Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

251쪽

ficiis Diumae fidei debeamus assensum, quia Pontifex est ita decernere potis e obligare, inde tamen humana solum ipsi

inna, quae proponuntur a quouis homine, aut saltem a quouis E lesiae E pis opo, minime teneor; ad statuta autem Pontificis Summi circa fidem maxime hoc certe,quia cut

uestiorum ex ipso ore elicituo hunc credo, Spiritus Sanas ste nita ductum, potestate frui ad res fidei definiendas,

quae Episcopo cuicunq; non inest. 13 Immo nec ex multitudine Sapientium Theologorum, atq; ctiam Sanctitate insignium unanimiter consentientium, fidem p uiquam moralem, atq; humanam possumus haurire: nihil enimni allibiliter humana Sapientia docet, eo modo, quo fides Diuma, undequaq; tutissima, postulat. Homines decipi queunt, atq; decipere: eo vel magis, quod non raro conspe-Gum est, qui aliquando, aut in aliquibus sapuerunt vehementer, turpiter alias, aut in alijs despuisse: qui modo Catholicus habitus est , postmodsim vi Haereticus explodi contigisse;

Di igitur nemini praebendae sunt aures, ut credamus fide Diauma , quae praedicata fuerint; nisi constiterit, talia docentem, non poste fallere, & auctoritatiue decernere quod solius Ito, mani Pontificis est hunc utiq; esse Summum Pontificem fimmiter ter ndum erit; certitudine non minori, quam habeat uina fides in caeteris, ad credendum, ab ipso Pontifice Ma-Ximo propositis; a cuius auctoritate omnis eorum certitudo cum ea proportione descendit , quam seruant semper effectus, caussa; Nempe ut haec in formalitate, quam illi tribuit, sit, aut talem aequauisi nunquam omnino impar, atq;

rq Vt ideo si certissim E, di infallibiliter constiterit hunc esse verum Pontificem Maximum; certissime pariter, & infallibili-L E REGUL. ARISTO R. terr

252쪽

Cv. VIII. Hic Pont. de diu in a credo. asse

teri hoc est fide Diuina: credam omnes Sanctiones. quas ipse credendas proponit. Sin mage anceps fuero, aut humana fide fallibili credidero eiusdem Pontificatum; ita ut in credenda eius auctoritare,circa definiendas res fidei, haerens pariter sim, di ambiguus; non item plusquam humana fide assentiar rcbus ipsis,per eundem definitis; cum actus nequeat omnino potentiam superare; & imperceptibile sit, ut qui habet potestatem obligandi ad credudum a se proposita, in animis fidelium non bene omnino creditam, & infallibilem; potis deinde sit actum producere, proponendi rem omnimode, & infallibiliter credendam . Si non potuit, bone Deus, quomodo potuit, & eia it si principium fuit infirmum, & imparis ordinis; a quo omnis definitio Pontilicia procedit ;quipote haec inconcussa

poterit permanere idei Diuinae certitudine firmata,illo,quod est fundamctum, adhuc in humanae fidei fallibilitate nutante xs Iam adsum inuehenti exemplum de quo uis, fidem Barbaris praedicante; cuius doctrina, si sana est, & Ecclesiae Sanctae conserinis, Diuina est fide credenda; cum tamen auctoritas ipsius praedicantis morali certitudine tenus suificiat explorata. Benedixisti de Doctrina, si sana sit, & Ecclesiae Sanctae consormis: hoc enim ipso disparitasprodit, inter docere Pontificis Maximi, & praedicare cuiusuis Praedicatoris . Hic enim non immediate tua sibi auctoritate aucupatur fidem; sed eatenus dictis eius fides diuina debetur;quatenus sunt consorinia statutis Ecclesiae, atq; eius uniuersalis Pastoris. Qui propria auctoritate infallibili, ob assistentia in Spiritus Sancti, sibi datana in Petro a Domino, dum diceret: Rogaui pro te Prare, ut nos d. sciat μdes tua, o tu aliquando conuersus confirma fratres tuos. Luc. 22.

