Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

181쪽

ficacius suadent exempla, quam verba: infirmius praed icat lingua, quam mores; quod in proposito insinuauit Apostolus:

Mementote Praepositorum venνorum, qui vobis loquara sunt verisbum Dei: quorum intuentes exitum conuer siems, imitaminisdem, Hebr. I 3.

Loquatur experientia,qua nouimus complures de hqresi in . simulatos,non melius arbitratos impositas posse refelli calumnias ; quam si fidem prosessi essent eius, qui pro tempore sed rei Romani Pontificis ; quasi sibi imputandum minime seret ad noxam,quod ab inobliquabili eius mente didicissent exemplo . Ita Flauianus Antiochenus, Paulinum, & Apollinarem, prauae opinionis habes suspectos, interpellauit eos dumtaxat, an Papae Damasi fidei adhaererent, & ad Apollinarem Melitus

conuersus: Miror, inquit, quod a ventare reclames, cum D masus aperte dicar, Verbum Dei integram nostram naturam as

4 Vnicum parari videtur cffugium, si dicas, at tem in haeresim occultam posse Papam incidere, quae nemini scandalum exhibeat, cum intrinsecus lateat , serinsecus sanam profitente Doctrinam. Nihil dicitur potest enim Papa aliud praedicare, &aliud corde sentire contrarium,sed non itidem valet contradictorijs propositionibus simul assentiri, ut sit bifidus, sicut potest esse bilinguis Cum fides assensus sit certus cotradictorium cxcludens, unica esse potest in intellectu humano. Atqui fi lcs Pontificis est, quae confirmare habet Ecclesiam; igitur,aut ipsa

sempero porici inconcussa remaneat, aut simul uniuersae E clesiae fides etiam valeat deperire, illi annixa: quod tamen ne mo concedet,ut cadat scilicet vinculu matrimonij inter CRR1s rvM, & Ecclesiam,cui dicitur: vansabo te mura;nsem Iternum, sponsabo temιhi inside. Ose. a. Nisi commentiaris ripae duplicem fidem; qua veluti pallio ad libitum cxtrat, & induat suum intellectum, aliter credens cum sibi vacat, aliter cum publice seras processerit, hic Ecclesiae, ibi propriam sequens opinionem, neutrobi fidem certam. DE REGUL. AMSIOCR.

Quod

182쪽

a s Quod etia v t tibi dederim perpendas opto,non fuisse enunciatum Petro, ut fratres confirmaret fide Ecclesiae; Hoc porro

suisset identicum, confirma in fide Ecclesiam, fide ipsius Ecclesiae; sed fide propria, quam ipse, prae aliis indefectibilem caelitus erat consecutuIus: Rogauipro te ait Dominus, pronomine

certam dc monstrans personam, quam proprio Simonis nomine specialiter compellarat) ut non deficiat sera tua; quod pro eodem habeo,atq; nequando tuus intellectus decipiatur in credendo; nam si deciperetur Petrus, profecto fides eiusdem deficeret . Non vero, quasi posset Petrus discredere, & nihilominus fratres confirmare, aliunde desumpto fulcimine, qui a sua ipsius fide sola illud monetur repetere. Ur non deficiat fides tua, ct ιu aliquando conuersus consema fratres tuos; eadem scilicet fide tua. Secus dicendum erat: Rogaui pro te, ne quando patiaris in fratribus fidem Ecclesiae reperire dest tum. Atq; ita nihil specialius Petro esset impetratum, piae Apostolis caeteris , sed tantum adauctum onus caeteros confirmandi, sine ullo

suo prouentu. .

