Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

961쪽

PER. II. A MosE AD CHRISTUM .

hie locum habere non poterat. Praeterea hic praecipue de acquisitione agri agebatur, cuius consequens quoddam erat, matrimonium cum Rutha. Traditio calcei pro quo chaldaeus habet: π pvina; chirothecam dextrae suae) hic etiam Ron speetabat ad ignominiam eius, qui fratris defuncti uxorem ducere nolebat, sed

ad contractus confirmationem, ut Pers. 7. diserte dicitur. Accedebat magna ceremoniarum in utroque ritu diuersitas, quam doctores ebraei pluribus edisserunt; cons. IOANNES SELDENus, de successionib. in bona defunct. cap. XV. it. de iure nat. gent. iuxta disciplin. Esraeor. Eb. VI. cap. V. & IOAN. BENEDICT. CARPTOVIVS , in costet. rabbinire bibl. in lib. Ruib, ad cap. IV. Pers. I. p.rg. t. seqq.

De ciuili regimine, quaIe post Mosis mortem ad reges

usque in gente ebraea fuerit, non idem viri docti sentium. ADRIANVs HOVTVΥNVS , quem aliquoties iam notauimus, sub Iosua quiadem monarchicum regimen obtinuisse, non dubitat, tum vero in. teruallum, quod inter Iositam & Othonielem intercessit, discernen dum putat, a subsequentium iudicum temporibus; in priori, penes singulas tribus summum imperium fuisse, contendit, ut velut syste. ma 'aliquod ciuitatis constituerint; in posteriori iterum obtinuisse monarchiam; de monarchia Graeor. cap. IV. Sed eam sententiam cum iam vir doctissimus, ADAM vs RhcHENBERGIus , tu peculiaridissertatione, Iso vYNo opposita, itidemque supra iam laudata, I. XXVIII. seqq. profligauerit, nihil addimus. THOMAS HOEBESIVS, quia Israelitarum regnum sacerdotale dicitur, Exod. XIX. 1. summain rerum post Mosen penes Eleagarum, reliquosque sacerdotes lummos suisse, contendit, de civit. Christi cap. XL. Sed, ut longe aliam ob causam regnum sacerdorate Israelitis tribuitur, ita, quod ista sententia, utpote omni fundamento destituta, admitti nequeat. ex instituto iam demonstraui, in s ecim. pruae cisil. rabbin. seu dispertat. de princ/patu Abimelechi cap. IV. I. XIV. p.g. N. seqq. add. IO. SPEN CERus , de legib. EM. rit. l b. I. HsCrt. L tabocrat. Lud. cap. II. IV.

IOAN. STEPHANUS MENOCHIus, iudicum tempore eiusNodi statum

populi Israelitici fuste, putat, qui ex monarchia &aristocratia fuerit nutius, det rePubl. Ur. bb. I. cap. I. g. V. CAROLVS contra SIGONIVS,

962쪽

eum mere aristo craticum fuisse, existimat, de republ. r. Eb. I. c. V. quam sententiam & alii calculo suo adprobant. Nos vero, uti suis pra iam demonstrauimus, formam regiminis a Mose institutam recte theocraticam dici, ita eandem sub Iosua atque iudicibus continuatam

fuisse, plane perluasi sumus. Et ad Iosuam quidem quod attinet, licet

solus, ceu supremus belli imperator populo ebraeo praeesset, eum ta--n nihil propria auctoritate, sed cuncta iussit atque nutu Numinis egis ei constat. Post eius obitum, cum ad Othonielem usque deesset, qui loco Numinis magistratu supremo fungeretur, unde hoc