Obligat ad credendum fide Divina; non tantum ea, quae ipse immediate proponit; sed ea etiam,quae mediate docet,per Prq- dicatores,ad eius mentem loquentes. Ita ut illud intersit inter Pontifice Maximu, & quemlibet inferiore concionatorc,quod inter os uiuu, & tuba cmortua; id tantummodo persenantem,

quod oris vita spiritu inflata, & illi adiuncta, inde receperit. PUERONIS TO M. a. In

253쪽

i5 In obiecto igitur fidei, ut exemplo occurramus; aliud est re. uelationem de obiecto contemplari, aliud eiusdem reuelati obiecti sufficientem propositionem: sicuti aliud est rem facere credendam, aliud ostendere credibilem. Hoc posterius Praedicatoris est cuiuscunq; ; illud vero solius inter homines Pontilicis Maximi, qui est viva regula fidei. Cum itaq,congruens propositio obiecti credendi, habeat ostendere euidenter eius credibilitatem; ut supra notauimus; non potest esse plusquam in genere certitudinis naturalis, seu moralis ex fide humana; cum de hac sola detur euidentia; & haec repugnans, cui innitatur fides Diuina. Secus autem de ipsa reuelatione, quae est formalitas obiecti fidei; cum enim de ea minime dari queat cuidentia; dcbeatq; nihilominus esse certissima; non nisi fide supernaturali haberi posse consequens fit. Quis igitur non viderit Barbarum assentientem, sibi catholicam praedicanti fidem, diuersum assensum

praebere reuelationi rcrum pr dicatarum,ab assensu,quem antecedenter habet propositioni earundem cHunc siquidem praebet, morali non nisi certitudine ductus; per auctoritatem nimirum praedicantis, facientis rcs cuidenter credibiles;alius v ro, quem tribuit reuelationi ipsarum rerum, ideo est toto coelo diuersus, quia ineuidens; omnino tamen certissimus; nempe fidei Diuinae; fundatus super auctoritatem, non proponentis, qui se habet ut nudum instrumentum; sed super auctoritatem ipsius reuelantis Dei, quam certo certius est, non minus supernaturaliteri ac infallibiliter certam esse debere, quam sit ipsa uolatio rerum, per cam definitarum, quas obligamur fide

Diuina tenere

17 Non est unde melius rem percipias; quam si comparaueris Pontificem Maximum; fidei regulam vivam, cum sacra scriptura, quae dicitur eiusdem fidei regula inanimis. Vtraq; utitur Praedicator: nihil quippe Catholicus docet,ad earum rectitudinem obliquatum : non tamen benedixeris, ipsain Scripturam Sacram credi a nobis veracem, ac reuelatam , mora 1 tan- DE REGUL. ARISTOCR. tum

254쪽

sim certitudine fallibili; sicut creditur auctoritati Praedicantis; sed si credenda nobis sunt fide Diuina, quaecunq; in sacris literis continentur; hoc itidem firmissime eadem Diuina fide tenendum est, ipses Sacras literas esse Diuinitus reuelatas, aquarum dictis sit nefas fatiscere. Eccur non idem asseramus de Pontifice Maximo, viva regula supernaturalis fidei: quod nihil ab eo definitum, possit mentibus nostris stabiliter ingeri, Diuina fide credendum: nisi pari prius assensu ipsum crediderimus, veram esse infallibit m

fidei normam In has enim regulas reijcit Praedicator omnem certitudinem suae doctrinae, quando praedicat res iampridem reuelatas, & in conspectu Ecclesiae receptas. Sin vero aliquid, sibi peculiariter reuelatum de nouo producat, debet proferre, miraculum comprobans, ex Inn .c. Cum ex iniuncto. et 8 Porro luce meridiana est clarius, quod perperam ab auctoritate Praedicantis amandaremur ad auctoritatem ; siud Pontificis; sive Scripturae Sacrae; regularum infallibilium; nisi pariter infallibiliter teneremus eas esse veras regulas; de ipsarum infallibilitate multo amplius certi, quam fuissemus de Praedicantis auctoritate, per moralem certitudinem . Enimuero, si allata regula, in comprobationem credendoru, Omnem prorsus ambiguitatem non depellit ab animo; eo quod humana

fallibili fide adhuc eam habeam; ergo nihil profecit, qui eandem mihi exhibuit, quo fide firmissima supernaturali rei propositae crederem; cui, seclusa ea etiam comprobatione, adhaesissem assensu naturali dumtaxat, ob humanam praedicantis

auctoritatem.

19 Superdico, falsum esse, quod non tenear, de quouis ctiam praedicante fide infusa credere, ipsum veracem esse, code pror-Sus assensu, quo teneor rebus, sufficienter propositis assentiri: Quamuis enim minister verbi Dei, non sit ipse regula credendorum; ac proinde deficiente sibi suggestione Spiritus Sancti, non gaudeat auctoritate infallibili permanenter, per modum

