Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

a a Sin autem quaeras de his,quq sepra regulam sunt, ius quis obseruantiam voverit , an in huiusmodi possit Religiosus vllatenus illigari; ita ut amandatis desciscens, fiat lethalis criminis reus, res prorsus diuerso modo se habet; simpliciter nanq; .& quoad ex rci natura proficiscitur, nemo tenetur plus reddere,quam promiserit: & iniuste reposcitur, quidquid non continet syngrapha creditoris. Fundatur omnis Superioris potestas in voluntaria Religiosi traditione , quae si ad aliquid fuerit limitata, puta ad huius, nec alterius Regulae constituta, eccur aut horitas dominantis excedat, quae ex limitata mensuis ratur traditione ξ bene Doctor idem Mellifluus lib. eodem de praecepto, & dispensat. c. 7. Srprofesso, at i, secunda in istam Re-goram Abbar meus mihi aliqus orae 3monere rentaveriν, quod nonsitsecundium Regulam, quanam mibi, quaeso, in hac re neces

tas imminet obsequendi'Scsum quippe id a me posse exigi arbitror, quod promisi. mod de Abbate Bernardus ait,etiam de Summo Pontifice venit intelligendum; cum utrobiq; parvigeat ratio, & ipso Pont Max. authore in c. Gesta.dist.7. Iu-num est. νι nemo crescere compellatur inuitus. Alioquin nil inter ordines religiosos interesset: Vacanter propria unicuiq; λret descripta regula: si omnes pariter unius supremi Pastoris, aliorumq; Superiorum committerentur arbitrio, vage ad

quaelibet excurrere posset imperium : cum tamen Reli usaliquis ordo strictiorem obedientiam Pontificis Summi nutibus expressh profiteatur: quod sane opus non esset, si ex ipsa generali traditione, quae comitatur quacunq; religiosam professionem, omnimoda, & incircumscripta pareretur Sanctissimo Patri dominatiua potestas. as Alio nihilominus titulo, nempe potest, te iurisdictionis; vel in poenam commissi criminis; vel ad praecauendum futurum, non est dubium, quin illi liceat arctioribus praere eptis, quae regulam professionis superent, illigare Religiosos. Hinc

Summus Ecclesiae Monarcha, non prohibetur collapsas Regularium Respublicas reformare, ad priorem non modo eaS re- DE REGUL. ARISTOCR. UO-

312쪽

uocando morum integritatem, quidquid attritum fuerit re. sarciendo; sed insuper Constitutiones, lege'; nouas praescribendo, pce nitentiam exigentes maiorem, & in asperiorem vitae statum dirigentes, quam olim essent, dum sub faciliori instituto aliquis profiteretur. Esto . n. huc non pertingat dominatiua potestas, quae ad traditionis determinationem limitatur; ne plus exigat,quam fuerit obligatum: hoc tamen ad Praelatum pertinet, gregein suum religiosum maxim h custodire usquequaq; , ipsumq; , quoad fieri possit, procul ab omni recidi ui labe seruare; peri cula praecauere,& studiose repellere, impunitatem non facere delinquentibus: ut si veterana sta tuta iam, temporum corruptela,& hominum vitio,parum sufficiant ad Religiosi status integritatem custodiendam, noua nil timeatur potentiora vincula superaddere; si his sine videatur commune bonum periclitari; siue uniuersalis Ecclesiae; siue peculiaris illius Religio is familiae; sicq; domus patcter hiscat, ut fortioribus fulciminibus non adiuta, ruinam minitetur indubiam. Huiusmodi est quod legitur iii c.unico De Statu Regular. in o. Pontificem Maximum monialibus indixi flectau .suram, etiam si illam minime vovissent: quod prudentissime censuit, nouar, ipsaeq; asperrimae obseruantiae non parcendum, modo Sanctimonialium pudicitia necessario firmaretur praesidio. Magnum sene, & Ecclesiae uniuersiali dedecus, & Re-

. ligioso statui imminebat, & forte scandalo propinquum quid debuit caepisse inaudiri; ex quo, aliquali Religiosarum Virginum gravamine, uniuersali bono Summus Pastor non fuit veritus prospicere. 1 A sortiori adhuc id colligas; etenim licEt nequeat Summus Pontifex fidelibus omnibus de suo grege praecipere ea, tua supererogationis sunt, atq; consilij: nil tamen vetat,quo minus id possit, suadente bono communi; quod primo loco dchet uniuersalis Pastoris cordi insedere, di cui singularium acquiescere habent incommoda. Ita cepe nouimus Apostolicam se- dein, ne stitatibus efflagitantibus, uniuersalia indixisse ieiu-PUE AONIS I Oat. a. nia;

