Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

321쪽

prohibetur quas, & quot maluerit ab inferiorum potestate subducere, tibiq; immediate reseruare pastendas. In fauorem. n. & Sanctae Sedis, & Regularis tranquillitatis pie instituta est haec exemptio: primum quidem, quia illius interest multis

dominari immediate: alterum vero, quia sublata extraneae manus attrectatione, quae semper minus amica praesumitur, domi inter Patres,& Fratres res tractatur amantius; Diuinum

obsequium, soluti ab alieno iugo, prosequutur alacrius. Quamobrem cum sit haec exemptio causta pijssimae perquam fauorabilis; insuper non habeat rationem priuilegij, quod priuatae concedatur personae; ideoq; in odium iuris emissum ; sed uniuersae Communitatis fuerit indulta in bonum; ac propterea legi aequiparetur, in corpore iuris insertae,erit hinc parcius alteranda, & latius quoad fieri valeat extendenda. as Extenditur sane satis generaliter lata, quoad loca, res, &personas, quae sub Regularium Rerumpublicarum dominio maneant;quatenus supremo soli Pontificio subsint Empyreo; eiusq; virtute, operantibus duobus proximis orbibus, primo nimirum mobili Sacro Eminentissimorum Patrum Collegio,

& Chry stallino si habeant Protectore: Insta quos procul ab

harum Rerumpublicarum negochs, aut imperijs aliae quaelibet potestates inferiores. Neq; reputes ad Prosessos Regulares datam cxemptionem arctari, ut soli gaudeant illa: etenim, cum non sit dominatiuae potestatis opus; proindeq; nihil habeat cum professione, aut

traditione; sed a suprema Pastorali iurisdictione processerit, apprime potest etiam nouitijs in ordine participari, & reipsa

participatur, qui non immerito Religiosorum nuncupatione notantur c. nullus, De elect. in ff. Vere siquidem de Claustrali manet Republica nouitius, semper illi annexus, quamdiu s-gna,& coniecturas apparenter non dederit propositi deserendi, & iterum transfugiendi ad seculum, c statuimus De Regular.&c. Non sollim codein 6.Conuersi pariter publica fruuntur exemptione Congregationis,cuius habitum assumpserunt

NE REGUL. ARISTOCR. cum

322쪽

cum sui deditione, quamuis in laicali sorte, non tonsi. Immo& oblati nihil habent cum Dioecesianis, postquam se, atq; sua obtulerint Monasterio; quamuis habitu non mutato. Adhuc& serui,quotquot in exempla Religione actuali seruitio man .cipantur intra claustralia septa non conductitii, aut temporales, pari priuilemo gaudent, ut sub obedientia Regularis Praelati degentes, ab ordinariorum localium liberentur imperijs. Sic nimirum Sacram Congreg. declarasse aliquando author est Zerula in praxi Episcopali.par. I .verbo. Exemptio. Quid plura etiam Profugos, & Apostatas, caeterosq; exitii Religionem licite, vel illicite diuersantes, sola Pontificia Emapyrei potcstas immediate complectitur, ultra Regulares Prae latos, sitos sibi in ordinarios constitutos, quibus adhuc obstricti remanent Religiosae obedientiae vinculo, quamuis Relsugionis habitum exuerint, neq; . n. huius abiectione, pariter

abiecisse dicedi sunt ius gaudendi priuilegijs eius status quem detestantvriquippe de genere persenalium priuilegiorum huiusmodi censeatur exemptio, quae ideo loco, aut Monasterio ita no sit addicta; ut pereat extra morantibus: quemadmodum

etiam de clericali priuilegio nulla fit ab huiusmodi Apostatis,

profugioq; iactura c. si quis suadente Diabolo. I7.q. . Communi Doctorum calculo suffragante. o Ecce quantum Regularis omnis Congregatio Maximo Pastori debeat, a quo, ceu a beneficentissimo Einpyreo, tantam retulit potestatem; ut usquequaq; ab extraneis dominatoribus libera, ipsi soli glorietur colla in terris praebere; a quo etiam suauissime, absq; agitatione, seloq; placido influxu omnia gu. bernante, in tanta potestate relinquitur ac libertate; ut benEintelligas quomodo constet simul, & semel has Regularium Respublicas esse' Aristocraticas, alias Monarchicas,aliae aliam politiae diuersam temperiem misceant cum nihilominus una sit fidelium, atq; Religiosorum omnium Sancta Ecclesiae Monarchia: quia nimirum, sicuti no incongruit Catholicos alios,& alios populos proprijs, atq; diuersis dirigi politijs , siue in