sensu admitti potest, quod dici solet, eo tempore fuisse ἀναρχίου

Dei tamen ipsius regimen non desiit, quod documentis potius luculentissimis agnoscitur, quoties excitando iudices seu liberatores, saepius non sine miraculo, populum Israeliticum ab hostium suorum iugo liberauit. Idemque adeo de istis interuallis censendum, cum nullus iudex in Israele fuit: & ita quoque intelligendum, quod Dd. XIX. r. alibi que dicitur, eo tempore nussum fuisse regem, hoc est, magistratum superiorem, Dei ceu regis vicarium, in Israele. Ad iudices autem,quod attinet,qui non tantum E 'CLVI, sed &Eberatores, seruatores dicuntur, illi eum quidem in finem praecipue excitabantur , ut Israelitas ab hostibus oppressos iterum in libertatem assererent, simul vero & ius illos dixisse, & lites auctoritate sitia diu remisse, constat. . Hinc & inter iudices reseruntur, de quibus non legimus, quod Israelitas a potestate hostium liberauerint, ut Eli &Samuel. Erant itaque magistratus extraordinarii, iidemque singulari spiritus sancti affatu atque impulsu excitati; adeoque successo

continua ac non interrupta inter illos locum non habebat, euin nec electione aut populi suffragiis, aut alia quacunque ratione constituerentur, multo minus generationis iure hanc dignitatem sibi hindicare poterant, sed tantum diuinitus excitabantur. Quod θεοκρατιιας argumentum erat luculentissimum. Apparet itaque, inter reges atque iudices maximum intercessisse discrimen, quod &pluribus exponit R. IsAAC ABARBANEL, praes ad libr. Iosiae, ubi docet, in quo iudices & reges conuenerint. & in quo discrimen inter eos intercesserit; quae in compendio exhibui in stecimine prudent. ciuic rabbis. seu diuertat. de principatu Abimelechi, cap. II cccccc a. b. XII.

963쪽

PER. II. Α MOSE AD GRIIT s. XII. pag. II. FLAU. IosFPHV iudices equidem μονάρχους appetilitat, antaqu. iussi tib. IV. cad. II. Sed cum ceteroquin θεοκυιτιαν in gente Israelitica agnoseat, facile intelligitur, eum hae voce ita propria & genuina significatione usum non esse. Patet vero etiam ex dictis , eos minus commode cum dictatoribus Romanorum comparari, quae est sententia PETRI GNAEI, de repub Gr. bb. I. c. XIL praesertim, si ponamus, dictitores reuera summum habuisse imperium, quod HVGO GROTIus, sed perperam mea opinione, asserit, de rure belI. repat. hb. I. cap. III. Nullus enim iudicum ulla summae potestatis iura pr-pria auctoritate exercuit, sed fuere, non nisi magistratus I raelitarum, ac ministri maximi monarchae, ipsusmet Dei,

ut recte pronuntiat HERMANNvs CONRINGIVs, de republ. Ebraeor.

I. XLVI. ubi pluribus id demonstrat. Minores magiitratus eodem tempore, praesertim in singulis urbibus fuisse, non est, quod dubitemus. At synedrii magni nullum in hocee temporis interuallo veis stigium. Nee. si fuisset, dici potuisset: Non erat rex ιn Israele, qu/μquefaciebat, quodHiplaceret, Lud. XXI. u.

Litterarum studia in gente ebraea pro temporis istius conditione continuata esse, non est, quod dubitemus, Cili, quae de scholis publicis in hocce temporis interuallo passim dicuntur, non aeque certa sint. De libris, qui hacce aetate compositi dicuntur, si ab iis, qui in sacrocodice e

tant, discedas, idem censiendum

Inter locia, in quibuis hocce tempore litterarum floruerint studia, aut omnino scholae publicae ac academiae fuerint, vel primo Ioco Tiriath- Sepher, quae postea Debis dicta, ex IV. XV. I. commemorari sellat. Esse nonnullos, qui in hacce urbe ab ipssi diluuio antiquitatis monumenta conseruata esse existiment, iam supra ad steri L se I. ILI. VI. obseruauimus. Facere autem non possum, quin addam ,

quae NIC LAVS SERARIVs, ad Lof. c. e. in medium attulit. Cur Pero,

inquit, sitterarum aur Γhrorum urbs Dexιt, singunt, nescio quid, Rabbini. Refiguntur autem a Drano ta . Abuti,nsi, P. I. in Ios. U. quibus magis Placet, μιbι tari quam incelebri academia Etteras egregie

