장음표시 사용
91쪽
PER. I. AB ADAMO AD MOS. per materiae motum fieri potuerit, ut haecce telluris forma, quae hodie conspicitur, prodiret, non autem, quod hac ratione terra forismata sit, asseruit. At hi eam ita quoque, prout animo concipiunt, reuera formatam contendunt. Ceterum sententiae ava NETII scriptura palam contradicit, quae, montes ab initio rerum fuisse, non demum post diluuium sertos, diserte testatur, ut patet ex Gen. VII. ao. Pisaeis. VIII. M. V. af Iob. XXXVIII. . . L add. ἈNI BIRCHERODIAnti- metus R. u. seqq. Quo pacto terrae formatio per motum materiae explicari queat, ut statim ab initio montes extiterint, ostendit EDΜvNDvs DIcKmsON, in p0sica Petera re Peata cap. VIII. S. M. P. ρι seqq. Praeter herbas, arboresque, & omnia florum genera, quae extrinsecus terram ornant, verisimile, eodem die Deum metalla, quae in terrae visceribus latent, produxisse. Horum autem quod Moses nullam faciat meptionem, haec forte est ratio, quod ea saltem, quae in oculos incurrunt, describere illi constitutum fuerit. vid. civit. naa MuELEN, in dissertationib. de die munda ac rerum omnium
Vt etiam futuri terrae incolae, iique ratione praediti, ordine cuncta peragere possent, laborique atque quieti certum tempus destinare, loco lucis, de qua antea diximus, Deus lumina in coelo extare voluit, quae diem & noctem diuiderent, & perennem atque constantem tei oris mensuram praeberent, eumque in finem, praeter stellas numero infinitas, duo intuitu telluris, maiora splendere voluit, quorum alterum, quod maximum, diurnam lucem praeberet, alterum, idque minus, tenuiori luce caliginolae noctis taedia imminueret , utrumque autem motu suo perenni de constanti temporum interuallis, ad varia hominum Commoda, dirnetien- dis inseruiret. Et ita quartus creationis dies consumtus est.
92쪽
' Hoc est, quarto creationis die creauit, ut diserte Moses testatur. Vnde errant magnopere recentioris geogoniae conditores, EvRNETIus, WISTHONus, DLVVERVS, aliique, qui supponentes, telluris saltem nostrae per certos materiae motus formationem
a Mose deseribi, adeoque solem & Iunam, dc alias stellas iamdudum ante nostrae telluris formationem fuisse, sensum verborum Mosis esse putant, anareant stellae, vi, discussa nebula crassiori, quae telluri hactenus incubuerit, sidera ista primum terrae apparuist e, eensen- tum sit. Uerum Moses non dicit, appareant lumina , sed, sint immina , item, fae fecit Deuι A si lumina magna, item, resposuit ea infirmamento coeli. Λ proprio autem & litterati verhorum sei in historia ereationis discedendum non esse, iam supra ad S. V. docuimus. Ceterum finem, cur luminaria haecce Deus condiderit, Moses quoque aperte nos condocet, ut essent signa & mensurae temporum. Ipsa quidem lux & calor, quem rebus sublunaribus praebens, necesstatem & utilitatem siderum, speciatim solis & lunae, satis arguunt; quod, cum nemini ignotum sit, finem, ad quem
non omnes aeque attendunt, & qui summam non minus conditoris sapientiam arguit, Moses commemorare voluit. Vqx
generatim quidem flatutum tem - , saepissime tamen dies festos &anniuersaria sacra significat. Nec spernenda illorum sententia, qui, Mosen forte more gentis suae locutum, existimant, apud quam per festos dies haud leue temporis discrimen constituebatur, ut & apud nos. cons. Ecclesiastici cap. XLIII. I. I. Interim obseruandum, a Molesiderum creationem haud dubio ideo quoque commemorari, ut Israelitarum animos ab illoeum cultu auerteret. Hunc enim inter omnes idoIMatriae species & antiquissimum, & longe frequentissimum fuisse, ex dicendis patebit. vid. Deut. IV. N. Addenda, quae copiose hane in rem disserit Guα. vMN DER HvELEN, in dispertationib. philolog. de die mandi re rerum omnium natali, dissert. I. pag. ga. seqq. Influxus siderum Moses non meminit: nec tamen ille qua physicas quasdam operationes negandus. Quid autem de astrolo- .gia, quam vocant, iudiciaria censendum sit, alibi exponitur.
