Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

941쪽

PER. II. Α MOSE AD CHRISTUM

quietem secundam, quae sub Othoniele coepit, essi uxeruns XL anni; a quiete secunda, scilicet sub Othoniele, quae Iud. III. II. commemoratur. Usque ad quietem per Ehudem redditam, essi uxere Lxxx anni, Dd. III. yo. a quiete terrae tertia, scilicet sub Ehud usque ad liberationem & quietem per Deboram redditam, est uxere XL anni, Dd. V. yI. a quiete quarta, per Deboram scilicet parta, usque ad liberationem Gideonis, itidem emuxere xL anni, Ind. VIII. ay. Hinc itaque essicitur summa CC annorum, qui a quiete prima sub Iosua, usque ad pacem per Gideonem redditam, elapsi sunt. Λ morte autem Iosuae usque ad quietem per Gideonem partam CxC anni es- fluxerunt. His si addas annos ceterorum iudicum, qui usque ad Elipopulo Israelitico praefuerunt, scilicet HI Abimelechi, xxvi Tolae. xxv Iairi, vI Iephtae, VH Ebronis, x Elonis, viri Abdonis, xx Sim- sonis, & x qui a quiete per Gideonem reddita, usque ad regnum Λbimelechi essi uxere, rursius inde emergit summa CCXCIX annorum. qui cum ceteris epochae huius ad initium templi Salomonaei annis antea iam indicatis, itemque eum annis xL ab egressu populi Israelitici ex Aegypto,&x VII principatus Iosuae, summainessiciunt CCCC , Lxxx annorum. Sunt equidem nonnulli, qui cum FLAvio Io-sspilo, annos seruitutum ab annis, quibus iudices praefuerunt, distinguunt, de virosque seorsim numerant, dc quanquam hi ipsi quoque inter se non in omnibus consentiant, longe maior tamen inde exurgit annorum numerus, quam secundum nostram computandi rationem, cum iuxta nonnullos a morte Iosuae ad excessum Sim sonis elapsi sint CCCC x, iuxta alios CCCCXXIx, Ac rursus iuxta alios ccccxxxi anni. Favent huic sententiae, annos scilicet seruitutum, dc annos, quibus iudices populo Israelitico praesuerunt, seorsim

numerandos, HIERONYMUS F. CXXXII. aliique veterum, quam dc ex recentioribus defendunt DIONΥsIVS PETAVIus, in doctrin.t temporum, libr. IX. cap. XXXII. MEI.CHIOR CANus , locor. theol. bbr. XI. cap. V. NIC. ABRAMVS , in Pharo veter. testam. G. X. cap. V. aliique.

Et hi quidem id praecipue urgent, quod absonum sit, sub eo tempore, quo terra quieuille dicitur, etiam tempus belli de seruitutis comprehendere. Cum enim Israelitae aut bella gesserunt cum hostibus, aut dura seruitute oppressi sunt, non potest dici, quod terra

942쪽

quieuerit. Sed respondent, qui priorem sententiam defendunt , tempus belli & seruitutis a tempore pacis & quietis equidem distinguendum elia. sed annorum notatione quieti terrae apposita , quietis illius initium, non autem eius durationem denotari, ut adeo quιe- M.t, idem sit, ac quiescere coepit, quemadmodum Gen. V. Ja. genuit idem est, ac Ignere coepit. Sic, cum de uuiete sub Othoniele ud. III. II. dicitur, τ' quieuit terra annis quadraginta, non id innuitur, quod sub Othoniele terra quadraginta annis quieuerit, sed senstis est, quod a prima qui ree, quae Ig. XI. U. dc XIV. U. me. moratur, usque ad quietem per Othonielem redditam, effluxerint quadraginta anni, vel, quod perinde est, quod anno post quietem sub Iollia concessam quadragesimo, iterum superatis. Mesopotamensibus, sub Othoniele Israelitis quies reddita fuerit. Hi ne dc, cum additur : σ mortuus est Othoniel Mnaei sitivis, non ita hoc est intelli gendum, quod eodem anno quadragesimo mortuus sit, vel, quod mortuus sit, cum Israelitae sub eo quadraginta annis quietem habui Tent, sed, cum anno a prima quiete quadragesimo quies poto thonielem lsraelitis reddita fuisset, eo post aliquod temporis interuallum deinde mortuo, Israelitas iterum a Deo defecisse, & hinc Egloni Moabitarum regi traditos fuisse. Sie & de tertia quiete di

