Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

tate, aliique. Et sane omnium minime ipsi etiam rationi aeternitas mundi eo modo, quo eam asseruit ARisTOTELEs, sese probat. Ex

origine enim artium, populorum , historiarum, ut diximus, huncce . mundum initium silmsisse, euidentillime constat. Idque prolixius &eopiosius edisseruit IAQvELOTius , in dissertationibuε de existentia Dex, lingua gallicana scriptis. Cum enim de mediis, quibus aetas mundi

cognosci potest, speciatim de historicis , & monumentis, ex quibus hi sua hauserunt, verba fecisset, ut de hymnis, quibus antiquillimis

temporibus rerum gestarum memoria conseruata fuit, itein ὸe urbibus, templis, aliisque aegificiis, aeternitati consecratis, itemque de Deorum simulacris , & consecratis iis anathematibus, de sepulchris porro, & tropaeis, & statuis, altaribus, columnis, de monetis, & sigillis antiquorum , de gentium communicatione & bibliothecis veterum, ex his omnibus concludit, ne minimum in hisce vestigium occurrere, 'uo probari tollet, mundum antiquiorem este, quam eum esse Moses memoriae prodidit, simulque ad rationes, quae pro mundi aeternitate adferri pollunt, respondet, iussere. I. cap. Is ad XII. Atque haec ut longe sunt essicacissima contra mundi aeternitatem argumenta, ita non magni momenti eis, in quo omne caussae praesidium collocat Is ΑΛ cvs vos s Ius, si mundus esset aeternus, iamdudum perpetuo aquarum & fluminum decursu dc attritu montes defecturos fuisse, & planam fore terrae superficiem, indissertat. de aetate mundi, cap. I. Varia enim a rerum naturalium

peritis ad hanc rationem regeri posse, palam est. Mundi namque originem cap. I. Genesios aeeurate & Iucu lenter describit. Hancce vero creationis historiam, in hocce capite comprehentam, diuersimode considerarunt viri doeti: Nonnulli philologiee, singula sacri scriptoris verba explicando, ut lo. HEMMCUsMoTTINGERus, in historiae creationis examine theologico - philologico ;alii physiologice, origines rerum hinc eruentes, quorum nonnulli tamen placitis, quae iam antea ex philolophis hauserunt, Mosis aptare verba non dubitant, ut iuxta Aristotelis fere mentem narrationem Mosis explicare annisus est Io. 2EisoLDus , de consensu dissensu A istotelis cum scriptura facra, a quo instituto non procul abest EuMvN-vvs DIcRinsos in plasica peteri s νerari iuxta Cartesii. autem hypo- α . theses

82쪽

. theses IoAN. AMERPOEL, in Cartem Mosaietante, non procul ab hacce

telluris theoria, DETLEvo CLOERIO in geologia sacra, aliisque. V rias multorum in historiam creationis de rebus variis, praesertim ph, Iosophicis, obseruationes, per modum indicia historis philosophici, congessit IO. 2LOMius in hexaemero, Hamburgi H DC Lx Iv. edito. Alii . theologice historiam creationis' considerarunt, ea obseruantes, quae ad confirmandam fidem moresque formandos pertinent, quod BAM-LIus atque AMBROsIus, uterque in hexaemero, aliique ex veteribus, ex

recentioribus autem quam plurimi, fecerunt. Denique nec desu runt, qui mystice & habbalistice historiam creationis exponerent, . quod prae reliquis fecit HENRICH Mogvs , cuius eo deratis hexas meri in operibuν eius philosophicis extat. Sed nos, missis hisce omnibus, intra historiae nos continebimus limites, quo pacto & aliis iam receptum, in historia ecclesiastica rerum omnium origines ad ductum Mosaicae narrationis tradere, quod & NATALIs ALEx AND lR fecit, in . historia ecclesiastica veteris testamenti, qui in patrum circa hexaemeri expositionem sententiis etfferendis diligens est. Ex instituto eadem .

