Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tam in formis extrinsece denominantibus reponi. Ecce ambamantem me, nec tamen amantis amor aliquid in mea volu tate, quam mouet, ponit intrinsecum . Fide humana auditae

assentior historiae, ob grauitatem, & auctoritatem Scriptoris; quid, sodes, hinc meo intellectui intrinsecus imprimitur, esto motivum meae fidei inde elicuerim ΘForte repetent: quod veluti scibile non dicitur antecedenter ad scientiam, sed per relationem, & analogiam ad ipsam; ita nequeat dici obiectum fidele, & credibile, nisi adiunctum ipsi habitui fidei, atque actui credendi; ut ideo non magis habeat habitus fidei praesupponere obiectum,in ipsius formalitate credibilis; quam ipsum obicctum, quo ad hanc denomin tionem credibilis, ab habitu, actuue ipso pendere credendi . Apagete aequi uocantia sophismata. Aliud est, quis nescit obiectum considerare, siue credibile, siue scibile, prout est terminus denominatus ab ipsa fide, aut scieitia; quo pacto induit rationem termini, non vero obiecti: aliud antecedenter considerare idem obiectum, non ut actu creditum , vel scitum,

sed fide, scientiaue dignum,& aptum ad ciendum intellectum, ut sibi adhaerescat per fidem: & hoc sensu obiectum formaledicitur; non quidem prout esse credibile consurgit extrinsece in quovis obiecto, ex habitu, vel actu, vel propositione suis cienti; sed quatenus formaliter constituitur per verum , prOpriumq; credendi motivum, idest reuelationem. 33 At instant: formalis ratio obiecti, nonne debet esse viri uo--ὸ Equidem: quomodo ergo Diuina reuelatio sit formalitas propria obiecti sidet,quae theologico quoq; communis est sor-

mali obiecto ξ ex D. Th. I. p. q. r. ar. 7. non videtur formalis ratio constitutiva, cxsupernaturali lumine reuelationis petenda analogo: sicut lumen naturale intellectus agentis, quod

naturalia obiecta generaliter omnia percipit, no est ob id uni- uocaratio unius peculiaris scientiae. Verum in hoc secundo, quis disparitatem dissimulet Non est naturale lumen intellectus agentis quiddam ex parte obiccti se tcncias,ut habitum DE REGI L. AR ISTOC R. qt cat

222쪽

Cap.VIL V credatur his Pont. Petrifcces a ost

queat specificare, sed potentiae inlinet, ad plura, formaliter in se diuersa obiecta se habenti, ut aequi uoca caussa, quatenus potis est per distincta media praebere assensum,seu diuersa motiva obiccta sermalia. Nos vero in casu Opposito versamur, nam enunciando reuelationem esse rationem sermalem obiecti fidei, de ea loqui iam contestati sumus, quae ex parte obiecti se tenet, non de interiori e regione opposita illustratione principi . 34 Vt deinde alteri satisfiat,addendum discrimen inter modos, quibus Diuina reuelatio obiecta fidei, & Theologiae dicituriarmatizare. Neq; enim simpliciter quae uis reuelatio Diuina est ratio,in quam resoluatur fides nostra; sed ea dumtaxat,qui sicuti immediate illustrat obiectum, ita immediatum motivum est ipsum attingendi: ubi Theologia, mediate solum nititur auctoritate Dei reuelantis, quatenus ipsis propositionibus fidei, immediate reuelatis, tanquam principijs utitur, ut per discursum deinde incognitionem deueniat rerum, non immediate reuelatarum. Quo fit, ut minor sit de his theologicis conclusionibus certitudo, quam de ipso fidei obiecto, immediate reuelato, unde deducuntur, per eam extremorum cum medio connexionem, quae manifestat virtualem continentiam unius in alto,naturalis luminis ope,quod citra controuersiam, est inserius immediata reuelatione Diuina. Hinc carent theologicae propositiones fidei obiecto sermali, quoad immediationem reuelationis; subinde non sunt credendae fide Diuina, nisi serth eiusmodi sint, quas ideo dicas theologicas, quia per

rationem theologicam explicentur , contineri sermaliter in obiecto fidei, immediate reuelato; huius siquidem generis,notam conclusiones theologicae, quam verae propositiones fidei, per theologicum solummodo explicatae discursum, merito praelitulantur . 33 Sunt qui tradant huiusmodi regulam, de theologica ratiocinatione quod si inter syllogismi praemissas,uniuersalis propositio sit de fide, altera particularis sela naturali euidentia PUE AONIS TO M. a. O ma-

