장음표시 사용
111쪽
hule in morta nebochim pari. II. cap. XX. cons. Io. HENRICvS HEIDE GERus , histori patriarchar. pari. I. exercitat. IV. S. XIX. pag. υδ. &GUIL. SALDENus , otior. theolog. lib. II. exercit. II. g. VII. ANTONIET-TAE BovRIGNONIAE , & qui eam sequitur, PETRI PolRETI, non multum hinc abire sententiant, constat. Sed hac de re alibi. Falluntur citra controuersiam, qui, corpus Adami ante lapsum διαφανες, id est, transparens fuisse, contendunt. Nec enim solidum, quo hanc sententiam superstruant, adferre possunt argumentum. Fuisse tamen illud longe formosissimum, facile concesserim. Nec negauerim, post lapsum deformatum illud quodammodo fuisse , animi ob admistum facinus moerore, corporis quoquo sormam depascente, simulque animi labefactante vires. vid. EDNvNDvs DICRINSON, in physica veteri'Pena, cap. XI. g. VII.p. ID. ' Quod in sequentibus pluribus explicatur.
g. XlI. Conditi autem erant primi homines ad imaginem di
uinam , quo nomine excellenti flumas virtutes, quibus homo Deo similis redditur , designari constat. In intelle stu itaque hominis cum cognitione rerum omnium exquisitissima,sumiama coniuncta erat sapientia: & quod ad voluntatem attinet, uti ea cum Deo aristissime VnitUS erat, amoreque sincero ei adhaerebat, ita non poterat non siimma in illa esse sanctitas iustitiaque. Sed in reliquis quoque mentis corporisque secultatibus maxima conlpiciebatur persectio.
Id diserte testatur Moses: cs creauit Dein hominem ad imaginem suam, ad imaginem Dei creauit illum, masculum re foeminam creauit eos; Gemf. I. a . Antea Deus ipse dixerat: faciamin hominem ad ιmaginem re similitudinen nostram, id est, ad imaginem nobis simillimam, plane ac Paulus όμάωμα. εικον G, vocat, Rom. I. U. Qui eniin hic inter imaginem & fimititudinem discrimen quaerunt, omni fundamento destituuntur. Ad rem iptam quod attinet, quid per imaginem diuinam intelligatur, aperte nos docet Paulus apostolus, videlicet cognitio praecipue ac sapientia summa ratione intellectus,
112쪽
sECT. I. A COND. MUNDO AD DILvv. 93lectus, & sanctitas ae iustitia ratione voluntatis, Eph. IV. U. Col. III. g. non ex lusis aliis corporis animique perfectionibus. Idque iam antea Salomoh quoque docuerat, asserens, quod Deus hominem fecerit rectum, Nohel. VII. v. Atque hine ipsi Iudaei certiora discere poterant, qui variis se hic inuoluunt erroribus, nec inueniunt, ubi consistant, adeo, ut non desint, qui in anima hominis generatim Dei imaginem quaerunt, cum anima sit in cor pore, quod Deus est in mundo, apud RAYMvNDvM M1RTINI in pugione fidei, pari. In dissemi. III. cap. III. Sed hae de re alibi
disputatur ex instituto. Legi autem prae reliquis meretur Io. HEN EIcI MAri dissimi. de homine in imagine Dei condito ad locum G
nes Lar. quae extat in disserrationibus eius sacris pag. 0 .seqq.
Non tantum rerum diuinarum peritissimum fuisse Adamum, sed naturae quoque arcana cognita atque perspecta habui sie, ut credamus, par est; idque vel ex eo, quod animantibus omnibus nomina imposuerit, η patet. Cauendum
tamen, ne de eruditione Adami eiusmodi animo concipiamus notionem, quae circulo cruditionis, prout hodie in usu est, tantum conuenit, '' & sine magno errore hominibus, a nostris moribus,& docendi discendique ratione alienis, tribui nequit.' Saltem, si supponamus, nomina, quae illis imposuit, ipsim
animalium naturam expressisse, ut praeter alios EusEPIus censet,pnr P.rHIδ. euangel. lib. XI. c.F. VI. Nec enim alia caussa fuit, cur Deus animantia ad Adamum adduceret, quam ut ab eo nomina naturae
suae conuenientia acciperent. Quae enim vir quidam doctus ante aliquot annos hac de re commentus est, ut paradoxa sunt, & ab omni veritatis specie aliena, ita merito ab aliis reiiciuntur. cons. IACOBUS BERNHARDus , dans les noumellas de la republique des lettres, mense Aprili anno MDCC V. pag. Io. ' Multa enim hodie inter eruditionis partes reseruntur, quae aut diuturna saltem experientia & Obseruatione comperta sunt, aut
113쪽
in Eumanae imbecillitatis & ignorantiae subsidium excogitata, aut alias ob rationes in statum primaevum Adami non quadrant, quaa adeo illi tribuere ineptum foret. Vnde patet, quousque admittenda sit illorum sententia, qui, Adamum & theologum fuisse, contendunt.& philosophum, & medicum, & astrologum, & chymicum, ocmathematicum , quod ex Rabbinorum 6c paraphrastae Samaritani testimoniis asterit ΛTHANAsIVs KIRCHERus , oedis. Acra'. t. H. stare. I. tlassu cui & alii adstipulantur, quos ideo ridet PElavs BAELIus, indictionario historico-crit. voc. Adam. Dixi etiam hac de re in introduct. ad hyior.philos. ED. P.M. i.
