Ioannis Zechii Bononiensis, ... De ratione curandi praesertim febres ex putri ortas humore à medicis hactenus in vrbe seruata, in Sacro palatio habita disputatio. ..

발행: 1596년

분량: 151페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

91쪽

fg DE CURANDI RATIONE

t dem in naturali Philosophia dilinuandi gratia serendum

erat; sed in re adeo periculosa, ubi, ut alias dicere solet Galenus, de humano luditur corio, vaeor ne cum veri tate Deum offendant: sed ipsi viderint .

In oppositam sententiam adducta

argumenta fluuntur ἀBIECTIS rationibus nec parum quiadem urgentibus, quae nostram hanc aia sertionem infirmare videntur, haud magnum negotium erit respondere Int rim autem non pigebid, quod iam a - . tea ostensum est,nunc in memoriam reuocare. Non est dubium , quin haec controuersiae maximorum fere errorum qui in re medica contigerunt cauta fuit: Neoterici tamen, ut contrarias asseres ex componerent, statim distinctiones quasdam necinutilas quis dem excogitarunt, atque deinceps itae aiunt purgati nem , ut iam antea diximus, in minoratiuam, ut vocant, quae cathartico quidem & vere purganti medicamento non integra copia deuorato celebratur, indeque peccans causa morbi fica imminuitur; atque eradicativam , qua uniuersus noxius humor funditus detrahitur di Hanc una cum Hippocrate Aphorisinorum primo Aphorismo, secundo negant citrae coctionem aut turgentiam , illam vero cum eodem Hippocrate Aphorisinorum secundo Aphorismo vigesimonono citra & coctionem& turgentiam non temere admittunt,quoties coniectura assequantur, naturam uberiorem peccantium humorum copiam non posse usque ad morbi vigorem festinere quin potius antea oppressa nimium & sepita succumbat a Quare sumpta a viribus c quae omniunt maxime vrynt; indica tione, urSentiorique considentes, & rectu quidem, ve

92쪽

mea fert opinio, id peragendum autumant. Rursus Medicationem sue purgatione in legitimam . regulare vocant & illegitimam coactam praedicant) distinguere solent: Hunc deinceps in modum controuersias Coponere contendunt, quippe Regulari S lὲgittima M dicatione nequaquam licere purgans medicamentu cr dum, neque turgentem humorem purgando mouere , i . regulari autem, siue cura, ut aiunt, coacta id facieudum esse ad detrahendam copiam facultatem obruentem, &ad euitandum, ut inquiunt, periculosius incommodum . Proculdubio magis res qua nomina distinguunt;qua doquidem hoc praetextu in utraque sorte praescripta m dicatio , sue curatio regularis est, & legittimas rationi etenim consentaneum est, ut in antiquissimo adagio est positum, in rebus humanis, in quibus nihil est perpet iam, de duobus malis minus eligendum; constat enim apud Galenum Hippocratemque, periclitante aegro si lius esse anceps experiri auxilium, quam nullum: Hine

fit,quod quemadmodum fuit dictum a principio, nullum uniuersale praeceptum inuiolatum recipitur, quod suis interdum limitationibus non sit explicandum. Quid non ne illa sententia uniuersalis est ab Hippocrate descripta Aphorisinorum primo Aphorismo decimos esto Θ Vi

cius humidus febricitantibus omnibus confert; tamen Galenus statim excipit propter contrarias indicationes Hydropicos sebricitantes. Hic ergo totius controuersiae

ratio constituta videtur .

Sed postquam in huc locum deducta est proposita controuersia,ut huic tandesine imponamus, rursum ad institutu nostru reuertentes,atq; ru, quae iam antea ostensa

fuere sumina in memoria reuocantes,dicamus. In morbis a materia pendenti b. ante coctione, atq; vel etiam nulla Obseruata turgentia,praecautionis gratia , iminentisque grauioris alicuius periculi ration e , rerum euidentia .grM H a uisinuorum

