Origines et antiquitates Christianae auctore F. Thoma M. Mamachi. Editio altera auctorum exemplaribus collata ac recensita 4

발행: 1850년

분량: 521페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

61쪽

mihi non implicatis quibusdam, sed disertis eius scriptoris, ape tisque testimoniis plane vellem. Atque illud quoque animadve tendum est, Tertulliatium, si quid minus recte dixit, hoc christianorum, qui tum florerent, in primisque catholicorum si non omnium, at pene Omnium sententia fuisse si) contrarium. Nostri enim, ut sis esse christiano viro rempublicam administrare ostenderent, exemplis utebantur Iosephi ac Danielis, qui magistratu suncti in regionibus essent, in quibus principatu viri ethnici, impli datique superstitione deorum potiebantur. Quae res eius ipsius scriptoris, de quo nunc agimus auctoritate liquet. Quare nihil hominem morarer, si cum ceteri nobiscum sentiant, ille

unus et veteri, et Satis hene constitutae doctrinae, sententiaeque adversaretur. Verumtamen quae res eo tempore permultae erroris, ac superstitionis plenae peragendae magistratibus erant sa),

in caussa suerunt, cur paullo acrius, duriusque ita ut Consueverat, de dignitatibus ciusmodi scriberet, quam serre ratio videretur. Novimus autem ingenium Tertulliani. Ita enim aestu disputationis assici solebat, ut mediam perraro insisteret viam, et in

extrema contra saepe sese abripi pateretur.

At quae sunt potestatis propria, ut ius dicere, ut leges 3

serre, ut nocentem capitis condemnarc, geri a christianis homi-

., quod ei Ioseph. ei Daniel mundi ab idololaiel. . t di.

62쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 4

nibus negat posse. Quin etiam exempla Iosephi, ac Danielis exi

stimat non esse similia. Principio enirn nova a Veteribus discrepare scripsit. Quamobrcua quod Ioseptio, et Danieli servis licuit,

hoc christiano libero minime licere. Deinde esse nos ait sectatores Christi oportere. Christum autem ignobilem, pauperem, Vestitu incultum fuisse, nullumque in suos, propterea quod regnum hic Se obtinere negasset, exercuisse ius potestatis. Esse igi- tuo divitias vestitus cultum, ius potestatis, cetera denique omnia, quae cum magistratu coniuncta Sunt, fugienda. Eierasse praeterea nos omnem saeculi pompam in baptismo. Magistratum vero,

quid esse, nisi saeculi pompam PSed non is ego sum, qui non videam, quam haec sint implicata difficultatibus. Tametsi ubi do Tertulliano agitur, ut dictum paullo ante ost, non verborum illius, quam ingenii, quod

servens, atque saevum crat, rationem habendam putem. Verum non Omnino, sed , hoc est C Parate ad conditionem tem

porum, pugnat Tertullianus, administrari a quoquam nostrum non posse rein pu hlicam. Nam cum latae leges de tollenda religio no vera, deque puniendis christianis essent, qui civitati praesiderent, ii, si adductus in iudicium christianiis r) esset, vel

63쪽

lege in eum agere, vel se in vitae discrimen coniicere cogebam tur. Quorum quidem alterum iniquitatis, ac sceleris esset, alterum in homine praesertim, qui dignitates expetivisset, periculi, et difficultatis plenum. Accedebat ambitio, gratia, savor, Cupiditas ampliorum, maiorumque honorum, ad quos si hi magistratus

munire solebant viam, quae omnia in CausSa saepe erant, quo

minus sancte, integreque iustitia administraretur. Quod autem Iosephi exemplum inficietur esse simile, parvi refert. Christum enim christianis proponit ad imitandum. Itaque et pauperem Christianum, et Destitu incultum, verum esse tanti magistri discipulum agnoscit. Ceterum ut non divites damnat si , ita ne magistratum quidem. Quamquam ut divitem non Auci amore divitiarum, ita magistratum sine ambitu, gloriaeque cupiditate

obtineri dissicile sa) sane esset. Quamobrem quemadmodum Christus facilius esse camelum per acus foramen pervadere, quam

divitem potiri caelorum regno, sic Tertullianus se is Q dixit, salvum esse eum, qui principatum ambitu, gloriaeque cupiditate consequi studeat, non posse. Atque magistratus quidem dignitatem nisi ambitu, gloriaeque inanis ardore, potiri hominem sere

nominem consuesse. Iam vero qui neque Superstitione, neque

ambitu, et gloriae cupiditate, neque savore, gratiaque permoveretur ; sed ob unam virtutem ad magistratum gerendum eligeretur, iustitiam administraret, idque saceret, quod aequum, quod iustum, quod religioni christianae Consentaneum videretur, et esset, hunc neque damnavit Tertullianus usquam, neque ratio ulla est, cur damnandum 3), ut sibi Constaret, putaverit.

dein .

64쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 49

Nihilo gravius est, quod ex capite vicesimo primo si) apologetici opponunt, quasi Tertullianus, christianum esse Caesarem posse, inficietur. Nam quod ille scribit: u Sed et Caesares ore

n didissent super Christo, si aut Caesares non essent saeculon necessarii, aut si ci christiani potuissent esse Caesares n. Non eo spectat, ut principatum in re publica a christianis nullo modo, Sed ut eo, qui tunc invaluerat, rerum statu, obtineri non

potuisse intelligatur a). Quis enim nostrorum hominum passus esset, ut iis vitiis, quibus dediti Caesares erant, ullus imperator christianam religionem profiteretur Θ Sed de christiano, cui magistratum gerere liceat, satis dictum est 3 . S. II.

De origine laicae Potestatis. Oritur autem de origine laicae potestatis inter scriptores nostros dissensio, aliis divinam, seu ex Deo α,iamu immediate prosectam esse aientibus 4 , aliis contra acriter, vehementerque 5

. negantibus. Atque assirmantes quidem his potissimum argumentis niti, ac, fidere consueverunt. Principio loca sacrae scripturae

Tora. IV.

65쪽

ex vetere r), novoque a) testamento colligunt, quibus si a tuitur per sapientiam dioinam principatum obtinere reges, omnem que illorum datam esse divinitus Aotestatem, cui proinde christianos parere oporteat. Describunt inde testimonia sanctorum patrum Irenaei 3 , Tertulliani, Chrysostomi, Augustini, aliorumque multorum, qui inde esse imperatorem dixerunt, unde et homo est, antequam imperator constituatur. Τertio loco canones

aliquot recensent, quibus aequari ecclesiasticae 4 civilem pote

Statem putant, atque concludunt, ut illius, sic huius etiam esse agnoscendum immediatum auctorem Deum. Quarto, concilii parisiensis, quod anno Octingentesimo vicesimo nono celebratum

est 5, canonem laudant, quo rem plane confici arbitrantur. Is vero sic habet: u Nemo regum a progenitoribus regnum sibin administrari, sed a Deo veraciter, atque humiliter credere de-n het dari, qui dicit meum est consilium, et aequitas, mea esti, prudentia, mea est sortitudo 6 , per me reges regnant, et le-n gum conditores iusta decernunt : per me principes imperant,n et potentes iustitiam decernunt. Quod autem non ab homini. M bus, sed a Deo regnum terrenum tribuatur set L Daniel pr Μ pheta testatur dicens: In sententia vigilum decretum est, et

n Sermo Sanctorum, et petitio, donec cognoscant viventes, quodn domi ne tur excelsus in regno hominum, et cuicumque voluerit

66쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 51η dabit illud, et humillimum hominem constituet super illud. n Item idem i) loquens de Nabuchodonosor ad Baldassar, don nec Cognosceret, inquit, quod potestatem haberet altissimus inn regno hominum, et quemcumque voluerit, suscitabit super il-n lud. Et per Ieremiam α): Haec dicit Dominus exercituum ti Deus Israel, haec dicetis ad dominos vestros : Ego seci tern ram, et hominem, et iumenta, quae sunt super faciem terraen in sertitudine mea magna, et in brachio meo extento, et dedin eam ei, qui placuit in oculis meis. Hi vero qui a progenit

v ribus sibi succedere regnum terrenum, et non potius a Deon dari putant, illis aptantur, quos Dominus per prophetam 3

n improbat dicens : Ipsi regnaverunt, et non ex me, Principesn extiterunt, et non cognovi. Ignorare quippe Deum, procul dini, hio reprobare est. Quamobrem quisquis ceteris mortalibus tem-n poraliter imperat, non ab hominibus, sed a Deo regnum sibin Commissum Credat. Multi namque munere divino, inulti etiam n Dei permissu regnant. Qui pie, et iuste, et misericorditer re-n gnant, sine dubio per Deum regnant, qui vero secus, non eius

D munere, sed permissu tantum regnant s. Extremum argumen

tum petitur ex seditione. Si enim humanam esse regnorum institutionem quisquam mortalibus persuadeat, timendum vehementer se, ne turbae, contentiones, desertionesque Populorum ab rege Saepe ac multum existant, maximumque asserant rebus publicis

detrimentum.

Qui contra sentiunt, habere se multa in promtu defendunt, quibus suam confirment sententiam. Iam vero quae ab alentibus

proferri solent, refelli perfacile, ac dissolvi posse arbitrantur. Sic autem statuunt: homines primum non praeceptione ulla

67쪽

Dei, sed cogitatione infirmitatis, debilitatisque suae, venisse in

aliorum societatem; cumque sustinere privati aut hostium impe tum, aut vim improborum civium nequirent, poteStatem, quae totius populi communis esset, transtulisse in unum, pluresve

homimes, quibus condendi leges, inque publicae pacis, tranquillitatisque perturbatores animadvertendi ius esset. Itaque civilem

potestatem a Petro suisse humanum institutum, ordinationemque appellatam. Humanam vero Ordinationem quemadmodum vocasset eam, quam immediate prosectam ex Deo esse

accepisset 8 Quod si divinitus ordinata esse dicuntur in scripturis regna, id non alio sensu intelligi, nisi hoc oportere, quod salubro hominiam institutum Deus, qui res humanas regit, ac

moderatur, ut res quasque Sapienter, recteque sancitas, providentiae suae ratione, confirmando probaverit. Alioqui non regia s lum, sed cuiusque magistratus potestas ex Deo ἄμμι proficisceretur a), propterea quod scriptum in sacris litteris sit, nulli potestati magistratuum esse resistendum, quum nulla sit potestas

68쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 53

nisi ab auctore rerum huius universitatis Deo. Id autem ne Mar. uam i quidem, qui priorem acriter tuetur sententiam, probaturum. Nihil autem esse caussae, cur regiam potestatem divinitus --.is datam amrmare necesse sit. Nam ut αμ μι quidquam ex Deo oriri censeatur, horum duorum alterutrum requiri: vel po

testatem, quae datur, nisi a Deo, concedi ab alio quopiam non posse; Vel si possit, Deum ab se, non ab aliis concedi velle. Aliam

enim inveniri tertiam rationem, ne in cogitationem quidem Cadere. Ac sacerdotium sane, cum potestatem Consecrandi corporis, et sanguinis Domini secum serat, institui humana auctoritate nequire. Exsistere igitur sacerdotium αμ- ex Deo. Contra nihil impedire, quin homines liberi, unius se imperio Subdant, eique, adstricti etiam sacramento religionis, imperata sacere polliceantur. Quare non esse, ut reges instituantur, opus immediata ordinatione Dei. Non negare autem se, tantam esse virtutem, atque potestatem Dei, ut si velit, sine consensione, operaque hominum, praeficere his unum aliquem regem possit. Atque sateri se, tum institutionem regis eiusdem ex Deo suturam. Hoc vero, etsi

quidam de Saule, et Davido perpaucisque aliis dixerunt, de regibus ceteris qui dicat sactum a Deo, sere neminem. Namque

immutationes, quae evenire Saepe in regnis solent, satis clarum, atque perspicuum huiusce rei argumentum esse. Nullam enim institutionem divinam poscere, ut a populo, qui multorum auctoritate regi, gubernarique consuerit, unus Eligatur priuceps, deinde modo ex una, modo ex altera similia, consensione civium designetur, qui cum imperio administret rempublicam. His vero rebus constitutis, explicari omnia recte sacrarum scripturarum loca posse, quae assirmantes colligere studerent et . Neque ad rem testimonia patrum spectare. Nam eorum aliquos contra haereticos suorum temporum agere, qui haeretici non a Deo, sed a malo daemone, malave quapiam caussa principatus extitisse 3 arbitrarentur. At hominum ne consensione, quam Deus probaverit, an voluntate Dei αμ ωι costituti reges, principesque rerum

69쪽

54 ORIGINUM ET ANTIQUITATUM

publicarum sint, non solum non affirmasse patres, sed ne cogi

tasse quidem. Atque sic Irenaeum, statuere, ut essiciat, diabolum semper mentiri consuesse I) : ostendisse nempe, ut memoriae proditum ab Luca est, Christo hostem generis humani regna, moxque dixisse, tradita sibi ea omnia fuisse, eademque iam Secui voluerit, dare possc. Id vero magnum esse, impudensque

mendacium. Non enim diabolum auctorem, institutoremque regnorum esse, Sed Deum. Quemadmodum autem a Deo imperia Constituta sint . ii ne, an consensione hominum, quam Deus ipse probaverit, id vero Irenaeum quaerendum non putasse. Ni

hilo esse gravius, quod profertur m Tertulliano a . Eum qui γ

.. quem et Ipat impataiores propiti. a prae et . . eaeter a malent. Sciunt qaia illis dederit imperium.

70쪽

CHRISTIANARUM LIBER IV. 55pe adversus ethnicos disputantem, non diis gentium, qui nulli sint, sed rini, vero, conditorique huius universitatis, ac generis humani Deo cultum, honores, preces abhiberi pro imperatoribus

oportere, dicere. Imperatores namque ab eo potestatem consequutos esse, qui illis, antequam imperio potirentur, dedisset vitam. Hune vero non aliquem eorum esse, quos ethnici venerarentur, sed nostrum unicum, atque immortalem Deum. Atque

huc spectare Augustini i) sententiam. Ethnicos enim ab eo exagitari, qui ab inanibus diis imperia distribui mentiebantur. I sannem autem chrysostomum, non principes quosque a , sed

principatum divinitus esse constitutum, interdum Scribere, Ut μι ne Vero, an Secus, numquam. Quamobrem frustra suisse laboratum ab iis, qui in hisce testimoniis colligendis Operam consumsissent. Neque enim quemquam esse nostrum, qui principatus a Deo esse constitutos neget. Quo minus etiam assentiuntur iis,

qui canones ex Gratiani codice duos proserunt qui priorem sententiam non modo non confirment, sed etiam evertere videntur.

Primum autem esse canonem descriptum ex epistola Gelasii ad

Anastasium imperatorem, eoque sic statui: Potestates 3 , quibus

SEARCH

MENU NAVIGATION