223쪽

mani sesta, conclusio eliciatur de fide tenenda. Exemplum. Quicunque infans rite sacro bapti sim a te est ablutus, inde,quod a quocunq; obice sit immunis iam iustificatus est: haec uniuersalis de fide creditur: iste infans a merite baptizatus est: haec particularis est naturalitcr mihi conscio recti mei ministerij

cvidens: quidni igitur de fide mihi sit, ipsum paruulum utiq; iustificatum iri Sin autem inuersa vice, particularis sit de fide, hoc est immediate reuelata; & uniuersalis altera, non nisi naturaliter nota; naturalis pariter deducitur conclusio, nequaquam pertinens ad fidem. Ut si dixeris: Omnis homo est risibilis: quod

naturali lumine tenes: Custis rus est homor quod fides docet; consequentia futura est extra fidei obiectum: ergo Cois Tus est risibilis. Exemplum quidem utrunq; verum, ac firmum; non tamen ex assignatis reo ulis, sed aliunde: ideo enim prior conclusio: Infans est iusti catus: est mihi de fide credenda, quia continetur, ut diximus, sub uniuersali pra missa pariter de fide, &su

ficienter mihi, meam rectam actionem, & intentionem experto, innotescit. De fide autem non est conclusio posterior the

logica, quod CH ais rus sit risibilis: quia risibilitas formaliter sub ea particulari de fide solum,tanquam passio,ac virtualiter, ceu in radice continetur. Argumento sit manifesto, quod si ratiocinatio ad aliam conclusionem tenderet, quae formaliter contineretur sub particulari praemissa reuelata de side, nihil referret propositionem esse particularem: ut liquido constat, si dicatur: omnis homo rationali anima constituitur, CHRI-s T s est homo: igitur C Risius rationali anima constabit rHaec consequentia proculdubio ad fidei obiectum pertinet, &tamen procedit ex prarmissa particulari de fide; nulla alia ratione, nisi quia est explicata per theologicum discursum, non tanquam virtualiter, sed ut formaliter contenta in ca propositione reuelata de fide, quamuis non uniuersalis, sed particularis sit: Uniuersalitas igitur, vel particularitas praemisi e de DE REGUL. ARISTOCR. fide

224쪽

a II fide nihil ad rem nostram , concludendi propositionem de fide, vel secus. 35 Alius circa idem est error dicentium, Conclusiones omnes, quas theologicus exsicat discursus, contineri in reuelata re, esse credendas de fide, siue formaliter, siue virtualiter expli, centur contineri; Modo praemissa explicans sit natiualiter euidens, idest certa, quae duo recurrunt ad inuicem in naturali cognitione . Si hoc enim quoad continentiam virtualem veriscaretur, consequens inde fieret proprietates, & passiones, quae in reuelatis rebus continentur radicaliter, theologice explicatas, esse obiectum fidei, quod alienum a vero, modo in Cn Risit risibilitate est ostensum; nihilque ulterius interesset

inter actum, habitumue fidei, ac inter theologalem; cu tamen Doctor Angelicus I .p. q. I .ar. I. id discrimen constituat,quod fides immediatae reuelationi Diuinae rixetur, Theologia autem mediatae: idem ac dicere,priorem terminari ad contenta in reuelatis formaliter, alteram vero ab ijs, tanquam passiones

secundario deduci. . -

Sed enim, cum non omnis theologicus disicursius tendat ad explicandam continentiam alicuius coclusionis sub aliqua reuelata pretemissa; cum immo tota ratiocinatio sit non raro ex propositionibus non nisi naturaliter cognitis ; idcirco triplicem idem S. Doctor subnectit assensum ; alterum quidem certissimum fidei, quando res explicatur contineri formaliter in

reuelato obiecto: alterum minus certum, quando conclusio ex euidentia omnino naturali procedit: tertium medium, naturali certiorem, dc fideli minus certum; qui esse nequit, nisi al- sensus, inplicatus quidem per naturalem euidentiam contin ri in obiecto reuelato; at non magis quam virtualiter; idcirco magis certus, quam sit assensus purae naturalis euidentiae,quia ab altera praemissarum de fide traducitur, quamuis eo quod non formaliter sub ipsa contentus, nequeat omnino ad certu-simum fidei assensum assurgere. .

