Institutionum de Regularium aristocratia authore D. Dominico Puerone Cremonensi, congregationis S. Mariae Montis Oliueti Abb. generali tomus primus quartus, .. Tomus secundus. In quo de mystico ipsius coelo empireo, pontifice opt. maximo, grauiores c

발행: 1633년

분량: 543페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

481쪽

ris, seu possessionis factum esset Diuinae, ipsi dicens:omnia qua

fanoriscantur tradidi tibi, er sil,s itiis ,ρνο of cis Sacerdotali l guima δε irona. Num. 18. Inter quae maxime comprehende bantur personae Deo dicatae, quales erant Levitae; nam generaliter lanctificari Domino dicta fuerant, quaecunq; semel o lata essent, non minus homines, quam animalia,& fundi:

Omne quod Domno consecratur, sce homo fuerit, e animal, ne ager non vaniet, nec redimi poterit, qui Mis mei fueris ean- furatum, nctum sanctorum erit Domino. Leuit. vlt. quod testimonium superius induximus. & eodem est usus egregie ad Immunitatem Ecclesiasticam commvnsendam Bonifacius PP.

can. Nulli. I a. q. a. Nulti,dicens, liceat ignorare, omne quod Domino consecratur, siue fuerit homo siue anima siue ager,vel qui quid se ei fierit consecratam , sanctum fanctorum Domino erit, se ad ius pertinebiι Sacerdotom. Propter quod in cu tilis erit omnis, qui a Domino, se Ecclesia. cui competunt, a fert, vaso incendit, o usq; ad emendatione-, ct Ecclesia satisfactioηe τι δεινilegus iudicetur, es s emendare nolueris excommunicetur .

Attamen quoad personas Deus sibi dicatas, non acquievit ea generali exemptione, tua simul cum reliquis sanctificatis Summo Pontifici reseruabantur; sed expressius, & peculiarius de ijs addidit ad Moysen, quo dubium omne eraderet, resq; magis in procliui constitueretur: Dabis dena Leotias Aaron, ct Iiatio eius, quibus traditi sunt aflijs Urael, Num.3. Duo accuratius hic pensitanda ad literae cogruam interpretationem,& eficaciam eius pro nostro instituto percipiendam. Primo a quo fuerit haec donatio; deinde qualis eadem fuerit,&num exemptionem importet, de qua soliciti sumus. Duos habemus hic donatores; nempe filios Israel, qui Levitas Domino obtulerint; nam dicit: ciuibus ira in funx a si ijs Urael. donator alter est ipse Dominus, iubens: Dahis dona Leuuas

Aaron , ct sit,s eius. Quocirca id quod Aaroni donatur an sit plena,& absoluta in Leuitas iurisdictio mox videbimus duplici iure ipsi est partum,& humano; quia homines donant; ME REGUL. ARISTOCR. & Di-

482쪽

& Diuino; quia Deus, ut minimum,donationi hominum subsignat,& ratum habens, quod a filijs Israel gestum est, ipse

quoq: addit libentcr munus: Dono dabis, ere. imperans.

Solumq; id posses cauillari , quod haec donatio de Levitis secta Pontifici, originem primam habuerit ex humano iure: quatenus filii Israel ipsi primi excogitassent donare, atq; donauerint, a se abdicando potestatem,atq; dominium quod super eos habebant, & in Iacum transfuderunt, cui oblatum est munus; ipse postea Deus Levitas dono acceptos Aaroni subiecerit, ne victitarent cxleges, neq; eorum caussis cognitor de .