93쪽
I. VII. Iam ut ingentia haecce habitacula incolis quoque 're pIeret Deus, primo qui dein in mari pisees omnium generum,
maximos, minimos,& ia aere volucrium varios greges existere voluit: singulisque facultatem per generationem se
multiplicandi, stramque speciem propagandi, indidit. Atque . id quidem die quinto factum est
' Sequitur itaque animantium omnis generis creatio , primo aquatilium & vplatilium, tum reptilium atque terrestrium, tandem hominis. Uuam admirabilis autem in singusis animantibus sit coria
rum structura, quam cuncta cuiusuis naturae & conseruationi acia commodata, quam aperte summa Numinis sapientia hinc elucescat, alibi ex instituto docetur. cons. sAM. PARRERVs, Im di*utat. de Deo re prouidesntia diuina, RICHARDI BENT LEII flustitia irrationabiliatas athei L ' Uerba textus ebraei in hocce versiculo vulgatus interpres ita transtulit: Producant aquise reptile animae Piuentis, Polatile super ternum sub firmamento coeli. Vnde plurimi in eam ingressi fitne sententiam, Iolatilia, aeque ac aquatilia, ex aqua producta esse. Ita ex patribus quoque HIERONYMUS, AUGUST1NVs , CYMLLO, IoiaDANAsCENus, aliique, quibus ingratiam vulgatae versionis suffragantur plerique Romanensium. Cons. NΛTALIS ALEXANDER, Usori eccis. p. peteri testament. ae c. I. Eissimi. I. artis. VI. pag. . Alii tamen, verba Mosis ita reddenda, obseruant: cs volitet volat se . super terram, ut adeo creatio volatilium discernatur a creatione
aquatilium. ι . Valdeque mihi haec antentia probabilis videtur, . eum res ipsa doceat, Mosen distincte aquatilium, volatillum, α
terrestrium animalium creationem commemorando, non materiam, ex qua creata sunt, indicare voluisse, sed locum hisce animalium generibus praecipue destinatum Nec commode materia designari potest, cum in cunctis animalibust multum sit materiae ter- . restris, etsi in quibusdam plus ἰ in aliis minus, simul & aqueae, quod liquores restantur,. pariter ac igneae, aereaeque. - Accedit,quod ad volatilia attinet, quod D 3 ex turra omnes bestias agri,& omnes vo- . lucres by CO
94쪽
Tandem & omnis generiS animantia terrestria, repti-Itaque , ex terra prodire Deus iussit, ut adeo nihil adhuc i-peresset, quam ut homo conderetur, cui dominium in animantia cuncta committeret, quiue in rebuS crgatis omnibus, summam conditoris sapientiam bonitaten ue contemplando, laudes eius celebraret. Eodem itaque die, qui sextus creationis suit, quo reliqua animantia terrestria cum reptilibus producta sunt, Deus quoque marem &. seminam ad sui imaginem creauit, iacultatemque rebri creatis omnibus ad sui commodum utendi iis concessu, addita diuina benedictione, cuius vi se multiplicare, genusque suum propagare possent. ' ' .' Ut rerum omnium, ita speciatim humani generis ortum rationi minime perspectum esse, & exploratum, vel philosophorum. ne quid de poetis nunc dicam , gentilium, paradoxae doso sententiae testantur. Inter eos, qui ,. hominum genus semper extitisse , opinati sunt, primo loco Pythagoraeos CENS RINVS collocat, de die nati eap. IV. pag. V. Vti supra ad S. I. Obseruauimus, quibus Platonico & Peripateticos additi Comentientem secum, quod ad Pythagq-ram atque Aristotelem attinet, habet VARRONEM, lib. II. de re rusticaea' I. De Pythagora equidem nonnulli dubitant, an reete haec ei