장음표시 사용
31쪽
animadvertunt, quemadmodum levitis, ita clericis nostris posse sortis, Partisque Domini appellationem dari. Nam si levitae dι-oinae sortis habebantur, et erant, quin ambitionis reprobendi a quoquam possent, propterea quod addicti altari cum essent, sacrificia procurarent, nihilque agri possiderent, victimarumque partibus, ac decimis, quas reliquae tribus pendere debebant viverent r); cur non item nostris episcopis, presbyteris, diaconis V Cari fas erat codem nomine, quibus amplificandae religionis a , administrandorumque sacrorum christianorum impositum 3) onus
Conter Deuter . eap. a. s. s. et num . e . xviii. v. 20. . . Loquultis est Dominus ad haeon in terra ipsorram non
32쪽
esset, sectaque potestas, ut eorum quos instituerent, sumtibus I
alerentur Z Age vero, qui sese Deo ita consecrarent, ministeriisque sacris devoverent, ut neque militarent, neque mercaturam sacerent, neque alias artes profiterentnr, quibus vel ditescere, vel
commode vivere valerent, iis ne minimo licuisse putem, delectum ab se Deum pro sorte dicere Θ Ego vero maioribus nostris doctissimis, sanctissimisque viris, quos nihil superbia, ambitioneque incitatos secisso liquet, quam adversariis assentiri malo ; qui cum
novis rebus studeant, vel voces ipsas vetustate firmatas reiiciendas putant, ne quid romanum catholicum probare Videantur.
Nam quod aiunt, contemni ab ecclesiasticis laicos, falsum
est. Laicorum enim vocabulum in ecclesiam non ambitione clericorum, ut paullo ante dixi, manavit, sed imitatione reipublicae
iudaeorum α). Hoc enim appellabantur ab hebraeis nomine, qui
nullo sacro munere fungebantur. Summus enim pontifex, saec-
dotes, levitae hierarchiam, ceteri populum, quem graeci rasi di
Cunt, a quo λαοῦ, οἱ laici appellantur, constituebant. Quod cum aliis permultis, tum testimonio Clementis romani apostolorum disci-
33쪽
puli plane constat si . Itaque Tertu Ilianus a , Clemens alexan
veteres extremi secundi, tertiique saeculi christiani scriptores, cum episcopos, presbyteros, diaconosque divina sententia, et voluntate institutos perspicerent, ut sacra procurarent, emimia Sque m derarentur, hos quidem clerum, alios Plebem, et laicos, propte
rea quod uultum sacrum munus Obirent, appellaverunt. Eos autem ipsos scriptores, qui magnam partem eximia virtute excet
luerunt, ambitione, malevolentiaque permotos uti hoc vocabulo consueMe, ut opprimerent populum christianum, deiicerentque do dignitate, qua ornatus a Christo fuisset, tam est absurdum, ut prae se ne veri quidem ferre similitudinem videatur. Novos au
tem nescio quos homines, qui Lutheri, Calvinique partibus si
derent, idque distinctionis genus quod neque malo 8 , nequo
. . tra Domi aevi habere pote t. Quod .i quidpiam M aliud habuerit pεamee Dominu , pars a Ius noct
34쪽
imprudenti consilio a maioribus inlatum in rempublicam christianam esset, Ob superbiam tamen Clericorum progressu tempOrum populo plurimum obsuisse defenderent, nihil moror. Nam si quid incommodi episcopi cuiusquam temeritate ecclesia tulit
tulisse autem huius solummodo rei caussa ullum aliquando vehementer negri, eius quidem certe, si quis fuit, culpa, non ratione vocabulorum, quibus nihil inest pravitatis, tulit.
Non movet autem me, quod postremo loco queruntur, clericos a nobis praecipuam, atque selectam christianae reipublicae
haberi partem. Cur enim hoc illis negemus, quibus credita est regendae r) ecclesiae, administrandorumque sacrorum christia
norum cura Θ Namque iis, qui ceteros moderantur, primas detrahere partes velle, hominum est, non veritatis amore, sed arbitrio, studioque contentionis agentium. Quod si contra pugnare, atque obloqui perstant, caveant ne, cum nos insectentur iniuria,
apostolos, horum quo discipulos insectentur, qui divina sententia a)
paseero die batitor gregem a. Pet . ea . v. .. I.