esset, & Iudex cum potestate; ex quo deuenerit conliquenter, eos eximi alaica potestate: siquidem huic amplius teneri non debeant, alteri addicti; cum nemo possit duobus Dominis seruire, & duplici iugo grauari. Sed rem nostram, hoc nihil turbat: manet siquidem inconcussum, quod ex Dei verbo, seu praecepto Levitae dentur Pontifici, hunc habeant Principem, atq; Iudicem, eiusq; sint iuris,& hoc irrevocabiliter de iure Diuino teneat; siue humana oblatio praecesserit occasionem tribuens Diuinae consti tutioni; sue allicr. Immo fortius deduco Dei voluntatem, & solicitudinem maiorem circa subiectionem Lcultaru Aaroni: Etenim postquam populus eorum dominium a se abdicans, illos attribuisset Aaroni ; quasi non satis fideret Deus, nec acquieiceret huic humanae donationi, voluit ipse quoq; praeceptum addere, ut inuiolabilius custodiretur; caeterum potuisset nihil ad-ijcere; sed mere humano contractui nihil se ingerere, hoc consilio: si dederint Israelitae Levitas suo Pontifici,hic eos habeat; sin minus, ipsi inter sic se sua hacta discutiant, sicuti nec turbat, quod addideris, Israelem donasse Levitas Deo, non autem Aaroni: Vnum quandoquidem certum est, quod cuicunq; donarit,ipso facto abdicauit a se potestatem,atq;dominium eius, quod donatum est. Siq; Deus ipse munus recepit,& no Aaron, quid non potuerit ille huic ius filiain concedere,& redonare,

quod sibi absolute donatum est ΘPyELONIS TO M. r. Gg 3 V

483쪽

39 Verum procul a vero est , quod Populus Israel ipse prior spontali liberalitate a se abdicauerit ius in Leuitas,& Domino obtulerit: hos siquidem Deus sibi assumpsit pro primogenitis

sibi dcbitis, fuitq; hac commutatione contentus ut aperte ibidem insinuati Ego tali Levitas ofjs Israel, ρνο omnι rimoge-nΠo, qui aperit vul/-m a sillys Israe ermn q; Levita mei; memmeis omne primegenisum speculiari scilicet magis possessione, quam eiusdem sit omnis terra, & plenitudo eius, orbis terrarum , & uniuersi qui habitant in eo ex quo percussipramogeniatos 1n terra Aegypνι: Iania caurn ιιι quidquia rimam nascuse in Israel, ab homine usq; aae ecus, ego Dominus. repetit eadem non multis interiectis: Tostem Levitas mih pro omnι primet nito raram Vrael. ego sum Dominus. & iterum tertio: Eruntq; Gusta mei, ego sum Dominus. & in c. 8. postquam dixisset de

ijsdem : Euaniam dono donationi mihi a fili,s Israel, subditpro

mea IMnt enim emntapramogenita. Non sit ergo, qui ambigat donationem Levitarum ita non processiste a filijs Iirael, quasiat ias non potuerit Deus iusto iure sibi exposcere, & de populo eximere, non solum ex generali dominio, quo omni creatura potitur, ut ipse ait, quia ego Dominus. Sed insuper ex peculiari titulo redemptionis primogenitorii,sicuti re vera ex manis dato Diuino ortum habuit illa donatio Levitarum. 6 Sed Proh benignissimum Dominum, qui nihil potis a nobis recipere non suum, bonorum nostrorum non egens; quoniam ipsius omnia sunt,manus cius fecit haec omnia; nihilominus, ut saepe auditur de acceptis ab hominibus donis, & oblationibus gratulari, voluntatem inspiciens alacriter donatium, quod est debitum; ita de Levitis suis sic loquitur, quasi grates pro ijs debeat populo gratifico muneratori,dicens alibi: nn q;