ratione haud ita pridem creationis Ustoriam illustrauit GuIL. vAN DERMvELEM , in disserrationibuι philologιαν de die mundi rerum omnium natali, Traiecti ad Rhenum anno M Dccmi II. editis. Ceterum, ut rite in historia creationis enarranda procedamus, & profanorum hominum , quae hic mouere solent, dubiis occurramus, sequentia obserua. re, haud abs re fuerit: Io Scopus praecipuus 'Mosis est, ad verum Deum, rerum omnium conditorem, agnoscendum homines perducere, in quo adeo haecce Mosaica creationis .historia opposita est geogoniae gentilium. I t. Licet uniuersi originem Moses describat, magis tamen ad nostram respicit tellurem. Idque sapientissime. Illorum enim, quae quam proxime nos attingunt, maxime quoque necessaria est notitia. Hinc mirum non est, quod prolixior sit Moses in tellure nostra describenda, quam in describendis stellis, sole, Iuna,

Iicet haecce corpora nostra tellure longe sint maiora, & ron minus, quam tellus, consideratione digna. m. Nec tam structuramoc compositionem corporum, quam eorum originem caussamque

essicientem, Deum, designare voluit diuinus scriptor. Vnde,

83쪽

6 ΡEst. I. AB AD AMO AI Mos. qui aliud quid hic quaerunt, mentem conssiliumque eius non alle-quuntur. Iv. Cogitandum etiam, creationem esse mysterium, iuxta assertum Pauli, Ebr. XLI. - Hinc, quod ratio capere omnia nequeat, . mirum non ossi V. Denique, uti alias, ita nec in hiltoria creationis. a sensu litterati temere es sine summa necessitate est discedendum. Hanece interpretandi legem ubique , sed maxime in historica narratio ne , sancte obseruandam, ratio ipla dictitat. Ab hae si semel dixcesseris. ubi pedem deinceps certo figas, non inuenies. Atque hoc contra nouos theoriae telluris conditores obseruandum. qui, ut suis hypothesibus Mosen accommodent, verba eius pro lubitu Interprςtari non dubitant. Ad specialia hic descendere, nostri tristituti non patitur ratio. Praestiterunt hoc alii, speciatim dei Acir ELOTiva ad dubia quaedam, quae athei contra hii oriam creationis mouent, respondet. . dans ia confore ite de ia Di apec D mison pari. II, cap. I. p. IN. feri Id cumprimis obseruandum, phaenomenit omnibus circa rerum originem, speciatim circa originem & multiplicationem hominum, circa 'originem mali, & praesentem humani generis conditionem, diuersi-' talem linguarum, & quae reliqua sunt, explicandis, systema Mosaicum tam aptum, tamque accommodatum esse, ut nullum aptius etiam 1apientissimi mortalium inuenire queant. Si qui ergo hocce systema Mosaicum reiiciunt, illi faciant periculum. an melius aut concinnius inuenire queant. & videbunt, quam inanis ille futurus sit conatus. Vnde Mosaicae narrationi sua constabit veritas,

g. d. Ex eo vero di kimus, Deum praepotentem initio, cum

nulla adhuc res creata esset, 'ex nihilo coelum atque terram produxisse, cumque terra inanis & vacua esset, lex dierum spatio ita eam ornasse, ut illam indueret faciem, qua deinceps comparuit. Non tantum vero inanis & vacua erat terra, sed deficiente lumine, tenebris non minus, quam aquiS, cuncta erant circumsusa, diuitio tamen spiritu aquis incuban

te, & ad ornatum, qui telluri destinabatur, recipiendum,

cuncta praeparante. . HOC

84쪽

Hoe Moses exprimit voce ' ma sn principio. Variae equidem sunt vocis huius explicationes, Ut apud THOMAM GATAR RvN legere licet, qui diligenter & erudite de ea disierit, in cinno, eaduersariis miscellantiae Bb. u cap. I. pata a. M. Sed dissicultates hie sibi faciunt sine necessitate viri docti. Vocem enim ebraeam principium seu initiam significare, est extra dubium positum. Principium autem seu initium cum ceteroquin σωέσιν seu relationem ad aliud quid cotinotet, hic non potest non intuitu originis rerum omnium, de qua Moses verba facit, accipi, ut sensus sit: in initio rerum omnium, cum hactenus nihil quidquam a Deo creatum esset. Targu sta Hierosolymitanus eam vocem vertit: in sapientia. Quod licet sine ulla ratione factum sit, nec quidquam excogitari temere queat, quo probetur, vocem π significare sapientiam, avide

tamen a nonnullis arreptum est, qui, cum Porro animaduenerent, per

sapientiam in scriptura sacra Prou. Guaa. Hibique, Christum intelligi, in eam ingressi sunt sententiam, sensum verborum Mosis esse: in principio, hoc est, in Christo De- fecit coelum re ternum. Mirifice haec interpretatio placuit antiquis ecclesiae doctoribus, TERTvLLIA

