Germana s. Cypriani, et Aphrorum, nec non Firmiliani, et orientalium opinio de haereticorum baptismate ... exposita a f. Johanne H. Sbaralea

발행: 1741년

분량: 495페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

381쪽

eonsensum; ideo vero non facilem scribit consensum prassii tum canonibus; & quod vulgarentur olorum nomine , perinde atque canonica, apostolica que doctrina esset; &quod non omnes universalis essent Ecclesiae, sed nonnullaiarum aliqui Provinciarum, Ecclesiarumque; tum quod sciarentur else pars VIII. libri Constitutionum Apostolicarunt , seu doctrinae Clementinae; de qua etiam in Oriente dubita batur, & cui contradicebatur denique quod eorum nonnulli a Conciliis Nicaeno, Antiocheno, aliisque polleriori bus circumscripti viderentur: attamen postea quaedam consi-rtita Ponti cum eκ ipsis canonibur assumpta fuisse docet; post quam nimirum cogniti sunt authoritatem Ecclesiasticam ha here, uti regulae certae ab Ecclesiis Orientalibus ad iudi

candum constitutae.

X. De Trullanorum Patrum mente, ae opinione in Can nibus II., O XCV. condendis Q Uod autem ad Trullanor Patres attinet, non multum quidem curandum esset de eorum decretis, eorumque dynodo; quippe quae neque Oecumenica sit, neque a Romana Ecclesia unquam probata fuerit, atque recepta: tamen quoniam Synodus maxima, ac pene Oecumenica extitit, cui nec primae Sedes, nec Romani Pontificis Legati defuerunt; non ineptum, incongruumque erit. internoscere, quae fuerit

tantorum virorum mens, ac Opinio. Nam quod eanone XCV.

Haereticorum alios sine baptismo admittendos sanxerint, alios vero rebaptigandos: non inde mani sellum fit, eos baptismum dumtaxat improbasse sine expressa SS. Trinitatis invocatione

ministratum; cum eanove II. admittant, probentque cano.

nes Basilii Magni, & Synodum Cypriani , . qui baptismum.

Haereticorum etiam Evangelica, legitimaque forma collatum repudiarunt. Utique videri possent Patres illi canones Apo. stolorum 43. 46. & T. suscepisse cum interpretatione, uti Latini faciunt; parique interpretatione Synodum quoque IlI. S. Cypriani; nisi vetarent non solum apertissima canonis qI. Basilii M., ac Cyprianicae Synodi verba, verum etiam ipsius Trullani Concilii sanctio canonis II., quo Patres inter caeteras SI nodos, & Canones asserunt se etiam recipere σν a

priano, quι Afrorum Regionis fuit arcbiepiscopus, O Ma

382쪽

ur ; ω Synodo, qirae sub ipso fuit, emissum canonem, qui in

praedictorum Praesulum locis folum secundum traditam eis eou-fuetudinem fervatus es. Quisnam autem erat ille canon, qui in Afrorum locis flum servabatur non quidem de baptismo Haereticorum depravato, seu sine expressa S S. Trinitatis in. vocatione administrato; cum is non solius Africae, sed si

non universae Ecclesiae, certe Ron anae etiam, ac totius Oc.

cidentis esset: igitur de baptismo Haereticorum, & Schisma. icorum generatim proscribendo; ut & Synodus, & litetae S. Cypriani dilucide loquuntur. Et apposite satis aiunt Trul. I enses Patres, eum Canonem in Afrorum locis solam serva tum fuisse; quibus praeivisse videntur Patres Concilii Areia latensis I., dum can. VIII. propriam legem Afrorum appellant rebaptizare; quia quamvis in Oriente Haereticorum . omnium baptismus reiiceretur; ille tamen Schismaticorum admittebatur; quod ex Afris uni Optato Mileuitano placuisse videtur: ia Africa vero solum neque Haereticorum, neque Schismaticorum baptismus ullo modo probabatur; inquam postmodum sententiam descendisse dicitur Firmilianus Cesareae Cappadociae Antistes, uti prodit Epistola Basilii