323쪽

Aristocratiam,sive in regnum; quia, licet in sipii liuesibus communem unum profiteantur Monarcham CHRIsTI icarium;

in laica tamen politia liberi ab hoc relinquuntur: ita potestatis, ac libertatis supremum Empyreum Apostolicum Regularibus latum impendit; ut suas hi valeant efformare distinctas, di gubernare Respublicas. I Et re vera quid non impenditὸ quid sibi reseruauit, quod Reipublicae dirigundae necessarium reputetur, dc obuium pret- aer generalem de qua egimus exemptionem ab Episcopis , dccollationem iurisdictionis in Regulares Praelatos, priuilegia exundan ab huius Empyrei beneficentia ; quorum singuli fe-rh ordinum Religiosorum sunt praediuites. Noster Olivetanus cum primis in quarto iam seculo ab institutione sua, suscessive semper ijs adauctus,pro singulari succedctium omnium Pontificum in ipsum studio, de quo aliquid priori Tomo inc, denter innuimus, occasione facta ex ambitionis vitio bene c6stitutam Aristocratiam non infustante. 41 Supremus quidem Apostolicae potestatis in Regulares enfectus est solius, in corum votis solemnibus dispen sare, quod

inseriorum Praelatorum nemini comunicatur. Immo at duum

visum est nonnullis,quod ipse Pontifex Maximus id possit inter quos Doctor Angelicus 2. a q. 88.ar. I I. Sic fatus: Papam AE IOIacere, quoa ιlla qui proin us es Religionem, nonsit Reli

giosus; luci quidam Iurasta ignoranter μοιrarium acuant.

Verum probationes desidero, quare ncqueat Summus Pa- istor in votis Religiosorum solemnibus dispensare. An non dispensat super professione religiosa, quae est quid maius, tanquam totum vota includ cias , ut partes Non apparet unde limitetur ad hoc latissima illa D. Petro collata potestas: Euoricunq;lis uiris quodcμnq; solueris Quid nam prohibet,quominus solemnis professio intra uniuersale illud quodcunq, coria Icnta, valeat dissolui

43 Si aliquid prohiberet; vel esset Diuina constitutio, vel humana : illa non adcst, ista non sufficit; igitur dispensabilis est

DE RE G L. ARISTOCR. Per

324쪽

per Apostolicas claues Religiosa prosessio. Ius diuinum de indispensabilitate huiusmodi nullum adesse, sic arbitror fatis

manifestari: etenim, cum duplex illud sit, alterum naturale, alterum positiuum, neutrum impedit; immo verius ius positivum Diuinum circa Religiosam professione nullum est prae ceptiuum, sed tantummodo institutivum: Religiosus. n. status in genere a Custis To Domino fuit institutus ; non autem sub praecepto datus, ab omnibus necessario assumendus, sed solum

a studiosis persectionis maioris; quibus nihil etiam mandatum diuinitiis est,post assumptum statum istiusmodi perficiendum; quippe eius obseruantia firmari positivo Dei praecepto minime indiguit, quae naturali fatis erat lege firmata,qua Deo obnoxia per votum non licet retrahi :& si quando in Scriptura Sacra huiusmodi proponitur obli alio, non inde aliquid positive praecipitur , sed naturalis ituris obligatio insinuatur tantum . Cum igitur ius ciuinum positiuum non ad sit ullum de professione Religioserum, non rescindenda praecipiens, hinc non ligabitur Apostolica manus, quae omnia ligat, & soluit. 4 Ius vero Diuinum naturale de indispesiabilitate caussari potest inesse prosessioni Regularium;aut ex ipsa rei natura;quasi

contractus omnis humanus ad fidem obliget suapte, &. inuiolationem; aut ex peculiari obligatione, quam docet natura de re haberi Deo deuota. Atqui primum est procul a vero: non est quandoquidem humanus contractus Vllus, ullumq; vinc

qum ciuile,quod publicae potestati maneat indissolubile,si prici se in ipse natura vinculi persistamus: discurrito,& inductione singula perquirito & multo magis,si publica dissoluens potestas non sit pure humana, sed supernaturalis,qualis Apostolica est. Unde etiam inrato Matrimonio posse hanc dispensare, si iusta non desideretur caussa, communis tradit opiniorci tamen ex arctioribus nexibus Matrimonium reputatur inter humanos. nil igitur minus professionis vinculum solubile erit dicendum per potestatem eandem,cum pat iter humanitus cotrahatur,& per mutuum consensum, ut fertur in c.ad Apo- PLERONIS TO M. a. . . . . V ε stO-