46 Immo deterioris coditionis esset, qui sustinet Ecclesiae uniuersae regimen, quam sint subditi caeteri fideles. Petrus infirmior fuisset Apostolis caeteris: hi siquidem quia dest stibiles, habent fulcimentum Diuini numinis, loquuturi ex ore Petri Pastoris, tantum in salutem,& confirmationem Gregis;at Pa. stor ipse paritcr si esset, sicut caeteri, defectibilis, nullibi adiu. torium sperabit, nisi ipse corruens semet erigat. Sentus igitur

Dominicae sententiae hinc insaret huiusmodi:Caeterorum fratrum particularis fides, o Simon, a te firmabitur, ut autem, & tu, fide non labaris: Ego rogaxi pro re, ut non deficiat fides tua. Impetrauit Dominus Petro, quidquid ab hoc recepturi erant fratres . Sic recitatus Leo scr. a. de sua assumptio ne aiebat: t

lis conferasur. Sed huiusnodi sigillatim, & personaliter corroboradi erant in fide; Sic ergo,& persona Petri,& cuiuscunq; successoris,est indesectibiliter in fide firmata ; In fide, inquam, PUERONIS TON. a. ur i

183쪽

firmata stabilius suit persona Pontificis, quam caeteri fidelium essent ab ipsa firmandi. Qui intelligere vales Qntem cxhaust uni, & tamen riuos fidelitatis ab ipso defluere, & Ecclesiam irrigare hominem ipsum, in quo haec iundatur prostratum, ea stante Vbi sunt axiomata Philosophorum Nemo' modnam

est firma ob fide Pontificis, quomodo hic esse poterit infidelis3 7 Opinionem haereticam habere, est falsitatem aliquam dic

re , & credere sic esse credendum ab omnibus, consequi volentibus vitam aeternam. Pugnant ergo inuicem haec,& quod Pastor uniuersialis sibi credat dogma aliquod necessarium ad salutem, quin ab omnibus paritcr duxerit esse credendum, ipsumq: cunctis propinet. Si Papa ad exemplum Arrianus suisset, aut Monothelita, qua constientia Arrianos, aut Mono-thelitas damnasset, & non potius arrisisset dicens, ita est, sicut vos, oportet credi ξ vel cur ipse ab ea haeresi non reccderet,qua sciret se iuste,& inerranter in alijs condemnare Durum est captu, quomodo caecus Pontifex caecam Ecclesiam ducat, &ambo non trahantur in Bucana, aut qui lumen praegestat alijs, ipse obtenebretur. Ecce quanta fuerit personalis fidei Petri annexio ad univc salis Ecclesiae bonum a utq; decuerit priuilegio hoc Principem Apostolorum decorari, eiusq; Haeredes: si modo ad solos triginta duos Annos,quibus D. Petrus CHRrsro superfuit,nosuit isti curae Ecclesia; si conducit iam ubiq; propagatam non negligi,quae nascens, & modica,adeo anxiu habuit Conditorem. 8 Sed ut proprijs eorum armis adhuc a nobis aduersarij petantur, sicut in natura id reputat Philosephia nunquam futurum, quod nec dum tot seculis est accidisse notatum, ita Romanos Pontifices a fide nunquam deuiaturos praesumemus in posterum, quos usq; huc, tot tentationibus obfirmatos, nullis casibus fractos, nunquam pseudodoctrinis nouimus vllos insectos. Exinde Gregorius Romanae Ecclesiae primatum adstruit, quia cum aliarum Ecclesiarum Pastores aliqui corru DE REGUL. ARISTO A. rint,

184쪽

rint, dici nequeunt uni uci sales; alioqui omnis cum eis cecidisset Ecclesia; ita peculiariter iIle in Ioannem Constantinopolitanum inuehitur , qui se asserebat uniuersalem di Certὸ multos

ConIiaminopolidanae Eccle is hareseos veraginem incidisse no-ximus Sacerdotes; se nen fatatu haeretices,sed etiam Haeresiarchas

Maurit.