964쪽

tractatus, vel forte inuent affuisse, quod re modoni bb. de dogmatibus pariis pag. 61. Placet. Masius in IV. U. ex chaldaeo vult, urbem esse arctaeorum,seu tabularioxum, quod ibi multa Petusatis monumenta post orbis diluuium reposiva fuerιnt, ibidemque vocat Arias biblisis rhecam pubΓcam. Et sic celeberrima Hulaniae regum hoHerna sedes Arabιco nomine appellata es Madrid, id est . mater scientiae, quia Mauri illic scholas habuere, cum obm diceretur Mamuri m. Exp sitis ita aliorum sententiis, sesam tandem subiungit: Posseι etiam vocari urbs litteratorum vel sapientum, cum fere in sinioribus sapientia

esse dicatur. Iob. v. es eandem ob cauom videtur ,postmodum Pocata Diaιν, id est oraculum, quod exsapientiae ossicina quaedam peluti orais cula fundantuν m. Cum vero eadem urbs I .XV. . etiam UO-cetur tariath. Senna , hac de re SERARIVs ita porro disierit: Tertium nomen, Ririath-Sennascituret, inuenitur Iof V. U. od recen iores quidam inbem Sannae, sedseptuaginta similicer πόαν γραμμυατων verterunt. Interpretantur autem EMari plerique rebem rubι aut stianarum, quod Sen 6 in Esraeo ου Seneia in Thargum Exod. III. a. sis νubus, yina, quod multae biterarum stinae seu molesiae sint, quemadmodum eaνum radices amaras quidam dixit. Massus rebem brem ratae iusputationis, narrati is re repetitionis , quia Deut. LI. Schιnn.ιn est, Pt wrtunt sieptuaginta, προβιβαμ , Pt nos', nayrare, σquidem non si sicise , sedsepe ac iterato, acute, ae diligenter, squia. νbi doctrin.rrum Ha ι, ibi narrariones, explicationes, νγ titiones quam creberrιmas pigere oportet. Patet hinc , quantopere viti eruditi desudent, ut in Κiriath - Sepher scholam publicam, autac.useminam, aut litteratorum sedem inueniant. Sed ipse illorum de vocis expositione dissensus testatur, quam incepta sint Omnia. sERASTὐscii MiDius hanc urbem ita dictam putat, Niod in ea prae aliis viguerit ars faciendorum librorum, hoc est, membranarum, papyr xum , aut cuiuScunque tum usitatae materiae, in quibus scribi & ex quibus volumina librorum confici tum solita fuerint, ad Lud. cap. L. quas. VIII. pag. 77. Sed dc hoc non cortius est , quam priora . idque eo magis, quod supra oco antea cisalo. nobis obseruatum sit vocem AP non tantum Ebrum, sed & recensionem , numerasionem

965쪽

mant Miriath. Sepheream urbem esse, quae XENOPHONTI vocatur Phoenicumgymnasium. Verum recte MERMANNVs CONRINGIus obseruat, primo γυμναοπον XENOPHONTIs non scholam litterariam significasse, sed locum exercitiis corporis destinatum: xENOPHONTIS praeterea

aeuo non amplius in usu suille appellationem priscam urbis Κιriath- Sepher, sed nomen recentius Debar. Unde concludit: Nihilproinis de s de id a Cananaeorum schola dici potes; etsi ιndubio fuerit in-Hm obm fama, Pt, quae toti νrbi dederis a libris suam appellationem; in antiquit. academ.suntem. III. p. arr. Verum, nec id satis euietiim esse, quod omnino schola ibi fuerit, aut quod a libris urbs illa denominationem suam acceperit , ex hactenus dictis constat. Nec certiora sunt, quae de aliis urbibus, in quibus eo tempore scholae fuerint, traduntur. Quod ut constet, recitabimus saltem, quae hac de re tradit IACORUS ALTINGIUS. Non recensebo, inquit, quod nonnulli vetent de cim B cotti Pineasi, cuius in extremo Iosuae commate mentio extat, 2 , ubi scholam fuisse arbitrantur, cui Phineas praefuerit; nec in tam vestigiis p In , eollis hammoreb. De doctoris illius, emphatico articulo, ibi Missianirae castra sua posuerant, quamque excellentissimi idisu temporis magistri sibolam faciunt, neque