I. XIV. Eruditionis , qua Adam diuinitus imbutus suit, docu
mentum certissimum in lingua quoque eidem Concreata conspicitur. - Hanc vero non aliam, quam ebraeam, qualis hodie in secro codice veteris testamenti superest, suilla, valde est verosimile.
Praesertim, si sep ponamus, linguae primigeniae voces naturalem significandi vim habuisse, quod praeter alios nostra aetate cΑspAR NEvHANNus, in geres linguae sanitae & lexιci, huic hypothesi superstructi, aliquot, quae hactenus prodierunt, partibus, demonis strare aggrestus est. Quo intuitu haud dubio PYTHAGORAs, summae sapientiae fuisse, dixit, qui nomina rebus imposuisset: quae & pLA- Tosis est sententia, in Cotyis. Ceterum, ut gentiles de origine hominum nihil certi sciebant, indeque in varia prolapsi sunt commenta , ita & de sermonis origine nihil certi statuere poterant. Aegyptiorum de hominum pariter ac sermonis origine sentςntiam ita
exprimit DIODORus sicuLus: Iam Perθ, homines a Arincipio genitos, Zeunt, in agris pastum quaerentes, fluestriHincondim νιta vixisse, quibur herbae arborum fructus vltro Pictum praeberent. Beluas autem his fuisse infensas, qui biu ut obsitierent, coetus bominum ob timorem factos aiunt communis utilitatis gratia, auxiliaque inuicem praebita re locis habitaculis quaesita. Sonus oris cum confusus esset, paulatim discretiisse νocem, aiunt, res Oinnei suo nom/ne ad Passe. ι erum cum diuersis
114쪽
siti essent in orbis locis, non eisdem usos verbis ferunt, propterea re diis uersos litterarum chanucteres extitisse ; primosque riminum coetus suae quemque gentis initium fuisse; lib. I. cap. I.pag. m. 6. Nec procul hinc
discedit Tios LvcpETIvs CARus, lib. V. de rerum natum p. m. IIo.
hac de re ita disserens: At νsrios linguae sonitus natum subegis
Mittere; σ utilitas expressis nomina rerum I Non alia longe ratione, atque i a videtur,
Protrahere ad gestum pueros infantia linguae Cum facit, ut digito, quae sint praesentia, monstrent. Sentit enιm vim quisque suam, quam possis abuti. rLATONIs tum tefellit idem Lu CRETIus sententiam hunc in modum :Proinde putare aliquem tum 11omina distribuisse Rebus, re inde homines didicisse vocabula prima Despere est e nam tur hic po et cuncta notare Vocibuι Ο νarios sonitur emittere linguae, Tempore eodem alii facere id non qui se pulentur Z E c. sed dum pLATONFM desipuisse putat LucRET ius, non rectius sapuit ipse: immo non rectius sapuere reliqui gentiles omnes. Ex toto enim Mose rectiora certioraque hac de re discere licet. ' Dicetur hae de te infra, cum de Babelica linguarum confusione verba faciemus.
Religionis, qua primi parentes Deum colebant, summa haud inconcinne per rationem sederis inter Deum & primum hominem, eiusque simul nomine omnes eius polle- DS, initi, explicatur. Cuius quidem sederis conditiones ex parte hominis erant dilectio sincera Numinis aliorumque hominum, & obsequium omnibus eius mandatis promtissime praestandum. Etsi enim alias quoque ex beneficiorum diuino-
115쪽
diuinorum consideratione homo, haec sui este osticii. intelligere poterat, accedente tamen ex parte Dei, per promissiones amplissimas, nouo beneficiorum cumulo, aequum erat, ut homo voluntaria promissione denuo ad haecce praestanda se obstringeret.