NO, ORIGENI, BASILIO , AMBROSIO, AUGUSTINO, quam re calculo suo

approbat NATALIS ALEXANDER, qui eam cum priori explicatione coniungit, in histori eccles να. te m. aerat. --i prim dissere. I. pag. 6. Verum, etsi aliunde constet, per Christum, seu τον λογον, omnia facta esse, quae facta sunt, Dan. I. I. inde tamen non sequitur, verba Mosis: in principio, de Christo quoque interpretanda esse. Et qui ita existimant, nullam idoneam suae sententiae si a patrum auctoritate discesseris, adferre rationem possunt. NATALis equidem ALExANDER illud cumprimis Vrget, quod Christus seipsum principium vocet, Dan. VIII. V. τὸν ori S λα λω υμῖν. ' Sed hie itidem fallitur. Vocem enim α γ ν hic idem esse, ac initio, seu, ut alii volunt, prorsus, omnino, ab aliis iam demonstratum est. Leglde hocce loeo meretur erudita dissertatio BALTHAMRIs sTOLMRGii quae extat in tractatu eius de soloecismis σ ba barismis Graecae noui foederis dictioni fasso tributis, n. IV. P. a . seqq. ' Quid Genes. I. r. coeli & terrae nomine significetur, disputant equidem viri eruditi. vid. MELCHIORII LEIDE ERI AE errat. dei origine

85쪽

PER. I. AB ADAMO AD MOs. origine uniuersi Mostica, quae addita est operi eius derepatica Grae rum, cap. II. S. xp. 7. Mihi praeserenda illorum videtur sententia, qui hisce verbis complexum totius huius uniuersi, sed nondum digesti atque ornati, significari, contendunt. Terrae nomine itaque nostram tellarem, quam ornatu suo adhuc destitutam statim in sequentibus doeet, intelligit, reliqua omnia stellis infinitis replenda coelorum nomine complectitur. Peripateticorum orbes, aut vortiaces Cartesianorum hic ingerere, nimis temerarium est. Dicitur autem Deus coelum atque terram creasse, hoc est, ex nihilo produxisse. Etsi enim vox alias etiam productionem rei ex materia pra existente denotet, principem tamen eius significationem hane esse, qua productionem ex nihilo significet, viri docti pride obseruarunt. Accedit, quod materia ipsa, quae producta est, & ex qua deinceps Omnia corpora formata sunt, nomine coeli re terrae exprimatur, unde h. l. vox non potest non productionem ex nihilo significare. Atque id luculenter etiam confirmat Paulus Ebr. XLI. ubi per τα μης νομινα, non existentia intelliguntur, Ut patet ex Rom. I. a . Opposita itaque haecce doctrina Mosis maximopere est doctrinae gentilium philosophorum, qui rationis scito : ex nihilo nihil fit, insistentes, creationem seu productionem ex nihilo capere non poterant. Qua de re mox dicetur. Quod autem ad modum creationis attinet, non desunt, qui eam per emanationem ex essentia diuina explicare conantur, aut mechanicam materiae dispositionem in subsidium vocant, rationis hoc ipso limites ultra, quam par est, extendentes, Mgrauissimorum errorum periculo se ipsos exponentes. Sed hae de re alibi.

veibi, Mosaleis 'na' 'ni' eum ludis indigestaque moles

indigitetur, Fuerunt, qui, ethnicorum chaos inde fluxis te, contende is rent. Et fuisse sane velut uniuersalem quandam ethnicorum de chao, seu rudi & informi mas , ex qua mundus hic prodierit, traditi em, ex plurimis antiquitatis monumentis constat. Quaenam Phoenicum, quorum veneranda ob antiquitatem philolophta est, hae de re fuerit sententia, ex sANcHONIATONE s de quo tamen suo loco ex instituto P docet PHILo hinLIus: τὸν τῶν ολων αρ χην υποτίθεr αερα Ζοφωδηκ, PrinciPium rerum ommum Ponit aerem tenebrosum, atque