Magni ad Amphilochium cap. I. , nec non S. Dionysius Aleia Xandrinus, quantum quidem conjectura assequor: cur eni in Hieronymus in Scrip t. Eccles. de eodem Dionysio tradit: Hie in Cypria ui, ω Africanae Synodi dogma consentiens de mereticis rebaptizandis ad diversos plurimas mort Epistolas nec dicit eum potius in Orientalium dogma consensisse; nisi quia Urientales rebapti et abant Haereticos, non Schismaticos;

fri veto & illos, ct istos Dionysum porro Cypriani,& Afrorum morem amplexum esse, ut & Haereticos, &Schismaticos rebapti Zandos crediderit, o flandi ad num. VI. cap. I. Nisi quis arbitretur, rebapti Zare dictam esse propriam legem Afrorum, aut quod Afri soli inter Latinos hunc morem usurparent; aut quia ipsi omnes, ac universi reba-ptigarent; in aliis vero Regionibus aliqui quidem , aliqui vero non . Existimandum est igitur, Trullanos Patres S. Cypriani Synodum suscepisse ea plane ratione; qua, ut etiam observavit Lupus in notis ad can. II. Trullanum, seu Qui . ni sexti Concilii, se recipere profitentur fie Cantanes Magni

Basilii; quorum I., & XLVII. sententiam Orientalium, &Αstorum exponit, & amplectitur; videlicet Haereticorum ,

383쪽

& Schismati eorum baptisma improbandum esse, atque I te. Tandum; quamquam in nomine Patris, & Filii, & Spiritus Sancti ministratum; eo quod Regionum morem sequi necesse sit, consuetudinique serviendum; ut idem Basilius iudicat.

Quo demum intelligimus, Trullanos Patres canone II. volui me. quaestionem de Haereticorum, Schismaticorumque haptismo adlaphoram haberi ; S discrepantem ea de re disciplinam ita unicuique permittere, ut quilibet pro Regionum more, alisque Ecclesiarum consuetudine baptisma ministraret: eanonem vero XCv. condidisse pro illis, quibus altera opinio pro babatur de quorundani Haereticorum baptismate admittenis do , S de illo quorundam abdicando. Qua in re tamen . ipsi non decreverunt, julseruntque Haereticorum istos rebais p tigandos, illos vero nequaquam; sed exceptis Pauli an istis, indicarunt. quem ipsi orientales morem usurparent in his, vel illis Haereticis, eum ad Ecclesiam venirent. recipiendis,

dicentes: eos, qvι ab Haereticιν ad rectam fidem aecedunt. Arianos . . . reerpimus dantes Libello ... De Paulianιν autem a Catholica Ecclesia natutum es, ut re omnino rebaptizentur. Eunomanos quoque, qui νn unam demersonem baptinant, ω Montani ar. . . ut Geuis lex recipimur ... ω bapti damurr ubi

nullam interminati sunt poenam iis, qui Arianos, Maced nianos, similesve rebaptizarent Haereticos; ut in aliis can nibus consueverunt. Et haec quidem de Trullanis Patribus.

Sed quid cle Ioanne VII. Papa, qui horum Patrum, Syn

dique Quini sextae canones, cum Posset, non cribravit, non castigauit etiam a Juminiano iuniore Imp. adhortatus Sana libri Pontificalis Aut nor scribit, Pontificem humana fragilitate

timidiam eos tonsor nequaquam emendasse: ego tamen existimo ,

eum, quod intelligeret canones eos & variae disciplinae este, ct rectam aut probabilem ferre interpretationem, omnes adis

384쪽

XI. Orientalis, ω Oee identalis Ecelesiae mos, atque disciνlina

diversa. Canonet Trullam non evertunt Eusebii de Q. priano rebaptinante narrationem, Stepbanique Papae decretum m

Llud enim hoc loco meminisse iuvat; aliam fuisse Orienis

talis Ecclesiae disciplinam, aliam vero Occidentalis, ut cap. Aliter dist. gr. Stephanus Papa docet: Orientalis Haereticos fere omnes paucis exceptis, cum ad Ecclesiam Catholicam converterentur, Ecclesiae lavacro initiandos, purgandosque censebat; quos magna ex parte occidentalis non iterato baptismate admittebat. Quocirca canon XCV. Trul. latius sine baptismi iteratione recipi dicit Arianor, Macedo. nianos, Novatianos , Tufara decatitar, ω Apollinarisas; baptismate vero iterato Paulianor, Eunomianos, Movianis ar , Sabellianos, o omnes alias haereses, quoniam muttι δὶς sunt ,

