장음표시 사용
261쪽
quam humana fide credam VasANvM VIII. esse verum succes.sorem Principis Apostolorum;inde sequitur apertc,quod uniuersa Ecclesia,codem pariter assensu idipsum tenens, falli possit ; inerranter a Spiritu Sancto non duci; nec subinde ipsam veram, sed dumtaxat existimatam Ecclcsiam. a 8 Non exile tandem est argumentum, quod in Bulla Martini PP. V. apud Constantiense Concilium sancitur; primum omnium exigendum ab Hetreticis,S. R. E.reconciliandis,credant- ne Papam canonice electum, qui pro tempore extiterit eius
nomine expresso successi, rem esse D. Petri,&in Ecclesia Dei supremam habere potestatem nam licet non exprimatur fide Diuina id esse credendum, ac proinde videri possit suificere, ut haeretici reconciliandi eum tantum in hoc habeant assensum de veritate Pontificis, quem Catholica habet Ecclesia; qui do finitus non est Diuinus potius, quam humanus; satis tamen aperte ea Costitutione supponitur hoc, quod credunt Catholici de veritate recepti Pontificis,pertinere ad fidem Diuinam; cum id reposcatur ab haereticis, a quibus non solet, nec videtur aliud debere exigi, praeter conflassionem eorum,quae fidem catholicam cocernunt, & ad quam eo ipso reconciliantur; quae antea inficiantes, haeretici sunt effecti, fidem dum amisere Diuinam; ad cuius reparationem, impertinens est quodcunq; humano dumtaxat credatur assensu.
αρ Haec a posteriori examinata incommoda,quae statim occurrunt, dato quod fidelium animis certissima fides Diuina amoueatur,de quolibet pacifice in Ecclesia Romana primatum t nente , satis, & super sui sciunt, ut quisq; porrigens herbam, fateatur ingenue, esse de Ecclesiae Sanctae incolumitate; ut eius Caput: quodcunq; pro tempore extiterit: non minori certitudine, di fide, quam Diuina tale esse credatur. Sed illud laboriose magis est operae; cxplicare a priori originem, unde obligatio consurgat,credendi contingentem hanc veritatem,nem
per S. D. N. VREANvs PP. VIII. in Trhono Apostolico pacifice ab Ecclesia constitutus, & unanimiter receptus, ipsc infal- DE REGUL. ARISTOCR. libi-
262쪽
Cup.VII L me Pont fide diuina creden.
Iibiliter est D. Petri successor. Quomodo enim hic applicantur ea, quae recensuimus ad obiectum fidei necessaria quaenam
habetur de hoc Diuina reuelatio immediata)vnde suffciens de eodem adest propositio ΘAliqui primo in limine impingunt, ratione reddentes,quare hic, vel ille credendus sit fide Diuina legitime uti annulo
Piscatoris; quia definiendo res alias,supernaturali fide credendas, hoc ipso non obscure se ipsum declarat, esse pari infallibilitate credendum verum Pontificem Maximum; quippe cuius selius proprio munere fungatur: siue deinde,id conssequenter insinuet, quatenus intendens obligare fideles, ad credenda diuina fide, quaecunq; ipse definit, eo ipso secundari o p intelligatur velle etiam obligare ad credendum propriam auctoritatem, non minori certitudine; sine qua illa utiq; non essent credibilia, quae primario intendit credenda proponere: siue antecedenter, quatenus aggrediens res fidei definire, moraliter supponatur velle haberi aptus ad functionem, quam solius veri Pontificis propriam attentat, res fidei definiturus. Verum isti taliter se existimantes a quaestione expediri,magis se implicant, cum dissicultatem non terminent, sed rotentin circulum, ab effectu ad caussam recurrentes vicissim, vitiosa demonstratione, in quam Philosophia omnis exsibilat, cum Stagirita I .post. tex. 3. Si enita quaeratur ab huiusmodi de certitudine Pontificiae facultatis in aliquo existimato Pontifice Maximo, per essectus respondent; quia scilicet solius Pontificis Maximi munus peragit definiendo res fidei, si de hoc rursus
effectu idem redeat quaesitum, quare sit nefas, non credere infusa fide eas definitiones; nihil aliud succurrit respondendum, quam ex eo, quod definiens, sit verus Pontifex Maximus, &talem se declarauerit, res fidei definiendo, & has definierit,ialam se declarando': cum tamen sit cunctis manifestissimum, actuin semper i ure naturae praesupponere, a qua egreditur,pO- testatem : ac proinde nisi prius constiterit, definientem habere necessariam potestatem, esseq; verum Potificem Maximum;
263쪽