ης Plurimos Romanos Pontifices hoc haeresis carbone deniagrant, qui contra sientiunt: omnes immerito. Nec singulis immorabimur diluendis calumnijs, quibus fidei errores statuunt Pontificibus Sanctissimis, ipsi errantes in fide, ut quod Lino contra Euangelicam Doctrinam imponunt, mulieres edixisse in templo velandas; Anacteto, B. Petri tumulum speciosius adornasse; Thelesphoro, quadragenarium ieiunium statuisse; Vrbano, Confirmationis Sacramentum post baptismum adhibendum adinvenisse, quo etiam Spiritum Sanctum praedicaret conferri; Pontiano,quod dixerit Sacerdotes CΗRisTI Corinpus proprio ore conficere; Gregorio Magno, quod lib. 3. Ep. 26. ad Ioannem Caralitanum Episcopum, Sacerdotibus coli tionem confirmationis indulserit,errori tribuit. Dur. in dist. T. q. q. Ioannes XIII. quod notas coeperit baptizare culpatur. o Scilicet, si praebeamus aures Haereticis,Sactissimi quiq; Pontificum notam non effugient, quorum integritas, praesertim in fide, nusquam canonigatur melius, quam, quod fidei hostibus comperti sint aversari. Muliebre vclamen nonne est quod suadet Apostolus, I. Cor. II. Omnis autem mulier orans, aut 'opherans nen velato capite, et Nat caput suum'Qui Anactutum

damnant, quod Petri tumulum exornarit,& hunc quoq; reprehendant, quasi honesta inter homines vixerit indignus memoria. Quis non statim odoretur Lutheranisnum in aegre serentibus,quod per quadragesimale ieiuniu interdicatur helua-PVERONIS TOM. a. ri

185쪽

ri sed si malum est hoc, Custis et o imputent, qui tale reliquit exempl um. Quid erat impositio manus super baptietatos qui accipiebant Spiritum Sanctum Apostolico tempore, Act. 8. &is. Si post plura lustra, Urbani id fuit inuentum Quod Pomtianus pronunciauit, Hieronymi est quoq; ad Heliodorum,1cribentis de Sacerdotibus r. 3 A soticogradui succedentes, CHRIsTI Corpus Sacro ore conficiunt. Nec aliter orthodoxa Io-quitur, aut sentit Ecclesia. Miror Durandum, cum nihil probet,suam non magis erroneam timuisse sententiam,quam Gregorij, dicentis Catholice, ut ex Concilio Flor. siess. 7. cap. vlta ostendemus ino proxime sequenti, dum docet Episcopum esse ordinarium Confirmationis ministrum, no absolute, quatenus extraordinario priuilegio inferioribus id facultatis valeat communicari. Procul anxietas de baptis inate Campana

rum , quod simplex est benedictio, quamuis improprie baptizandi verbo esseratur vulgo. Sed & benedictioni quoq; sub- indignantur Cymbali, Diuino cultui resonaturi, qui, &calices ipsos sacros,omnemq; altarium supellectilem prophanant. si Vere haec per Pontifices Maximos gesta, falso damnantur; alias vad damnata falso audio nonnullis attribui . Victor insimulatur negatae in CHRisro Diuinitatis, sed ab Artemone, qui Pontificis abusus est nomine, ut suo fidem pararet errori. icut Tertullianus Montanista, secum falso laetabat Zephirinum montaniZare. Caeterum Victor Theodoti, a quo haeresis sibi imputata prodierat, acerrimus extitit redargutor,& vltor, si fide dignandus Eusebius lib. I. hist. c. 28. Eiusdem sortis intestinus in albo Nestoriano, a quibusdam notatur, cum tamen nullus acrius sit in eam sectam inuectus, ut Ephesinum passim ostendit. Alij Cyprianum videntes epistola ad Cornelium, plura disputare in asserentes Dominicum Calicem, cum pura frigida offerendum, temere arbitrati sunt illum pro hoc reducendo adeo laborare, quasi inter catholicos non liceret alienos ins

ctari errores.

