장음표시 사용
251쪽
Alii autem nimis sunt repleti atque onusti, infirmi et dormientes, sive pigri: nimis enim demorati
sunt in infirmaria carnalitatis per exceSSivam comestionem et potationem aut vaniloquium . Tales a
tem sunt quaSi contracti, resoluti, paralytici et dormitantes , ideoque oportet ipsos curari, scilicet ab infimis incipiendo per humilem poenitentiam. Sed et quidam sunt, qui ascendendo vehemUutem patiuntur famem aliquando spiritualem verbi divini, et cupiunt post hoc illud audire vel legere. Unde fit, ut in lectione nimis se delineant, reeipientes ibi ampliorem, quam recta ratio dictat, refectionem:
unde et velocitatis sui ascensus , a qua inceperunt, obliti, non ascendunt Secundum quod coeperant. Verum est tamen , talem refectionem interdum esse proficuam et necessariam, et praeSertim in principio , quando Sobrie Sumitur. Semper igitur debet homo considerare suum ascensum in legendo, ut plus quaerat devotionem quam instructionem. Rursum reperiuntur alii recalcitrantes atque saltantes contra stimulum ipsos perurgentem ad ascendendum , hoc est, qui nimium fugiunt tribulationes. Praeterea sunt alii, qui non adhuc suffcienter instructi de itinere quaerendo seu interrogando ascientibus , vel de habendo desuper consilium non curant. Sed abundantes in sensu proprio confidunt in seipsis, Seipsos docere volentes, et ideo saepe aberrant et deficiunt.
252쪽
Ulterius sunt alii diligenter per studium fervens Viam quaerentes , ut de hac sciant loqui et alios d cere , licet ibi ipsi non fuerint, loquuntur autem , quia sic audierunt ab aliis, nec nituntur , aliquando per viam quam docent ascendere, et ideo nimirum , si tales in imis maneant semper , non enim itur per eam per Sola Verba , sed oportet pedes ad opus mittere. Et isti assimilantur illis , qui in praeliis exhoditantur et instruunt alios fortiter certare , sed ipsi neque arma tangere volunt: vel sicut illi, qui aliis demonstrant vias , per quas ipsi ob suam imbecillitatem vel pusillanimitatem non possunt amhulare. Sunt adhuc alii, qui, postquam unam viam arripuerunt , continuo declinant ad aliam , et hoc propter eorum inconstantiam , aut quia putant leviorem aut delectabiliorem se inventuros , unde parum vel nihil
Proficiunt, sicut canes cervos inSequentes nullum venantur, Si modo post unum, modo post alium cu rant , sed oportet, ut vestigia primi insequantur, et circa aliquem alium non occupentur , ut canes in arte venandi bene instructi agere consueverunt.
Alii vero , seipsos et hujus viae pericula non at- endentes , imprudenter et incaute pedes ponunt, et ideo a summis ad ima ruinas patiuntur. Alii autem , cum ascendunt, retro aspiciunt vel inferius . et cum aliquis eos ad descendendum invitat , mox totum derelinquunt; qui tanto efficiuntur inhabiles, quanto diutius inferius detinentur , et
253쪽
inde dissicilius et gravius reascendunt, quia mundana conversatio in loquendo, vel aliquid aliud mu danum exercendo, non modicum impedit vel r tardat , et in talibus cor suum figens , et non vel citer resiliens , et citius discedens , ut contineret ascenSum suum, magnum sibi parat impedimentum, ideoque non oportet in istis metam facere, nisi qua tum necessitas deposcit, et eum corpus suerit ius rius , Saltem corda sint sursum quod tamen his , qui non sunt experti, dissicile est quia neque anchoram cordis fixam habent in monte, eo quod desunt eis chordae bonae consuetudinis , quibus alligari habet cor. Sunt praeterea , qui cum Moenderint, nunquam putant se inde receSSuros , sed illic persistere tanquam jure haereditario et sed in suo eam deorsum fragilitatem propriam cognoscunt, et tribulantur a
que discunt, quod divina gratia illic eos colloeavit et tenuit, quamdiu sibi plaeuit, et si in alto eos contigerit esse , per humilitatem semper timent secaSuros , cum autem se inserius esse vident, ii aequo animo portantes Sperent, is per divinam mis ricordiam iterum ascenSuros: oportet enim, ut homo non solum immobiliter et constanter se habeat in adversitate corporali, sed etiam in spirituali, et multo amplius . scilicet in tentationibus durisque mentis amictionibus , qui sunt abs iust consolatinne aliqua
earum , . Iure habere consueverat vel desiderat.
254쪽
Postremo sunt aliqui, qui ascendendo nimias et excessivas faciunt expensas, puta per lacrymas et corporis assiduas amictiones, ita ut ea , ad quae tenentur , nequeant explere : et ideo misericors D minus misericorditer se habet cum istis , interdum permittens eos decidere et labi inferius, ut ea, quae
sunt necessaria , peradere non valeant.