86쪽

atque chaos turbidum. Eandemque Graecorum fuisse lentiantiam, ORPHEI, HEsIODI, MENANDRI, ARI 1 TOPHAN IS, EURIPIDIs, alio

rumque, & Latinorum, ENNII, VARRONI vIDII, LYCRETII, ecim probati testimoniis posset. Sed diligenter haec iam executus est THOMAs avRNETIus, archaeolog. philosopb. lib. u. eap. I. Addatur cvrL. vAN DER MvELEN, in dissertationi o Hilologicu, de die m in re rerum omnum natali, os L pag. I.seqq. ubi dc nonnulla dotenebris, quibus uniuersum hoc inuolutum ae coopertum fuit, rectissime monet. Quodsi tamen accuratius cuncta consideremus, inteldoctrinam Mosaicam & philoisphiam ethnicorum, maximum deprehendimus discrimen. Moses namque coelum de terram, adeoque materiam, ex qua cuncta formata sunt corpora, a Deo ex nihilo productam docuit, cum ethnici contra materiam hane semper extitisse. sibi persuaderent. Mirifieo consensu inter se de materiae aeternitato conspirarunt gentilium 'philosophi, Ut merito hane hypothesin intreprima gentilismi laudamenta retuleris, etsi de modo rationeque, quam rudi ista dc informi mole mundus hic prodierit, valde inter sedissentirent. Plato namque, eandem materiae aeternitatem suppo nens, conditum a Deo fuisse mundum, existimabat, non ab aeterno, sed eum ipsi videretur et quoniam vero Deus , qui optimus esset, omnique careret inuidia, cuperet opus quoque perfectissimum elaborare, beneficio eius non modo pulcherrimum extitisse mundum, sed tam firmum quoque, ut corrumpi, nisi a Deo, non posset; ceterum, quis tantae formositatis opificium destruere non sit eius, qui summa bonitate polleret, decreuisse Deum, nunquam violentas illi inserre manus, & ita mundum aeternum. fore. Aristoteles contra eum Lucano Pythagoraeo, semper fuisse mundum sub hacce, qua extat, forma, semperque fore, docuit, uti supra iam obseruauimus. Stoici perpetuas mundi huius vicissitudines aderuere, adeo, ut uno pereunte mox alius ex λογοις Ur 'ματικεις resurgeret, idque iuxta fati leges ineuitabiles : quemadmodum Epicuri contra schola, ex fortuito atomorum concursu mundos plurimos ortos, affirmabat, materiam identidem aeternam supponens. Hinc iuxta Platonem Deus a materia maxime liber, quippe secundum cuius placita mundus ex li- vero Dci cum materia congressu extitit, cum Mistoteles contra de

I a Stoici

87쪽

M PER. I. AB ADAMO AD MOR Stoici illum siue congressum, siue nexum, necessarium, ipsique De

ineuitabilem statuerent. Accurate & summo studio haec omnia edis seruit IACOBvs TH Asium de exust. mundi solea, dissen. II. pag. U. seqq. Ex dictis itaque cum pateat, quantopere ethnicorum de chaophilosophia a doctrina Mosiis distentipi, sequitur, si quis eo sensis

chaos aliquod asserat, ut per illud ipsam materiam a Deo creatam, sed nondum digestam, intelligat, .liquam a vero aberrare. Eis enim non desint, qui voces coelum & terram ita capiunt, ut summatim iis exprimantur, quae Moses deinceps sigillatim enarrat, prior tamen omnino praeferenda videtur sententia, quia a. Mose diserte additur, & terra erat ' P. Vnde & sequitur, propriam harum vocum significationem hic tantopere geri non posse. Ita diserte Moses, a cuius narratione discedere, merito religioni nobis ducimus. Non desunt equidem, qui, mundum in momento temporis creatum, sexque dierum commemorationem ad osedinem rerum, non ad temporis interualla discernenda, pertinere, contendunt. i Ita quidem pHaLo iudaeus, lib. de ν cis mundi, & tib. R. allegor. pag. v. Tribuiturque eadem sententia ORIGENI, ATHANASIO, ΛvGusTINO , & ex recentioribus Io. BoDINo, aliisque. cons. &TMOMAs BRo-ra , de religione medici, para. I. sin. XLIV. pag. a . Alii rursus ut euincant, tellurem nostram mechanica quadam ratione hancce, quam obtinet, formam induisse, per dies a Mose commemoratos integros annos intelligunt, ut praeter THΟΜΑΜ BURNETIVM, aliosque, DETHLEos CLomus, in geose a cap. VII. pag. δέ. sequeContra BuRNETIPH, qui reliquis nouae geogoniae conditorisus' exemplum praeivit, ex instituto disputat, & veritatem historiae er

