Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

41쪽

erant, nihil se contra atque legibus I imperatorum praescriptum esset siquidem cum evangelio sa) non pugnarent) aut

moliri, aut agere assirmabant, propterea quod cautum a Christo esset, ne quis nostrum regibus, potestatibusque resistere auderet. Cur autem nequeat de litibus, controversiisque inter cives ortis, quemadmodum leges poscunt, cognoscere, et iudicare is,

euius est proprium leges condere, ne suspicari quidem 3 po sum. At enim intelligo esse aliquos, qui verba Christi apud

Matthaeum impedire censeant, quo minus christiano liceat in

foro, iudiciisque versari. Sunt vero huiusmodi: si Et qui vult

δε tecum iudicio contendere, et tunicam tuam tollere, dimitte eis et ) pallium n. Sed hi non animadvertunt, etiam si chri

stianis iudicio contendero minime liceret, tamen Si contendant, quod saepe accidit, esse aliquem, qui lites dirimat, curetque, ne 'quis alteri iniuriam faciat, oportere. Quamquam ne illud quidem probem, quod aiunt, fas non esse christiano ius suum interdum persequi, reique similiaris, aut sal tuendi caussa ad iudicem eum adversario ad contendendum accedere. Nam quod ad lo cum Matthaei pertinet, equidem esse interpretes quosdam video,

qui non de iudicio forensi, sed de privata contentione Christum

agere arbitrentur. Neque ulla est Caussa, cur ... quod VO-cabulum est ab evangelista usurpatum, de iudicio potius, quam de privata pugna sit intelligendum. Verumtamen fac de soronsiiudicio sermo sit. Quid 3 an vetitum universe nostris eMe, ne

42쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 27

amquam, quaecumque tandem caussa sit, iudicio agant, defendent Θ Equidem si de iure talionis loquutum esse Christum servatorem dicerem, nihil a me in eo loco explicando peccatum existimarem. Ac si quis verba, quae antecedunt, quaeque cons quuntur diligenter consideret, sicile sane intelliget, non esse sententiae repugnans hoc nostrae interpretationis genus. Hoc enim sibi voluisse Christum censeo: non licere christiano ulciscendae iniuriae caussa r, iure talionis agere, idque Operam apud magistratum dare, ut quod iudaeis ea aetate permissum erat iniuriam, Vel damnum, quod passus est, aut aequali, aut maiore laesione, damno, iniuriave compensetur. Nam Christianus novam

perpeti potius debet, quam, quae sibi facta sit, ulcisci quantamvis iniuriam. Sed non sequitur, ubi nullus sit vindictae, ulciscendaeque iniuriae locus, christiano viro sis non esse iudicio agere. Id vero demonstrari simili exemplo potest. Dixerat enim paullo ante eodem in evangelio Christus atque hoc illud est, quod animadverti, ex iis quae antecedunt, quaeque sequuntur Veram eius loci colligi interpretationem posse): u Audistis quia dictumn est oculum pro oculo, et dentem pro dente n. Quid p an non plane liquet, sermonem hic esse de iure talionis, ulciscendaque iniuria, quod Christus vetat p Mox addit: u Ego autem dico vo-n his non resistere malo, sed si quis te percusserit in dexteram

η maxillam, praebe illi et alteram n . Quae verba non eo spectant, ut uni Verse, Omninoque semper cuique percutienti ait ram maxillam obvertendam statuant; sed hoc esse satius facere, quam iniuriam persequi, curareve, nullo iam suo commodo, quemadmodum iudaei consueverant, ut percussor simili iniuria, damnove assiciatur. Nisi enim ita se res haberet, Christus, suarum legum perruptor esset, quod sane concedi nullo modo potest, cum ille exemplo suo eisdem ipsis legibus addiderit auctoritatem. Nam cum adductus in iudicium, et a servo Pontificis Percussus in maxillam esset, non solum alteram continuo non

Praebuit, sed etiam percutientem summa gravitate reprehendit,

atque B si male loquutus sa) sum, inquit, testimonium perhiben de malo; sin hene, cur me caedis s 3 Qua dicendi ratione

43쪽

plane significavit, licere aliquando christianis maxillarum ait ram non Praebere Percutiendam, sed percutientem ad reddendam rationem, cur percusserit, cogere, idque iam coram iudice, quin sit reus contemtarum evangelicarum legum. Simile quidpiam sactum a Paulo suissc legimus. Cum enim eum pontifex

alapis caedi iussisset, quin alteram maxillam converterit, ut rursum caederetur, sic est pontificem alloquutus : u Futurum est,