Ista sunt, quae impediunt ascensum ad montem contemplationis. Alia sunt innumerabilia impedimenta , sed tamen ad praedicta reduci possunt, ad quae superanda et vitanda necessaria est fortis perseverantia cum gradibus supradictis, scilicet humili patientia locoque secreto et silentio.
Quomodo quidam deficiunt in sorti perseverantia et ideo modicum in contemplatione proficiunt.
Plures sunt non bene cauti circa perseverantiae fortitudinem et circa contemplationis fructum , et ideo ad ejus perfectionem non possunt pertingere: non enim curant orationi vacare vel meditationi,
nisi se ad ista persenserint devotione assectos, et in eis gustaverint aliquam spiritualem dulcedinem: ubdetur enim oratio vel meditatio eis nihil prodesse , si devotionis affectum non senserint. Sed isti similes sunt ibi, qui nimio frigore cruciatur, et non vult ad ignem accedere , nisi prius calescat; aut illi, qui fame vexatur , et renuit cibum quaerere , nisi prius
255쪽
fuerit saturatus. Cur enim quis se tradit orationi seu meditationi, nisi ut vino divini amoris calefiat, velut donis seu Dei gratia saturetur 2 Errant autem vel deficiunt isti in hoc, quia se putant tempus perdere, si orantes vel meditantes mox devotionis imbre non
irrigantur. Ad quod dicit Gerson , quod , si ipsi nbtuntur et laborant, quantum in se est, habere devotionem , et assidue contra suas cogitationes certamen gerunt, quia eis multum displicent, eo quod habere eos pacem non permittunt, hi Saepe majus reportant meritum , quam si eis statim sine tali conflictu devotio adveniret. Ratio est, quia militant et serviunt Deo propriis Sumptibus et cum majori poena atque labore. Verum eSt tamen, quod volens seipsum exercere oportet, ut habeat ad hoc magnum temporis spatium , rejecto a se omni onere occupati num tam ad se quam ad alios pertinentium , sequoad permanendum per duas vel tres horas in uno loco fixum cogat, sive consolatio sequatur Sive non , ad quam tamen habendam assidue laborare debet, cumque Se nimio taedio assectum senserit; sibiipsi dicat, quod adhuc expectet per mediam horam vel integram faciendo poenitentiam suam , expectans divinae gratiae largitatem, post horam vero ela amadhuc se commoneat ad persistendum alia hora. Et
saepe in dimidiae horae parte extrema talis in sua contemplatione amplius proficiet, quam alius decem diebus aut cerae in uno mense. Et si a casu in suo
256쪽
regreMu reperit m quasi refutatum , sic scilicet, quod eleemosyna ei denegetur, puta quod non consequatur gratiam devotionis : oportet, ut humiliter se convertat ad Dominum confitendo se indignum
tanta gratia, et quod potius meretur flagellari et affligi, quam hujusmodi consolationibus perfrui, et dicat: o Domine, Deus totius consolationis, laus et gloria tibi sint semper , mihi autem , ut dignum est et j Stum , confusio , nisi oppositum mihi proveniat de
tua misericordia. Per talem modum vincet Deum , laesens ei sacria ficium de cordis sui duritia. Et certe Deus non obibviscetur misereri ejus, suam ei conferens misericordiam , cum cognoverit horam secundum suum hinneplacitum opportunam. Neque debet quis in lacrymis et devotione ad suam consolationem hujusmodi consolationes vehementer assectare ; sed ut Per eas
ardentiori amore Deo adhaereat. Si igitur magis plaeet ei, quod pro tunc ei famulemur sine hujusmodi consolationibus, illud idem debet nobis placere , et
debemus dicere: O Domine, Deus meus omnipotens, optime per te mecum agitur . Si praemium meum a te reservetur mihi in alia vita , hoc unum suppliciter oro, ut mihi ita non irascaris , quod tuam amittam gratiam et de caetero stat voluntas tua. Si vero quisquam nostrum optatam devotionem suerit assecutus , Solicitus sit, ut omnipotenti Deo
257쪽
gratias referat, orans instantius , ut opus planta tionis suae in eo coeptum augmentet et confirmet, ita quod tale quid hic non conferat ei ut praemium , sed in futurum reservet ei praebendam integram.
alis sit cognitio , quam contemplativus hic habet de Deo.