ω maκι me qui ex Galatarum Regione profecti sunt: qui ad verbum est canon VII. Constantinopolitano I. Concilio assi-xus; nisi quod in illo canone VII. recensentur etiam Sabbatiani, qui in Trullano desiderantur; & in illo Pauliani

desunt: huic vero additamentum est nictum de Manicbaeis, Marcionitis, Valentinianis , Nestorianis, Eutycbianis, & S versamr: cte quidem Marcionitas ab Orientalibus rebaptigatos suisse, testatur Theodoretus E pist. 43. , qua scribit, notumque facit se decem millia Marcionitarum salutari aqua baptigalse: ex Galatia autem venisse, Provinciamque illam dilacerasse Cataphenas , Opbitas, Burbo ratas, Manichaeos , Passatorincitas, Tascodrogos, Arro Uritas, or eaetera nempe Hermianos, Seleucranor, Marcellianor, Photinsanos are. scriptis tradidit S. Hieronymus lib. I. Comment . in Epist. ad Galatas. Similiter Timotheus Praesbyter Cri, qui anno III. patriae suae Patriarcha est pronunciatus, in Tractatu de differentia Haereticorum ad Oribodoxam Ecclesiam aecedentium; qui extat in Auctario Bibliothecae P P. Combefisii tom. a. ,α apud Cotelerium tom. 3. veterum Ecclesiae Graecae mois numentorum; omnes Haereticos, quorum catalogum accuratum, ac bene magnum describit, rebaptietandos monet; his dumtaxat exceptis, qui reseruntur in v II. canone Consta tinopolitano, & in XCV. Trullano, nimirum Arianit, Μ cedonsanis, Novatianιν, Sabbat sanιr, Quarto decimams, Grapolis

385쪽

Apollinari tis; quos tamen ungi debere dicit; & aliis, quos

nec ungi, nec rebaptizari tradit, nempe, Meletianir , Neis sorianir . Eu ebranis, Diogeoratis , α Mepbatir, quod Mdocet Theodorus Studita Epiit. q. ad Naucratium, & quibus exploditur Thomassini doctrina, nullos alios Haereticos

praeter Pauli ansas tempore Nicaenae Synodi prava forma baptismi contaminasse mysterium, tom. 2. Theol. dogmat. diller t. a. num. I9. Nihilo tamen secius S. Hieronymus in Dialogo adversus Luciferianos te fert, Romanam Ecclesiam bapti sinate non iterato suscepisse eos Haereticos, quos Orienis tales rebaptizasse dicuntur, Ebionitas, Cherinthia nos. Pra. X ea nos, & Manichaeos; cum Hilario Diacono Romanae Ecis Cleliae inquit: Diaconus eras, o Hilari, Θ a Manis ix ba

probabas: falsusque est Baronius, dum ad ann. 2II. num. qt. sci ibit, Hieronymum crimini dare Hilario Schismatico, quod baptigatos a Manichaes sine alio baptismate recepi set: exprobrat enim Hieronymus Hilario, quod cum esset Diaconus Romanus, pro more suae Ecclesiae etiam Manichaeorum, etiam Ebionitarum baptista rata pri baret ; factus vero b chismaticus ne dum Arianos, sed nec quemquam alium Haereticorum susciperet sine baptismi repetitione: additque, Romanam Ecclesiani, ut & Nicaenum Concilium omnet Hae. r ιιcos in paenitentiam solum sui cepisse, exceptis Pauli Samosateui discipulis: certe etiam S. Cyprianus Eniit. ad Pom. pejum ait: cur in tantum Stephani fratris nistri ob sinatio dura prorupit; ut etiam de Marcionis baptismo, item Valentiisnt, cir sellis, O caeterorum blaspbemanuum tu Deum Patrem

eontendat Mios nasci' Et in Concilio IlI. Carthagin. pro hac quaestione celebrato Saturninus a Tucca dixit: in hune Deum Patrem Marcion blasphemat; ω quida in non erube-Runt Marci ouis baptismum probare : Ecclesia namque Occidentalis ac in primis Romana aut unam in hac re rationem habere solebat, aut eam ipsam potissimam formae videlicet Evangelicae : Orientalis vero alias iniisse rationes semper visaeli, ut alias offendi: et si S. Augustinus lib. 6. de Baptismo scribit cap. 4 .: caterum qu3r vestrat, non esie baptisinum Chr/si, si verba Evangelica , quibus S mbolum constat , illic de fuerant ρSed jaci laus inveniuntur Haeretici, qui omnιuo non baptizent,