325쪽

stolicam. Regular. Quod si Matrimonium consumatum mstabile, & dispensationis cuiuslibet incapax, aliunde id oritur nempe ex addito usu, quo specialiter firmatum est vinculum di ius proli generandae acquisitum; minime vero ex ipsa naturra humani vinculi, quod sit publicae potestati insolubile. 1 Alterum nihil omcit: sit .n. quoad velis vcrum, naturalem obligationem consurgere coseruandi Deo, quidquid huic fu rit semel voto obnoxium; hoc nihilominus ius naturale Apostolica quandoq; dispensatione disrumpi, neq; indissolubiliter illigare ostendit dispensatio,iremini controuersi,de votis sim plicibus, super quibus dispensare potest Supremus Rector Ecclesiae, tam in Religiosis, quam in laicis; & nihilominus materia votorum simplicinm obligatur Deo, non minus atq; 2Iemnium. Quid ergo hoc prohibebitur unum, & non prohibebitur alterum; cum sit amborum par tenacitas vinculOrum, quantum ex parte est obligationis Deo exhibitae s Solemne votum a simplici nihil dissert, nisi ratione solemnitatis; atq; traditionis, quam de se exhibet Religioni qui so- Iemniter uouet. Sed quid obsit solemnitas potestati Pontificis Maximi,ne votum solemne,sicut & simplex adimat dispensando Nonne ab hac eadem potestate votorum est inducta Q- Iemnitas;& quae instituisse potuit, erit impos auferre Alterum vero, quod in simplici sit pura promissio sed in solemni superaddatur traditio, atat quod infirmet,quin magis propo situm firmat. prorsus ut hinc sumpserint aliqui dispensabilitatis praecipuum argumentum; sic . n. non imprudenter ratiocinantur. Hominis Politici voluntas,quatenus talis,& ad commune Reipublicae bonum ordinati, nunquam nonsito capiti perornnia subordinatur in ijs, quae ad commune bonum per ipsum adiudicata fuerint pertinere;Igitur Religiosus quisquis, dum se in profi ssione tradit Ecclesiastico Monarchet,iam arcte nunquam se potest dedere; quin semper includat conditionem tacitam, quoad usq; , & quomodo ei libuerit, a quo acceptatur : sitq; traditio no absolute ex inde obligans in perpetuum, DE REGUL. ARISTOCR. sed

326쪽

sed quamdiu Caput communitatis, quam profitetur, ob commune bonum non censuerit obligationem professionis rela

xandam. . . ..

Ad extremum: indispensabilitatem prosessionis Religiost, non parit ius acquisitum Deo, aut Religioni. Non primum; quia non minus iuris acquisitum erat Deo per simplicem pro- bmissionem in voto non solemni, quam per promissionem δε- lemnem voti, cum traditione simul: etenim sicut rem, semes alicui dono datam, nemo valet donanti reddere, nisi ipsemet, qui eandem dono acceperit, ita de promissione, nemo eam potest remittere, nisi ipsemet cui lacta est, vel alius eius nomine, α ab eo facultatem accipiens. Cum igitur promissionem simis plicis voti Pontifex Maximus reuocet dispensando, quidni etiam traditionem, atq; promissionem solemnis ξVirtute quippe Diuina, & potestate non humana, sed caeli-ths accepta ad hasce dispensationes Coeli Ianitor progredie. turi Quomodo Innoc.a simili in ciInter corporalia. De Transatione Epist. Non inquit .se onus Disina alia are

flares mearium I Esu CHRisYI Episcopara ab Eccle remoue ρών. Nil igitur mirum, si in his, quae ad Deum pertinent, ii mo se se ingerat potestate fretus Diuina ; & si uniuersale bonum intendens Ecclesiae, cui est Praefectus; ut hanc Deo seruet incolumen, & immaculatam, censuerit expedire particularis voti quantumuis solemnis dispensationem. Quod est deinde Religionis, inutiliter caussabimur ex iure illi parto super professum Monachum potestatem adimi Summo Pontifici rescindendi professionem. Nullum siquidem ius Religionibus paritur independenter ab Apostolico, cui subsunt Patre: quasi qui eas condidit, seu firmitatem institutionibus earum dedit, qui potestatem iecit omnem, quantacunq; illis inest; habeat postmodum ipsarum i uri concedere,quo misnus operari queat in ijs, quidquid sibi magis visum luerit pro 'ERONIS TOM. a. Pa-