DE REGUL. ARISTOCE. Vigi-

186쪽

1 Vigilius Theodorae Eutychianae in quadam epistola abbla.ditur ,&duas in CHRis To naturas confitentibus, dicit Anathema ; sed haec scribens Antipapa erat, ab Augusta contra Sylveri uin intrusus; quo mortuo, quando Vigilius legitimus Pontifex a Ciero, & Populo Romano est confirmatus, priora omnia retractans, Theodorae acriter restitit. Res assertum nostrum mirifice firmans; siquidem tantum abest, ut sessor Apostolicae Cathedrae fieri e Catholico possit haereticus, ut potius si assiimptus aliquo fuerit errore caligans, illico resipiscat.

Innocentius, & Martinus primi aliquid dicti sunt sapere Nouatianum , ille prohibens recipi ad poenitentiam sacras Virgines lapsas, quamdiu vixerit Sacrilegus Moechus; alter Presbyteris, & Diaconis peccantibus, idipsum negans. Benedixit uterque, ille intelligens, vivente M cho cum ea pcrseue ranter in crimine, hic vero de grauissimo facinore, ob quod eos Sacris non restitui iussit, pqnitentiam absolute no vetans. Idem Innocentius iudaizare ost visus, ad veteris legis praescriptum, qua Sacerdos non debebat nisi virgini coniugari; Prohibuit sacerdotio, quoscunq; nupsisse viduae contigisset; Vcrum consultiue loquebatur,non praeceptiue, congruentiam suadens, non necessitatem importans. Eidem datur, quod cssicaciam Sacramentorum docuerit ea ministri bonitate pendere, quatenus Arrianorum verum asseuerabat baptisma, Spiritum tamen Sanctum non conferens, quia ex segregatis ab Ecclesia proueniret. Bene dixit, de ijs intelligens, qui non modo ab haereticis, sed etiam ipsi in eadem labe sordentes baptizarentur, quos certum est nullam recipere gratiam. 33 Nicolaus etiam I. refertur, de Consecr. dist. . c. a quodam Iudaeo, docuissξ ratum esse baptisma in nomine CRRIsTI collatum, cum a Zacharia in Anglicano Concilio contrariuriam esset definitum. Nil mirum cum neque tunc,neque modo de desinitio aliqua Ecclesiastica haberetur, aut extet, Vnderedargui possct de haeresi opinio quamuis in communi rec PUERONIS TO M. a. ptio-

187쪽

ptione falsa quam aperth desendunt Ambrosius, Bernardus, alijq; Patres, cum quibus Beda sub temporibus Zachariae vivens, quem verisimile non est, impudenter voluisse contrariari Concilio in sua Patria recens peracto; Si Concilium huiusmodi in Anglia tunc temporis est habitum, quod ipse Beda dissimulat, nil de eo reserens,dum suae gentis stribit historiam, in qua de caeteris anterioribus singulis Concilijs Anglicis insti tuit mentionem. Fieri etiam potuisset, ut definiretur, non esse ratum baptisma, tribus Sanctissimae Triadis personis non

inuocatis; at cum non explicetur, num implicite eas sui sciat inuocari, non errarunt in fide, dicentes in inuocatione Cuκ1sτr, omnia implicari, ad baptismum validum requisita.

De illicito coniugio locutum apparet Siricium,cum Epistola ad Hispanos Matrimonium pollutionem dixit; cum praecise dixerit de redeuntibus ad eandem copulam, ob quam publice Poenitentiam peregerunt, quae sane non est Matrimonium sa

cranientum.

Leoni I. dant, quod permiserit mulierem alteri nubi, scientem vivere priorem virum, si existimet nunquam reuersurum.