ationis, prout a Mose narratur, tuetur MELCHIOR LEI DERRERus in

archaeologia sacra, parti primae operis de republica Graeorum adiecta, disseret. V. cap. LX pag. πseqq. Et sane utrique, qui aut unico momento, aut annis pluribus mundi creationem peractam, vOIunt, in eo conueniunt, ut a sensu litterali narrationis Mosaicae discedant, quo ipso eius veritatem prorsus euertunt, aut labefactant , i aliis omnino occasionem, creationem prorsus negandi, suppeditant. Legendus hae de re est auctor libri, cui titulus: Moses vindieatu6 siue asserta historiae creationis , aliarumque, quales a Mose narrantur, PeritAE ,

88쪽

πCT. I. A COND. MUNDO AD DILO.

aduersus Thomae Rinnetii archaeologias phιlosophicas, qui Amstaelodami anno M DC XCI v. prodiit, praesertim cap. n. pag. IV. seqq. ubi recte ostendit, quam caute inducendae sint in sacras titteraου allegoriae, quamque immerito in allegoricum sensum Geneseos priora capιta torque n-tur. Eadem tamen mens, allegorice hiltoriam creationis explicandam esse, iam fuit 3HOMAE BRo NEs, de religione meaeci pari. I. fent. XXXVIJamaoF. Priora, inquit, Geneseos capita admod- o scura esse, fateor, re quamuis omnia ad litteram interpretari theologi conati sint, probabiles tamen sunt algegoricae illae interpretationes, shaud scio, an forte msicae Mosis methodo. magis congruae, ut cui In hi

rust icis Aeraptiorum scholis institui eontigerat. Sciliceti institutus est Moles in omni sapientia Aegyptiorum, M. VII. aa. ergo historia

creationis allegorice est exponenda. ο ' Variae equidem iterum virorum doctorum de stiritu quis incubante sunt sententiae, quas videre licet apud AvG. PFEIFFERVM, dub. Pex. cent. I. Dc. I. p. r. a.fere. Sed duae inter illas sunt praecipuae, quarum una illorum est, qui spiritum naturae, seu spiritumali quem creatum, rerum naturalium directorem, intelligunia de quibus dixi in introduct. ad histori philos Grip. a .seqq. s na. altera illorum, qui spiritum sanctum tertiam diuinitatis persenam intelli gunt, diuina virtute res creatas fouentem & foecunὸantem. Et haec quidem priori praeferenda videtur sententia, non tantum, quod incerta adhuc sint, nec dum euicta, quae de spiritu mundi philosophi quidam supponunt, sed &, quod vox proprie eiusmodi

motum denotet, quo aues pullos sitos fouent, & a frigore desendunt, & qui adeo cum virtute foecundandi coniunctus sit. Unde vim creatricem, eamque infinitam, adeoque soli Deo propriam, ex hacce voce merito colligere licet. Quam vocis istius significationem contra Io. MORINvM ex instituto defendit Io. HEN Icvs Hor TINGERus, in D storiae creationis examine theolog. philolog. qu. XXXIII. p. . s. add. G vIL. VAN DER M v ELEN, in dissertationibus philoloide die mundi re rerum omnium nataF, dissere. LP F .seqq.

g. m. Vt ergo usui, quem nunc praestat, apta tellus fieret, lu-

89쪽

TR. I. AB AD AMO AD MOS.cem existere Deus voluit, quae eo volente statim emicuit,

solisque, deinceps demum creandi, vicem sustinuit. Et hine lucis atque tenebrarum cognitum discrimen est, itemque noctis atque diei, unde elapso temporis, quo dies definiri solet, spatio, primus dies conlictus est.