327쪽

Pastorali suo munere expedire: quasi passim non videamus authoritate Apostolica disipensari, ut Regulares semel uni Relia gioni donati transferantur ad aliam, etiam laxioris instituti; iure nihil obstante, quod possct sibi prior Religio vendicare, 'in qua prius est emissa translati prosessio. 8 Age per singula votorum ReligioBrum incipiamus excurrere. In voto Castitatis solemni sane aliquando per Sed Apostolicam est dispensatum: vicum Ramiro, non solum M nacho, sed in super Sacerdote, de Aragonum genere Regum dispensatum fuisse, propter successoris Regii defectum,ut Monasterium deserens, uxorem duceret, ex qua filium habuit,qui successit in Regno, testatur Anchar. cons. 339. a. a. Et satis celebre illud habetur, quod ex Bern. Iustiniano Surius refert invita S. Laurenti; Iustiniani: deficiente nobilissima semilia,bel-Ioq; eius absumptis reliqui1s,dispensasse Alexandrum 3. P.M. cum unico superstite ex illo genere Monacho NicoIao. Eundem itidem Pontificem Maximum constat pari usum dispens, tione cum filia Gulielmi Siciliae Regis Costantia, quae in Monasterio iam prosessionem emiserat, ut Henrico nuberet Fri-derici Aha nobarbae filio, ad Sobolem Gulielmo patri suscitandam. De alio Casimiro idipsum legitur Poloniae Rege, qui postquam in Benedictinas iurasset leges,per Pontificia dispensationem duxit uxorem. Et sane in his Castitatis votum dissolutum est, quoad omne vinculum absolute, nedum ad tempus δε quoad usum; nam potestas uxori facta est per coniugium petendi debitum viro, qui ei tenebatur semper conuiuere. Non eam tamen inficias, potuisse in dispensatione conditionem apponi regressus ad Monasterium post amissam uxorem, quatenus huius interitu extinctum reuiuisceret votum. Ergo ne Pontifices Sanctissimi, doctrina,ac pietate reserti,as. sistentia insuper Sancti Spiritus in re tanti ponderis ducti OD Κnderint , ut temere ad rem non sui Iuris suam authoritatem extenderint

49 Sed quare non sui Iuris An quod promissio iure Diuino

DE REGUL. ARISTOCR. obli-

328쪽

obliget naturali, quam nullatenus rescindere liceat Non lane: quia potestas supernaturalis, qualis est Apostolica limites non obseruat a legibus naturalibus positos,& io simplicis voti promissionem dispensatio cadit; cum nihilominus illa parem obligationem ex lege naturae retineat. Aut ossiciet adiuncta solemnitas, vel ipsa indissolubilis Religiosi status essentiaὸNihil minus: solemnitas de Constitutione Ecclesiae inducta, esse nequit impedimento su premae potestati Capitis Ecclesiastici. Neq; de se Religiosus status absolute dispensationis est in capax , qui ut dicebamus praecepti Diuini positivi cuiuscunq: est expers; in institutione dumtaxat generaliter a Cuxis To de pendens. Sed neq; huiusmodi indispensabilitas suadelam h

bet peculiarem ratione materiae,quae continentia sit,nullo p tens aequi ualenti bono redimi,& compensiari; nam ut daretur, nullum particulare bonum virtuti continentiae aequi ualere: commune tamen adhuc superest praeponderans bonum, in cuius gratiam illius parui habeatur iactura. Sed illud omnino falsum est, quod continentiam bonis caeteris praefert, nam δε- Iis externis eam anteposuit bonis Syracida, cum ait: Omnis

terum quis praestare nesciat cotemplationem,atq; Martyrium, ut Theologi docent a. a.q. 8.ar. a. Nec tamen ideo necesse dicam in dispensatione super Castitatem hanc,aut Martyrio, aut contemplatione redimendam; cum in solius publici commodi gratiam sussiciat dispensationem dari; quod . n. illud priuato commodo praestet, obuium suadet a praescriptione argumentum, in qua, communis gratia boni, ad comprimendas scilicet lites, aufertur Dominium rei a Domino vero, ut transseratur in praescribentem. Et multo magis, annuente Domino ipsio,de consentiente, translatio illa Dominij in alium iniustitia vacat: hoc autem pacto consentire Deum par est credere, ut sibi partum dominium per professionem, & vota Religiosi, obli ter tur, suo Vicario, iustis ex caussis, sic dispensante. o De votis alijs, Paupertate, ac obedientia quid statuimus PUER OMISTOM. a. idip-