η ut Percutiat te Deus, paries dealbale i) s. Neque revocavit dictum. Hoc unum aegre se ferre affirmavit, quod in eum invectus eSSet, quem nesciret summum esse pontificem. De non

oblata autem altera maxilla, ne verbum quidem. Quod sane numquam secisset, si iussos omnes christianos esse a Christo pitasset, ut semper, dum caesi alapis essent, alteram maxillam cae.

dendam exponerent. ι

Sed quia Pauli facta est mentio, age videamus culpet ne, an serendum putet christianum in iudicium, contra eum, qui se laeserit accedentem. Is ergo in priore, quam ad corinthios scripsit, epistola, satis luculenter concedit, fas esse nostris apud iudicem de re iusta contendere. Non enim corinthiis vitio dat, quod ius suum persequiiti essent, sed quod, missis christianis iudicibus, quos sanctos vocat, ad ethnicos interdum confugere

non α dubitassem. Probasset igitur, si ab suis iudicari voluis

sent. Quod si vocati in ius ab ethnicis suissent, suamque caussam apud ethnicum iudicem dici curassent, nulla est caussa, quae efficiat, reprehendendos ipsos a Paulo fuisse. At christiani ea aetate iudices, magistratusque nulli erant. Quis negat 3 An arbitros iudicum loco reperire non poterant, qui lites inter nostros ortas dirimerent Θ Non ergo pugnabat, ut de caussis christiani cognoscerent. Quod si litibus sinem imponere fas erat arbitris christianis, cur non item iudicibus, si iudices ullos esse nostrorum hominum per imperatores ethnicos licuisset P Ac quandoque sane improbitate ethnicorum evenit, ut nostri apud iudices implicatos superstitione deorum contra gentiles se, suaque defenderent, quin a maioribus nostris, qui

44쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 29

bus nempe lex erat evangelica explorata, rei Sceleris ageren

Intelligo autem fuisse aliquos, qui apostoli locum in sexto capite eiusdem epistolae ad corinthios Dersu se timo contra nos pugnare contenderent. Nam ipsum sic habere. u Iam quidem igis tur omnino delictum in vobis est, quod iudicia habeatis cum η vobis ipsis. Propter quid non magis iniuriam accipitis p Pro

s pler quid non magis damnum accipitis a) η 3 Verumtamen

qui sic disputant, quid ex rebus positis, assumptisque sit consequens non considerant. Fac enitn christianis non liceat in iudicio aut accusare quemquam, aut se ipsos, si sint accusati, defendere. Quid Θ si vel accusent, vel accusentur Z Namque in eo. clesia, quae sagenae instar est, ac bonos, malosque complectitur, esse interdum possunt, qui peccent. An tum christiano minime licebit iudicem agere, impedireque, ne turbae oriantur, Vexentque maiorem in modum rempublicam p Atque apostolus non de

quibusque iudiciis agit, sed de iis, a quibus fraus, et iniuria abessent. Mox enim addit. u Sed vos iniuriam sacitis, et danis no afficitis, et hoc fratres ; an nescitis quia iniusti regnumn Dei non possidebunt v pVerum si in civilibus quidem iudiciis versari christiano licet, erunt tamen, qui in criminalibus licere negent. Esse autem iii sibi praesidio putant, qnae praecepta a Christo Sunt, ut nequis malo resistat 3), neque ulciscatur iniuriam, neque det lin

cum irae, parque pari reserat ); sed diligat inimicos 5 , remittat dehitori 6 , et si percussus a quoquam fuerit maxillam alteram obvertat, ut rursum percutiatur. Quamquam

sunt haec omnino abs re nostra, ut video, aliena. Quid autem

his efficere se posse censent λ Aut enim κατα Q. δετοι. Ut son uat,

aut κα--ut sensus Christi postulare videtur, intelligi haec eadem oportere arbitrantur. Sed non priore modo. Alioqui non criminalia solum, sed etiam cisilia quaeque iudicia ossent tollenda. Quod fieri omnino non potest, ut est paullo superius

45쪽

demonstratum. At De altero quidem. Nulla enim est ratio, curliis legibus solam improborum poenam fuisse sublatam putem. Sed quid multis moror P Est haec sane Christi servatoris sententia, ut poena infligenda sit nemini ulciscendae iniuriae caus

sa. Quae res si in accusante potest, in magistratu quidem certe locum habere nullo modo potest. Non enim magistratui, ut magistratus est, oculus es foditur, neque excutiuntur dentes, neque

iniuriam sibi sectam idem ulciscitur; sed iustitiam, lege Dei praescriptam, deposito vindictae studio, ut reipublicae consulat, administrati Verum diligendi sunt inimici. Fateor. Quid igitur λ