313쪽

nia publicas supplicationes aut alia p nitentiae opera,de momtali reos faciendo transgredientes. Neq; tamen tanta laici fideles subiectione addicuntur Pontifici, quanta mancipati Religioni. illi. n. simplici fidei titulo, Apostolica vexilla sequuntur; hi vero dupliciter, & in baptismatis & in Religionis professione devoti, sub signis militant Custis ri , eiush; Vicarh; Non operantur aliquid amplius subiectionis ad Romanum Pontificem solemnia profitentium vota, atq; sui traditiones, supra id, quod uniuersaliter in uniuersam fidelium pascuam habet supremus Pastor iurisdictionis,& potestatis Certe non licet ambigere, quin amplior sit Religiosarum Rerum publicarum subiectio ad Ecclesiae Sactae Monarcham, quam sit pr phanarum : idq; , tum ex parte materiei, quae Pontificiae iuris. dictioni est magis proportionata ; cum supra fidei titulum addat religionem, supra laicam sortem, statum sacrum importet; tum etiam ex parte ipsius potestatis in Summo Pontifice, qui ex votis, & traditione Religiosae personae suam in eos auget duplicem potestatem, iurisdictionis, videlicet, atq; dominii. Immo tanta est huiusmodi dominatiua potestas, ut virtute eius Romanus Pontifex possit Religiosos dare in pignora, seu in oblides, pro Monasterij rebus: quod ipsum remanet quoq;

in potestate claustralis Praelati, qui cius aut horitate gubernat, & aliquando contigisse in usu testatum est in c. ex rescripto.

De Iure iurando. ibi: Super haec praedictus Abbas quosaam ex Monachis obsides dedit. Effectus quoq; dominatricis potestatis in Regulares Pontia

ficiar est, eorum vota posse irritare, quaecunq; subsequantur professionem,per quam Pontifici Summo sunt traditi; neq;. n. is Ecclesiasticie iuri lcstistionis est actus; cum par insit facultas Domino respectu serui, Patriq; respectu filij. ratio eius reddi

do . Si igitur voluntas subditi iam non ipsius est, sed pertinet

DE REGUL. ARISTOCR. ad

314쪽

CVIX. g. Respub. Max.mtsubdantur Pont. so Iad Praelati dominium, irritari ab hoc fas erit, quodcunq; ille

voverit de non suo. 26 Ex quo duplicem adnotescaussam potestatis huius, irritatricis votorum: primo siquidcm directe id ex parte voluntatis enascitur, cui auferri potest vinculum voti, eo ipso quod per traditionem , atq; professionem religiosam in Summum Pontificem translata sit, alios'; eius nutu regentes Praelatos:

ut refertur ex August. in c. non dicatis. II. q. t. ibi: Retigiosum non solum facultaruus Uea et 3am voluntaribus styopriss renunciare, θρμeνpromissam obeaιentram altorum florestatI,es Imperio subdere convenat. Sed insuper cadem votorum irritatio potest Regularibus fieri a Pontifice indirecte, ex parte materiei, quae, posita traditione Monachi, & Summi acceptatione Pontificis , intercedentibus in professionis contractu, qualiscunq; voto obligetur a Religioso, ipsius non cst, sed eius cui se iamdudum, suaq; omnia tradidit, & cuius se dominanti potestati

subiecit; unde Bonavent. lib. De Informat. nouitioruin c. 2. Te edis , Lit,proprer Domrnum , ct ram laus non es. Si crgo alienus es, citra Domini tui assensum perperam de temetipso disponis,&ius habet possessor tuus tua placita conuellendi. Rapinam Deus odit in holocausto,quq te sane redarguit,dum quod offeras Deo in votum, alteri surripis, nihil habens. Seruo nihil, quod voveat, superest: vi propterea, cum aliquando spopondisset David : k ora mea Domino readam Gramemos peFul ius. Statim ad se reuersus, nihilq; . quod voveret,vel redderet,in sua potestate comperiens ingemiscat:Ο Domine. quμ ego femus tuus, ego herous ruus i ct filios ancilia tuae.