484쪽

rum Israel, ut μην mei e quoniam dona darisant miti a filiis

Israel. Non equidem mirer, si Dominus optimus inter donaria r ponat, & sibi reputet gratis oblatum, quidquid ex debito a nobis recipit ; quandoquidem etiam cum ipse primus aliquid hominibus donat, arbitratur se magis rependere, quam donare; ita ut ipse nunquam se primum donantem existimet, ut ad notauit D. Basilius hom. s. in Mati. ad illud: psal. Euid retri

inquit, hau .aqoam dictus est tribuisse ,sed retribu se. quasi ante vicem receperit. Donat nobis Deus prior, de quo Apostolus: AMDρνων δεδι im, es retrib-ιur ιι' Rom. ii. & nihilominus auditur Psalmographus dicens, sibi iam a Domino retributum; dum adhuc ipse retribuere meditatur. Dedit i taq; Israel Levitas Domino sed verius debita commutatione,& ex Dci mandato, quam ex gratuito dono ac voluntaria electione, quae si adhuc sola extitisset, non adimit,quin fuerit Domino postea integrum acceptum munus Aaroni contradere; uti praestitit,Moysi iubens: bis Dono LeMiras flaron,ct fili,s eius. nam si praecellerit, vel accesserit humana institutio, id magis: Diuinum i ullum iam certo habemus. t An autem huiusmodi donatio ea fuerit, quae Levitas abiugauerit prorsus alaica potestate, soli Pontificiar Aaronis eos subiugans directioni, libentius audirem a negaturis, quid tuerit, quidue importauerit illa oblatio, si hoc non, quam explicare cogar rem ita apertam, ut qua uis explicatione potius obumbretur . Accepit Levitas Aaron, & dono accepit; ius ergo

aliquod in ipsos acquisiuit nouiter per donationem,quod non fuerat illi, dum donati nondum essent de reliquo populo segregati; secus donantes nihil donassent: sed quoad lpiritua- sum administrationes, ac sunctiones, omnis populus Sacerdoti iam parebat, sacrificia, caeremonias inde attendens, cuin singulis ad Dei cultum spectantibus; omnigenam igitur lubiectionem, tum in ciuilibus, ac secularibus caussis; tum in spi-PUELONIS IOM. a. Gg 4 ris

485쪽

ritualibus debuerunt Aaroni profiteri Levitae. Ad haec: per huiusnodi donationem Levitae dicuntur a straeii de r liquo populo, & segregati, dicente Domino: Et

separabis demerio stloxum Vrael, ut rora, num. 8. At qualis

separatio , qua peculiarior Dei possessio, ubi nihil in nouetur, maneantq; sicut prius Levitae sub laico tribunali,& cum caetero populo pariter redigantur in ordinem, publica patiantur oncra,adhuc ciuilibus teneantur legibusὸ Quid Aaroni tribuit Deus supra id quod dederat, Pontificem illum constituens super omnem populum suum, quado subinde de Levitis ait: Trordiq; eos deno Aaron, o Itys eius de metopopuIι'Et sane potu rat eos sub Moysis uniuersalis Ducis potestate relinquere, na& hic simul cum laico Principatu Sacerdotem gerebat, ut saepe diximus . nihilominus ne forte qua ciuilis Iudex, videri pollet Moy ses de Levitis Deo sacris censere, eos peculiariter Aaroni Deus addixit, qui proprie, & solum agebat Pontificem.

42 Effectus rem comprobant omnem: cum . n. in uniuerso veteri Testamento Levitae legantur Immunitate gauisi, ubicunq; de gratiaminibus res est publicis,&caeteroqui nullum audiatur ciuile, aut humanum in sacra scriptura deactum, cuius vi intc id obtinuerint; reliquum est, ut apprime hoc fuerit in populo Hebraeo constantissimum,praecepisse Deum allatis verbis gentem Deo dicata, fore penitus ciuilis subiectionis exortem, solumq; habere Pontificem designatum diuinitus Iudicem, &directorem. Quod autem exemptione potiti sint, nonne vides quomodo soli praetereantur, tanquam pars cum caeteris non communicas in ciuilibus oneribus, cum reliquus populus omnis recenseretur, Numer. I. ὸ cuius non aliam rationem reddit Ioseph, gentis star mores, & leges apprime callens lib.3. An

Idq; uniuersalitcr obseruare est sacris in literis, nunquam cum xcliquo populo, & Tribubus esse locum Levitis, quandocunq; in ordine ad secularia, & temporalia fit icccnsus; cum tamen non desideretur ubicunq; sit de spiritualibus sermo. DE REGUL. ARISTOCE. Ad-