habitus, & a priori quasi det ipse infallibilitatem rebus prae-

255쪽

dicatis: habet tamen in fallibilem auctoritatem actualiter, in eo, quod proponit de fide Diuina credendum ι recipiens ideo auitoritatem ipse ex praedicatis; quorum deinde auctoritas aliunde. scilicet ex Diuina reuelatione,per debitas regulas c probata, non pote a non esse in fallibilis. Qui enim obligat nos, ut credamus fide infiisa, vera esse quae praedicat; nonne obligat indidem, ut credamus pari assensu, ipsum in eo specificatiue non posse mentirse secus hac relicta semidine de veracitate docetis, circa propositum dogma determinatum; pc . inde essc t, ac si de ipse dogmate haesitarem; atq, ita contra as. sertum, fide constantissima supernaturali non assentirer .ao obstruendum aliud superest diuerticulum, quo se recipere tandem posse videtur aliquis ; pervicaciter inficiaturus Diuinam fidem dea uictoritate, di vero pontificatu Pontificis, ab Ecclesia concordi recepti: si nimirum Pontificium a pontificia potestate distinguat; & hanc,quam cogitur admittere fide Diuina credendam, ut eadem pariter fide Diuina, atq; infusa, in- fallibiles fidei definitiones, in ipsa fundatas,cificiat credendas;

concedat quid cin inesse ei, quem uniuersa Ecclcsia morali certitudine pro Pontifice Maximo adorat: minime autem n es satium esse, eadem fide supernaturali tuti Ima credere Pontificium, hoc est Summi Pontificis dignitatem, tali homini inesse. Sic de potestate statuente Diuina prouidentia,ne Ecclisiae Sanctae regimen ii sum eat; ob inualiditatem actuum procedentium ab eo, qui utcunq; in hominum opinione Pontifex habitus, is tamen reuera non sit; siue occulto aliquo desectu incapax muneris siue illegitima electione intrusus: quod semper suspicari cum liceat; non licet tamen id similiter suspicari de Pontificia potestate, quae nunquam in Ecclesia deest, aut decsse potest, penes supremum Arbitrum cius, verus ne deinde sit Pontifex talem potestatem sibi dcbitam habens,aut non, nisi falso existimatus;ex speciali nimirum Dei indulto, hoc casu suppiciatis iunctiones Pontificias: valide exercens,in solemni Zando vota; approbando Religiones, Sanctorum apollico-IDE AEG= L. ARISTO R. ses

256쪽

sis celebrando; Indulgentias largiendo; Scripturas interpretando; ac demim in caeteris, quae Pontificis Maximi veri sunt; quodq; nostra nunc interest, obligare ad credendum fide ins

1a quascunq; per definitionem sub censura fidei proposuerit

conclusiones.

ai Egregium figmentum; subtile herclὸ theorema, quod iunctissimas res, Pontificiam nempe dignitatem,& potestatem fucate dissecat: quanto tamen aciem acuit huius rationis gladius, eo facilius, ad veritatis solidissimum clypeum allisa, retunditur. Intuere eheu, quisquis talia comminisceris, cui nam

dictum sit. Pasce oves meas, o quodcunq; ligaueris super te ram, eνistigarum , ct in iis . Mati. I 8. Et cui sit Pontificalis

maxima attributa Potestas; an soli Petro, eiusq; legitimis su cestaribus Pontificibus veris; vel etiam cuilibet, Pontificiam Sellam prementi immerito, & Solium Apostolicum soluminumbranti: inde conspicies, ut subsistat, quod asseris, posse fide Diuina credi, & reipsa inesse alicui, non nisi existimato Pontifici Summo,Pontificiam facultatem omnem,quin tamen idem ipse, reuera sit,& eiusdem fidei supernaturali assensiu cr datur indubius Pontifex.a a Quodq; ad prouidentiam Diuinam habuisti profugiti; qua . te ius ad stabiliendum suum Ecclesiae Sanctae Regnum, nun- qu insit de debita potestate existimato Pontifici Deusdem turus; etiamsi qui Caput, & Monarcha habetur, talis non

sit: cur non verius congruentius de eadem Diuina prouidentia loquendo, confitearis eius omnino intcresse prospicere, ne quando uniuersalis Ecclesia, in re tam graui fallatur, Pontificium homini immerito impendendo honorem Nonne satius foret, si impedimentum aliquod obstiterit, quo minus verus is esse possit Pontifex, qui pro tali communiter habetur, illud uniuersalem Ecclesiam diu non latere, Diuina prouidentia id reuelante, in securitatem fidelium. salutina animarum,& haereticae facile excitandae calumniae auertetiam perniciem Nonne falso, quoad dignitatem, Pontifice, qui communitcrPUERONIS TOM. a. . a pro

257쪽

pro tali habetur, verum praeterea concedis Pontificem, quem diu Ecclesiae Dei non defuturum, omnes subscribunt ut quid autem hunc alium inuehere, quando, & a quo creatum qui, nedum non receptus, tal neq; agnitus in Ecclesia, obire n queat eas Papales functiones,ad Ecclesiae Sanctae regimen necessaritim obcundas, quarum ergo Pontificatus institutus est En in quantas cunijcimur angustias. Imprudentide autem, ne dicam impudentiae maximae est, plures, ac maiores in medium afferre difficultates, quo ab una, quae facilior,& clarior cst,expediamur.