quod si ad hoc redeunte non repetatur, secundum firmari coniugium. Mendacium apertum, supposuit nanq; Sanctissimus Pontistae nemini fore dubium, huiusmodi nuptias esse illicitas; addidit tamen, quod si reuertens coniux, de uxore non curet sua, neque haec de illo, separati poterunt remanere, non tamen cum secundo viro misceri. 1 Gregorius III. circa indissolubilitatem eandem Matrimonij accusetur erroris, permittens viro secundas nuptias, si primae per infirmitatem, aut impotentiam mulieris frustrentur; Eidem imponitur iussisse reordinari ordinatos ab alijs, quam ab Apostolicae Scdis Legatis; error communis Stephano VI.& Scrgio III. qui irritantes acta praedeccssoris Formosi, quem legitimum detestabantur Pontificem, ille in cadauer eiusdem dcquicias, uterq; reordinari statuerunt, qui ab eo ordinem recipi sient; contra indelebilitatem charaiieris, quem a legitim ODE REGUL. AE ISTOC R. Epi-

188쪽

Episcopo, siue legitimo Papa, siue non, receperant. Reuer1 tamen Gregoa ius solum reordinari indixit ordinatos ab Episcopis, per Apostolicam Sedem non ordinatis. Stephanus, &Sergius ex odio in Formosium, reclamantibus pene omnibus, ut Sigiberti Chronicon refert, per vim degradarunt ab eo ordinatos, quod necessie non erat, si existimassent vere huiusmodi non esse ordinatos ab Episcopo pseudopapa, sed iterum ordinandos.

6 Gelasij vero non est libellus in Eulyehetem, in quo habetur non fieri transubstantiationem in Sanctissimo Eucharistiae Sacramento; nihil quippe tale in pentateucho reperitur, ver ha GeIasio edito in Eutychetem. Et quod de Consecr. dist. a. c.comperimus , didit sine ingenti acrilegio speciein unam Sacramenti sumi non posse,sine altera,ad Sacerdotes reseri,quorum est completm persoluere sacrificium. Anastasius II. comunicasse dicitur Photino, qui cum Achatio haeretico participauerat. Nunquid non licet hoc Ponti ci, ut abseluat quencumq; maluerit, absque consensu Episcoporum Z At voluit reuocale Achatium, saltem quoad memoriam, si non viventem, iam a tempore praedecesseris Felicis.

Nihil creditu indignius; clim ipsius Anastasij Papae legatur

Epistola ad Imperatorem Anastasium, petens taceri in Ecclesia Achath nomen, iustissime a Gelasio, ac Fcaelice damnati. Gratianus autem id reseri, sicut potuit vere accidisse, quod in hanc suspicionem Anastasius venerit, propterea multi ab eius se obedientia subduxerint, ut opus fuerit Pontifici in sui iustificationem, Achatium apud Imperatorem damnare. Fabula caeterum est, quod Anastasius Papa,ut Gratianus ibi recenset, fuerit a Deo percussus, quae facile ortum duxisse potuit, ex eo quod ijs temporibus, ipse Imperator Anastasius Haereticus, coelesti occubuerit fulmine ictus; Eundem etiam ex illinac se reuocando Achatio fui illa sollicitum, cui Anastasius Papa in Epistola contrarium suadebat, & proinde fuisse ex duobas Anastasijs inter Papam, & Caesarem aequi uocatuΠι PUERONIS TO M. a. De

189쪽

set De Monothelitaruin ii res vituperatur Honorius,eo quod in duabus Epistolis, quasi Sergio fauens iubeat non dicendam in Cti Risro duplicem voluntatem. Sed Diuus Maximus Honoris explicat mentem fuisse ut ab eius responsali ipse audierat damnare duas contrariantes in Cis Ris To voluntates humanas , alteram rationalem, alteram sensus rebellem. Consiliuit etiam abstinendum ab ijs vocibus, unicae, vel duplicis voluntatis, ne quid audiretur in Ecclesia antea inauditum . Ex sexta item, & septima Synodo anathematiZatur Honorius cum Sergio, & Cyro Monothelitis; Et in octava Adrianus II. relatus initio capitis huius, fatetur ab Orientalibus dictum Honorio Anathema, quia de haeresi fuerat accusatus.

