장음표시 사용
51쪽
plo essent. Quamobrem non mirum ost, si ut clericis, ita poenitentibus praescriptum esset, ne quamvis olim Sequuti castra
suissent, ad militiam tamen reverti auderent I .
l l sed permulti lamen. eoncedentibus episeopiatio,itis. qoi lameri acerrimi erant dueiplina. ehristia nan propugna orea, miliiἰam prosletianior. Quod eis mdamom,lealo in libro sup eiore loei, indiealia xit. no e
., pirata respondi . Nam etim idem heminam in
ia audiant hoe .lipandi uis labentem reddi Caeaari. ., quod Iohannis dieit dehora mine ea misiii ... Adia hoe enim tribula praea antur, at propter bella d 4ia eos arIo milii; Mἰpead cim praehoat M. Merito et . . illis, rati ivrionis dinantis, et ego homo atim 1 tih. . Potestata aena titulus. hahens oh ma malles. s.
52쪽
Quod si perstant adversarii, coque nomine christianam institutionem pugnare cum reipublicae statu dicant, quod par pari
referre, atque iniuriam ulcisci vetet, caveant ne veterum philosophorum, quas probatas fuisse romanis Constat, praeceptiones civitatibus esse noxias sateri 1 videantur. Id autem cum nolint
quamquam sunt eaedem ipsae Praeceptiones nostrarum omnino
similes, ne iis quidem ethnicis negantibus sa , quos nesarios religionis christianae, implacabilesque hostes fuisse certo scimus , quid est, quod nobis quidpiam se negotii, suis hisce argn mentis exhibere posse arbitrentur ZAc sunt quidem in evangeliis permulta, quibus tantum abest, ut quid respublica detrimenti capiat, ut potius confirmari ma
53쪽
gis, amplificarique possit. In civitate namque, quam princeps ringat, ac moderetur, qui norit, subditum se Deo esse oportere, cognoscatque costitutum se regem esse ; non ut propriis, sed ut
civium commodis utilitatibusque prospiciat, adeoque sibi nihil esse Suscipiendum, quod aequitati, quod paci, quod tranquillitati
eorum repugnet; immo vero agenda omnia, quae ad felicitatem reipublicae conducant, colendam liberalitatem, castitatem, integritatem morum, iustitiam, eamque maxime, quae est erga Deum Optimum, atque maximum, pietatem, quis neget administrationem rerum et ut utilem civibus, et optandam exteris suturam p
At haec omnia christiana religio r) ut in quoque suorum, ita
in iis etiam postulat, qui primas in republica partes tenent. Satis dictum de principibus, inagistratibusque christianis est. Nunc de subditis. Nam in recte, sapienterque administrata republica, quemadmodum princeps neque superbe, neque crudeliter, neque illiberaliter, iniusteque imperare atque prae ocu
lis nihil aliud , quam salutem felicitatemque civium habere
debet, ita cives hene esse animatos necesse est, nihil ut praetermittant eorum, quae pertineant sa) ad declarandam summam eorum erga Principem voluntatem. Quamobrem et preces pro rege, magistratibusque sun dant oportet, et pareant imperanti,
modo nihil iubeat, quod cum religione, praeceptisque divinis 3 pugnet, et tributa ) pendant et quibuscumque rebus possint,
tu Vent, et prudenter, inculpa teque in civitate versentur. id vero nostris praescribit christiana religio. Sapienter igitur recteque respublica administrabitur, quam veri christiani constituant. Non ergo est eadem religio reipublicae inimica.