Sed iterum animo erigitur,dum in manumissione considit,atq: redemptione: idcirco est quod reddanar, Tibi crificabo hostιam laudis, Psal. I i . Ratione igitur mat riae, quae aliena est, nil potcrit Religiosus voto irrevocabiliter obligare; manet siquidem penes rei obligatae Dominum ius obligatione dissoluendi, iniuste praestitam ab alieni iuris usurpatorer proinde integrum erit Pontifici Maximo,alijq; super- PUERONIS TON. a. . tori

315쪽

i inde traducenti author tatem, vota regularium IrrItares perinde ac viro uxoris, quae, se non assentiente, voverit contiis nentiam, disponens de suo corpore cuius non ipsa potestatem .habet, sed vir, iure valens debitum postulare. 27 Sccus de voto arctioris suscipiendae Religionis, hoe nanq; prohiberi no potest, quo minus persoluat, quicunq;illud emiserit post professionem in minus aspero instituto; cum deficiat hic dominatiua potcstas, cuius est actus irritatio voti alieni rSi. n.ex traditione, seu deditione sui dominatiua potestas exoritur, eam haec nullatcnus superabit. Atqui se ipsum nemo intelligitur tradidisse ultra regulae fines; & perfectionem, quam proicssus sit: poterit igitur quilibet,quae suae professionis, atq; deditionis persectionem stiperent, deuouere, & reddere. Pergam; quia, ut si Summus Pontifex, ali usq; stans pro eo Praelatus donii natiuam potestatem adipiscantur super se tr dentes Religionis obsequio;quia tamc nomine Dei acceptant, cui exhibetur traditio &in contractu, qui proprie Diuinus est, stipulantur, no licebit cis hinc Diuinae caussae praeiudicium infore; quatenus si priori professioni, atq; deditioni lubeat Monacho maioris perfectionis aliquid superaddere, atq; arctiorem iterum cum Deo renouare contractum, in eius maius

obsequium; ab ijs nequeat cohiberi, quibus primo quid obtulerat imperfectius, Divinae maiestati sacrandum. 28 Si de dispensatione loquaris, bene insit Ecclesiarum Pastois

ri haec etiam dispensandi facultas, data suffcienti caussa. in voto arctioris religionis,quemadmodum in ipsis solemnibus vo. tis iam iam dicemus. Verum id potestatis minime est dominantis r Irritatio quidem hinc solet prouenire. Quae tamen nec quidem in Ponrifice Maximo consurgit, respectu Regularium, ex acceptatione votorum; haec. n.de se nil maius impo tat, quam simplicis promissionis acceptationem;ad quam nulla dominatiua facultas consequitur; ut habetur l. Traditionibus. C. de pactis. Sed acceptatio traditionis, annexae votorum emissioni, ipsa est, quae Dominium acceptanti parit Pon- DE REGUL. ARISTOCE. tui-

316쪽

tifici, quo traditi vota valeat irritare. 29 Hinc eorum placitum non probatur, qui vota omnia fidelium, etiam laicorum, per Summum Pontificem dicunt irritabilia; quippe id semper conditionis videantur conuoluere, si, cuius interest,supremus fidelium Pater fuerit assentitus. AegrEhis ego assentiar:quandoquidcm non apparet, ex quanam tra ditione laici, no minus, subdantur dominatiuae potestati P tificis, quam Regulares, qui se illi dederunt ita ut, illorum quoq; si captiuata voluntas, ne quid, inconsulto Summo P tifice, voveant. Hactenus de supremi Apostolici Einpyrei potestate dominatiua in Respublicas Regularium. 3o Praeter qua necessaria est iurisdictionis alia potestas, ut RGIigiosi ordines integre ad sui finis consecutionem absolutissimam dirigantur ; pro quo impar sola est ea dominatiua potestas , quae, aut Oeconomici regiminis facultatem non superat; aut ad politicum quidem ex teditur regimen, sed morale dumtaxat, ac temporalium; non vero sufficit pro fine supernaturali, atq; spiritualium ; quem sibi omnis, ut initio prioris Tominotauimus, Religiosorum virorum Politia praestituit, praeter ciuilem honestatem, atq; felicitatem, quam accessorie intendit. Sive igitur quod Sanctissunt Domini aut horitas in Regulares plusquam Oeconomica sit,eamq; oporteat posse compellere subditos ad bonum, in quod iurarunt, flagris, poenisq; corporeis grauioribus, quarum usus Oeconomicae dominationi interdicitur: siue, quia, cum animum quoq; attingere debeat; quatenus spiritualibus poenis, seu censuris hic stimuletur ad spiritualcm suum finem , compescatur a malo; dominatiua autem potestas poenas hasce spirituales infligere nequeat: idcirco addeda est iurisdictionis potestas suprema in eodem E clesiastici corporis mortali vertice, a qua, sicut fidclium generalis Respublica regitur iuxta proportionatu modii. ita Religiosus status in primis arctiori nexu depedeat, inde dcbens a cepta quaecunq; in Regularibus suis Pret latis iurisdictio viget, ad animaru regimen impartita; de qua seqvcs dabitur Tomus. PUEAOXIS TOM. a. Ab