tribuatur sententia, putantque, auctoros, qui hoc faciunt, ex eo quod animarum statuerit, forte collegisse, eum, hominum genus temper extuisse, existimasse. De OCELLO tamen LucAeso, qui inter Pythagoricos referri solet, certum est, eum humani generis asseruisse aeternitatem, cum diserte hoc profiteatur, & rationibu, quoque tueri conetur, de nat m umuersi, p. Is edit. quae Amstae-lad. anno M DC LXI. prodiit. Recteque adeo hanc ei sententiam tribuit in usIIus, philosephus, de His mundo cap. VII Immo. KI FRAN-
95쪽
PER. I. AB AD AMO AD Mos. FRANcIscvs PATRIcIus, Aristotelem, ut reliqua omnia, ita & hune errorem ex LuCANo' hausiste, peripateticis exprobrat, in discussionia. peripateticis, pag. oo. Sed id quidem forte praeter rationem, saltem incerto fundamento, cum de actate LucANi adhuc viri docti dubia tent , nec de ea satis inter se conueniant. Ex eo etiam, quod LvcΑsus hanc de hominum aeternitate sententiam defendit, nondum colligere licet, eam Pythagoras quoque aut reliquis Pythagoricis tribuendam esse, cum propria & peculiaris LucΛNo esse potuerit. Immo reliquos Pythagoraeos, certe plerosque, hominum originem agniatile, variis illorum documentis comprobari posset, si hisce immorari fas esset. Quod ad PLATONEM attinet. etsi cum reliquis philosophis gentilibus materiae aeternitatem asserat, eum mundo tamen, adeoque & hominum generi, originem dedille , iam supra ad S. II. obseruauimus. Et licet aliquando mundum. aeternum vocet, aut volare videatur, hoc tamen ita intelligendum , quod in idea fuerit aeternus, seu ad aeternum Dei exemplar conditus
philos lib. II.p.D. iisi potius de materiae aeternitate intelligere velis. Eo minus autem de sententia PLATONis dubitari potest, quod diserte in Menedemo, Politico, Critia, alibique testetur, hominem per benignam prourdamque minis curam a terra olim propagatum, cum artificis sui imagine, ideoque theolosen appellatum. Quod nonnulli ita capiunt ac si terrae olim tanta fuerit foecunditas, ut cum reliquis
animantibus homines etiam progignere potuerit. vid. Lu Do v I CUSCQELI vs RHODIGINUS, iration. antiqv.7 . lib. IV. pag. ID. Verum,
Epicurum quidem ita censuisse, constat: Platonjs contra haec fuisse sententia viὸetur; ab Ebraeis haud dubio in illum propagata, Deum
ex terra corpus hominis formasse, cui anima ab eodem iuncta sit
Id profecto in Protagora, librisque de legibus, haud obscure innuit,
hominem vocans ludicrum a Deo conditum. Praeeuntem hac in re sibi habuit praeceptorem suum socRATEM, qui ex strue iura humani corporis colligit, hominem a Deo conditum, & hac ratione minem atheum erroris conuincit, in egregio prorsus colloquio cum Aristodemo, apud XENOPHONTEM, in memorabιtib. Socratis, lib. Lcap. XVII. Sed Aristoteles quoque hanc sententiam, quod Originemo humano
96쪽
sE T. I. A COND. MUNDO AD DILO. humano generi dederit, ei diserte tribuit, p0 β. lib. VIII. cap. I. ipse in alia omnia more suo abien, , semperque hominum fuisse genus, contendens. Hanc enim ARisTOTELIS , & quidem forte inter Grae- canicos philosophos solius, si ab OCELLO LvcΛNo discesseris, fuisse .sententiam, iam sepra obseruauimus, idque diserte ipsemet fatetur, reprehenditurque hoc nomine a PLETHONE, in libro de iis, quibus
Aristoteles a Platone dissidet, cap. I. BESSARMNE , contra calumniator.