Per lucem hane primigeniam angelos intelligit AvavsTI-Nus, lib. I. de gens ad titteram, eap. XVII. dc tib. XI. de eis t. Dei eap. IX. alibique. Alii in alias luere sententias, quas legere licet aput Io. HENRICvM HOTTINGERvM , loco antea citato, P. XXXVIIL pag.1 . Simplicit simum planissimumque est, si dicamus, Deum, qui intra certum dierum circulum cuius rei caussae nobis ignotae sunt

mdndum creare decreuerat, nec tamen solem ante quartum diem terris illucere volebat, lucem, cuius ortus δc oceasus triduum emetiretur, esse iussisse. cons. Io. CLERlcus ad h. l. NATALI 1 ALEXANDER

hie more suo scepticum agit, aut, quid sentiat, diserte profiteri non audet, dum suam ita explicat sententiam: Lucem prima He mundi a Deo conditiam, si νel angelicam naturam, νH gratiam, qua Eustratare ornata est, intellixem, a fidei regula non aberras. Si corpoream iacem interpreteris, consonam certae Mosaicae narrationi propugnaι fenintentiam ι ad aetat. mundi primam γ dissertat. I. artis, II. pro' IT

I. IV. Voluit deinde Deus, ut spatium aliquod, seu expansum η

inter aquas telluri adhuc incumbentes, atque nubes existeret, quod quidem expansum, coeli, scilicet aerei, nomine venit. Idque secundo creationis peractum est die.' Per Irpn, qua voce Moses utitur, eoelum aereum intellia gendum esse, solidissime demonstrarunt theologi lenenses, in der μι-- fArlichen Erila et loc. V. pag. Io. Idque inter alia ex ipsa voce, quae expansum potius, quam firmamentum, significet, comprobarunt. Cum tamen Lxx. interpretes hanc vocem constanter per τερεωμα vertant, dc ex aliis linguis orientalibus haec vocis ebraeae significatio erui queat, videtur eadem retineri posse, ut tamen nihilominus

90쪽

SECT. I. A COND. M DO AD DILO. minus per nihil aliud, quam coelum aereum, intelligatur. Nia

mirum, si supponatur, Vocem idem esse, ac premere, comprimere, firmare, hoc ipso' innuetur, coelorum aereorum pressione orbes firmitatem velut suam ac consistentiam nancisci. cons Io. CLERiCus ad h. l. itemque sv1L. vAM DER MUELEN, in dissertationibus de die mum

di, re rerum omnium natali, dissert. I. E. O.seqq. ubi varia obseruat, . quae nostram sententiam confirmanti Scholasticorum itaque, aut, fi mauis, patrum quorundam figmento, de aquis supracoelestibus, hodie in tanta philosophiae Iuce vix quisquam amplius locum relinquet. Deliciis tamen eiusmodi hi storiam suam ecclesiastieam inis struxit NATALIs a LEx ANDER, his. ecclesiast. Pec te m. aetat. mundi Prim. dustri. I. artis. II. rop. II. p. 6. De quaestione, cur de Operibus secundi diei non dieatur: s pidis Dein, id esse bonum, quod de reliquorum dierum operibus studiose Moses repetit, vid. civiL.sALDinus, otior. theolo, lib. II. exercit. IV. quae est de ereviurarum omtate , LII.seqq.

V. .

Aquas hine telluris certis sedibus inclusit, ut a mari ita

terra sicca discerneretur. Neve homini animantibusue de inceps condendis pastus deesset, e terra cum gramine altiores

herbas , per semina illis indita se propagaturas, arbores quoque frugiferas, quarum fructibus itidem semen inest, prodire iussit. Quod simul ac voluit, statim ita quoque contigit. Et id quidem tertii diei opus suit.' Maris itaque, & terrae, huiusque partium constitutio hue pertinet. Fallitur enim omnino THOMAs EvRNETius, qui eiusmodi terrae primigeniae faciem ad diluuium usque animo concepit, in qua nec oceanus, nec montes fuerint, in theoria telluris sacra lib. I. V. VIII. s u. pag 6. seqq. Sententiam eius in compendio ex hibui in element. philos theoret. pari. III. cap. I. g. V. seqq. ubi &,

quousque ea cum sententia RENATI cARTEsII conueniat, aut ab ea

SEARCH

MENU NAVIGATION