Dum igitur quaerimus, An Sanctissimus D. Uxa Ativs PP. VIII. hac tepestate ab uniuersa Christiana Republica receptus

non modo, sed veneratione maxima celebratus, charus, longumq; supcrstes exoptatus, sit fide supernaturali credendus, esse lesitimus D. Petri successor; quare id negas ι ut des postea, sit, non sit talis, potestate Pontificia gaudere;idq; diuina fide tenendum ; cum longe maior obviet ratio dubitandi ; annon habenti legitime Pontificiam dignitatem, voluerit nihilominus Pontificis potestatem, di priuilegia Deus indulgeres

a 3 Sed etiam ut video, de nomine inaniter altercamur; quandoquidem, si non negaueris mihi hunc auctoritatem omnem, quae Pontificis Maximi cst, obtinere; ac praeterea in hominum existimationc non carere Pontificis dignitate, ac honore; ipse est, quem peto, Pontifex verus, & indubitatus in Ecclesia; siue id habeat ordinario ex canonica electione, & sua capacitate; sue ex speciali ini indulto: qui idcirco immediate ipse verum Pontificem iaciat, qucm Coetus fidelium talem putat sicuti nihilominus canonice per alios electo, Pontificiam tamen dignitatem, ac iurisdictionei ipsum immediate impartiri n-ter omnes conuenit licet aliquid deesset latenter, ad eius canonicam possessionem Pontilicatus; Ne quando Ecclesiae immineret scadalum ex perplessitate, circa ipsius legitimam personam, aut assumptionem.

Si deinde Pontificium conseruari in Ecclesia Diuina, infal- DE REGUL. ARISTOCR. hibili

258쪽

Cap. VIII. His Pont.fri diuina crede 3. F

libili fide credis ; cur ipsum negas in hoc homine, cui Ponti ficius honor uniuersaliter, absq; ambiguitate defertur cum tibi necessario pari ter credendum sit, non deesse Ecclesiae Sania in concreto Pontificem; qui alius rationabilius esse nequit praeter cum in quo reuisitur, ac conseruatur forma Pontificatus , caeteris aliis pro talibus non receptis inuerisimilibus, ac penitus Ecclesiae ineptis, immo exitialibus futuris. 24 Sed, ut manifestius etiam appareat, quam durius fides diis uina debeatur huic commentitiae, potestatis Pontificiae in non vero Papa asseverationi: est non contemptibilium Doctorum opinio, potestatem plenariam Iurisdictionis, quadantenus in ordinis potestate fundari, ita quidem, ut ab ea nequeat omniis no diuelli; ut ideo in Pontifice Maximo, non gemina, sed viai. ca sit tantum potestas, quae ad externam Ecclesiae gubernationem facit ,& quae ad interius poenitentiae Qrum. Apud hos igitur salicin Doctores, nullatenus erit fide Diuina credibile, conseruari infallibiliter potestatem Pontificis,in eo qui,ob aliquod impedimentum, verus Ponti sex minime sit; cum impedimentum esse queat ex ijs, quae omnino efficiunt sacerdotalis ordinis potestatis incapacem. Sit igitur non verus Pontifex is, de quo est quaestio, ex eo, quod sacro rite non fuerit Qnte

ablutus ; aut mas non sit ; aut non legitime ordinatus Sacerdos, deficiente ordinantis intentione; rite ne, obsecro, is creditus Pontifex Sacerdotio fungeretur, cosecrans,&absoluens,

quia dicis nihil deesse eius, quod spectat ad Pontificiam pol statem Θ Qui etiam carens sacerdotali potestate, pontificia nihilominus iurisdictione potiretur, semel admisso geminas has

potestates in Summo Pontifice confluere in unam In corde igitur, tam inepta cogitatio non ascendat, ut putemus potius

esse fidei Diuinae obiectuin, quod pacifice sedens in Apostolico Trhono, Apostolicae plenitudine obtineat facultatis;quam quod idem sit Pontifex: nam in primis controuersum est apud Catholicos, num possit huiusmodi potestas, taliter conseruari : sed esto conseruaretur; non magis concinne diceres, in fal-