Platonis, lib. II. cap. n. aliisque. Eo facilius autem Stagiritam in hane ingredi sententiam potuisse, nonnulli existimant, quod eum prodigiosa supputandi ratio, qua Chaldaei utebantur, fefellerit. Horum quippe arcana Alexandri. iussit patebant eruditorum usibus , scriptaque eorum euoluere licebat. viὸ. IsAACus vossius , de peramundi aetate, cap. IX. p. 2. Quicquid huius sit, id manifestum, turpiter se traduxisse, qui, ut Aristotelem cum Mose conciliarent, asser tam ab illo mundi hominumque originem, contenderunt. Quod plurimi ex scholasticorum grege fecerunt, secuti TROMAM DE AQvINO. Qui hoe ipso prodiderunt, mentem Aristotelis, cuius se sequi philosophandi rationem sibi visi sunt, parum sibi fuisse exploratam.
Fallitur autem maximopere ratiocinatio, dum, ponentes, mundi hominumque originem ex ratione cognosci poste, concludunt, eam
Aristoteli assertam fuisse, eum nihil illi ignotum fuerit, quod cognosci ex ratione potest. Sed, ut reliqua persequamur, qui ex pia lotophis gentilium supersunt, in eo fere consentiunt, ortum habuisse hominum genus, licet de modo & ratione valde inter se disin
sentiant. Summatim praecipuos complectitur CENfoMNus: taui autem homines aliquos primigenios Huinitin, natumue facitos, cred rem, multi fuerunt, sed aliter atque aliter hae in asimatione persati. Nam, ut omittam, quod fabulares poetarum historiae ferunt, homines primos aut Prometheι molli iuro esse formatos, aut Deucalionis Pyrrha que duris lapidibus esse natos, quidam ex ipsis sapientiae professoribus, nescio, an magis monstrosas, crete non minus incredibiles rationum fumrum proferunt opiniones. Anaximander Mussu, rideri sibi ex aqua terraque calefactis exortos esse, siue pisces, siue piscibus simillima animalia r in his homines concreuisse, foetusque ad pubertatem istin reten lose tum demam rustis istis piros malleresque , qui se iam alere possent, . K 3 proce
97쪽
ΡΕR. I. AB ADAMO AB Mos. processisse. Empedocles autem egregio Ibo carmine , quod eι--ossi esse praedicat LVCRETIUS, Vt vix humana pideatur stirpe creatin, tiae quiddam confirmat. Primo membra singula ex terra quasi pras ante, passim edim, dein e coisse, re effecisse solidi hominis materiam. igni simul re humori permixtam. Cetera quid necesse es persequid
quae non capiunt similitudinem pertinis. Haec eadem opinio etiam in Parmenide pel in Sic locus hicce corruptus est: sorte legendum et Zenone, iuxta IusTvM LIPsivM, loco . mox citando P fuit, pauculis e ceptis, ab Empedocle discussis. Democrito pero Abderitae ex aqua limoque primum risum es homines procreatos, nec longe secus Picurus ;is enim credidit, limo caleficto uteros , noscio, quos radicibus terrae cohaerentes, primum increuisse, infamibuου ex se editis ingenitum lactis humorem natura m strante praebuisse, quos ita educatos re adultos genus hominum propagasse. Zenon Cutieus, Stoicae fectae conditor . princisium humano generi ex nouo mundo constitutum, putauit, νά-