Bene ait,quia fuerat accusatus, non autem conuictus, ut ostendat, quod Orientales soli existimarunt Honorium anathematizandum ; Non autem statuit, merito ne, an immerito accusatus fuerit, & damnatus. Sed fuit profecto immerito, cum Occidentalis Romana Ecclesia, nil tale unquam, de eo Pontifice sit locuta; Quin Agatho scripsit: Dominus I ιον no-Πer. cuius fides es, qui fidem Petrι nan desecturam stromis, confirmare eum fratres suos admonuit, quod offoticas Pontifices meae exiguitatis praerices res fecisse se cr, cunctis est agnitum. Inter quos praedecessores cum esset Honorius, si hic fauisset Sergio, Agatho fuisset mentitus in ca Epistola, quam cuiliunivcrsa Synodus sexta approbarit act. I 8. dicens: Petri 6seoraculum, quod Agathonis ore proscrebatur; Satis clarum est amgumentum, supposititiam esse in actis eius Synodi, a qua etiaseptima desumpsit damnationem Honorij. Nec id insolituin Haereticis, ut ostendant secum sensisse aliquem ex Romanis Pontificibus . Graecorum praesertiin haec est vafrities; de qua Nicolaus remittens Michaelem ad Epistolam Adriani, Si tom cauit nonstra more Graecoram est, & praeterquam quod

Latinorum nullus Honorium recenseat inter damnatos ab ea Synodo Monothelitas, multi edam Graecorum eiusdem par cunt intcgritati. DE REGUL. ARISTO R. Vcr-

190쪽

18 Verbusculum non negligunt Impostores, quo Apostolicae Cathedrae aliquam possint inurere notam. Quia Bonifacius V. Epistola ad Regem Angliae dixit: Custis τvM nos ab origi nati redemis perearo, statim illi appingunt docuisse, ab originali selum, non vero ab actualibus homines esse redemptos. Tres Arrianos sibi succedentes Pontifices culpant, Libertu, F licem II., de Leonem I. Sed hic quidam esse debuit forte ab Arrianis intrusus; nam Ecclesia nullum Leonem Pontificem numerat usq; ad Concilium Chalcedonense, centum annis , Felice II. distans; qui etiam Fflix extrinsecus Arrianis aliquis

fauit, antequam esset legitimus Pontiis r uiuente nimirum Liberio, ab Haereticis fuerat electus; quem tamen non recepit Ecclesia, quoadusq; Liberio mortuo, ipse Arrianos insectans,& martyrio laureatus, verus Pontisex eligeretur, &esset, de quo Theodoretus lib. a. hist.c. I 7. Successum inquit eis Liberio a friti qaodam illius D ceno, nomine Faelice, quι tamei sim

dem in cohuitio Νιcaeno expositam .i e seruauis ιntegram , ramen cum illis, qui eandem tabefactare Badebant tibere commanicauit. Aestro rerea nemo ex Romae habitatoribus in Ecclesiam, dum illa intus erat, ingredi voluit. quod cum affirment etiam Hieronymus Ruffinus Sozomenus, & alij, F;licem habemus ab intrinseca haeresi expurgatum: &ab extrinseco scandalo, semetipse

pro fide fuse sangui ne pers uit.

st De Liberio non ausim Athanasio, Hieronymo, & Hilario contradicere, dicentibus eum taedio tandem exiiij victum Amrianorum petitionibus acquieuine, subscribendo damnationi Athanasij, dc ab eorum consertio non abstinuisse; neque hoc tamen haeresim sapit ; defectum quidem cognosco intrepidae constantiae; sicut in Marcellino thurificante Idolis ob metum, in delubro vestae;& in retro Dominum in atrio Pontificis Hebraeorum abiurante. Quanquam neq; tunc esset Ponti sex institutus,quod post resurrectionem fuit Dominicam, Ioan. vlt. Aliud est fidem deserere,aliud fidei testimonium debitum non perhibere. Illud saluatur intrinsecus, iuxta illud: Corde cν PUERONIS TO M. a. M ditar

SEARCH

MENU NAVIGATION