93쪽

ε, DE CURANDI RATIONE

uissimorum virorum auca oritatibus , atque rationibus pertissimis consennandua se purgans praesti ibere nie- dicamentum,quod indi orati in apellant; ibus hunei in modum corruitutis illud facile colligitur , purontiae medicat 'rat inter moi borum anitiai danda interdum esse , nimirum quando vel tui geriaratoria et in aliquam detcrminatam partcm fertur, aqt venenata siue pestilenscens ur, siue quando praenimia copia desectiirae virtutis pci iculum iminet, quibus etiam accedit de quinta rtu na,cum I idelicet materia non est eius conditionis,ut conicoctione admittat, qualis cst& aqua in hydropici ς,&bilis tum faua, tum nigra in utraque hieteritia. Quod si quis ctiam sextam adderet conditionem a loci praestantia petendam, ut in Apoplexia a scopo, iuxta grauissimorum virorum sententiam, minime aberrabit .QAc de proposita controuersa hactenus; sophistasi cnim .r prehendere nunc institutum non est; quoniam superuacuum, & ijs tantum, qui veritatem sectamur speculationem nostram impertimus. Restat autem , ut quaesitum iam antea propositum primo loco explicandum, in cuius gratiam haec omnia praelibata a nobis fuere, minc breuiter absoluamus, erat autem eiulmodi. i m

I exsecto vi Iuristae dicunt ius oritur,

Romani caeterique eiusdem sectae Medici inequaquam iure notandi ei Pnt, quippe iqui in morborum principijs purgans non

praucribunt medicamentum, nisi materia

vel turgeat, vel venenata sit, & pestilens,

94쪽

sue mobilis & praeceps, aut copiosior, quam par sit via D line concoqui possit, siue coctioni ita contumax, ut nequaquam.iit ni admittere possit, de qua paulo ante dixtinus cxemplo ab hydropicis & hictericis accepto. Aut si praecipuum viscus non sine inlinenti vitae periculi

exerceat. In quibus duntaxat fortunis, ut antea dictam est, purgare ante coctionem expedit: nam licet primis morborum diebus ventrem mouere studeant, vel clystere vel cassia deuorata, aut mannae, melle rosaceo soluen- . te, syruporos solui. aut violarum infuso,muccarum vi latum appellant, ob id tamen purganti indifferenter medicamento non utuntura lurc enim commemorata aluum deiicientia vel leniendo , vel a primis etiam venis detrahendo,superuacuosque humores in primis meatibus,ven iculo nempe.&intestinis accumulatos , siae labore &Violentia , citraque omnem delet criam ac venenatam qualitatem 'liciter expurgant, succorum enim qui sunt. auxin prom venis, aut in ventriculo, & intestinis,ob l ci commoditatem, nulla expectata concoctione, expur

Milonem aggredi licet , quorum quidem ratione sorti medicamento cathartico uti non est opus, sed aut leniente solum,aut primi ordinis expurgante: Quorum quidem licet aliqua peculiarem proliciant humorem , nihilo secius vere purgantia nequaquam dici possiunt ; quod nulla violentia, nullaque deleteria facultate opus suum prae stent:Neque ob id purgantis medicamenti nomen nimi- um anguste coegimus; quoniam apud Hi pocratem & Galenum huius vocis eadem perpetuo est significatio. At de iprimo quaest0 satis. Reliquum nunc est ut secundum ag

t -- . Nunquid

95쪽

si DE CURANDI RATIONE

Nunquid Romani Vedici eorumquesectatores in morborum principio redarguendisint quod pharis

ea deiectoria ratae sectioni anteponant.

. . .

T nusquam lubentius versor quam in difficilium rerum contemplatione , ita cum magno taedio atque adeo perfunctorie ea recensere soleo, quae nuhil aut parum dissicultatis obtinent, praesertim cum ob externa negotia, ct amicorum meorum importunit

tem , quibus obstringor , vix aliquot subcessivas horas meis negoti jς, ac praesertim in Medicina facienda sussurari possim. Nihilominus praesenti quaesito mihi a perillu- 'stri& excellentissimo viro hesterna die proposito de re quidem ad artem spectante graui,ac multi momenti satis tamen perspicua, paucis respondere praesentis est instit ti. Porro autem non me latet, qudd his scriptis plurimos mihi conciam aduersarios; quod nihil ad artem fa ciens dissimulare possim: sed nihil ad me, dies omnia r uelabit, ac magis mors ipse; nam plerique doctos, ac de propria arte benemeritos magis mortuos , quam vivos. agnoscunt. At de his satis. Rem ipsam agrediamur. Quoties utrisque praesidi js, venae scilicet sectione, & pu gatione opus est, non tam in ijs, quos a morbis praeseruare, quam in illis , quos iam laborantes Medici curare student venam ante quamcunque purgationem incide dam esse quamplurimi hodie medicinam exercentesconfidenter consulunt. Quorum quidem argumenta primum adducam, eaque facile dissoluam. Mox auctoritates grauissimorum virorum, apertissimasque rationes inuetera turn hoc dogma euertentes asseram. Dein veram prop