486쪽

Cap. II. Immisit Eccus est de lare Diuino. o 7s

a Adfuit igitur in lege veteri, cum usta Diuinum praeceptum de gentis sacrae Immunitate quod expressum, satisq; luculentum ostendimus; quamuis etsi adhuc aliquid obscurius, seu miniis expresse fuisset de ea per Deum mandatum ; nihilominus, vel ex solo leuissimo nutu ipsius arguere deberemus hic inuiolandum praeceptum, in re, quae suapte satis est suasibilis, & ab ipsa suggestione naturae habet iuris Diuini adstipulans maximum lcstimonium. Nam & hoc velim perpendas ; aliter indigere Diuina sanctione, quae ad aures naturae audiuntur man data ; & aliter, quae praeter, vel sapra candem iubentur, ad illa scilicet satis est remissior, ad haec vero non nisi exerta sussici ut,& valde distincte prolata; quale est Euangelicum illud do

inimicorum dilectione, quod, cum nouum, & asperum videndum esset, naturae patiens repugnantiam, Dominus,quoad potuit, expresse tulit,pronomine demonstrativo se Deum iuben

tem indicans clare: Ego autem a co vobis: Log se mimscos ve

stros. quo nil desideres clarius,& quoad praecipientem,& quoad qualitatem rei praeceptae, aut quoad pei sonas, quibus praecipiat ur. 43 Haec Testamentum vetus dat Sacerdotali Immunitati, &sacrae genti uniuersis patrocinia, quae nouae Ecclesiae prosunt quoq;communia;cum non abstulerit CHRIs Tvs Dominus noui conditor testamenti, nisi Caercmonialia, atq; Iudicialia,qui quoad praecepta tria nanq; lex vetus habuit haec sola; iuxta id

gem , sed adimplfre, Mati. S. nec capungi debuit pro digniorinouae legis clericatu priuilegium, quod olim maxime naturali iuri conforme dispositum Uiuinitus legitur, pro Levitis,&statu non aequc nobili. Veruntamen Synagogae facula Ecclesiae non eget splendor irradians ; quemadmodum reliqua, quae in lege veteri quondam obumbrata fuerant, clare in Ecclesia refulgent, discussa caligine; ita dilucidi iis, quam unquam antea per Moysem ,&PUE AONIS TON. a. Proin

487쪽

Prophetas dat Euangelium de Ecclesiastica Immunitate mandatum; adeo inquam apertum, ut unicum saris fuerit, absq; aliorum multiplicatione, aut repetitione eiusdem. Cantatissimum est in Mati. i 7. Erys obera πι sit . quod Domini est,requisiti ut tributum penderet, ab exactoribus C pharnaitis. & de mente Sanctorum Patrum, unde sacrarum liis terarum a endenda est non fallax interpretatio, aut praeceptiuum est Ecclesiastici immunitatis;aut saltem praeceptum iuris naturalis Dinini supponit, quod violare sit nefas; huic . n. alteri aequi pollet dicto: Ergo a lilijs non licet tributum exigore, sed necesse est ipsos seruari immunes, ac liberos: quod si necesse est, non licet transgredi cu necessitas praeceptu importet.

Rem ita consumatam Euangelica narrat historia: Cum v nisiens Cubarnatim , acoesseront φυι d. drachma accipiebant ad Petrum, o drxerunt et o Magister vester non soluu didrachmae Ait,eriam; est cum introfersn domum, ranenis eam Iasus diacens o tauta ιιιι videtur Minon e Reges rerra a quibus acri tum νηιbutum, vel censom p . mys suis, an ab alienis Z σ in dixit, abalienis: dixit νει Iasus : ergo A ira sunt Hir. vr aurem non scanda inmus eos, vade ad mare, o mitte hamum, est eum 'scem, ηι ramos ascenderit, tori, o are to ore inuenies starerem, o riatam fumeaes δε eis pro me, o te, Mati. I7. Tria hic si illustrentur, costabit dilucide de mandata Diuinitus Ecclesiastica Immunitate,quam quaeramus. Primo ostendendum est hoc tributum expetitum a Capharnaitis futile ciuile, atq; prophanum, non autem sacrum: deinde Apostolos declaratos esse immunes: postremo ad po steros quoq; Clericos id priuilegium suis

se relatum.