commemorabo Iahbesum, quem eundem cum Othoniele iudice, acsummum sui secuti doctorem, nonnulli praedicant, cui cognominis academia Mnaeos Iethronis posseros . ab eruditione commendatos in scriptura, alumnos habuerit. Ad Samuelis aetatem veniam se. heptad oration. acad. e. dissertationis. eius, theolog. &philolog. addita or. it. I. p. 2I . Κenaeorum cum hic mentionem iniiciat ALTINGIVs, facere nequeo,

quin de illis adhuc aliquid addam. Eos a quodam Cain, gentis principe, nomen, a Midianitis autem originem habere, probabile est. Erat enim ex Kenaeorum gente Iethro, Mosis socer, qui ideo Dd. I. s. 1. Κenaeus dicitur. Iethronem autem sacerdotem, seu principem Midianitarum, suisse, constat ex Exod. II. 11. Porro cum Iethro una cum familia si a se Israelitis sociasset, laudatus ideo Bilea mo, Num. XXIV. a . factum inde, ut Kenaei, veri Dei cultores, inter Israelitas habitauerint. Nonnullos ex iis, speciatim tribui Iudae adhaesisse, ex Iud. LIL intelligitur, ubi ex civitate palmarum, h. e. Iericho, in desertum Iudae ascendisse dicuntur, ut iam supra obterua -

966쪽

vimus. Hi cum ad confinia Amalantarum se extenderent, factum est, ut tempore Saulis nonnulli ex iis inter Amalekitas habitarem , quos inde discedere iussit, ne una cum illis perirent; I. m. XV. LAlii autem Xenaeorum prosecti sunt Kedeschum, in tribu Nephtali, in extremo septentrione, Dd. IV. ι . ex quibus Iael fuit, ibid. Pers tr. Qua de re itidem supra dictum. Inter illos itaque Κenaeos, ex quibus deinceps Rechabitae, litterarum studia vel maxime floruisse, virosque inter eos eruditissimos extitisse, Ebraeorum magistri tradunt. Nonnullos ex iis othonielis scholam frequentasse, auctor est

R. SAL. IARCHI, ad Iud. cap. I. vers. I . Nec omni sundamento haec sententia destituitur, cum I. chron. II. II. scribae, propter litterarum, ut videtur, peritiam, dicantur. At Romanenses in Kenaeis monachos sibi inuenisse visi sunt. Ita NICOLAus sERARI, S , ad Iussi L. Iri S animum ta-en aduenere liceat, ridebimus, eos hoc ipso iam tempore vitam illam, quae peteris testamenti monastice quae. dam o anachoretice fuit, quaeque Ierem. n. valde Domino Ludatur,

re sabuitur, inchoasse: ideoque locis frequentioribus o mollioribus δε-

senis ,solitudines, e quibus in urbes, tanquam in carceres, Pt ait ep. r. D. Μοοπmus ad Paullinum, interdum venire coacti sunt, captasse in solis tabernaculis habitasse s prout car. . de Habero dicitur, Persia. Similia habet IACoavs BovLDvCIus, qui omnem mouet lapidem, ut Kenaeos in monachos transmutet, de ecclesia ante legem, libr. I. cap. XIII. pag. l .sqq. Verum non poterant se traducere turpius,