mosque homines ex solo adminiculo diuini ignis, id es, Dei prouidentia, genitos. Denique etiam vulgo credisum es, ut fila que genealogiae auctores sunt, quarundam genisum, quae ex aduent tia stirpe non sint, principes terrigenas esse, ut in Attica, Arcadia, Thessaliaque, eosque αυ- τοὐρνας vocitari ; de die naIn cap. IV. pag. af Septem hic sententias habes, obseruante, qui eundem quoque locum attulit, Iunci Lipsio , in physiolog. Stoic. tib. III. dissere. IV. p. m. IV. Prima poetarum est, qui e luto aut lapidibus formant homines, idque humana opera. Spectant huc fabulae illorum de Prometheo, itemque de Deucalione & Pyrrha. De priori Vid. LACTANT Ius, institur. Huim ' b. II. cap. XI. APOLLODORVs , bibliothec. m. I. p. aI. De posterioriovIDIus , metamorph. lib. I. s E R v I v s , ad eclogam I L. Virgilii. Alii tamen Vulcano praecipue humani generis Originem tribuunt, ut HE-sIouus , op. s Her. v. Dis p. m. 6. eoque etiam λαρι παλφορίαν invuleanalibus apud Athenienses usitatam spectasse, exilii mant. conf
soL Nee desunt, qui in hisce poetarum fabulis veritatis vestigia, ieu rudera narrationis Mosaicag de hominum creatione, sibi inuenis lo
98쪽
SECT. I. A COND. MUNDO AD DILO. - πvisi sunt. Sed hisce non immorabimur. Altera itaque est sententia Anaximandri, iuxta quem ex aqua & limo orti sunt homines, sed ut pisces primum aut animalia piscibus similia formarentur, ex quibus homines deinde prorumperent. Paulo aliter Anaximandri sententiam exprimit PL UT ARCII v s, in humido scilicet nata prima animalia , corticibus quibusdam spineis circumdata, iisque ruptis, cum maturum esset, prodiisse, lib. V. de placit. philos eas. X X. cons &s g. b. off. qu. Vm. Sequitur Empedocles, qui & inter poetas Jc inter philosophos celebre consecutus est nomen. Singula nie hominum membra ex terra quasi praegnante edita autumat, deincepI coluisse, & effecisse solidi hominis materiam, igni simul & humori permixtam. Ita non tantum CENsORINus, sed & PLvTΑR-cRus , de placit. philos lib. V. cap. IX. PARRO sententiam Empedoclis ita exprimit: Empedocles natos homines ex terra ait, ut blitum, apud NON IvM voc. Elitum. Nihil ineptius de hominum origine dici potuit. Iungit CENfoRINvs Empedocli Parmenidem, ceu non multum ab illo dissentientem. Sed refragatur DIOGENEs LAERTIus , qui auctor est, ex Parmenidis sententia, γενεσιν ἀνθρωπων ἐξ πρῶτον γωd , generationem hominum ex sese primum factam, lib. u. segm. XXI. pag.HI. Quarta sententia est Democriti Abderitae, cui visum, ex aqua & limo primum homines procreatos. Quod si ita intelligendum psset, a Deo ex aqua & Iimo homines primum foris malos , Omnium proxime ad veritatem accessistet. Sed aliam fuisse Democriti mentem, discimus. ex LΛCTANTID: remuit, inquit, Democritus, qui Permiculorum modo Fumuit os esse s homines) de terra, nullo autiore, nullaque ratione, divin. insit. lib. VII. cap. VII. Non multum itaque hinc distat sententia Epicuri, quae quinta est, ut recte iudicat CENwMNus. Haec vero ut alias satis nota est, ita futas &eleganter exprimitur a TITO CRETIO CARO , de rerum natura lib. V.
p. m. IIII qq. Sexta Stoicorum est, qui, primos homines ex solo adminiculo diuini ignis, id est, D' prouidentia, genitos, asserebant.