38 Est cnim, ut diximus, fidei assensus solummodo de reuela'

225쪽

tis immediate; qualia sunt sola cotenta formaliter in re reus lata; non itidem, quae virtualiter, tanquam proprietates, &passiones selain habent in ipsa radicem. Nec longe, de contentis formaliter, petenda est ratio: Deus quandoquidem intimam essentiam comprehendens rei reueladae, perspicue, atq; distincte iudicans de eadem, reuelat ipsam, secundum naturam

eius absolutissimc; quamuis nostri hebetudo ingent; primo intuitu confuse percipiat. egeatq; frustratim, quasi illa concisa, apprehendere, quae sub una essentia formali rei, Diuina reuelatio patefecit. Ni hoc asseras, reuelata a Deo secundum

omnimodam essentiam esse reuelata; ha ticae proterviae r linqueretur locus contradicendi, ac inficiadi, quod Custis rus anima rationali praeditus sit; contra expressam mentem Dei reuelantis; qui non aliter reuelare intelligit Cnxis τvM esse hominem, quam Cis RisTu Μ habere veram, ac toralem esse0tiam hominis. Immo etiam inficiandi non esse de fide, quod Custis rus sit homo,& quod non esset haereticu negare CHRistum esse hominem; luia hoc negare esse haereticum non fuerit

reuelatum; cum tamen secundum nostram regulam consequatur hoc etiam esse reuelatum; quatenus est de natura,& essentia cuiusq; propositionis , formaliter includere negationem contradictoriar, seu, quod idem, est contradictoriam sub censura propositionis explodere. Bifariam autem contingit, contineri aliquid formaliter in ipsa reuelatae rei quidditate; licet ex nostro apprehendendi modo id non seinper explicite, sed aliquando in confuso. Primo si reuelatio sit de propositione generali, distribuenda in

sua membra : veluti si dicatur: Sacramenta omnia conferunt gratiam obicem non ponentibus; In qualibet hostia secrata CR RisTus adest ; Quicunque vere contritus, est iustificatus romnis testitime electus ad Romanum Pontificatum, verus est D. Petri successer: & id generis multa: in quibus propositionibus reuelantur omnes particulares; videlicet, quod hic, & alter, & ille; siue baptizat us sine obico; siue contritus, existat in DE REGUL. ARISTO CR. gra-

226쪽

Cap. VII. Vt credatur hie Pont. Petri succes a Is

gratia: haec consecrata hostia sit transubstantiata in Dominicum Corpus: atque hic electus ad Episcopatum Romanum sit uniuersalis Ecclesiae Praestes &c. Quorsum enim illa reuelatio Vniuersalis, nisi signanter particulares quascunq; includat in eo genere propositiones & quomodo uniuersalis,nisi extendatur ad omnes particulares Veluti igitur reuelato homine, in ipso Corpus, ac rationalis anima reuelata dicuntur; quia essentiales partes sunt illius totius essentialis, quod est homo :Cosimili essentialitatis ratione,totum uniuersale no reuciatur

absque suarum singularum partium collectivarum reuelatione, quae ideo formaliter in eo dicuntur contineri, non quod partem Q alitatis totius collectici ad modum partium definitionis inuoluant; etenim totam rationem formalem, seu definitionem ipsius,palam est singulas continere: sed quia eandem totam, & i ndivisam quoad partes essentiales rationem, non in tota collectione ipsius totius, seu totaliter ; sed unaquaeq; pars, suam singularem, & distributivam portionem illius communis, & totalis rationis formalis, seu definitionis collectivi comprehendat,& ab eodem toto collectivo sic comprehendatur, quod , ipsa exclusa, deperderet naturam, essentiam, ac formalitatem totius; nihil minus, quam praecisa anima rationali ab homine, non superesset amplius homo. Secundo, immediata reuelatio est de partibus essentialibus inrer uelata contentis: Licet quoad nostram rudem intelligentiam

saepe explicite non innotescant.Si nanq; reveletur CHMsTu Messe hominem, reuelatur pariter esse animal rationis compos, sensitiuum, substantiam, viventem, &c. quia definitionis partes, omnes'; rationes superiores incompletae, in rei natura, quae absolutissime reuelatur, formaliter , ac essentialiter includuntur.

o Caeterum eorum, quae non formaliter in ipsa reuelata re continentur, sed indidem dumtaxat originantur, virtualiter tanquam in radice inclusa, nullum dicitur immediate reuelari; ut proinde huiusmodi extra Christianae fidei vagentur ob PUERONIS TO M. a. O a luctum;