43 Fuerunt, qui opinarentur huiusmodi tributum no fuisse laicitori, sed sacri, illudq; , quod templo pendcbatur a singulis

I.raclitis quotannis, seu quando populus numerabatur, de

meria 'ars sici offeνυον Domino, oc. opinioni huic adhaesit in L E REGUL. ARISTO CR. Hila-

488쪽

Hilarius Canone I 7. Numisma, respondet, nam siclus continet quatuor drachmas; semi siclus igitur est didrachma. Fauet etiam quae affertur paritas, quod, sicuti Reges terrae non accipiunt tributum a suis filijs, sed ab alienis ; ita Rex caelestis filio

suo naturali, nempe CHRIs To, parceret, ne sicut alienus penderet censum.

66 Non est haec opinio recepta; & merito, quia ex verbis illis

Reges terrae,sc. communiter eruunt Patres Regi terrae dari, quod tunc: petebatur tributum. nec verisimilis apparet ratio,

cur Capharnai Dominus solueret, quod Hierosolymis erat templo asserendum: si autem laicum tributum sit,bene ibi sol uitur; cum Capharnaum esset Galileae Metropolis, cui subdebatur Narareth, patria Saluatoris; ubi etiam exactores manerent , siue pro Herode eius Prouinciae Tetrarcha, siue pro Caesare, qui regiones illas fecerat vectigales. Praeterea cum soluendum fuit aliquid templo, non est alias producta haec Immunitas Seruatoris, tanquam callestis Regis si iij, sed prompte

solutum est, ut nouimus, quando obtulerunt pro co par turturum , aut duos pullos columbarum, ut facerent secundum

consuetudinem legis Moysis, iubentis ita redimi primogenita : At vero hic aperte profitetur Dominus se nolle soluere; quia non tenetur, & si quid daturus sit, id solum facturum se ad tollendum scandalum. Neq; Apostoli,aut Clerici declarandi erant exempti ab impensis secris pro templo, cum potius immunitas ipsis statuatur laici fori, quo valeant commodius bona, quae possident, in usum templi impendere. Tandem, etsi daretur illud fuisse tributum sacrum, cuius immunes declarati fuerint Apostoli, nam liberi dicti sunt, & re vera nihil soluerunt, nisi staterem pro Domino, & Petro in euitationem scandali; a fortiori colligam multo magis eosdem nihil debere laicis Dominis, dum etiam a sacro liberantur tributo . Aliorum fieri opinio tributum hoc esse, quod Deo pendebant primogeniti Hebraeorum , excedentes numerum Leuit Ium. Nam contentus fuerat Dominus pro primogenitis sibi PUL ROMS TOM. a. de-

489쪽

debitis accipere oblatos Levitas; sed cum hi pauciores essent,

nec exqquarent num rum primogenitorum, ut singuli Levitae pro singulis suppcterent primogcnitis, qui supcrtuissent horum, erant obnoXil solutioni quinq; siciorum; ut habetur lib. num. 3. Hac cst D. Chrysostomi. hom. 19. in hunc locum. . Plura huic placito obstant. primo non respondet pecunia; nam quinq; sicli longe maiorem summam constituunt , quam

didr climatis; dc inde falsum est, quod primogeniti singulis

annis obligarciatur eundem ccnsum repetere, sed semel redimebantur infantes, cum si stercntur Domino in templo a Parentibus, quod praestiterant MARIA, & Ios EpΗ puero IEsu, Diarentes pro eo par turturum, aut duos pullos columbarum;ex quo in posterum remansit sol titus ab hoc penso. Item quia impertinens misset illa ratiocinatio: Reges terra Ergo liberi