317쪽

31 Ab ipso quippe primo clauisero dispensante potestas alia quaecunq; descendit,qua Ecclesiastici regni illi crediti prosperitas promoueatur, & incolumitas. Vt iuxta Leonis Papae pronunciatum in c.lta Dominus I9.dist. Ab ipso,

capite, donas , velut in omne corpur in underet, Spiritus vivificantes, per singula membra diffusi, non aliunde haberent Originem, aut virtutem . Ab hoc itaq; Apostolico potestatis Ecclesiasticae fonte in Regulares Praelatos, ceu in rivos, religiosum agrum rigantes,iurisdictio permulta defluxit; sed multa etiam, penes ipsum seruata, nemini communicatur. Quod ex liberali Pontificia concessione Praelati Regularium retulerunt potestatis, insignissimum est, gratia'; immortales reposcens; Iurisdictio nimirum Epistopalis in suos subditos, qua Religiosorum ordinum omnium Superiores iam fere gaudenti siue specialiter proprio priuilegio id aucupati; siue ex mutua, quae inter eos interest communicatione participes. 31 Habuerat sane Religiosorum hominum Societates iampridem de iure comuni facultatem a Sanctissimo Domino,quanta opus esset ad piam Oeconomicam dirigendam: Qui . n. eas, dum instituerentur, probauerat, simul & semel intelligendus

erat contulisse earum Superioribus necessariam potestatem ad rem domesticam ministrandam, monasterium regendum, Regulae obseruantiam custodiendam, diuini demum ad reuerentiam cultus quidquid secissor, aut domesticam utilitatem ac

pacem, nulla erat extranea virtute cogendum. Sic nanq; intelligendum, Glossa docet in verbo istam, quod dicitur in c.

Nullam. I 8. q. a. Totam flore sem Monaster ij ad Abbatem ρt rinere. Nimirum, ut ibidem legitur, pro Diuini reuerentia cultus, nec non Monasterij utilitate; in quae Monachis non

liceat inferioribus sese ingerere; sed cura sit omnis corum Abbati. 33 In caeteris nihilominus quaelibet Regularium Congregatio dudum subdita mansit Episcopi Dioecesseni iurisdictioni, antequam speciali prosequens benignitate Pontii Maxinaus,

DE REO,' L. ARI SI OCR. ipie

318쪽

ipse paternis ulnis decreuisset claustra imme diate complacti itunc . n. Religiosas Politias, eximens de c ui uslibet ordinarii Papa inferioris potestate, suo nostra reseru auit arbitrio. Verum quia: ut maiestatem decet uniuersalissimi Empyrei:is me diate, atq; remote inseriora gubernat immotus, non opero sus, sed placido , insensibiliq; impresso influxu intermedijsa' ministris quam ordinarijs Diccccsanis iurisdictionem eripu/t domesticis nostris Prassatis contulit: siue id ortum duxeritς i pretiumpto gravamine,quo ab Ordinario claustralas opprimς rentur; quasi in ipsos innatum esset eis tabcscere odio ; ut vi dentur insinuare c. nimis iniqua, &c. nimis praua, De excessu Praelatorum: Ubi septem supra viginti gravamina recensentur, quae Praelati exteri infercbant Rcligiosis: quod idem in Clementina unica eodem tit. Pontifex Maximus non dissimu lauit in Conc. Viennensi, prouidens contra iniuriarum genera triginta per Episcopos ijsdem Regularibus solita inferri. Sive quod verius existimandum in fauorem Apostolicae Sedis,cu ius interest permultos habere immediate subiectos: nec non ut quiete maiori sub umbra, & protectione Sanctae Sedis vi uentes exempti, ab inferioribus potestatibus liberius Dominorum Domino deseruire valeant. Qui sane inter praecipuos est numerandus influxus, quos ab Apostolico suo Empyreo nostra Aristocratia, aliaq; omnis Regularium Respublica glorietur se recepisse: perfecta siquidem inde insignita est potestate, qua nihil ultra dcsiderandum . supersit, pro publici, quod intendit, boni, tum spiritualis, tum temporalis consequutione. 3 Nec est unde poterat tantum benignitatis perpluere; cum neq; Episcopus ipse, iuri concedens suo,valcat subditos in totum eximere , postquam semel Episcopatuitus suerit acquisitum, & ab eiusdem fundatione usus iurisdictionis in subditos iam inoleverit; quia id seret Ecclesiae, cui datus est sponsus ,&custos, rem dilapidare,& successoribus inferre pri dicium. Atq;; ut distinctius quid loquamur et Episcopo non esse inte-PHERONIS TOM. a. V prum

319쪽

grum Dioecesinos suos a visitatione statuta eximere ; vel 1

procuratione, aut correptione, testatum est in c.visis I S.q. a.