fili

96쪽

siti Questi decisionem afferam ; si prius Hippocratis &Galeni locos nonnullos interpretatus fuero, qui superficietenus persuadere videntur, integram purgationem venae sectioni praeserendam esse, quos quidem locos asuersus contrariae alterius sectae Medicos minime adducendos exi stimamus, quod probabiles potius, quam demonstrativas rationes contineant. Quae omnia in hunc ordinem eo cinistici digerenda putaui, ut demonstrem nec semper in quovis morbo ante venae sectionem purgam dum, nec contra purgationi sanguinis missionem perpetuo praemittendam; sed modo unum, modo alterum praesdium prius administrandum pro diuersa laborantis hominis fortuna: Quemadmodum & nos una cum Medicis Romanis scelici cum successit in dies obseriamus.

'Hippocratisse Galem loca explicantur, Guae integram purgationem Nenae sotioni promittemdam probare rodentur.

IPPOCRATEs sexto De Morbis

Popularibus com.primo tex. sexto,Iuue

inquit, veratro vii , & poplitem incidere : quippe vi verbum veratro sectioni ivti) venae sectioni pr ponit, ita & huic illud ptizsidium ; quandoquidem non solum orationis Hippocraticae dictiones , sed & earundem ordinem diligenter Iectorem spectare oportet,quemadmodum & Galenus eius Illustris Commentator tapeac saepius asseruit de Hippocrate Iovens; atque ut ex plurimis aliqua exempli gratia attingamus, reuocanda sunt in memoriam ea, quae ab eodem Hippocrate scribuntur sexto De morbis vulgarib. sintexta tenquarto, Labores, Cibi, Potus, somnus, Rea venerear,omnia mediocria.

97쪽

& vehemens fuerit morbus: si vero non, & postea media camento opus sit, sane id post sanguinis missionem ecure & mediocriter adhibendum. Mox eodem quarto sed

com. vigcsmosecundo rationem subiungit dic cias. Quicunque ea quae in fiammantur statim inter morboriani initia medicamento soluere conantur, ij ab distenta infamiamataque parte nilis auferunt, non enim affectus, utpoto crudus, remittitur dissipaturue , ac ea, quae morbo aduersa & sana sunt , colliquescunt, ductoque ad imbecilli latcm corpore moibus superior euadit, qui ubi corpus

vicerit remcdium non habet. lili . . t ' is

Praeterea ubi & venae sectione & medicamento opus fuit , vcnae sectionem purganti medicamento Galenus

semper antopoluit, id quod luce clarius intelliget, qui eiusdem Galeni quartum librum De tuenda valetudine diligenter perlusti abit; hic enim lassitudinis species curare docens, non se inel. sed iterum atque iterum a sanguinis detractione auspicatur . MOX Uuum quoque medicamento mouet, quo in loco prae c teris hcc habet verba. Maxime ergo, ut dictum est, detrahere primo de sanguine oportet, dein succum illum educere, qui superare videtur; non sustinente autem homine sanguinemsbi detrahi, augere deiectionem. Idem quoque faciendum docet com. quinto in sextum Hippocratis epidem. lib. ubi de venae sectione & purgatione loquens ita scribit. Si homo utrisque auxiliis opus habuerit, tum manifestum est quod avenae sectione auspicandum sit. Auctor etiam eius libri, qui De renum affectione & medicatione inscribitur: is enim& si Galenus, non fuerit,

apparet tamen ivisse virum apprime doctu veterumque, Hippocratis praesertim,diligentem imitatorem, hunc in modum scribit. Si quatuor humores abundauerint, po tius vena incidenda ante purgationem est,quam purgan-

I dum

98쪽

εε DE CURANDI RATIONE

dum ante venae sectionem, moxque rationem subdens ait. Quandoquidem cum sanguinis missione prius corpus euacuatum eli, medicamentum purgans exhibitum venas arterias, mane que corporis regiones minime oppleras itinenlt quo fit ut abs hie vi Io impedimento in totum cori as di manet , succolque attrahat : facillima quoque tu eorundem per vasorum latitudinem seu spatia ac fusione tu tenuitate siccorum euacuatio, nam si vasa sangum replera, inquit, sint, & purgator in m dc deris medicamentum , non septerit proptzr plenitudinem in corpus differri, sed substat &nbhil efficit, aut id qued es-ficit nude efficit. l IHese occedit & Mauritanorum Principis Avicenna auctoritas libro tertio sen. prima ri ac primo cap. vigesi . monono, nec non quarta primi cap. quarto, quibus in I cis habet, quod & ii alij etiam a sanguine huniores do minentur, tamen a sanguitiis detractione aulpican cum est; quod haec acuti tost comunior & uniuersalior pur,