eius definitiones, non modo esse infirmas ad astruendam ipsi auctoritatem: sed nec obligare fideles, ut sibi diuinam fidena adhibeant. Nec est alia ratio, cur E piscopi, aut alius propositionibus credendis, non adducar; nisi quia in eo praecognitam non habeo susscientem potestatem, in qua credendi supernaturaliter actus fundetur. Non secus atq; rebus, per Scripturam Sacram definitis, non tenerer supernaturalein praestare assensum, nisi prius Di uina crederem fide eam, quae talia continet, Scripturam esse canonicam, & infallibile verbum Dei. i Frustra occurrere meditaris, adducendo praesupponi quidem in Pontifice definiente res fidei, necessariam potestatem ad definiendum; sed hanc ante definitiones de rebus fidei, fundari in sola existimatione Ecclesiae; esseq; non nisi humanitus creditam; quae tamen, accedentibus postea definitionibus, ob- Iigantibus ad crededum aliquid fide Divina; ipsa pariter transeat ab humana credibili late fallibili, ad obiectum Diuinae fidei, undecunq; certi simum. Nihil dicis: quia potestas quam supponit actus, debet esse ordinis eiusdem cum ipso, & proportionata; ut enim actus proponendi res fidei, obliget ad credendum fide infusa infallibili, euidens est, transcendere deinbere potestatem fallibilem, &, quantum patitur humana existimatio, sol una modo certam. propterea, qui Pontifex res fidei aggreditur definire, sola fretus hominum existimatione, qua credatur id posse, & verus Pontifex esse, potuisset eodem pariter fundamento prius proponere, credendum fide diuina severum Pontificem; cum tamen manifestissime, neq; hoc, neq; illud obligaret ad fidem infusam, quippe cuius assensius certissimus, originem nequeat traducere ex incertiori existimatione humana, ciq, inniti, tanquam rationi formali infallibiliter credendi, ut per se notum est. Nisi assensus fidei de auctoritate definientis, & de veritate rei definitae, duo essent admodum disparata, quamuis unum ab alio pendens, for tasse iuuaret dicere, eodem prorsus actu,& res fidei, quem definire, &la ipsum verum Pontificem declarare; veluti simul,& semel
264쪽
Cap. VIII. His Pont. De diuina creden. aXI
assensu eodem credimus rem reuelatam esse veram, & reuelationem auctorem habere Deum . Sed statim se prodit disparitas; qua adco illa sunt disparata. ut distincto assensu perquam indigeant; isq; necessario praecedat, qui de potestate reddit nos certos, a qua subinde, tanquam a caussa,certi pariter egro di queant actus. Omitto demum non defuisse veros Pontifices Maximos in Ecclesia, aut nihil in nouarint in moribus,& de fide ne quidem vili sunt histere in nouis definitionibus: hos ergo inter dubios
reponemus, a certissimorum Pontificum catalogo expunctos Abeant ergo, qui aliud rationis afferre non norunt,quare hic,
vclille sit credendus de superna fide Pontifex verus ; nisi quia talem semet definit implicite, dum alia taliter cretanda proponit.1 Sed nihil melius loquuntur alij, affirmantes ideo esse de fide hanc enunciationem contingenoem: UREA. Vs VIII. verus
est Summus Pontifex: quia syllogistice infertur ex ea praemis sarum immediate reuelata uniuersali: Omnis electus legitime ad Episcopatum Romanum, est verus D. retri successor,& Pastor uniuersalis: & ex altera evideter cognita: VREAN vs VIlI. est legitime electus, & absq; schismate ubiq; receptus: ex eo, ut subdunt, quod huius generis assensus cx altera reuelata at lcra evidenti, plusquam naturalis sit; supernaturalis igitur; ut liquet ex eo, quod illum negantes, non habeantur quadant nus ab haeresis labe immulac s. Minus certe improbabilis haec esset assertio, si altera praemissarum, quae euidens est, lumine ipso naturae esset huiusmodi; quippe periculo falsitatis latentis minus exposita: at vero maiori improbabilitate scatet, cum propositio, quod hic, vel ille sit electus legitime in Ecclesia Dei Maximus Pastor, euidentia dumtaxat humana haberi possit, quae multimode nisitati locum relinquit; vi pote in quibusdam fundata, de quibus cui dentia denegatur , saltem ex parte subiccti, ut ritcne sit salutari fonte lotus; sacris ordinibus initiatus;quae cx bapti Zan-
265쪽
tis, & ordinantis secreta intentione dependent. Nihilominus
hoc etiam dato, quod euidentia citis praemissae csset omnino naturaliter cuidens, adhuc impertinens esset ad inferendam conclusionem de fide, quae ut superiori cap. nu. AS. & 66. notauimus, in nulli gena potest ratiocinatione fundari. Do equidem, assentum eiusmodi theologicum esse in certitudine plusquam mere naturalem, quod eruitur ex altera saltem praemissarum supernaturaliter certa; veruntamen simplieiter naturalis est diccda; utpote sequens debiliorem partcm, qua in naturalem propositione ratiocinatio claudicat; ut ideo ad assensum Diuinae fidei non pertingere, omnino sit certum; sed ad summum remanere mcdium, ut D. Tho. aiebat loco cit.