54쪽
II. Refellitur secundi generis a crsariorum error. Sublato autem eorum errore, qui religionem christianam componi cum statu civili negarent posse, Corruat necesse est aliorum opinio, quorum secundo loco meminimus, quique christia
no viro magistratu sungi inque civilibus, criminalibusque iudiciis versari, plectereque improbos, qui capitale crimen admisis
sent, licere inficiarentur. Itaque missis, quae ex scripturis Consensioneque Veterum ChriStianorum in hanc rem disputavimus numero superiore, ne quis a me actum agi putet, ea solum persequar, quae ad hunc lacum maxime spectare videantur. Animadvertendum Vero est, Consuesse Veteres christianos ecclesiasti. cam communionem negare his, qui sine litteris episcoporum suorum, quas communicatorias appellabant, in alias provincias migrarent. Cumque praesecti provinciis, ceterique sere omiam, qui magistratum obirent, ex aliis regionibus esse solerent, sactum hinc est, ut patres synodi si) primae a relatensis sancirent, utrui alio se conserre, obeundi magistratus cuiusquam caussa, eberent, hi primum communicatorias litteras a patriae episcopo impetrarent, postque secederent, curaeque episcopi loci, in quo praefecturam obtinerent, subiecti essent. Episcopo praeterea impositum ab iisdem patribus onus suit, ut caveret, ne quid a magistratibus contra disciplinam ageretur; utque Si peccassent, Communione ecclesiastica prohiberi iuberet. Tantum scilicet aberat, ut magistratum christiani veteres geri a nostris sine culpa posse negarent, ut potius praesectos provinciarum, qui caussas, litesque dirimere, plectereque nocentes extremo supplicio Solerent, sacris interesse sinerent, participesque esse divinorum sacramentorum iacile paterentur. Quamobrem egregie est ab Innocentio I. romano pontifice ad Exsuperium tolosanum episcopum de
55쪽
magistratibus christianis, qui tormentis improbos excruciassent, in aliquosque eorum capitalem tulissent sententiam, quid facto
esset opus i) rogantem, scriptum. u De his nihil legimus a ma-
B ioribus desinitum. Meminerant enim a Deo potestates has es-n Se Concessas, et propter Vindictam noxiorum gladium suissen permissum, et Dei esse ministrum vindicem in huiusmodi da- η tum. Quemadmodum igitur reprehenderent sactum, quod au-n ctore Deo viderent esse concessum p De his ergo ita, ut ha-n ctenus servatum est, sic habemus, no aut disciplinam evertere,n aut contra auctoritatem Domini venire videantur n. Quinetiam Eusebius caesariensis libro octavo historiae summam imperatorum erga nostros voluntatem suisse testatur, propterea quod
christianos aliquot provinciis praefecissent, quin eos adigendos ad sacrificandum a) putassent. Id autem ille numquam dixisset, si magistratu sungi christiano viro nefas esse existimasset. Quid si
in secundo de vita Constantini libro 3 , imperatorem laudet,
quod ut commodis rei publicae, religionique consuleret, praesides in provincias miserit eos, qui sacris essent initiati christianorum pIam vero aegre ne maiores nostri tullissent legem ab Iuliano
latam 4 , ne quis ad gubernacula provinciarum accederet, qui
christianum Se esse profiteretur; quasi cautum a Christo fuisset, ut qui suas partes consectarentur, numquam in eos gladio animadvertere auderent qui commeriti essent capitale supplicium pAt id non modo graviter tulerunt, sed etiam invecti in aposta tam sunt calumnia nostros de dignitatibus, publicisque muneribus removentem.
Sed erunt fortasse, qui pugnantia loqui patres contendant,
asserantque testimonia quorumdam, ses esse Christiano magistratum Obire, negantium. Nam et synodum eliberitanam dicent 5 ,
56쪽
communione eos, qui suncti magistratu essent, prohibuisse, et
rium 4 , illumque ipsum Innocentium 5 primum, cuius mo
do meminimus, vel inimicas esse religioni potestates eiusmodi, vel maxime periculosas putare. Neque id quidem mirum cuiquam videri debere, cum Paulus in epistola priore ad corinthios 6 scribat: u Videte vocationem vestram, fratres, quia non
u multi sapientes, Secundum carnem, non multi potentes, non
v multi nobiles n. Et Iacobus epistolae capite secundo dicat: u Audite fratres mei dilectissimi. Nonne Deus elegit pau-n peres in hoc mundo, divites in fide, et haeredes regni, quod