sun iij. Demum quia gratis sislutum postcasuisset etiam pro

Pctro, qui , cum cnet minor natu Andrea fratre, non tenzbatur, ac proinde nullum extimescendum erat scandalum, si non soluisset. Adde quod odiosum nomen tributi,no tribuit scriptura sacra his, quae Domino soluebantur, sed oblationes,decimas, munera, aut quid huiusnodi vocat. 8 Petebatur ergo absq; dubio tributum prophanum, siue pro Herode, siue pro Caesare; ut sonant verba illa: Reges cerrae sciculus pensio cum dupliciter potuerit contigisse, utrovis modo fuerit, Apostolos habemus immunes. Nam si dicamus cum Authore quaest. nov. test. apud Augustinu q. s.& alijs non paucis, sola capita familiarum, vel Q-cietatum fuisse obnoxia selutioni didrachmatis, ad Capharnai portas; ubi excubabant telo narij, di exactores. fauebit textus, qua inquit, nihil nisi pro Domino postulatum. Mag/Per v

uer, dixerunt tantummodo, nan soluir Hdrachma e Dominus

autem perfecte scandalum declinaturus, etiam solui iussit pro Petro, qui, & socrum ,& familiam Capharnai legitur habuisse; de alijs autem Apostosis non curasse, neq; Dominum neqἔexactorcs, indicare videtur nihil illis impositum. Et re vera

490쪽

nimis onerosum dici potuisset tantum tributum didrachmatis pro sinsulis, etiam inopibus, statuere plicatoribus. vi attigimus in superioribus c. y. dum ex hac opinione argumentum daremus primatui D. Petri,tanquam & ipse futurus esset Apostolicae familiae caput, pro quo aequalis pensio soluebatur,atq; pro Domino; potuit . n. idem factum praeter literalem solutionem tributi debiti pro vera familia, qua Petrus habebat, Mysterium innuisse simul de mystica Ecclesiae familia, eiusdem regimini superaddenda ; praesertim ex modo iluendi de eodem statere miraculose inuento, & non de loculis, quos retinebat Dominus in sui usus, ac egenorum ; quod ideo factum rentur Euthimius, atq; Chrysostomus, ut magis probaret, quod dixerat , se non soluturum ex debito , sed gratuito, quo scandalum remoueret. Esto n. tam Dominus,quam Petrus essent familiarum capita, quod solutu pro ambobus est tetradrachma, gratis est datum, dicente Domino: Ergo liber uni filis, ut aurem non sandalizemus eos, sec. δε eis ρro me, es te. 49 Hinc videas, quod sicut coaequatus est Domino Petrus in ratione pendendi tributum, & pluraliter dictum est communeutrisq; , ne scanae linemus eois ratione quoq; exemptionis suis. set parem,qua nihil deberent, ni si ex beneplacito ad euitandum

scandalum; idq; quia filij Regis Qvlestis, ideoq; liberi ambo.

Sc d nulla maior est ratio cur Petrus&lus, prae c teris Apost Iis, filius nuncupetur ι ergo utiq; dicens Dominus: Ergo liberi sunt filis. comprehendit omnes, sicut & Petrum, & factum ipsum comprobat ; nata ex reliquis Apostolis nemo quidquam soluisse legitur postea; nec verisimile est antea se luisse, cu pro

Domino,&.Pctro adhuc soluendum remanserit,& loculos lia bentes communes, aut pro omnibus soluissent, aut pro nemi ne ; ut reapse pro iacmine solutum fuerat ; cum tamen pro pluribus eorum fuisset alias soluendum, si non fuissent declarati filij Regij immunes ; nam plures Apostoli erant Patres familias; sin minus velis ab aliis omnibus exactum tunc temporis illud fuisse tributum: erant ergo huiusmodi sicut & Petrus, GPUERONIS TOM. a. Iu

SEARCH

MENU NAVIGATION