quam quι non ιllis verbis baptizent. Quin quod & inter ipsos

Occi

386쪽

oeeidentales aliquando discrepantia de nonnullIs Haereticis deprehenditur: nam cum Arelgiense II. Concilium can. II. statuerit: Bono cor autem eκ eodem errore t Photini, & Pauli Samosateni J venienter, quor sicut Arianos baptizari in Trianitate manissum es ,si interrogati ridem nostram ex toto corde confessi fuerint, cum ebrismate, O manus imp tione in Ee- eis a recipi sincite tamen Magnus Gregorius Epist. 6 r. lib. s. ad Episcopos Iberiae scripsit paulopost; Bonosianos, o Ca sub ges minime in Trinitatis nomine baptizari; ideoqu haptigandos esse, quando ad Ecclesiam venirent: & Gen. nadius Praesbyter Massiliensis; qui in Catal. vir. Illustr. E c. eles. de Audentio Episcopo tradidit, scripsisse eum contra Photinianos, qui nune Bono ei dicuntur; lib. de Eccles. DO-gmatibus cap. 32. haec habet: Neque enim credendum es , eos fuisse baptizator, qui non in nomine Patris, O Filii, ω Spiritus Sancti Dκta regulam a Domino positam tincti sunt, ut sunt Pauliani , Proeliani, Eorborira , Sobori, qui nune vocantur Bono ani, Photiniani, Montani, ω Manichaei, Oari que impietatis germina, vel caetera istorum Origenis, sive o dinis pefer, quae duo principia Mi ignota introducunt , ut Cerdon, ω Marcion; vel contraria, ut Manichaeus; deI tria c. barbara, tit Setianus, O Theodosius; vel multa, ut Valenistinus; oel Christum hominem fuse absque Deo, ut Cerinthus, Ebion, artemon, ω Pbotinus. Ex hir, inquam, A qua ad nos venerint, non requirendum ab et , utrum baptizati stat, an non ; sed boe tantum, si credanι Ecclesia fidem, or baptizemtur Ecclesiasteo baptismate. Quidquid autem est illud , id mihi plane constitit; ex Canonibus Trullanis non concidere& Historiam Eusebii de Cypriano rebaptizante, & Stephaiani P. decretum, sed valde confirmari: non ignorasse Patres Graecos seculo VII. Cypriani dissidium, sed probe novisse, ac credidisse: neque etiam latuisse eos Cypriani cum Orientalibus commercium, aut majorum suorum de Haereticorum haptismo rejiciendo sententiam ex his, quae hucusque ad duocta sunt a

387쪽

XII. Canones Moriolorum pars sunt Constitutionum foseoliearum : bae vero sunt illa eaedem , quae antiquis seculi III. O IR Ecclesiae Scriptoribus innotuerunt quam.

quam interpolatae

NEe mirum esse debet, si Tillemontius horum Canonum

ostolorum tractationem cum apoisolicis Consitutio,i hus coniunxit; quandoquidem ipsi Canones non aliud sunt, quam uilima pars, ac clausula libri Octavi , ultimique earundem Conlii tutionum; ut ex Bibliotheca Photii, & ex Mi Codicibus advertisse plures, iam dixi num. I. , idque etiam ex eo colligi licet, quod & ipsae Constitutiones Apostolicae a nonnullis Canones Mosolorum indigitentur, ut viis dimus num. VIII., & in VII. Oecumenica Synodo Act. I. cum Taralius Patriarcha CP. legi manda mei librum Canoui. earum Insitutionum , seu Consiturionum , ex illis lectus eli Canon Sanctorum s olorum quinquagesimus tertius rSi quis Praesbyter ωe.: quodque tum Constitutiones, tum Canones S. Clementi Papae aliquo modo tribuuntur; Seriis ploresque I U. seculi Eusebius, S. Athanasius , Epiphanius, ac Hieronymus Opera Clementi Papae ad judicata & vera, ω supposita recensentes; necnon ea, quae Apostolorum nomine circumserebantur; Apostolicas quidem Conrii tutiones , seu Institutiones, a l. Doctrinam Moseolorum, seu Clementinam; &Carcuitum, a l. Periodum, vel Itinerarιum Petri, ac Recognitionum Opus commemorant; Canones vero Aposolorum nunquam meis

minime leguntur utpote a Constitutionibus minime seiunctos. At istae Constitutiones fere ab omnibus Graecis, & Latinis Romana etiam Ecclesia supposititiae iudicantur, & in Gelasiano decreto inter apocrypha, ac reprobata, ut supra docui, sunt enumeratae; igitur eo spectabunt & Canones, si pars illarum extitisse dicantur. Verum id quidem esset, ni ipsum, quod S. Athanasius, vel alius quispiam ejus nomine in Synopsi tradit, factum fuisset, nimirum ex illis veriora, O a Deo inspirata electa ese, cse translata, disserens de libris novi Testamenti, quibus contradicitur, quos inter enuis merat Circuitum Petra, & Doctrinam soriolorum Clementi. nam: Quo sane factum est, ut Constitutiones Apostolicae nunquam a Romana Ecclesia sint probatae; Canones vero