n repromisit Deus diligentibus se P. . . . Nonne divites per poten-n tiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad iudicia B pVerumtamen facile haec omnia, quae pugnare prima specie videntur, componi possunt. Considerandum vero etiam, atquectiam est, vix aliquos initio suisse in ecclesia dites, nobilesque viros, atque eiusmodi, qui philosophiae, scientiaeque saecularis laude sorerent. Quo sane Pauli, et Iacobi, quae modo descripsimus, testimonia spectant. Quamvis Paulus, cum non multos dicat, aliquos saltem suisse significet. Iam vero qui magistratum obibant, tanto odio in nostros homines incitati erant, ut eos tollendos landitus esse arbitrarentur. Quamobrem eos ac uSat Tertullianus cap. xviii. de idololatria, ut ex loco supra indicato constat. Praeterea id maxime primorum temporum christiani quaerebant, ut pace, tranquillitateque animi seuerentur, qua quidem facile potiri, si magistratum obirent, non poterant. Longe qUO-que a fastu aberant, tutoque se vivere Posse cognorant, si pri
57쪽
vatam vitam, atque a fori, dignitatumque strepitu distantem colerent. Quare Tertullianus de christiano loquens in eo libro,
quem inscripsit de pallio i). u Ego, inquit, nihil soro, nihil
s campo, nihil curiae debeo . . Non iudico, non milito, nonn regno. Secessi de populo, in me unicum negotium mihi est,n nec aliud nunc curo, quam me Curem n. Quam autem ille, hanc item sui temporis christianis sere omnibus attribuit Cy
prianus sa) uitam Placidum, et sitam securitate. Confirmat hanc
nostram sentiendi rationem Origenes in octavo contra Celsum
libro 3), u Neque, inquit, ea caussa christiani magistratus recinn Sant, quod publica munia refugiant, sed quod se diviniori, et
η magis necessario ecclesiae ministerio ad hominum salutem ser-n vent n. Accedebat usus indignus homine bene nato, beneque
instituto; quo fiebat, ut qui peterent, turpiter sibi ad magi- Stratus assentatione pararent viam. Quamobrem Tertullianus in libro, quem cum catholicus adhuc emet, inscripsit de poenitentia ), si Illos, inquit, qui ambitus obeunt capessendi magistra-
η tus, neque pudet, neque piget in Commodis animae, et Corpon ris ; nec incommodis tantum, verum et contumeliis omnibusn eniti in caussa votorum suorum. Quas non ignobilitatos ve- η stium assectant λ. . . Ad omnem occursum maioris cuiusque per-n Sonae decrescentes . . exules a libertatis, et laetitiae felicitan te, idque totum propter unius anni volaticum gaudium v. Quo spectat etiam s. Cypriani ad Donatum scribentis senten
tia 5 . si Quos honores, inquit, putas esse, quos fasces 3 Illum
n vides, qui amictu clariore conspicuus, fulgere sibi videtur in η purpura. Quibus hoc sordibus emit, ut fulgeat 3 Quos arro- η ganti uin fastus prius pertulit Θ Quas superbas fores matutinusn salutator Obsedit p. . . Neque enim coli moribus ille meruit; sed n fascibus η. Haec autem tam levis, tamque coacta agendi ratio coniungi cum libertate christianorum, et contem tu Caducarum rerum non poterat. Quare ille idem Tertullianus xLvI. capite apologetici 6 , u Si de modestia certem, ecce Pythagoras apud n thurios, Zenon apud prienenses tyrannidem assectant, chri-
58쪽
CHRISTIANARUM LIBER IV. 43η stianus autem nec aedilitatem n . Quid Θ si arduum, ac pe dissicile esset magistratum, sine culpa, primis illis temporibus ad
quartum usque ecclesiae saeculum gerere, Cum saepe iniuste agere praesecti provinciarum, atque urbium cogerentur Θ Itaque
s. Hilarius i), u Qui volunt ecclesiae legibus subditi, inquit,
B seri legibus iudicare . . necesse est eorum, in quibus diver-n satiuntur, negotiorum quodam pestilenti contagio polluantur. . .n Et quamvis religiosi propositi tenaces sint, tamen per DeceS-n sitatem sedis obtentae, tum ad contumeliam, tum ad iniuriam, η tum ad poenam, cunctante licet Voluntate, coguntur. Idcircon hane eorum cathedram, cathedram pestilentiae propheta cognon minat s. Non discrepat Innocentius I. pontifex maximus. Nam
in epistola tertia scribit hoc modo a): u Quantos ex aliqua In in litia comprehendit autem hisce vocibus omnes magistratus , n qui cum potestatibus Obedirent, Severa necessario praeCeptas sunt executi Θ Quantos ex curialibus, qui dum parent poten statibus, quae sibi sunt imperata, secerunt δε 3 Atque Augusti. stinus quidem in epistola ducentesima vicesima ad Bonifactum 3),