Sufficere debet viro contemplativo, quod clare Sesperat videm Deum in patria et in praesenti autem exilio susticiat ei credere , eum esSetasuum Creatorem , Redemptorem , Gubernatorem et Remuneralorem , et sic de aliis dignitatibus , de quibus per fidem certi sumus , nec appetat hic videre clare divinam naturam.
ouocirca advertere debet contemplativus , quod secundum divinum Dionysium, quantumeunque Contempletur alle Deum , et videatur sibi aliqua nova intueri , si tale quid quod cernit, quomodocumque videtur esse simile alicui rei hujus mundi, procul dubio credat, se non clara visione videre Deum et idem judicium est de Angelis. Deus namque non eSi mole magnus , nec aliquo colore assectuS , puta albo , nigro , ruta , ssavo, aut caeruleo , DEque Angelus. Verum egi tamen , quod bene cognoscitur Deus hic per alium modum verbis vel scriptis inexplicabilem : nisi quod illi Deum sic cognoscentes sciunt quod vident: sentientes in anima sua quasi
258쪽
quemdam dulcorem , repletionem , Saporem , Seu melodiam , quae sentimenta nullatenus explicare Valent. Quippe quemadmodum intra nos aliquando gentimus bene ipsum amorem vel gaudium quo asticimur , tamen non poSSumus dicere , quod sint rotunda aut quadrata seu alba vel nigra vel alicujus alteriuS coloris, eo quod non sunt corporea : ita nemo posset hujusmodi spiritualia sentimenta alteri exponere, Si ea ipse non praeguStaSSet. Non tamen dico , quod non posset de Deo etiam hic concipi, quid sit quantum ad assumptam humaniatatem , quia bene possumus imaginari, quare n Stram assumpserit naturam. Et sic, quod de Deo praediximus, intelligendum est quantum ad divinam
Et si anima esset multum assuefacta in assidua contemplatione per fortem et jugem meditationem , facile elevaretur supra se et inveniret ibi pulchras contemplationes sine numero , et esset ei quasi quidam portus et refugium contra universas tribulationes et fluctuationes et amaritudines hujus maris tam Spa
tiosi , id est, hujus mundi. CAPUT LXVI.
Quomodo tribus modis Deus per gratiam habitat in anima.
In superioribus simpliciter locuti sumus de materiis contemplationis, alios subtiliores contemplandi
259쪽
modos peritioribus et magis eruditis relinquentes , et ideo de hoc nos expedientes : nunc poStremo Exponemus , quomodo trifariam habitat Deus in anima per gratiam. Primo: per justificationem , absque hoc quod ipsa anima habeat de hoc aliquod sentimentum. Et quamvis non habeat sentimentum de hoc , est tamen Deo
Secundo et per aliquam spiritualem consolationem seu sentimentum , sicut hi, qui in sua contemplatione recipiunt aut sentiunt varios spiritualium gaudiorum seu consolationum modos . Nam interdum videtur sibi, quod resolvuntur in quamdam spiritualem dulcedinem , ita quod omnia , quae vident et cogitant, judicant esse plena inessabili dulcedino Nonnunquam habent quamdam securitatem humili late plenam , qua mediante ipsi sibiipsis vilescunt. recipientes duntaxat consolationem in his, quae sunt secundum Deum et placent Deo. Nam quotiescunque quis placet sibi ipsi et de Seipso gaudet, vere sciat, se vere humilitatis esSe expertem, Et conSolationes, quae exinde oriuntur , non esse a Deo. Vera humilitas semper conjungitur consolationibus bonis et divinis , et facit, ut homo cognoseat suam vilitatem et suos desectus , et ideo ipse sibi vilescit, et in oculis cordis sui abominabilis videtur , in seipso plus comprehendens quam totus mundUS , et censet, Deum tantae esse excellentiae , tantaeque majesta-
260쪽
iis , ut totum suum residuum videatur ei quasi nihil esse omnino , nisi in quantum in talibus rebus Deum speculamur. Aliquando anima sentit intra seipsam quamdam spiritualem ebrietatem , eam in divinas laudes et ad sancta devota suspiria commoventem , ita ut interius non se valeat continere, quin exterius per aliqua signa pandat. Nonnunquam videtur ei, quod omnia sunt plena claritate divina, et quod uni versa glorificant Deum Tertio: habitat Deus in anima per quamdam uni nem , sicut in beatissimo Apostolo Paulo et in aliis excellentissimis contemplativis, de quo loqui moindignum reputo, illud magnis Doctoribus relinquens: nostrae ruditati sussiciant, quae dicta sunt.
Quod omnes tenentur se extendere ad persectionem sub poena damni praesentis et futuri, et praecipue Religiosi.
Vox multorum est: sussicit mihi vita communis :si cum infimis salvari potero , satis est; nolo merita Apostolorum ; nolo per Summa volare . contentus sum incedere per planiora. Sed viderint hi, quod jam impersectio est, nolle esSe perfectum , ut dicit Gerson in sua mystica theolouta : in Bia enim Dei non propredi retrogredi est. Damnatur insuper servus piger , qui talentum servare contentus illud in fenus non tradidit. Faciamus hoc perspicuum in exemplo familiari. IIahet aliquis praepotens et nobilis pate