227쪽

lectum; huius generis sunt pastiones, a rei fluentes essentia. Quare homine reues ato, non consequitur risibilitatem esse itidem reuelatam forinaliter,ideoq; credendam. Quod quam verum sit, Ecclesiae sancta comprobat consuetudo perquam plures,quoad nat uram,definitae sunt ad credendum passiones, seu proprietates, virtualiter in re aliqua reuelata contentae; ut contra Sergium, ac Monothelitas,suisse in Cnais To Domino duplicem voluntatem. Minime autem adijceret Ecclesia definire , quod idem est ac reuelare, res suapte definitas de fide, si Qrmaliter, & immediate reuelatae essent, nisi eiusdem rei duplicem velimus assignare Diuinain reuelationem , quod esset non minus ridiculum, quam vanum. Quod si de rebus etiam immediaic, ac fbrinaliter reuelatis Ecclesiam statuere autumes; hoc in primis non ostenditur,sed aliquando contigerit, Ecclesiam in huiusnodi reuelatis os posuisse, quis ignoret id factum edisserendo, & explicado potius, quam decernendo ita ut Ecclesiae sanctio vel sata fuerit, verius circa nondum reuelatam circunstantiam rci, aut circa reuelationem ipsius, quam circa substantiam, ut nunc supponimus,

reuelatam .

Decernit quidem eadem Sancta Ecclesia de ijs, q uae sicut in

reuelato obiecto virtualiter continentur, ita, quod reuelata mediate dicas, quatenus cum ipso obiecto larmalit r reuelato habent connaturalem connexioncm, nihil ad nos. Hoc quidem praetendimus, quod posito Ecclesiastico decreto, illa in obiecto formali fidei incipiant contineri credenda; eo quod ex tunc incipiant esse reuelata sermaliter, & immediate; astipulantibus omnibus, quod quicquid Ecelesia definit, per Ecclesiam Deus revelet.

41 Uide tamen, cum audis obiectum fidei esse debere reuelatu immediate, ne allucineris intelligendo immediate, ex parte reuelantis Dei, ut esse oporteat tam immediate a Deo propositum,quin possit a quocunq; intermedio proponi praedicante. Minime vero de immediatione ex parte Dei reuelantis; sed de DE REGUL. ARISIOCR. rei

228쪽

ret immediata reuelatione est sermo; quatenus ipsius rei de fide credendae formalitas, seu essentia esse debeat reuelata, &eo ipso credatur, quia reuelatur; non autem, quod per connexionem medij dilcursiuam, ex immediate alijs reuelatis inferatur; qualis qualis deinde sit immediatus praedicator illam suffcienter proponeas; modo in Deum ultimo tandem resoluatur assensus, a quo veritas ea primo, & originaliter Vt ideo, quod sacrae testantur Litterae, id immediate diuinitiis habendum sit reuelatum. Nonne scriptura Diuina dici. tur Verbum Dei λ Quod Apostolicae sanctiones docent, docebat Cuxis ius ipse Apostolis inquiens: a vos. νῶι meas. dit. c. io. Quod Ecclesiae rumor dissamat uniuersalis per receptas traditiones, hoc ipsum perinde ac lex scripta, firmi terq; tenenda, suscipiendum sit; unde quadrat apprime, quod dicitur Psal . Lingua mea calamus Scriba velociter scribentis. Quidquid ipsa in moribus, & fide loquitur uniuersaliter, id Spiritu sancto dictante recipiamus, de quo promissio extat:

Cum amem venerit isti Spiritus veritat/s,docebιι vos omnem veritatem . Ioan. I 6.

a Prophetae singuli nil nisi Verbum Domini se testantur loquutos. Isaias facundum Doctorem se iactat, erudiendis p pulis suffcientem; Nihilominus Diuini Sapientissimi Gymnasiarchae Hypodi lascatus audit quasi discipulus,& sibi tarde intelligenti Magister vellicat aures: Dominus deae t mihi tinguam eruditam, is sciam susscorare eum, qui lasius es,verbo; erigit mane manὲ erigit mihi aurem,ur audiam quasi magistrum. Isai. o. David ab uniuerso orbe omnigena collecta, & disposita concione, adhuc habet addistere quid loquatur, &dare aures Deo loquenti: Audite hac omnes gentes, aurιbus percFνte omnes, qui habitaris orbιω ; bis; ter Cena μν hominam, simultae unum daties, Opaoper. Os meum lι vaesur Iapientiam, ct m Hra to ceris mea prudentiam. Veriun nihil adhuc dicendum ex me teneo: Inclinaba in parabolam aurem meam. Psal.48.