Quod si assensui huiusmodi fidem negans, videatur negare Diuinam, & haereticare, non inde est, quia conclusio ea erua tur , per discursum, ut credatur fide diuina; sed quia erit alias λrmaliter, & immediate reuelata, vel per Ecclesiam definita, quae immo cum assiduerit huius generis conclusiones , deducibiles per talem discursum, definire, indicat non obscure casex se pridcm non fuisse intra obiectum Diuinae fidei; cum per definitiones speciales eguerit nouiter in eo constitui. 33 Dissicultatem alij deserunt in solutam,qui hunc individuum Pontificem Maximum Diuma fide credendum dicunt, propter continentiam virtualem huius particularis enunciati rVRBA-Nvs VIII. est verus Diui Petri succcssor: in illo immediate reuelato: Quicunq; rite electus fuerit ad Romanam cathedram, verus est Apostoli Petri successor: Quandoquidem continentia virtualis non sussicit ad constituendum supernaturalis fidei obiectum; si de ea loquamur, quae proprie virtualis dicitur, a continentia formali contradistincta,& in certitudine inferior; quippe quae non sit inter essentialia rei reuelatae inclusa; sed
inde tantummodo eliciatur,veluti secundaria passo ex primario principio, per naturalem quandam connexionem. At vero si pro continentia virtuali intelligere malint sormalem confuliam, & idcirco explicationis egentem; nihilomi- DE REGUL. ARISTO CR. nus
266쪽
Cap. VIII. His 'ut fide diuina credes.' IJ I
nus enodandum superest, qui sic contineatur propositio contingens de particulari Pontifice, in ea reuelata uniuersali:Οmnis rite eleetiis ad Romanam cathedram, verus est Apostoli Petri successori cum re vera in hac reuelata nihil contineri valeat sermaliter, cui possit quadantenus subesse falsum; iuxta in
praecedentibus explicatam naturam reuelationis Diuinae; quae sincere, citra inuolucra, ad res terminatur, sicuti sunt in essentia ipsa. Quis autem ignoret falsum subesse posse asserto huic, quod hic existimatus Pontifex vere sit talis, ob saepius allegata delitescentia impedimeta,vel incapax essicientia subiectum, vel ipsam quoq; infirmantia electionem Θs Alij ad tuam sententiam sibi accomodantes diuersorsi pri cipiorum figmenta, dissicultatem transiliunt; qui si ea diligentius examinassent principia, unde toti fidunt ;sane ex eorum fallacia comperissent, omnem elaborata corruere structuram,stq; nihil dixisse. Et primo quidem, quia Theologicus distu suscirca propositionem, ex principijs fidei procedentem, ferri
bifariam potest; aut scilicet eam inserendo, tanquam conclusionem ex praemissis; ita ut tota asscntiendi ratio ex vi pendeat illationis, & hoc pacto ad fidem Diuinam non pertinet; quippe illa connexio extremorum in scientifico discursu, moralis solum, aut naturalis sit certitudinis; non proinde lassicientis ad astruendam certissimam supernaturalem fidem; aut circa eam versando solum explicatiue; nimirum supponendo cam csta contentam intra fidei obiectum; ac proinde hinc deberi illi fit. missimum assensum, & non ex discursu; qui idcirco solum adhibeatur ad luculentius rem explicandam taliter se habere,&in obiecto formali fidei contineri, propter quod venit creden . da de fide; siue deinde continentia formalis sit, & immediata; siue mediata & virtualis,dummodo tamen primissa explicans,
sit naturali lumine euidens, qua latum ratione esse potest certa. Sed enim hoc fallere, quoad continentiam virtualc,ostemium est, cap. superiori, num. 36. Nec ampliurinsistendum nouae refutationi; cum neq; ipsi quod nostra interest in praeie PUERONIO TOM. a. xi
267쪽
ti hoc pacto contineri insistant virtualiter propositionem , de