Sed haec&consimilia argumenta nihil habent, quod

Romanorum Medicorum medendi Methodum redarguere possit; quandoquidem purgantia vere ac proprie dicta medicamenta catartica inenape, de quibus priore libro latis copiose eginius, enae iactioni nequaquam praeserunt, quando utroque opus cst praesidio: Verumen in uero quoniam, ut ad vena sciuionem opportuna temporis occasio, ita corporis idonea praeparatio adhibenda ,

qua neglecta plurimum Iericuli aegroto impendet ; par riumque in prima corporis regione puritas & expurgatiosiori in acti ad venae sedit em praeparatio, iure quidem & opthno , ubi sectione venae opus sit, nec adeo ne cenitas urgeat, quin storis aliquot hoc prosi dii in differo xi pol,lt, quando aluus sponte minime deijcu , clystere vel balano, primis, vel ccisia , vel manna, siue melle

99쪽

ros. Iul. aut alio consimili medicamento tum leniente, tum blande subducente aluum emolliendam consulunt, ut excrementa primae regionis, ventricuIi nempe intestis norum ac mesaraicarum venarum sne labore prolbciantur.

Hinc facile patescit ':dd ut Roma omnium in O be terrarum Vrbium Regina est & caput , ita & bonarum artium omnium Π cssores, ac Medici praesertim , aliis

nequaquam in seriores iudicantur. Vt ergo eo rede mus , unde sumus digressi, quodque praecipuum erat institutum nostrum, ab luamus, paucis explicare aggre diamur , ventris expurgationem blandi medicamento, ut iam diximus, ante venae fcctionem necessario molliuendam ; Hinc luce clarius clucescet, purgationem es, quam sanguinis missioni anteponendam esse.

Rationes Grauissimerumque auctrarum domata,

me secetur, ex artesiadent. Ax I M A continentium febrium remedia haec duo sunt, Galenus inquit nono Methodi medendi cap. quintolv ersus finem, detractio nempe Sanguinis in potio frigida; verum illa nullo

- non tCmpore, modo vires sustineant; haec, cum & in pulsu & vrinis concoctionis euidentes CC nuntur notae,icbris autem est maxima..Attcnd cnda vero cum vena secandae indicationibus sunt tum quae leam praecedunt, tum vero quae omnino excipient;namat pracedat ciborum cruditas, tanto tempore dii erre ve-lnae sectioncm i libebis, quantum satisfacere,tum ad co-irum concoctioncm, tum ut excrementa descendint, Vibi

liis . I a debitur

100쪽

guine detracto inanitas fuga vacui faciliori adeo nego-cio subingrediantur. Proinde Galenus compluribus in locis tum praesertim De curandi ratione per sanguinis missionem cap. sexto versus finem prohibet sanguinem detrahendum, ubi crudus sit co Ilectas in corpore siiccus, cuius haec sunt verba. Sin infesta sit degravans plenitudo , non semper sanguinis molienda detractio est; fieri enim potest, ut crudus per corpus collectus sit succus, quo in loco licet de succorum crudorum in venis existeritium collectione loqui videatur, de ijs etiam crudis succis, quidi in toto corporis ambitu extra venas maiores ' in ventriculo ac primis venis continentur, citatus illae locus est

intelligendus ; quod utriusque fortunae crudi humores ab inanitis venis proliciantur: Quod plane Augerius Ferrerius vir alioquin cruditus libro secundo Methodi medendi cap. quarto dissimulasse visus est , quippe qui

Medicorum noli rorum consuetudini rcsistit, quod indiscreta ratione ut ipsae autumat purgationcm venae si ctioni praemittant, cum nequaquam id praestent, ut faepius diximus; longe enim differt purgans vere medicamentum ab eo quod tum leniendo, tum placide detrahendo aluuin mouet , quod quidem & ipse una cum multis alijs recentioribus cum medicamento purganti, quod minoratiuum appellant, confundit; hoc enim ut cape saepius diximus catarticum ac vere purgans cst, minoratiuum tamen dicitur ; quoniam minore exhibitum copia uniuersum noxium humorem non sun litus eartit,

ac prolicit, sed multitudini nonnihil detrahit. Iterum igitur ad inst tutum reuersi dicamus.

SEARCH

MENU NAVIGATION