si Cum amantur hona, inquit, perpetrantur mala . et cum tin mentur, quae ad exiguum tempus nocent, si tamen nocent o Committuntur ea, quae Vere in aeternum noceant n. Quamquam negari non potest, quin aetate Angustini aliqui florerent, qui magistratum recte, integreque obirent, ab eoque praesule summis laudibus celebrarentur. Quod si timendum temporibus orthodoxorum imperatorum erat, ne praesecti civitatibus, provinciisque gravissimis sceleribus implicarentur, quis neget multo suisse maiora pericula subeunda iis, qui rempublicam administrahant, cum ethnici imperio potirentur 3 Atque ut cetera praetermittam, est illud sane certissimum, adigi eos non modo ad pro- Curanda Sacra plerumque, sed etiam ad sacrificandum consues-
se Quid Θ si ne illud quidem serendum erat, quod aut vi
Iegum, aut inveterata consuetudine fieri solebat, ut ludos populo, Spectaculaque magistratuS proponerent, quae damnata eccle-
59쪽
siae auctoritate suissent 3 Hinc Innocentius I. pontifex si , si Con-n stat, inquit, eos publicis sunctionibus occupatos, in ipsis mu-n niis etiam voluptates exhibere, quas a diabolo inventas esses non dubium est, vel ludorum, Vel munerum apparatibus aut B praeesse, aut interesse n. Et alibi: u Quantos sa) qui volun ptates, et editiones populo celebraverint n 3 Coronis item redimitis, quae idolis consecratae essent, in publicum interdum magistratus Procedere necesse erat. Id vero in christiano quis, nisi impius, passus esset 8 Nemo enim aliqua dignitate praestabat, qui ut est memoriae traditum a Claudio Saturnino, cuius est a Tertulliano in libro de corona militis facta mentio) non
iis coronis abuteretur. u Ut nullam gratiam floris, nullam Iaes titiam frondis, nullum cespitem, aut palmitem non alicuius Ca-n pili invenias consecratum η. Haec cum ita essent, quemadmodum eorum vitam, agendique rationem probassent christiani veteres, qui ad magistratus accederent Θ Ubi sublata necessitas aut sacrificandi, aut superstitionem procurandi est, quotusquisque suit, qui magistratus malum esse quidpiam arbitraretur 3 Hoc querebantur permulti, esse eorum, qui dignitates expeterent, vitam institutionemque plenam periculorum. Itaque curandum christiano Viro etiam, atque etiam esse, ut ne cum privatus tuto in civitate Versaretur, ambitu, petitioneque honorum, ac dignitatum, periculum amare videretur, eoque periculo sibi ipsi inferret interitum sempiternum. Quamquam si ex usu esset reipublicae, non Solum non accusandum, qui magistratum obiret, sed etiam
Eorum, quos tertio, quantoqtie loco memora imuS, sententiaes refelluntur. Tertius est eorum error, qui licere quidem nostris magistra
tu sungi, principatumque in civitate obtinere; iudiciis autem,
60쪽
in quibus de capite cuiusquam agatur, aut praeeMe, aut inte
resse, sententiasque capitales ferre, nullo modo licere arbitrantur. Hos autem cum suse copioseque supra resuta Verim, nulla est caussa cur iterum esse exagitandos putem. Quamobrem accedo ad eorum refellendam opinionem, quorum quarto loco me
minimus, quique patrihus iniuriam conflabant, quasi negarint, fas
esse christianis moderari rempublicam. Sed quoniam superiori-hus numeris demonstratum est, quae de hoc genere argumenti Veterum plerorumque omnium Opinio fuerit, multosque, cum interpretari Tertullianum conentur, tum maxime implicari video, dabo equidem operam, ut quid ille senserit, non o Pinione mea, sed veritate plane constet. Atque hoc praediCo, non eos esse NOS, qui tantum valere apud Orthodoxos auctoritatem Tertulliani existimemus, ut si lapsus errore est, ullam putemus invehi in ecclesiam posse partem incommodorum. Nam etsi consensionem patrum sacio, ut debeo, plurimi, tamen quod unus, alterque γrum senserit aliquando, non tanti sacio, ut semper probem. Nam ut consensio traditionis, sic est eoru in privatae opinionis argu mentum dissensio. Homines enim et ipsi fuerunt, quorum est hominum tam misera, tamque infirma conditio, ut si non saepe, at
interdum saltem si) labantur. Quod si de ceteris ita est iudican
dum, quorum excellens in omni genere Virtus, et doctrina erat, quanto magis de Tertulliano, qui circumventus deinde a cataphrygibus, incidit magno damno suo in ineptissimas, absurdissimasque sententia sp Verum an hoc etiam errore lapsus sit, qui fas esse chri
stiano viro magistratu potiri negat, hoc illud est, quod ostendi