Eunde Synodatici iuris nequire ex subditis vllos exortes reddere, ne soluant,quod in sy nodo est consuetum, habes Gol ina. De C ensibus. Sicuti id ipsum de iure Cathedratico, sibi debito in Cathedrae honorem. statuitur c.placuit. IC.q.3. Quid multa Episcopus non modo; sed neq; Metropolita, aut Apostolicus, quanquam a latere Legatus poterat Regulares tam insigni beneficio exemptionis munificare; adeo Empyrei Ecclesiastici est proprium opus, huiusmodi vacationem dare: Glossc. I. Verbo exemptionis. De priuileg. in 6. Idq; pro constanti est cum iis, neq, lateralem legatum quid posse aduersus communia iura, quale esset eximere c.Omnes basilicae. I 6. q. T. 33 De communi siquidem iure cautum est, Episcopos in Dice-' cesibus suis latissime ordinarij potestate pollere in omnes,nemine exempto. c. Domus. I 6.q. 7. c.Vcnerabilis. De Religi

sis domibus, dic. Cum Episcopus. De ossicio Ordinarij, in 6. Quod si de Regularibus magisexpressam mentionem quaeras, habebis in Concilio Chalcedonensi regestam act. I s.c. Placuit

nt m subditos esse Visopo. Tandem; in Gn. fine concluditur : Veruntamen couenit Episcopum Cisutatis cometcntem

Monaderiorum prout intiam gerere. Alijsq; Concilijs cst antiquioribus sententia non dissimilis, Araulicano c. 6. Toletano secundo c. I. & Aurelianensi primo c. 2I.

Ita ut Episcopus starct Monachis olim,quasi pro Generali, per Monasteria Abbates instituens atq; destituens circ una iret visitans; ad prodissiones reciperet; eos demum subditos poss- derct, quoad utranq; Episcopatus legem , Dicecesanam scilicet, atq; iurisdictionis: virtute prioris Cathedraticum, siue Synodaticum exigcbat,partem scilicet oblationum decimam, funeralium quartam , charitatiuum subsidium, seminariorum DE REGUL. ARIS IOCA. pro

320쪽

pro rata substentationem, & si quae alia sunt id generis: Iurisdictionem vero exercebat meosdem, co2 noscens caussas, tum

Civiles, tum Criminales; si quid opus esset visitans,corrigens,& reformans ; Praelatos ponens, atq; deponens caeteriri fungens, quae inter iura Episcopalia numerantur c. Conquerente. De ossicio ordinarij. t

36 Iam vero egregium Apostolicae beneficentiae munus subiectio Regularium ad Episcopos, qua Cathedraticum respiciebat penitus cst expuncta: Iurisdi stio autem ad Superiores est translata familiares,quos, vel sibi Congregatio elegerit, vel ipse dederit Sanctissimus Dominus ; cui haec nunquam adimitur in Religiosorum Respublicas potestas, Principes,& Magistratus pro libito instituendi; immo de eius est indulgentia, quod Religiosi viri,qui se Deo dum traderent,voluntatis Omne exuerunt arbitrium, conuenire valeant, ad Superiores sibi

praeficiendos, iuxta ordinis cossietudines,&eiusdem Apostolicae Sedis praescripta. 37 Summo item Ecclesiae Monarchae subsidia pendimus; etsi Epistopalis Cathedrutici fusti simus immunes: quod inter po testates connumeres, quibus ille Regularium Rebuspublicis is dominatur, eas sibi retinens quodammodo vectigales,paratas pro ea, quam profitentur obedientia, collectis impositis ars Apostolicum, indigent ijs non sui sciens, adiuuare. In quorum subsidiorum veluti hostimentum haec ipsa Monachis prouenit

exemptio ab Ordinariorum iure. Quocirca sortitur conditionem,non tam priuilegij, quod reuocabile maneat a concedente , qui sibi manus nequit ligare; quam potius firmioris conqtractus, non ita de facili rcuocabilis,leste Innoc in c.In nostro. De Iureiurando, atq; Abbate cons si . lib. r.

38 Eoq; firmior Regularis Reiphblicae haec consistit exemptio; quo nihil querimoniae superest Discennis, de iniuria tibi inde

illata, ob quam in integrum petant restitui. Ipsorum . n. quan-racuq; authoritas eundem Apostolicum Patrem habet autho- rem, qui uniuersalis fidelium oui uin cunctarum Pastor, non PUERONIS TO M. a. V a prO

SEARCH

MENU NAVIGATION