35쪽
constitutos episcopos, nihilque, iis inconsultis, agendum a populo i) tradiderunt.
DE POTESTATE LAIcΛ ET ECCLESIASTICA.
Sed quoniam de antiqua, rectequo instituta consuetudine
distinguendi laicos ab ecclesiasticis dictum est, restat, ut etiam de potestate, quae propria est corum dem ordinum, disserendum esse videatur. Animadvertendum autem principio est, in quaVis
hominum societate aut unum, aut plures esse oportere, qui praesint, administrentque rempublicam. Nam si cuique sacere quod libuerit impune liceret, neque in tanta multitudine, ubi boni,
improbique sint, magistratus auctoritate in ossicio cives continerentur, magna perturbatio Oriretur, incredibilisque in civitate con
36쪽
susto r). Cumque non civitas modo, sed etiam ecclesia communitas quaedam sit, regatur utraque necesse est eorum auctin
ritate, atque prudentia, quibus est vel consensione civi uin, vel divina voluntate sacultas gubernandi data. Αc potestatem quidem eam appello, qua qui dignitate ceteris antecellunt, praefectique sunt, edicta, ae leges ferre, et perturba res pacis reprimere, et reos sceleris punire, hostesque publicos vi repellere, si ratio, si
tempus, si utilitas communitatis moneat, possunt. Constitutos autem et principes civitatum, et praesides ecclesiae sapienter, recteque esse, queis ius condendarum legum, mercendorumque improborum Sit, quamquam est, mea quidem sententia, manifestum;
tamen, ne quid mihi sumsisse videar meo arbitratu, paullo post
demonstrabitur. Iam vero rectorum civitatis, laicam ; eorum autem, qui ecclesiam administrant, ecclesiasticam potestatem voco.
37쪽
Liceat ne christiano piro Principatum in societate Obtinere remque illius ciuilem gerere. Proponuntur Corum, qui rimant, Mariae, interque so Pugniantes Viniones. Quum igitur, quae sit utriusque potestatis ratio plane con Stet, Sequitur, ut explicem, recte ne institutae sint hoc enim
me demonstraturum promiseram) ullaque sit caussa, cur alterutram quisquam tollendam esse arbitretur. Ordiar autem ab laica. Itaque eorum Omnium, qui christiano viro cum imperio in civitate versari fas non esse defenderent, neminem fuisse intelligo tam a mentem, qui hoc potestatis genu S pugnare cum ratione Da
tura o i) diceret. Hoc illi unum sibi persuaserunt: cautum ab
Christo fuisse, ne quis magistratu nostrum hominum langeretur. Sunt autem horum de re eadem variae, interque se dissidentes sententiae. Nam aliqui ita sunt animis comparati, ut universe christianam religionem consistere cum statu civili posse α negent. Quamobrem concludunt rem Civilem publicam esse nullam, quam veri christiani constituant. Alii contra nihil obstare, quominus civitas ex solis christianis coalescat, sed his principatu in
civitate potiri minime licere 3 arbitrantur. Tertia est eorum
38쪽
opinio, qui dignitatem, honorem, imperium, quo continendi in
officio mali sint, christiano viro concedendum putent; potratatem autem animadvertendi poena capitis in maleficos, subdit
quo vi, armisque ab hostibus defendendi, non i) item. Fuerunt
postremo, qui etsi magistratum obire, et capitis reum condemna. re christiano dicerent licere, tamen aliquos veterum patrum suis.
se defenderent, qui contrariam sententiam u) tuerentur.
Prior Vinio, seu Potius error refellitur. Verumtamen quamquam est horum omnium salsa, tamen eorum, quos primo loco nominavi, maximo est in errore sententia.
