sicut qui vult aliquem montem alium ascendere, qui cum vult pau- Sare , non redit retro ad primum locum undo coeperat , sed in loco, in quo Se invenerit, requiescit, et resumptis viribus illinc coeptum prorequitur areon- sum. Et ideo parum vel nihil in contemplatione prosicimus , quia quod hodie dissiculter gratia Dei adjuti

adepti sumus, cras intendendo levitati et sabulis volludis amittimus. Unde relicto montis ascensu , de- scendimus ad vallem non laeveniantes contemplationem. 'Chiristo. Nihil Christo praeponas, deproeaud eum,

279쪽

ut dignetur esse adjutor, protector et ductor tuus et finis tui itineris. Finitur praesens tractatus, qui dicitur mercitat ritim Dilae spiritualia. In quo si quis legendo, meditando , orando, seu contemplando accurate se exe citaverit , facile et in brevi, ope divinae gratiae suruveetuS , quodam seraphico amore adhaerebit Domino , et tandem poterit Securus, ut sui laboris don livum , vitam aeternam Sperare. Compilaltis fuit Traelaltis sele in Monetalerio B. M riae de Monte Serrato. Anno Domini m. Misia N

SEARCH

MENU NAVIGATION