Cum scriptura sacra subinde sederum inter Deum & homines initorum in iis, quae ad hominum salutem spectant, mentionem iniiciat, fuerunt viri docti, qui praecipua religionis capita sub hocce
schemate de sederibus diuinis, proponerent. Praeeunte IO. CocCEIO hoc cumprimis egerunt HERM. WITsIUS, IO. BRΛvNIus, aliique reformatae ecesesiae theologi, itemque SAN. PvFENDORFIus, in iure feciali diiuno. Nec vituperandum est hocce institutum, modo non ultra,
quam decet, procedant, aut falsas hypothel s admisceant, cum praeeuntem quodammodo sibi habeant ipsam scripturam sacram. Speciatim & primorum hominum religio sub hocce schemate quam commodissime exhibetur, suffragante ipsa scriptura sacra, quae Λ-dami transgressionem per violationem sederis expresse deseribit Hostae VL. 7. Quodsi haesites, dubitesque, num vox m N ibi
ceu proprium, an appellatiuum nomen, capienda sit, idem ex R m. Rr .
itemque ex comparatione Christi & Adami, condiscere poteris. Sed hae de re theologi ex instituto. Ceterum nobis hie lassicit, summa religionis Adamiticae ante lapsum capita indicasse. Ad specialia progredi, aut quaenam in hocce sedere supponantur, quaenam porro ex principiis derivari conclusiones queant, indicare, nostri
non fert instituti ratio. Caute quoque hac in re versandum, ne cuncta ex rationibus, secundum praesentem doctrinae & ecclesiae statum receptis, aestimantes, primis parentibus tribuamus, quae ab illorum statu fuere aliena. Legendus interim hac de re est Asa - 1Mvs CALovius, in fagoge ad theologiam M. I. cap. III. I. asseque
ubi ex instituto de theologia paradisiaca egit. ' Distincte & prolixe personas contrahentes in hocce sedere operum, itemque legem Oderis, promissa quoque, & sanctionem
poenalem edisserit HERNANNUS WITsIus , in oeconomia sederum Dei
cum hominibus lib. I. cas. II. IIIJeqq. qui & caP. II. S. V. recte probat, mysteri
116쪽
sECT. I. At Nin MUNDO AD DIL'. ni mysterium trinitatis in hocce ititu primis parentibus non fuisse igno m. Quae vero idem cap. m. de sacramentis sed is operum habet. admitti non possunt, ut deinceps dicetur. .
. ' ρ. XVI. . .. . iDeus rursus homini, sederis huius leges sanctς serita
turo,status huius selicissimi continuationem, immunitatemque a morte , seu destructione corporis Cum dolore coniuncta, & vitam denique aeternam pollicitus est. Et haec- quidem ex singulari gratia & beneuolentia pollicitus est; non ex debito, cum homo etiam in stati integritatis exactiissima linis obseruantia nihil promereri potuerit, ' sed si omnia se- Cisset, quae lex, aut sederii diuini ratio exigstat, ni bit tamen aliud , quam quod sui erat officii, facturus suillat.
Ex ipsa meriti notione hoc fluit, ut etiam philosephi do-eent, confirmante idem seruatore, Lur. XVILIO. , . t .
maeterea Qui obedintiam hominis explorare . Deus, inter alias arbores. in paradiso arborem scientiae boni de mali 'Collocauerat, addita seuerissima comminatione mortis, si de eius fructibus comesturus esset : sicuti etiam arborem vitae in medio horti statuerat, ut per legitimum. eius usium labascentes sorte corporis vires reficere, et ita absque monis periculo vitam conteruare posset. ''
' Arborem scientiae boni δc mali ex genere reliquarum arbo rum naturalium fuisse, & ab euentu, seu fine, ob quem a Deo con stituta in paradiso erat, nomen sertitam, longe est verosimillimum.