Αn reorum inimicum esse magistratum dicent p Nihil minus Iudicem enim liberum esse oportet, nullius partihus studentem, ut recte ossicio sungatur. Itaque si quemquam punit, non odio, sed iustitiae ratione punit. Id vero latissime patere volo, Dedemta quidem capitali poena. Scio adversarios repugnare, quasi componi haec nequeat cum Charitate christiana sententia. Ego autem sic existimo, si pax, et tranquillitas rei publicae postulet, ut alia quavis, ita capitali poena plecti improbos auctoritate magistratus posse. Quod si quaerendam esse a christiano in haemortali vita pacem negant, negare autem eos certum est, caveant, ne cum specie simulationis defensores charitatis videri ve. lint, apostolum Paulum erroris arguere cogantur. Is enim oran.

dum pro regibus, et principibus esse praescribit, ut quietam, et tranquillam vitam christiani degant t . Nam etai caelestem

polissimum felicitatem quemque nostrum quaerere oportet, non est haec tamen in terris tranquillitas aut spernenda, aut negligenda. Quamobrem christiani veteres, quorum singularis in ceteros amor erat, quamvis mala omnia pro Christo perpeti optarent, et libenter incommoda paterentur, tamen Pacis tranquilli.

tatisque in hoc saeculo rationem habendam arbitrabantur a .

46쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 34

Age vero, quid illud est, quod Paulus in litteris ad romanos scribit, Dei ministrum csse regem, qui si seceris quod malum est, non sine causa gladium rὶ gestat; quapropter esse potestati parendum non solum propter iram, sed etiam propter

conscientiam 3 An reges gladium gestant, ut minentur Solum, non

autem ut maleficum, qui dignus sit capitali poena α), occidant, aut seri antp Sed absurdum id quidem est. Atque idem Paulus

reges divina voluntate constitutos testatur. Si vero constituti a

Deo sunt, quid obstat, quo minus sint reges christiani, qui gladium gerant, et homicidas exempli canssa, sicariosque assiciant

capitali poena Θ Scilicet hoc adversarii vellent, ministrum Dei

esse christianum non debere. Nam regem, qui gladium gerat, scelestosque Puniat, Paulus ministrum appellat Dei. At bella suscipi christiana religio haud patitur. Status autem civilis, sublata suscipiendi belli iacultate, consistere, qui

tandem poterit 3 Pacem enim constat esse oportere propriam

christianorum. Cuius rei in evangeliis, epistolisque discipulorum

Christi documenta reperiri solent permulta O . Quid Z si patres

47쪽

militare fas esse christiano i) negent Z Militare autem p Nam occidere hostem militi liceret. Immo vero ne aspicere quidem a

necem. Quare si christianus sit magistratus, is non solum non

inseret, sed ne defendet quidem hellum ; propterea quod neque

inferri, neque suscipi sine nece possit. Rursurn fieri nequit, ut hellum a principe suscipiatur, qui milite careat. Careat autem necesse est princeps christianus christiano milite, cum christianis constet ne cibus interesse minime licere. Ego vero quemadmodum Cornelius, qui centurio esset, v

cari vir bonus, et timens 3 Deum a Luca, et milites ab Iohanne baptista iuberi, ut contenti stipendiis suis essent, poetuerint, si aut principi arma in hostes ferre, aut christiano viro militare nefas esset, non video. Deinde tulisset ne Paulus, ut cum ab iudaeis quaesitus ad necem esset, eiusque rei secisset

tribunum militum 5 certiorem, ut bos homines, quam grais esset peccatum militare, fugeret, qui nullam docendi alios occasionem si hi intercidere pateretur λ Tributa 6) autem qui pendi

principi debere confirmasset, quae convertenda in militum stipendia sciretp Ac mitto cetera, quae tertio huiusce operis libro de

scripta, et disputata sunt, ne actum agam.

Nam quod de pace dicunt, verum est, modo vel omnes homi- Des christiani cssent, vel christiani qui sunt, pacem colerent. Verumtamen neque genus hominum universum Christi praeceptis, atque institutis paret, neque qui mortales verbo parendum affir-

48쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 33

mant, re ipsa semper obtemperant. Itaque utrorumque caussa interdum dissensiones, rapinae, hella oriuntur, quae nisi vi armisque repellantur, culpa principis plurimum capiet detrimenti respublica. Quod si iudaeo armis hostes persequi fas erat, cur non item christianis principibus, quorum ditionibus inimici vastitatem, interitumque minitentur Θ Non enim ostendi ullo novi testamenti loco potest, ademtam esse christianis, qui principatu aliquo potirentur, vel suscipiendi, si ius, necessitasque exigeret, vel defendendi belli potestatem. Trita autem illa de non resistendo malis, de obvertenda maxilla altera, si dextera percussa sit, de diligendis inimicis, deque non reddendo malo pro malo, et latissime patent, et cum explicata paullo ante sint, non est Cur esse rursum explicanda putem. Nec magis me movent, quae s

cunda ad corinthios epistola capite decimo Paulus si scribit:

si In carne ambulantes non secundum carnem militamus. Nam n arma militiae nostrae non carnalia sunt etc. n. Non enim ad

rem pertinent. Atque Chrysostomus carnalium su) armorum nomine, opes, gloriam, potentatum, eloquentiam, assentationes, sal. lacias, quibus apostolus minime fidebat, 'non arma, de quibus agimus, indicari a Paulo censet. Quod si quae praecedunt, quae que sequuntur diligenter considerentur, facile quisque perspiciet, carnalium voce significari imbecillam, ac debilem corporis, quod sub aspectum cadit, conditionem, cui vir sanctus opponit arma Sua, potestatem nempe apostolatus, quae sibi data a Christo sui; set, et qua, exempli gratia, Elymam, Hymenaeum, et Alexandrum coercuisset, ut quae non infirma, sed sortis, Validaque esset. Huc spectant, quae ex epistola 3) ad ephesios, ex litteris Iacobi, exque evangelio Matthaei adversarii proserunt. Nam est prior locus huiusmodi. u Induite vos armaturam Dei, ut possitiss stare adversus insidias diaboli. Quoniam non est nobis collu-n Ctatio adversus carnem, et sanguinem, sed adversus principes,n et potestates, adversus mundi rectores tenebrarum harum, COnn ira spiritualia nequitiae in caelestibus η. Alter autem similis

est huius ). u Unde bella, et pugnae inter vos, nonne hinc p

49쪽

34 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

n ex Concupiscentiis Vestris, quae militant in membris vestris pn concupiscitis, et non habetis; occiditis, et Zelatis, et non Pon testis adipisci; litigatis, et helligeratis, et non habetis proptern quod non postulatis v. Tertius denique, quem magni adver

sarii saciunt, sic habet. u Qui gladio serit, gladio peribit i) n.

Sed Paulus in litteris ad ephesios, quae sit christiani, qua

christianus est, pugna cum hoste generis humani, non quae esse interdum potest, si homines perniciem reipublicae cuiquam Christianorum, graveque detrimentum asserre conentur, dem Ostrat. Cumque huiusce postremae nulla sit ab apostolo sacta mentio. non erat, cur is locus a nostris oppugnatoribus adduceretur. Ia cobi autem sententia si nobis praesidio non sit non enim est ad rem), at ne obest quidem. Hoc unum continet, Concertationes et bella, quibus hebraei inter se contendebant, Ortas ex caussis neque iustis, neque probis esse. Nos autem de hellis quaerimus, quae unus aliquis princeps aut inserat, aut defendat iustitiae a in ore compulsus, non amplificandorum finium, reique augendae cupiditate. Quod ad tortium attinet, scio esse ali

quos sa) qui a Christo, cum periturum gladio eum, qui gladio

alterum seriret, dixit, de privato hello, non de publica auctoritate suscepto actum esse Contenderent. Quamquam sunt interpretes evangeliorum, et hi quidem magni, ac nobiles, qui cum hortatu Christi paratos gladios fuisse, post vero iussu in suisse Petrum, ne quem percuteret, legissent; non iustam defensionem prohibitam fuisse, sed cautum, ne quis iniuriam 3 ulciscer tur, concluderent. Atque haud intelligo, qui sieri tandem potuerit, ut si ademta fuisset ab Iesu servatore generis humani nOstris, et militandi, et inserendi, defensionis caussa, belli sacultas, patres Omnes continuo ab apostolorum doctrina desciscerent, fasque esse christianis pro republica pugnare arbitrarentur. Sed de his cum dictum accurate suerit libro superiore 4 , non est opus, cur esse rursum dicendum putem. Hoc breve dico, si qui una quam scriptores christiani fuerunt suerunt autem aut nulli, aut

50쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 35

omnino perpauci), qui militiam aversari viderentur i), hi vel consilia christi sequi maluerunt a) ut quemadmodum esset persecto christiano vivendum demonstrarent, vel non omnem, Sed

cam militiam reprobarunt, quae coniuncta 3 cum superstitione

esset. Quod si dem, aliquos, qui novis rebus studerent ), mi

nus aequos fuisse militibus, horum certe ratione dicendi, nego, everti publicam occlesia θ auctoritatem posse. Nec senim ullus

est canon, neque sanctio ecclesiae ulla, quae univorse nefas e&se praescribat in castris degere christiano. Nam quod ex epistola Leonis ad Rusticum 5) proserunt; pugnare nempe Cum ecclesiasticis regulis, ut qui poenitentiam publice professi sunt,

iidem ad castra revertantur, leve est. Poenitentium enim non

minus esse singularis puritas debebat quam clericorum 6 , ut

aliis, quemadmodum ante peccantes, sic post resipiscentes exem

SEARCH

MENU NAVIGATION