quam talia asserendo, quae ne speciem quidem verosi militudinis habent. Quod enim Κenaei relicta urbe Iericho in desertum Iudae se contulerunt, non ideo factum, ut sERARIus putat, quod solitudianes quaererent, ne in locis frequentioribus ac mollioribus iis uiuen. dum esset, sed quod vitae pastoritiae dediti es lent, nec certam her ditatem inter Israelitas haberent. Hinc in agris, qui singulis Isra litis assignati erant, tentoria figere, ac pascere pecora, illis non licebat. quod in locis desertis, aut ad totum populum spectantibus non temere quisquam prohibebat ν aur prohibere potetat. Et haec eliratio, cur relicta urbe Iericho, in desertum Iudae ascenderint. BOVI DUCIVS autem omne causae praesidium in eo collocat, quod Kenaeorum nomen non fuerit uomen genus aut familiae, sed homi- num

967쪽

m. H. A MOSE AD GRIsoΜnum hine inde dispersorum, cum in tribu Iudae. inter Amalekitas, alibi que fuerint Kenaei. Sed, quid ad hoc respondendum sit . iatri

ex dictis patet. De origine Kenaeorum cons. & HERM. mPrsIvs.

dissertat. de Rechabitis , THOMAE COD INI Mosi re Aaroni praemissa, F. II. III.seqq. De libro Iosiae supra ad sy. n. huius sectionis, dictum.

Ad librum iudicuin quod attinet, quis eius auctor sit, incertum. Nonnulli Eaechiam, alii Esdram, alii quendam ex prophetis auctorem eius faciunt. Plurimi eum Samueli tribuunt, ut talmu diei doctores, in trant. baba batra, cap. I. & Is IDORus, origis. bis. n. eap. II. eidemque sententiae adstipulatur PETRVs DANIEL HvErius, demonstr. euanget. profl. m. pag. 233. MICHAEL UALTHERus, in os neina bibl. pet Mos. aliique. Quod ABENEsRA asserit, hunc librum esse librum bellorum Dei, in libro Numerorum laudatum, ab omni veri specie prorsus abhorret. Nec certiora produnt, qui, plerasque res gestas a iudicibus ipsis annalibus comprehensas, it post a propheta λπνευ , quocunque illo, in ordinem & librum, qui nune

habetur, noua & methodica scriptione redactas, Opinantur. His Io. ΗΕNRICvs HEIDEGGER suifragatur, in enchiridis bιblico bis. L. es. VIII. g. III. add. GEORGIUS SERPIM , in personalibus. quae vocat, Samuelis, pag. s. seqq. ubi aliorum sententias diligenter roeenset, & nonnulla obseruatu digna a8sert. Auctorem esse Θεό- πνευτον, dubitare nefas: quis autem suerit, ignorare liceat, eum nia hil eerti hac de re dici queat. Interim verisi inite, non diu admodum post ipsa iudicum tempora eum conscriptum esse. Sunt equudem, qui, eum post abductionem decem tribuum Israesis, aut omniano post captiustatem Babylonicam seriptum existimant, idque ex hisce verbis, quae caF. XVIII. Io. extant, colligunt: Posueruntque

sibi sculptile, s Ionathan filium Gerson, filii Manasseh, ae filios ritu sacerdotes in tribu Dan, ν que ad diem captiuitatis suae. Per captiuitatem unim Danitarum. non aliam, quam aut Assyriacam, aut Babylonicam, intestigi posse, putant. Verum, cum versit. diserte dicatur, idolum illud Michae, quod Danisae colebant, tamdiu Dane fuisse, quamdiu domus Dei seu tabernaculum Silunte fuit, postea autem haud dubio peristit, coquo adeo tempore, sacζrdotes eum

idolo

968쪽

idolo sublati sint, manifestum est, nee Assyriacam, nec Babylonicam captiuitatem intelligi posse. Nihil itaque aliud superest, quam ut