117쪽
contra Io. LIGNoorvs , Iudaeorum, Vitem fuisse, contendentium .sententiam , haud improbare videtur, bor. tatis. in Lac. I. Ia. Sed oleum & operam perdunt, qui inuestigare volunt, quae diuinus scriptor nos ignorare voluit. Fuere, qui fruetiam scientiae boni &mali de usu coniugii interpretarentur, quo Deus Adamo & Euae interdixeriti, donec ipso iuberet, ut refert Alows BAR CEPHA, libro de paradi so. Ita Ab HAM ABEN EsRA, etsi concedat, arborem ipsam ignotam esse, ab opere tamen nuptiali, quod significauerit, scientiae ,
boni & mali nomen habuitIe, putat, indeque factum, ut opux illud
eoonitio vocaretur. Sed cx Molis narratione eiusmodi quid non colligas. Nec admitti potest, quod PL. IOSEPHVs lib. I. antiquitat. cap. I. & NEMEsius de natura hominu eap. I. aliique autumant, a
hori isti instam a Deo fuisse naturalem illam vim, quae boni maliue cognitionem homini conciliaret. Quo pacto enim arborix, ceu rei eorporeae, ea essicaeia Mo potuerit, nullatenus intelligi potest. Nihil. itaque aliud superest, quam ut asseramus, quod supra iam innuimus, arborem hanc equidem fuisse naturalem, sed δοκιματικην, inde veconstaret, num mandatis diuinis morem in omnibus gestiui essent
allistud quo testimoniis comprobat NATALIs ALE NDER, bis eccles peti sesam. aetine L. mundi dissertat. II. artis. II. pag. 1 . seqq. Estque haec plerorumqde etiam nostrac ecclesiae theologorum sententia Add. Ici. MARclavs in bissoria paradisi lib. I. cap. XVIII. cumprimi f. IX. ου seqq. Singularis pIane est sententia B. sEBMTIANI ACHMI-xu, existimantis, arborem scientiae boni & mali, aeque ac arborem vitae, suam denominatiotiem a Deo non accepisse, sed utrique a di bolo nomen hoc impositum, qui eiusmodi quid finxerit, ad decipiendos primos parentes. Vnde porro concludit, arbori vitae non magis insitam fuisse vim prolongandi vitam, .quam arbor scientiae honi & mali cognitionem in homine producere aut augere potuerit. Cumque iam Genes II. p. nomina haecce . illarum . arborum commemorentur, id per prolepsin fieri existimat. Proposuerat vie ummus hancce suam sententiam in peculiari differtatione, anno M Dc nil I. sub praelidi O B. Io. fCHMIDII habita. Impugnanti vem sandem Tn NOLIs Ira SP IV , not. ιιμι nilolog Pet. .seqq.
118쪽
aggreisus eii GuIL. SALDRNVS, otior. theolog. lib. III. exercit. XL. g. x. contra quem eius defensionem quUdammodo in se suscepit celeber, rimus ecclesiae nostrae theologus is Io. HENRI A MAIus, in SI
ri tomb. funis loc. V. pag. Πρ. seqq. Vbi ad minimum, non liquere. putat, an Dein arborem vitae re mensiae Ioui re mali, lis nominibis ipse appelgauerit, nec inci νd ex eo posse, quod Moses Heat, Detim λιa arbores plantasse in medio borti. Si aditum fuissee, Deum .rnesi eisi, simul eu- ι nominibus, consectam negotium haberemas, me que υίLι dubitandi locus superesset. Sed, quod pace summi viri dixerim. non necesse erat, ut Moses diserte adderet, Deum has arbores hisce insignivisse nominibus , cum ex ipsa eius narratione nemo non hoc colligere queat. Indicat haud dubio, arbores hasce fuisse singulares adeertum usum destinatas, eumque in finem in medio paradiso collocatas, simulque certis nominibus eas appellitat. Quis hic de prolepsi cogitet taut quis non potius in eam ingrediatur sententiam, eas a Deo ipso hane denominationem sortitasὶ Nec est, quod obiicias, fore ita, ut Deus falsa nomina Mboribus imposuerit, cum id non effecerint, quod nominis postulare videbatur ratio. Enimvero , Omnino id eas effecisse, existimo , respondetque rei ipsi denominatio. De arbore vitae hoc omnes uno velut ore fatentur, illi insitam fuisse vim , vitam hominis prolongandi; quod quo pacto intelligendum sit, mox exponeiamus. Nec de arbore scientiae boni & mali ullum dubium , modo recte, cur ita appellata sit , teneamus. Non enim ita vocata est, ut diximus, quod per se scientiam producere aut augere potuerit, sed quod ex institutione diuina indicare debebat, num mandatis diiuinis homines morem gesturi essent, quo ipso cognoscere & ipsa exporientia intelligere poterant, quid bonum, quidue malum esset. Sed licet hie unicuique suam retinere sententiam. Etsi enim immortalitas in statu integritatis homini a Deo concessa erat, non tamen absolute concessa erat, qualis in altera vita erit, sed cum usu mediorum ad prorogandam vitam ordinatorum. quorsum etiam spectabat esus fructus de arbore vitae. Qualis autem ar-
119쪽
boristafuerit, ignoramus, cum scriptura hoc non reuelauerit, nec aliud quid dicere possumus, quam fuisse arborem singularem & extraordinariam, vim istam diuinitus insitam habentem, vitam hominis con sereandi, ne infirmitate vel aetate in deterius rueret Legendus hac de re LuciusTlN , de riuitate Dei lib. XIII. cap. XX. dc lib. VII. de genesi id litteram eam IV. ου V. Sunt, qui tum arborem vitae , tum cognitionis boni dc mali , pro sacramentis status paradisiaci habent. HERMANNus namque πITs Ius, in statu integritatis quatuor fuisse sacramenta, auctor est, paradisum, arborem vitae, arborem mentiae boni mali , & sabbarbum, de oeconom. sederi Dei cum hominibus ,ι lib. I. cap. VI. g. II. seqq. IO. BRAvNIus, duo tantum in paradiso fuisse, existimat, paradisin re arborem vitae, in doctrina sederum vol. I. pari. III. GF. II. g. XVIII. cons. &io. MARCRIus in histori paradisi lib. I. cap. XVII. f. VIII. Ex Pontificiis quoque NATA LIs ALEXANDER , arborem vitae fuisse arborem sacramentalem, coris tendit t. c. p.36. Sed , cum hi omnes falsam atque erroneam de sa- gramento notionem animo conceperint, mirum non est, quod sacramenta sibi inuenille videantur, ubi nulla fuerunt. Ex instituto hac de re agunt theologi.