Apoltolorum ex illis selecti, & separati summe semper, &cum

388쪽

eum honore suscepti fuerint. sed credere, ac iudicare cum Tillemontio, nonnullisque aliis, Constitutiones apostolicas,

quas nunc habemus, eas non eme, quae Ecclesiae seculo IV., ω ineunte V. legebantur; eo quod in quibusdam aliter a Scriptoribus illorum temporum citentur, atque hodie hisbeant; videant, ne severioris iudicii sit, quam veri: nam eadem ex causa prope nullum antiquorum opus haberemus, quod cum prototypo idem esset; non sacra Biblia, non Sanactos Patres, non alios bene multos; quorum libri, qui modo

vulvuntur, saepenumero variare deprehenduntur pro varietate

codicum; & varie etiam ab antiquis Scriptoribus aliquando citati leguntur: quippe quod interpolationes istae sunt, atoque scribarum vitia, vel negligentiae, vel nonnunquam audaciae; quae prorsus vitari si possint, magis sortunae dandum, quam industriae: ac mirum profecto ellet, si opus aliquod Aut horis vetusti, quantaecunque si ipse aut horitatis, invariatum, & ab archetypo minime dissidens ad nos perveniret; idque eo magis, quo idem antiquius, & illustrius esse reperitur. Qua de causa legere est in Canonum Collections

Martini Bracarensis anno circiter IIo. elaborata num. XXVI. Canonem Apostolorum II. Graecis, Latinis vero I 8., quanta

sit apud illum Collectorem auctior, ac diversus prae eo, qui in Graeca, ac Dionysiana vetustioribus Collectionibus extat. non quidem ab Haereticis ita factus, auctusque; cum nihil in eo, quod haeresina oleat, contineatur; sed obeam, quam dixi, interpolationem, immutationemque, cui Scriptorum Opera celebriora sunt sine ulla dubitatione obnoxia. XIII. Constitutionum Moseolicarum interpolatio, foe variatio

qua Diν , incertum, an ab Haereticis patrata : de Canoni. bur vero Apostolorum non item mFA itaque Consiturionum harum interpolatio, ac in ipsis

sententiarum variatio an ab Haereticis patrata fuerit, ut Patres Trullani Concilli existimarunt, viderint alii, ac

iudicent: facile id quidem dictu video, sed non ita facile

probatu . Nam illud plane inter omnes convenire scio, Constitutiones Apollo licas ante Nicaenum Concilium extasse ν , easque sub nomine Doctrinae, vel Inctitutionis Apostolorum

afferri ab Eusebio in Historia lib. I., & 3. , ubi inter eas Z 2 a novi

389쪽

novi Testamenti Scripturas, de quibus a nonnullis dubitatum es, ipsas recenset; ut & S. Athanasius in 39. Epistola se stiva ad Ammonem, & in Synopsi ei adiudicata; saepius a S. Epiphanio proserri haer. 43. O. S., & 8 . , semelque a S. Io: Chrysostomo hona. 33. in Matthaeum: quorum Epiphaianius tantum, & Chrysostomus ex illis ipsis loca producunt; iste ex libro octavo, habeturque cap. a. libri praedicti; ille

vero haer. 43. contra Severianos adducit sententiam, quae legitur in Prooemio, a l. cap. I. libri Primi; haer. Is . contra Rerium affert locum, qui extat cap. Io. & I9., al. I 8. Sea I. libri f., haer. So. contra Massalia nos aut horitatem lauia dat , quae habetur ap. 3. al. q. libri primi, tandem haer. o. adversus Audianos duo loca citat de non jejunando Dominica die, & de Pasbate concelebrando; quae Occurrunt in Constitutionibus cap. IS al. I S., & I9. al. 2I. libri f., unus. que sol una locus, nimirum qui de Paschate et , contradicit

hodierni contextus lectioni; habet enim Epiphanius her. N., seu apud ipsum Constitutionum lectio: Vos ne supputetis , sed facite, quin a fratrer vestri, qui eκ circumcorone sunt, faciunt ; cum ipsis simul facite r ω si illi erra Derint, nibiI o bir eurae sit: quae quamquam ipse in orthodoxum, Catholi.