credamus, aut particularem aliquam Danitarum captiuitatem innui. cuius scriptura ceteroquin nullam mentionem fecit, aut cladem illam significari, quam Israelisae acceperant a Philistaeis, cum area sederis caperetur. Fieri enim potuit. ut plurimi ex Israelitis, speciatim Danitis, eo tempore a Philistaeis caperent ἰ vid. I. m. m. o. Cons. LvD. Ex As Du PIN , dissertat. prelim. 'r la bibo Lb. L. cap. III. I. III, pag. v. seqq. Libellum, cui Rutha nomen dedit, nonnulli pro appendice libri iudkum habent, ut ORIGENfis apud EusEBIvM his. ecclesiab. n. eap. XXV. aliique ε alii autem eum exordium dixerunt esse libri Samuelis. vi MCvremus, de doctrina Aristiana, lib. V. cap. VIII. Quae facile inter se conelliari sententiae posIunt, ut ostenis dii PETRus DANIEL HvETIVS, demonstrat. e V. 'F. IV. Pag. avis Auctorem alii Egechiam, alii Eli, alii Esdram . plerique Ebraeorum pariter ae christianorum, Samuelem esse ferunt. vid. IOAN. BENED. CARpχoHux, in collegio rabsinteo - bUL in libellam Ruth, pag. . it. GEORGIus sERPILIus, inpersonatibus, ut vocat, Samuelis, cap. I. pag. LSed meris nituntur goniecturis. . Probabile, auctorem, qui uis sit, certe virum tempore Dauidis vixisse, cum uon tantum

Dauidis mentionem faciat, sed scopus libri sit, Dauidicae familiae originem pandere. Ad apocrypha huius aetatis scripta pertinenti

precatio quam Fudaei, cum synagoga exire volunt, reci- Iant, cuiusque auctorem Ioseam ferunt porro, decem decreta Iosiae,s snedris eius, tempore, quo terram sanctam diuisit, dc describi iusis sit, facta, quae ex talmude & MAIMONIDE exhibet IOAN. SELDENus, de rure nat. cs gent. iuxta discipi. Grator. lib. VI. c. II. item, liber Iosiae, quem iactam Samaritani; & denique, Phineae explanatio nominum sacrorum s de quibus vid. Io. ALBERos FABRICIvs. in codice Ucuripi-graFbo νυ. resam. num. CLXVI. seqq. Piso. δ7 .seqq. De ultimo desCIPIO SGAMBAΤvs , archia. Pet. Iesam. ιbr. II. pag. 277. Inter de perdita huius aetatis scripta reserendus tiber resti seu liber iustorum, cuius non tantum Iosuae X. U. ut supra iam ad s. IV. notauimus, sed & II. Sam. I. ιδ. mςntio iniicitur. Variae de eo extant doctorum virorum sentantiae. Nonnulli namque ea obra e gentis doci

969쪽

ER. Π. Α MOSE AD CI RIsTVM ribus aut pentateuchum, aut genesin, intelligunt. ANDREAS MAsIvs. librum forensium annalium, in quo acta publica & res antiquitus gestae contignatae fuerint, fuisse putat, ad Ios loci cit. Idemque sorte iam in mente habuit THEODOR vs, dum librum Iosuae ex libro tuissorum excerptum fuisse contendit, quaest. XIV. in Ios cons. & p ovs DANIEL HVETIus , demonstrat. euangel. propos II. pag. m. ac filiorum de hocce libro sententias reserunt MICHAEL ALTHERVI, o cina biblica pag. m. ys. Τι . & ABR. CALOVIVs, ad Ios. X. s. item ad II. Sam. I. II. Mihi omnium rectissime sentire videntur, qui hoc nomine collectionem quandam carminum seu cantionum intelligunt, quibus heroum virorumque illustrium laudes celebrabantur. C .iusmodi collectio cum iam extaret, cum liber Iosuae scribebatur, ista haud dubio deinceps continuata fuit. Id patet, si loca, in quibus libri huius mentio iniicitur, diligenter inter se conferamus. Quemadmodum autem liber iste dudum periit; ita canonicum eum vel bo πνευι s fuisse , nulla ratione probari potest.adeoque frustra a nonnullis asseritur.