Vt etiam homo, sepositis omnibus laboribus, aliquando
totus cultui diuino vacare, & maxima beneficia, per creationem in hominum genus collata, grata recolCre mente pOS-set, Deus statim, finita sex dierum spatio creatione, die septimo ut ipse quieuit, ita eidem diei benedixit , eundemque sanctificauit, hoc est, sacrum atque solennem hominum generi uniuerso esse voluit. Qui enim sabbathi institutionem
Genes II, per προλννιν commemoratam volunt, non satissmis nituntur rationibus. De origine & institutione sabbathi prolixe disputaui
institur. rheologiae moralis pari. II. cap. III. βαH. s. ori. seqq. Nec necesse est, ut hic repetantur, quae ibi dicta sunt. Vnicum sal-Φem addo, inter eos, qui, sabbathum non finita mundi creatione, sed statio l l by Goo
120쪽
sE T. I. A COND. MVIQDO AD DILO. IOIstatione de am quinta post exodum Israelitarum ex Aegypto insti
tutum esse , contendunt, referendum etiam Io. HENRIcvM HEIDEGGΕ-
vM , in historia sacra patriarcharum para. I. exenit. III. g. LIIL Is' non tantum ad consensum doctorum gentis ebraeae prouocat, ur getque, quod in historia patriarcharum ne semel quidem labbathi iniiciatur mentio, sed verba quoque Mosis, Genes II. a. s. ita inter pretari conatur, ne suae obstent sententiae. Dein, inquit, die septιmodessauerat facere opus nouum, quia sex diebus omnia consummata e. rami. Et diei benedixis eo i o . quod cessans ab opere suo sendit, quod homo, in cuius creatione quieuit, fastus sit propter nominis sui glorificationum, quod, cum maius fueris craeris, quae hactenus errata sunt, vocatur benedictie. Eundem diem , cui sic benedixit, sanctificauit, quia. σ iEo die, s reliquo toto rempore constituerat, se in homine sanctifieare, tanquam in corona s gloria sui operis. Sanctiscaνe enim est, eum, ut sanctus est, sanctum dicere es resari, G. Verum, ut Ebraeorum haud raro a veritate deflectentium consensum non moramur, ita ex silentio Mosis non sequitur, a patriarchis sabbathum celebratum non fuisse. Nullam enim peculiarem, cur hoc commemorare deberet,caus sim scriptor diuinus habuisse videtur. Explicatio autem verborum Gen. II. a. R. quam vir doctissimus Aedit, nimis profecto contorta est. Quia diebus sex omnia Deus creaverat,ideo septimo die cessauit. Verba Mosis aperta sunt, quieuis ab omni opera suo. Quem vero in finem ZNon profecto in alium, quam ut homines condoceret, septimo die ab opere suo quemque quiescere debere. Quamcunque rationem alias
attuleris, nimis coacta erit. Et hinc patet, cur illi diei benedixerit, ut itidem homines condoceret, hoc praecipue die nomen Dei ob per-achim creationis opus glorificandum esse. Sed& sanctificauiι eum, hoc est, secreuit, separauit ab aliis diebus, ut festus atque solennis mortalibus esset. Hanc enim frequentissimam & genuinam vocis sanctificare significationem , praesertim in veteri testamento, esse, notius est, quam ut a me probari debeat. Sed mitto reliqua.
Denique, cum videret Deus, Adamo non esse bonum, Ut solus maneret, velletque per eum hominum genus pro