certitudine huius particularis Pontificis , sub uniuersali ea reuelatione, quod omnis rite electus ad Romanum Potificium, sit verus CHRisri Vicarius. 33 Resident nanq; in ea tandem sententia, ut dicant contineri formaliter, esto in confuso, propter quod adhibita sussicienti explicatione, esse credendam de fide, bene utiq;, sed deficiunt in ratione reddenda huius continentiae formalis, quia subnectunt peculiare esse in hoc casu, ut singulae particulares enunciationes: hic, & ille est verus Pontifex: contineantur Qrma liter in ea uniuersali: Omnis legitime electus, est Pontifex v rus : per hoc, quod haec uniuersalis in alium finem non sit reuelata, nisi ut illae particulares in reuelatis habeantur,& co ipse credantur de fide, & indubie singuli particulares Pontifices; quo tollatur Ecclesiae Sanctae perplexitas; citra haesitati nem credamus, quae in dies, per sedentes Pontifices Maximos, definiuntur de fide; Concilia quae celebrantur recipiamus constanter: ad quae, & alia huius generis amplectenda, nisi necessitas cogeret, non utiq; , inquiunt, sub vi rc uelationis uniuersalis includeretur formaliter particularis, de hoc signato Pontifice; Sicut ex consimilibus reuelationibus: Omnis contritus, est iustificatus: quicunq; rite baptizatus, non ponens Obicem, recipit gratiam: Omnis consecrata Hostia est transubstantiata in Corpus Custis Tr : necessarium non ducunt credendu, hunc, vel illum coiritum, auebaptizatum esse iustificatum; aliquam signatam Hostiam consecratam, esse transubstantiaram; nam, inquiunt, nulla necessitas cogit in Ecclesi , quod palliculares istae credantur; sicuti ex aduerso, plurimum interest, rationibus adductis, de certitudine singulorum Potificum; usq; adeo, ut velint reuelationem istoi um esse primarium finem, cur illa uniuersalis, de omni legitime electo, fuerit reuelata. Aliae vero particulares propositiones, cum nihil portineant ad Ecclesiae bonum, non sunt singulae finis,quare revelentur in univcrsali; sed finis reuelationis uniuersalis non alius fuit, quam ut
268쪽
Cap. VIII. His Pont frigmina credo. ara
certum crederetur, hostiam consecratam transubstantiari con.
tritum, & rite baptixatum iustificari, ad meritum exercendi fidem, atq; illas ecclesiasticas functiones, quibus salus hominis consistit. Ex quibus colligere est in hac sententia,ideo singulos Pontifices existimari reuelatos sub ea uniuersali , quia mens Dei
reuelatoris fuerit, propter enarratas necessitates, eos reuelare, non autem, quod ex natura rei λrmaliter contineantur in ea.
Immo vero, dixerim ego, particulares propositiones, de hoc, vel illo Pontifice,conti neri formaliter ex natura rei in uniuersali reuelatas neq; solum has, sed etiam alias omnes particula res reuelatas, singulas & ipsas contineri formaliter ex natura rei in suis iespective reuelatis propositionibus uniuersalibus; ratio enim quare propositiones de singulis Pontificibus sub uniuei sali contineantur, pcculiaris non est,ut falso assumitur, Ecclesiae necessitas; quo scilicet adhaerescamus indubie dogmatibus, quae a modernis Pontificibus definiuntur; sed est uni uersim communis cuicunq; reuelationi generaliter factae; quatenus de ratione cuiuscunq; generalis reuelationis,nedum est, ut in gratiam singulorum particularium facta fuerit, alioqui inanitcr suisset reuelata generalis conexio praedicati cum subis iccto; sed etiam quia sine quorumcunq; particularium reuelatione, consistere nequeat omnino, eo quod singula contineat in se formaliter, tanquam suas cssentiales partes. Supposita nanq; Capitis praecedentis doctrina, reuelari a Deo res completissime, secundum omnia sibi essentialia: reuelato hoc toto collectivo: Omnis legitime electus ad Romanam Cathedram, est verus Diui Petri successior: Omnis contritus est in gratia,& alia huiusmodii impossibile est ullum lingularium distribu
liuorum, quae eius citentiales sunt partes, excludi edo prorsus modo, quo reuelato toto cssentiali, puta, homine, fieri non potest, quin cffentialia eius formaliter reuelata habeantur, Anima nempe, & Corpus. Immo magis reuelari, & contineri sormaliter vidc ntur propositiones particulares in toto col-PYE AONIS I OM. a. h. cti .