Quae verba cum & IusTus Lipsius, magnus Stoicorum admirator, xetulisset, , inquit, Pera sententia, Deus solus auctor humani generis condatorque. Mox tamen ipse agnoscere cogitur, in modo
gignendi Stoicorum Isintςntiam a sacris abire littetris. Illos namque
99쪽
PER. I. AB AD AMO AD Mos. velle, perpetuu cursibus, eonNersionibus coelestibuae extitisse quandam maturitatem serendi generis humani, quod sparsum in terras 'atque fatum, diuino auetum sit animoram munere. Ita CICERONIs Verbis Stoicorum mentem exprimit Lipsius , & porro recte monet, cursus illos
perpetuos referendos ad periodos exustionis dc innovationis mundanae : ac tum maturitatem fuisse generis humani noui serendi; id autem in terra sparsum ac satum, id est, in materia prima compse-hensum, eaque iam crassiori & animatiori parata, animam ab igne aduenisse & Deo. Quae ovIDII, aliorumque comprobare testimo niis annititur, phsiolog. Stoic. lib. III. dissere. IV. p. ta . seqq. Cum vero alibi iam demonstratum sit, apud Stoicos prouidentiae 'nomine nihil aliud venire, quam fatum aliquod ineluctabile, Deumque Stoicorum esse ipsam naturam, seu totum hoc uniuersum, quod ex materia & spiritu constat, vel alteram eius partem, scilicet spiritum, spiritum autem illis nihil aliud esse, quam ignem, sententia illorum de hominum origine huc redibit, in perpetuis istis mundi reuolutionibus, per fatum ineuitabile, ex materia & igne hominem, ceu partem huius uniuersi, extitisse. cons dissertatio nostra tertia, de erroria. Stoic. in philos moral. S. VIII. fere. in analectis histor. ybilos pag. ID. seqq. Vnde profecto patet, Stoicorum de hominum origine sententiam neutiquam piam & veram , quod LIPsius censuit, sed impiam potius
morat, ne digna quidem est, quae hic in censum veniat, sententia rinterim conferenda, quae ad h. l. notauit LINDEN BROGIus p. s. seqq. In unum itaque si dicta conferamus, verissimum esse deprehendemus, quod supra pronuntiauimus, rationem de origine hominum nihil certi definire posse. Immo, quicquid ethnici, rationis ductum feeuti, haede re dixerunt, absurdum est: cum contra vel rationis ipsius iudicio longe verosimiliora sint, quae hac de re memoriae prodidit Moses. Quod egregium mea opinione auumentum est, ad veritatem narrationis Mosaicae, vel ex ratione ipsa comprobandam. Eo magia itaque mirum, fuisse inter eos quoque, qui christiani dicuntur, quibus commenta & deliria ethnicorum magis arriserint, quam veritas Mosaica. Hanc namque haud obscure labefactant, in Democriti aut Epicuri catia concedentes, qui, hominem, ut alia minuta animalia,
100쪽
lex putredine nasci posse, contenderunt, ut HIERONYMvs CARDANus, M. IX. de subtil. refutatus ideo IvLio crasARI sCALIGERO, de subtialit. eontra Cardanum exercit. CXCIII. pag. Gy. & ANDREAs C fALPINu , lib. V. quaes. Peripatet, cap. I. aliique. Nec procul ab hacce inpietate abest nouus ille, sed infelix, praeadamitarum conditor, is Cus PETRERIM , qui, cum reliquis animantibus homines e terra
prorupisse, sibi persuadet, a quibus gentiles prognati sint, Adamum autem, quem Deus speciatim creaverit, Israelitarum saltem fuissa parentem. Cuius sententiae ut aliquod in scriptura inueniat praesiis drum, omnia peruertere, omnia detorquere, & quadrata miscere rotundis, oligioni sibi non duxit. Sed ineptias hominis & inania
commenta satis superque refutarunt EusEBIvs RΟΜANus, quo nomine tegitur PHILIPPvs LE FRlEvR , in Mimaduersionibus in librum raeadamitinum, Im. HIL PER Tvs, in quislsone de praea mitu, ToNIvs HUMIus , in nomente praeadamitus, 1AMVEL MAREs Ius, in resinatione fabulae praeadamiticae, IO. CONRMνs DANHAvERus , in praeadamita viis, siue fabula primorum hominum ante Adamiam conitorum explosa, Io. MICRAELIUs , in praea mita, IO. HEMIcvsvRsIreus , in nouo Prometheo praeadamitarum plaste ad Caucasum reis
legato σ religato, aliique quam plurimi.
s. IX. Et ita quidem rerum hul ς uniuersi peracta creatio. Erantque omnia fini opificis conuenientissima, resque quaelibet persectionem sibi debitam sortita erat, ut nullibi aut deis sectus, aut malum aliquod deprehenderetur,' sed in omnibus ac singulis summa conditoris & ineffabilis bonitas, sapientia,
potentia, apertissime elucescebat.' Dubium hie equidem mouent Manichaei, erroris de duplici principio independenti propugnatores, urgentque, quod multa mala
naturalia in mundo conspiciantur, quae cum a malo morali seu peccato hominum non prouenerint, ab ipsa creatione videntur derivaniada. Non tamen satis isti auctores perpendunt, multa nobis, praesertim post lapsum, in rebus creatis mala & imperfecta videri, quae,