cumque sensum trahere conatur; ego tamen valde persuasum habeo, Constitutiones has ab illis editas fuisse Orien . talibus, qui & plurimi, iique Catholici ante Nicaenum Conis cilium censebant cum Asianis, Ephesinoque Concilio Pa.

scha celebrandum est e luna XIV. mense Martio more Heia braeorum; propter quod etiam Nicaenum congregari oporis tuit, ut supra ad not. IX. cap. II. demonstratum est. Ea vero verba neutiquam extant hodie in Constitutionibus vulgatis; quin immo Oppositum omnino legitur cap. I 6. al. I 8. libri f., ubi praespitur eelebrari Pascba post AEquιno Lum caventer, ne eum Iudaeis festum agatur: quae sane interpolatio, ac senistentiae totius immutatio non ab Haereticis, sed a Catholicis

viris facta nullo negotio suadetur utpote Catholica; & ex eo, quod idem Epiphanius habet in Ancorato, ubi Iesu nafevise tradit, scribitque; oelut in Evangelio fecundum L.

cam habetur in incorrectis exemplaribur ἡ ω utitur eo test monio S. Irenaeus in opere contra haereses adversur eos , qui CMi

390쪽

vim, ese ro . Quaedam alia vero, quae in ipsis Constitu. tionibus esse videntur, vel etiam sunt haeretica, orthodoxaeque fidei contraria, aut interpretari possunt, ac solent; aut quae quidem haeretica sunt hodie, propterea quod ita Catholica declaravit Ecclesia; sed antea, quum illae con scriptae fuerunt, non itena; quoniam quia de iis nihil adhuc ab Ecclesia statutum fuerat, integrum quoque erat quibuncunque Ecclesiis id sentire de iisdem, quod vellent ,& suas

unamquamque consuetudines servare. Quam ob causam po . tuit vere a S. Epiphanio loco memorato haer. Io. de Apostolorum Constitutione scribi : quae apud multos in ambiguo est, sed non est reprobata; omnit enim regularis ordo in ipsa sabetur , ω mbit a fide adulteratum, neque a cmfessione, neisque ab Ecele astita gubernatione, tar regula : Atque eo, quem

dixi, modo Trullani Patres explicari possent; cum eas Constitutiones ab Haereticis corruptas fuisse dicunt ἱ nimirum . quosdam in ipsis aliqua eonscripsisse, quae postmodum Ecclesia Catholica non probavit, quinimmo proscripsit; &eos, qui illa mordicus tueri voluerunt, ut Quartodecim ni, Audiani &c., haereticos pronunciavit. Non est porro idem iudicium de Constitutionibus, ac de Canonibus serenis dum; ut quemadmodum illae variatae, ac interpolatae depreis henduntur fuisse; ita isti corrupti, perturbati, intrusiqui existi mari possint; quandoquidem canones L. Apostolorum illos Ipsos habemus usque v. seculo, qcos Dionysius Exiis

guus iterum Latinos fecit, transtulitque ex veteri Graeca Collectione; Constitutiones vero primus e Graeco dicitur veristisse Io: Carolus Bovius Ostunensis Episcopus, qui eas publici iuris fecit anno MDLXIII., illi selecti fuere, atque

prohati semper ab Ecclesia; istae contra rejectae, atque proinscriptae: proptereaque istas vitiatas suisse constat; illos ni ni me ostendi potest. Sed nec ulla etiam perturbatio in ipsis Canonibus facta persuaderi potest ex canone 73. Apostol. , quod credatur usurpatus in Constantinopolitano Concilio anno 394., cum ibi non canon, sed canones citentur, tuis dicatum enim afferitur ex canonibus Apostolρcιν, id est secundum regulas Ecclesiasticas, quae habebantur, aut ducebanis tur ex Conciliis, vel ex Ecclesiarum consuetudinibus, priuia

quam conditus, aut in aliorum numerum, collectionem qu

relatus esset canon ille 3. , ut etiam dilium est num . U.

SEARCH

MENU NAVIGATION