269쪽
lectivo, tutus sunt partes; quam reveletur formaliter ipsae paristes essentiales in toto etantiali: illae quippe eandem subeunt rationem formalem, seu definitionem totius colliniui, istae autem partes sunt tantummodo definitionis, seu c stentiae totius essentialis. 36 Ad rem luitur cominus accedentes s aperto ore pronunciamus, exigi fidei Diuinae assensum ab huiusmodi propositione: S. D. N. VRaANvs VIII. verus est uniuersalis Ecclesiae Pastor, legitime Diuo Petro succedens: & consimilibus alijs propositionibus, de singulis uniuersaliter in Ecclesia receptis,pro Maximis Pontificibus veris. Nec debitam deesse reuelatione cum sub illa , niuersali clarc, Qrmaliter, ac immediate reuelata: omnis electus legitime est verus Pontifex. contineantur oscure reuelatae formaliter. quaevis omnes eius generis, & singulae particulares; hic, & ille legitime electus , est verus Pontifex : praedictaq; libere, & intrepide affirmamus; non tam ob negocij grauitalcm, hic peculiarem ; ut quod inde Catholicae fidei certitudo pendeat; ex quo Pontifex quicunq; uniuersali
ter creditus, sit etiam habendus infallibilis regula credendorum; quam multo magis ex ipsa natura uniuersalis reuelati. Cum enim id necessario coalescat ex omnibus, & singulis particularibus, quae aequaliter totum,& si non totaliter,rationem participant illius uniuersalis reuelati; formaliter in eadem sui reuelatione includere singula particularia, ex quibus constituitur, &, quibus negatis, ipsum totum collectivum destrueretur, necesse fit. Quemadmodum enim falso pronunciato,
quod hic, vel ille ignis calefaciat, &sic de singulis; protinus
falsum erit uniuersale: Omnis ignis calefacit: ita asserto, non esse reuelatum, quod hic, vel ille legitime electus, & reputatus Pontifex, sit huiusmodi; quid superest, nisi ut mentiri dicamus , quicunq; assirmauerit hoc uniuersiale reuelatum haberi: Omnis legitime electus est verus Pontifex Quomodo omnis, si ad omnes non extenditur, imino ad nullos, cum non sit potior ratio de uno prae ceteris: Cum tamen verissimum sit, DE REGUL. ARISTO R. . Q ita
270쪽
ita esse reuelatum, nec posse contradictorium verificari , quod illud uniuersale reuelatum non sit. 37 Verum, ne res grauissima videatur hic labijs gustata primoribus; penitius est indagare, quomodo propositio particularis: VREAN Vs VIII. verus est Pontifex Maximus: habeatur λrmaliter reuciata sub illa, de qua non est dubium, uniuersali: Omnis electus legitime, est Pontifex Maximus verus. an reuelanda dicenda sit tota, secundum praedicatum, subiectum, ct copulam; ita ut reuelatio feratur silpra hoc totum: VRE AN v sVIII. legitime electus, est verus Pontifex: vel potius solum praedicatum reuelatum intelligatur; scilicet Pontificium verum consequi ad positum subiectum legitimcclectar personae. Si eligatur primum, ut eligi videtur a pluribus iam particularis propositio de hoc Pontifice non erit reuelata confuse, sed tota dilucidissime; non minus, quam uniuersalis illa de omni legitime electo; quae, sicut explicationis nequaquam est indiga ; ita, neq; erit indigens altera; ac proinde legitima electio non erit praemissa evidens, explicans continentiam formalem confusam , ct connexionem inter subiectum, & praedicatum; sed erit ipsa pariter immediate reuelata. Sin mage alterum affirmetur, sua quoq; hoc difficultate non vacat. nam si sola connexio praedicati cum subiecto posito reuelata dicatur, nil magis dicitur, quam verum Pontificium consequi ad legitimam electionem; nihil tamen certi, ac reuelati habetur, quod hic signatus sit Ponti sex verus, cuius nimirum electio legitima non reuelatur. Adde, quod si solum credatur verus Pontificatus, huic homini inesse, media electione legitima, quam Pontificatus consequitur, & quae in hoc homine reperitur; iam ista connexio fit per syllogisticum discursum, assumendo intermedium terminum, communem extremis; in qua ratiocinatione, iam patuit, non posse locari di uinae fidei fundamentu. 38 Propterea cautius aduertendum, aliud esse reuelari subiectum totum cum praedicato in aliqua propositione,& aliud praedicatum reuelari ineste singulari alicui, sub eo subiecto co