Est enim recte instituta civitas, in qua qui imperium tenent, condere leges, de litibus iudicare, punire improbos, insectari vi,
armisque, ac repellere hostes solent; qui autem subiecti sunt, honorem adhibent principi, atque imperata faciunt. Haec vcro Omnia si lex christianorum non modo non tollat, sed etiam probet, consistere cum statu civili potest. Probat autem. Consistere igitur potest nostra cum statu civili religio. Atque esse quidem a nobis accurate explicatam notionem civitatis, statusque civilis, ne ii quidem contra quos agimus, negant. Etsi enim sunt commoda Pleraque in civitate, quae nos taciti praetermisimus, tamen huc omnia, de quibus praecipue inter nos, adversariosque Oritur
39쪽
altercatio recidunt. Quae cum ita sint, nihil est negotii, quae assumta deinceps sunt, Veterum christianorum monumentis, et, quod caput est, auctoritate sacrorum bibliorum ostendere. Ac praescripto quidem religionis christianae nam est huiusce rei testis Paulus in ea, quae est ad romanos epistola) esse in civitate principes debenti Nisi enim esse deberent, quo tandem modo institutas apostolus a Deo potestates scriberet r suisse Θ Nam Principes illo
Potestatum appellat nomine. Atque imperium in republica principem tenero quis neget Θ Igitur qui imperium obtineant, cum in
stitutae a Deo potestates eiusmodi sint, esse debent in civitate. Quod vero esse oportere, idque iam sanctione divina, scripturarumque auctoritate, constat, hoc probat christiana religio. Probat ergo christiana religio principatum. Mitto cetera sacrorum bibli
rum a loca, ne longus sim. Maiores autem nostros, qui Pauli Sententiam saepe, ac multum usurparent 3 , optarentque etiam atque etiam, ut qui accederent ad gubernacula reipublicae, verit,tem agumcerent, sanctamque religionem consectarentur quin eorum quemquam, si nostris decretis assensus esset, magistratu se
abdicare cogerent , quis putet tam ineptos, tamque sibi ipsis repugnantes suisse, ut componi principatum cum decretis, institutisque
christianorum nequiro 4 arbitrarentur p
Praeterea ius condendarum legum nisi christiana religio primcipi concedendum statueret, omnem certe tolleret iuris princiapum notionem. Etenim ne in cogitationem quidem cadit, ut principatum obtineat in civitate, qui, si tempus, si ratio, si utilitas civium publica postulet, nihilominus legem scribere nullam
40쪽
possit. Atque exsistere interdum caussas, easque iustas, et graves in primis, quae non moneant modo principem, ut serat legem, sed etiam compellant, tam est manifestum, ut qui dubitet, nae ille in maxima rerum civilium ignoratione Versatur. Iam vero ordine gerenda esse omnia, idem scribit in priore epistola ad co
rinthios i) Paulus. Nostrum namque, inquit, non dissensionis esse, sed pacis Deum. ordine autem fieri Omnia, tollique dissensiones, paxque in rempublicam introduci qui poterit, sublata principum, etiam tum, Cum ex usu est reipublicae, condendarum legum potestate p Quid p obtemperet ne quisquam principi nihil imperanti Θ Αt parendum est potestatibus ca) auctore
Paulo in iisdem ipsis litteris, quae sunt ad romanos seriptae. Praecipere igitur iure aliquid princeps potest. Hoc si ita est, cur non etiam leges condere 3 Est enim et gubernandae praecipiendo communitatis, et dicendae legis potestas Omnino eadem.
Sed dicet quispiam : nihil est novis legibus opus, cum Chri
stum unum esse christianorum legislatorem plane constet. Fateor non egere nos legibus, quae cum latis a Christo pugnent. Nam quae pugnant, legum numero haberi non possunt. At esse interdum legibus opus, quae cum ad utilitates, et commoda civitatis spectent, Sunt etiam consentaneae christianae legi, tam est perspicuum, ut a nemine revocari in controversiam posse videa. tur. Neque enim Christus explicate omnia sanxit, quae essent
quibusque temporibus, occasionibusque rebus publicis 3 oppor
tuna. Haec ille vel declarari, vel constitui Voluit, cum tempus, ratioque monerent, ab his, qui in civitate eum imperio versarentur. Itaque parendum eme potestati recte praecipienti iussit; resistendum autem nullo modo. Ergo maiores nostri, quibus satis explorate, quae statuta a Christo essent, percepta, Cognitaque