329쪽

idipsum prorsus: pares .n. sunt votorum omnium de dispe sabilitate rationest quia nimirum facultatem habens dispensandi in voto simplici,& in superaddito solemnitatis,&in traditione,comitante professionem Religiosam,is apprime in v tis solemnibus potest dispensare. Atqui pauperiem simpliciis ter Deo promissam valet Pontifex Max. reuocare; solemniter item promissam, quia ipse lemnitatem instituit; traditionem tandem nil vetat dissolui si caussa institerit potioris boni totius communitatis. Quid ergo desideratur potestatis in ipso Romano Antistite, ut licite luper voto solemni paupertatis dispenset, aut obedientiae, sicut & Castitatis t Immo Doctores non desunt, qui asserant de factolin duobus ijs Pontificem dispensare, quandocunq; ad Episcopalem Cathedram Regularem aliquem assumit de Claustro; solo nimirum remanente in Episcopo Castimoniae solemni proposito, ob annexionem eius cum ordine Sacro. huiusmodi Papae ipsius videtur sententia in c.unico. Ι 8.q. I.ibi: Mono bum quo canonica electio . rugo regeia menanica professiexis absoluist . Et

revera non vovet Religiosius obedientiam qualemcunq; , sed iuxta Regulam tantum: quocirca si a Regularibus cunctis eximatur oneribus, atq; praeceptis, quidni etiam ab obedientia, quae, praeceptis regulae demptis, nulla superest ita autem est, ut Episcopus Regularis, ex sola congruentia honestatis, regulae suae deinceps statutis adhaereat, nullo debito impellente, quasi transgrediens, in reatum aliquem incideret. Consimilis de voto paupertatis quoq; Pontificia habetur sententia in d.c.vnico, ubi inter loquendum de Regulari Episcopo , haec habentur: Uetur legi=imus haeres, paternam sibι ha-

modo Religiosa paupertate sublata, Episcopo ius accedit sibi

proprium vendicandi,& vero dominio, quod illa cxcludit, poludendi haereditatem: cum vendicare, & sibi acquirere, solis, verisq; Dominis competat,l. in rem isde rei vendicatione. Insuper quoad hoc non est discrimen inter Secularem, & Re- DE REGUL. ARISTOCR. Luta

330쪽

larem Episcopum, sed utrisq; sua portio adiudicatur cum ibbera administratione, & dominij facultate in alium tranferendit De quo late, cum de voto paupertatis. Et hic ad nos p rum , qui rationibus magis innitimur, initio inductis prodispensabilitate solemnium votorum omnium, & singulorum, quam super secto Episcoporum, an ita sit, ut vere in his, quoad pauperiem, & claustralem obedientiam, dispensetur, P toto, vel potius non nisi relaxentur, quoad usum eorum vota,

olim in Religione praemissa, ut malunt ath; quatenus Episcopali honorificcntius, & commodius muneri obeundo, exercitio solum actuali parcatur Regularis Obedientiar, ac paupertatis ; quae relaxatio eo nihil indeceat, quod bono perfectiori conducit Episcopatus.1 Hoc quidem constanter appingimus quod facta super votis solemnibus di spensatione,status item Religiosus de consequio pereat; neq; . n. absq; ijs est potis consistere, quae sibi essentialia sunt: usque adeo quod Pontifex dispensans cum aliquo siu- per obedientiam, intelligens nihilominus ipsum de Religioso non educere statu, extra claustra priuato sibi vivens,ad obseruantiam suae regulae relinqueretur addictust & obedientiam aliquam adhuc intelligendus esset retinere, ad Apostolicam saltem sedem; obedientiam inquam, non generalem,quae fidelium est quorumcunq; , sed particularem,quae Religioso statui adest propria, super quo dispensare Summus Pontifex non intellexit. Propterea dogma est S.Thomae a. a.q. I 86. M. 8. ad

Papam dispensare non posse cum Regulari, ne Praelato alicui parere teneatur in his, quae ad perfectionem vitae pertinent; nam, sicut huiusmodi sunt a Religioso statu inseparabilia; ita& quaevis obedientia super haec cadens; iuxta quod etiam dixerat q. I 8 . art. 8. ad 3. Cum transeuntibus a Religione ad Episcopatum, in voto obedientiae Undispensari, sed verius intercedere Elam mutationem subiectionis, quae nouiter Ioli Summo debeatur Pontifici; cum antea Praelatis etiam Regularibus deberetur. Quare, si proprietati sermonis studeamus,

SEARCH

MENU NAVIGATION