259쪽

libi liter possidentem Pontificiam potestatona , non cinetamor infallibiliter Pontificem quam si confiterere, Animal aliquod,

habere quidem ingenium , & naturam hominis ι veruntamc nipsum hominem cite, postra negares .a I Ad incommoda redeo, quibus nimium succumberct Ecclesia, si fide humana tenus suis Pontificibus Maximis adhaeresce. ret; semel enim admisso dubio de hoc Pontifice. cum non sit maior certitudo de alio, & alio, & sic de omnibus, plane maneret ambiguum, an fuerint unquam in Ecclesia Diuo Petro succe res veri; & quod inde consequitur, Episcoporu etiam, ac Cardinalium legitima potestas reuocaretur in dubiti; quotquot ab ijs Pontificibus hactenus creati sunt, vel creandi in posterum t omni'; proinde Ecclesiasticae Hierarchiae corrueret certitudo; simulq; illis Haereticis darctur occasio triumphandi, qui ab Vrbani temporibus, veram successionem Sumis morum Pontificum deicisse contendunt. Quid porro, Deus immortalis, certi, inter fideles vltra superesset, ablata infallibili fide Diuina, de singularibus supremis Pastoribus ξ Nihil: pia Decreta Pontificia fierent ludicra;

Concilia contemptibilia; Ecclesia nulla visibilis. Cum tamen de Summorum Pontificum Decretalibus, & de Sacrorsi Conciliorum, in quibus Pontificia praesederit A uctoritas, definitionibus, Leo Papa vocet haereticos, quicunq; Ca non rcceperint, c.de libellis ro.disi. ibi: Σαam ob ea fam luculentrus, ct

rit ianior ; siue Visopus st; sue Clericus ; e Laicus , non rnis erenter recipere conuinciIur ; nec caιhoticam, se A solicam Adem; nec fancta quatuor Euan 'elia uritirer, o eos οιεν ade fectum uis retmere, veterea re probabitur , sec. Quis est huiusmodi determinatus Pontifex,cuius constitutioncs rcspuen S,

damnabor haeresis, si quemcunq dederis, humana solum fide admodum fallibili talis esse credatur. 6 De Concilijs pariter legitimis, quae Pontificia firmauit a

260쪽

Cap. VIII. Hic Pont ide diu ina creden. a Zctoritas, negari omnino non potest, absq; fidei Diuinae iniuria, ea esse vera Concilia, obligantia de suis dictis ad praestandam supernaturalem fidem; cum de talibus dicat Greg. lib. I.

Epist. c. aq. prope finem: ta tuor Concitia ρrama generatia, cur quaruor Euangelia venerari me fateor. Id quod haereticos

ipsos pudet dissimulare; Na Serenissimus Rex Angliae in Monitoria praefatione habet: Prima quaruor Peneralia cinertia amquam carhotica, ct Orthodoxa veneror , atq; recipio: quae ct Ρ- lica oriunam nostrorum sanctistne recepta sunt,es ab Ereti non pro oνthodoxis halentur. Non minus igitur haeresis reus

erit, qui Concilia illa, seu alia consimiliter firmata per veros Pontifices, contemneret; quam Euangelij desertor, fideiq; Apostata. Iam vero cum omnis Conciliorum infallibilitas a sola promanet, ut late vidimus in superioribus, veri Romani Pontificis auctoritate aut immediate praesidentis; aut med ijs Legatis,& singula acta firmantis: qua certitudine fatemur ve .ra esse celebrata Concilia in Ecclesia: qua citra offensam Diuinae fidei, resipuere non licet: eadem indubitatum cssicitur, eos saltem regnasse in Ecclesia veros Pontifices, fide Diuina credendos,sub quibus ea sunt celebrata Concilia,& a quorum

auctoritate infallibili, Diuina fides ipsorum est parta decretis,& sine quibus, tanquam acephala, non essent de fide recipienda, atq; credenda.

27 Ad haec; sicut Conci liorum infallibilitas perditur omnium, si ea ponantur acephala, hoc est sine Pontifice Capite; ita nil

minus infirmantur si certissimo corpori,incertum appingatur Caput . Quid aio Concilia i pia tota statim evanescit a nobis Ecclesia, certissimo illi capite amputato perpetuo;quantumq; de capite ambigo; tantundem de corpore relinquor incertus: ambigere dico, fide humana aliquid credere; quia quaecunqγmoralis, aut etiam naturalis euidentia affulgeat ea nihilominus tenebrescit ad fidei Diuinae collata certitudinem, omnifariam indefectibilem. Manifestum est quod dico; nam semel admissis, me ideo este deceptioni obnoxium, quod non plus . PUERONIS TO M. a. Q quam.

SEARCH

MENU NAVIGATION