g. XVII IdoloIatria veraeque religionis corruptio non tantum apud reliquas gentes magis magisque inualuit, sed ea ipsi etiam subinde insecti sunt Ebraei. Hinc toties castigati sunt, quod a vero Deo desciuissent. Speciatim Baalim atque Astaroth colere inceperunt, quorum, ut& aliorum idolorum, in hocce temporis interuallo passim fit mentio. Gideon quoque ex hostium spoliis Ephod in signum victoriae erigendo, laedissimae superstitioni occasionem praebuit. Sed &Micha face otium&simulacra domi tuae institue do, Israelitas, ut idololatria se obstringerent, induxit.

Iam sub Iosua fuisse inter Israelitas, qui clam idololatriae dediti essent, de deos alienos colerent, ex Ios. XXIV. constat. Diserte enim Iosua ad populum verba faciens vers. ι . amovete Deos, inquit, vos coluerunt maiores refri transflumum Euphratem Vin aerapis,

de potnia lini

veri

isti icasui

970쪽

ac Iohouam colite. Et iterum versas. Nune 'Eo remouete Deos alis regenarum, qui fune inter Pos, re inclinate animum νestrum ad Iehouam

Dram Israelis. Admitti itaque nequit, quod AUGUSTINVs, P. U. XXIV. ιn IV censet, ac si populus Israeliticus nulla idololatria hoc tempore commaculatus fuerit. Immo Idem innui videtur et XXII. . ubi legati Israelitarum ad Rubenitas, Gaditas & dimidiam tribum Manassae missi, cumque iis ob extructum ad ripas Iordanis altare expostulaturi, an res parua vobis, inquiunt, peccatum Pheoris, a quo

nondum ad hunc raque diem 'rgati sumu, re propter quod plua es inflicta coetui Lehouae ρ Hoc enim sibi velle videntur, nondum deesse, qui ab ista idololatria prorsus abhorreant, ob quam tamen poena grauissima Israelitae adsecti sint: quanquam alii de ignominiae macula, Israelitis ob istam idololatriam inusta, hoc capere malint. Nec praetermittendum hic. quod de altari illo ibidem commemoratur. FLAVIvs IOSEPHVs enim auctor est, Israel itas in suspicionem adductos, altare illud a Rubenitis, Gaditis, & dimidia tribu Manassae ideo erectum , ut alienotum Deorum cultum introducerent τantiquit. iudaic. Eb. V. cap. IV. Sed fallitur. Nec. enim eiusmodi quid ex scriptura colligas, sed hoc saltem, Israelitas existimasse. a transis Iordanensibus extructo altari tabernaculum & aram Dei, quae erant Silurite, relinqui, tanquam remota, nec ad se pertinentia, ob interiectum fluminis. Hinc illi motus: hinc illa expostulatio. Nee sine ratione. Potuisset enim, si ea mens trans- Iordanensium fuillet, grauissimum inde pemiciosissimumque oriri schisma. Hinc&, cum Israelitae percepissent, non sacrorum causa, aut vi a Deo vero djscederent, sed tantum memoriae & recordationis ergo, ut signum aliquod coniunctionis inter trans - Iordanentes & reliquos Israelitas extaret, ab illis altare hocce extructum, statim acquieverunt. Orationes ceteroquin, quas IosEPHus & legatis Israelitariam, de trans in Iordanensibus tribuit, a verosi militudine non prorsus abhorrent, lectuque dignae sunt; cons. & CHR. scΗΘ Nus, bibliothee. histor. Pet. testam. tom. II. pag. I. Deinceps, cum Iosea & seniores istius aetatis mortui essent, magis superstitio de idololatria erupit, occasionem praebente tolerantia gentium, quas ex Numinis praescriptoratirpare debuissent. Inter idola, quae tum Israelitae coluerunt, Dddddd x com

SEARCH

MENU NAVIGATION