229쪽

Ezechielem Dominus sic consolatur: Demus aurem Israian

iam audire nolunt audire me. EZech. I.

Non minus dicendum de Apostolica Cathedra, ipsum Divinum oraculum responsare, pariter enim superaedificamur super fundamentum Apostolorum, ac Prophetarum. Non

audis illos, sicut istos dicentes: Vijumes Spiritui sancto , Ombite Act. s. Apostolica igitur Sedes, diuina auctoritate definit , & deliniendo reuelat res de fide credendas; ut simul, ac semel Deus per os illius, reuelationem rcbus per eam definitis tribuere indubie censendus sit. Vt ideo non sint omnino audiendi asserentes,quod Ecclesia,quasi nil addens reuelationis, singula tantummodo, prout antea se habebant, credenda definiat ; hoc est quae immediate a Deo reuelata agnoscit,imm diate specitare ad fidem; &quae mediate, non plusquam mediate de fide esse tenenda. Non ita est, sed post Ecclesiasticam definitionem, quae antea de fide non crant, ut quae in obiecto fidei reuelato, non plusquam virtualiter continebantur, iam vera fide deinceps sunt credenda; eo quod per additam Ecclesiae reuelationem, quae diuina est, incaeperint intra obiectum fidei contineri formaliter, non minus, quam alia omnia intra obiectiim fidei a Deo constituta, quae cum reuelata supponantur formaliter, ac immediate, nil indigent ab Ecclesia definiri. 3 Per hoc tamen non negamus, quin Ecclesia, seu Summus Pontifex, a qno est tota auctoritas definiendi de fide, aliquando decreuerit immediate, non circa substantiam, aut veritatem rei, sed solum circa ipsius reuelationem ; definiens soluin rem aliquam, tanquam a Deo iam reuelatam, ideo de fide credendam, quia fuerit intra latitudinem obiecti reuelati iamdud um reposita. Quid enim obstat, quo miniis Ecclesiae definitio ad solam reuelationem rei propositae immediate respiciat,quandocunq; contingat,tam obscure sub obiecto fidei iam reuelato delitescere, ut per rationem inuestigabilis praestet Ecclesiae magistcrio illustrari, quantum satis sit ad illam

DE REGE L. ARIST OCR. de

230쪽

Caprimi eredatur hic Pont. Petri fictas a I Ide fide credendam ξ Hanc tamen veritis rei suffcicratem explicationem, aut propositionem dixeris, quam definitionem. Extant tamen usitatae Sedis Apostolicae definitiones, adeo rei veritatem immediate tangentes, ut nullam prorsus rationem habuerint ad praecedentem Dei reuelationem, quae rcueuera non adest. Quomodo definibiles sunt passiones, in obiecto reuelato solum virtualiter contentat, & de facto aliquae fuerunt definitae: vi Cmcisi v M habuisse duas voluntates contra Sergium, & Monothelitas; quod supra retulimus. Testes sint definitiones Conciliorum, Sacriq; in primis Concilij Tridentini, pluribus decernentis de rerum veritate ipsa, nec quidem minima interposita insinuatione de praecessa Dei reuelatione. Vt ideo tunc Qtum cum fuerunt definitae, incoeperint cotineri intra formale obiectum fidei; extra quod prius vagabantur: eoq; ipso reuelatae a Deo eatenus censendae,qua. tenus Deus per os Pontificis,cui assistit,media definitione,per ipsum emanata, eas reuelarit. 4 Nec magnopere attendendum, quod Apostolicus tritonus, seu cum ipso Concilia, in definiendis articulis fidei utantur discursu; id siquidem frequenti iis praestant, dum rem potius explicant contineri sormaliter in obiecto fidei reuelato, quam virtualiter Dium antea in eodem contentam , nouiter definiendo , reuelant formaliter; quod si etiam hic aliquand per illationem procedant, maiestate rei hanc exigente maturi tatem, nihilominus omne fundamentum credendi rem definitam , est ipsa Ecclesiae sacrosanctae auctoritas, cuius voce loquitur reuelator Deus: Quandoquidem unum hoc inexploratissimis habere debes, assensum fidei in nulligeno polse fundari discursu. 4s Quid vis tui principia ipsa fidei, an ut aliae quaelibet eiusdepropositiones ratiocinationi nitantur hercle, principia nequeunt prima, per discursum ab alijs prioribus inferri princiapijs: iam enim eo ip non essent prima, quae supposucramus Pris a. At demonstrarentur,ut velis,per alia priora prii pipia;

SEARCH

MENU NAVIGATION