quod Ehud per totidem annos Israelitis praefuerit, id enim ab omni .ecie veri abhorret, sed quod tertia vice terra quiescere inceperit 3 eum a quiete per Othonielem reddita, usque ad hanc per Eliudem partam, anni octoginta eis uxissent. Eadem ratione in elligendum, quod Iud. V. 3ι. dicitur: quievit terra quadraginta a-u. Sensussiamque est , victo per Deburam & Bani kum Iabino Cananaeorum rege redditam Brael: tis iterum quietem, seu tetram denuo quic scere coeptile, idque anno qtiadragesimo, seu cum anni quadraginta a quiete per Eliadem parta, usque ad hane, elaps essent. Nec aliter se res habet, cum Dd. VIII. . dicitur: σ quieuit terra in diebus Gedeonis annis quadraginta. Iterum enim sensus est: & quiescere coepit terra, cum anni q. adraginta a quiete per Deboram & Bara kum parta, usque ad quietem redditam per Gi .leonem etfluxissent. eonf. IAC. YSSERIus, in cιrono'gia sacra cap. XII. σXIII. IV. θ.

943쪽

PER. II. Α MosE AD CHRIRTVM seqq. ubi & annos Octodeclin. quibus Israelitae a Philistaeis & Λmmonitis oppressi suisse dicuntur Iud. X. I. ad Iairi tempora. non autem ad sequentia reserenda esse, censet. Sed , quae nostra haede te sit sententia , constat, ex iis , quae supra ad s. X.diximus. Reliqua, quae sententiae hactenus expolitae, qua seruitutis & quietis interualla coniunguntur. Obiici solent, ita comparata sunt, ut haud dissicultet ad ea respondere liceat. Primo namque vrgUt, quod Iephta Ammonitis obiecerit, Israelitas urbes dc agros, quos illi repetebant. iam per annos CCC possedisse, cura tamen secundum nostrum calculum a tempore, quo Israelitae terram illam occuparunt, usque deam aetatem tantum Muxerint anni CC Lx Iv. Sed quid respondendum se, patet ex iis, quae hac de re itidem ad si. X. diximus. p vLvs PEZRoΝIus porro obiicit, multas a narchias seu interregna praecessisse seruitutes Israelitarum, quarum si habetur ratio. maisiorem inde oriturum annorum numerum, antιqu. temp. resiluta.

eap. VIII. Respondemus, anarchias quasdam intercessisse, non dis- fitemue, sed nihil obstat, quo minus sub illo temporis interuallo,

quod terrae quieti. aut iudicum praesed urae tribuitur, comprehendantur. Praecipuum vero inter ea, quae obiiciunt, momentum trahit locus A I. XIII. ao. ubi Paulus, cum ingressus Israelitarum in terram Canaan meminisset. εοὶ μετά τἀυτα , inquit, ως μικοσιοκ--σήκοντα ἔδωκε κυτάς εως-- π&φητου. Quadringentos scilicet 6c quinquaginta annos a dii tributione terrae

ad Samuelem usque essiuxisse, Paulus asserere videtur, unde longe maior, quam secundum nostram sententiam hactenus propositam, annorum exsergit numerus. Tantique nonnullis hocce dubium visum, ut pro τετίοις, τρι-οοσιοις legendum existimauerint. filii praeeunte C. VSIERIO Dc. m. Obseruarunt, in codice antiquct Alexandrino, qui in Anglia extat, ita legi: καυκληρονομησεν, άs- ὰ ν γηπάυτ- ώς ἐπM τετρω σ3οις, vi οπητήκοντα , νοὶ μετα-υ- ωωκε κροτοῖς. Quam lectionem eo magis nonnulli ample-Huntur, quod non tantum hac ratione omnis dissicultas eesset, sed quod eadem lectio etiam reperiatur inter diuersas lectiones, quas mouo testamento Parisis anno MDLXVIII graece a se excuso RORE Raetus setvis Vs subiiciendas curauit, consentientc quoque praeterversio4

944쪽

versionem vulgatam, codice quodam graeco alia Parisiis itidem ediisto. & a THEOD. BEZA, ad h. l. laudato, nec non manu scripto altero noui collegii apud Oxonienses, ut auctor est ussERIus, i. c. verum si vel maxime recepta lectio retineatur, salua tamen res erit, si modo ad Voces ταυτα dc mWrηκοπα, t 3 γιανὶ adhibeatur. Nulla enim rem opus erit transpositione, sed s enses hic erit: Posthare, quae statis quadringentorum re quinquaginta plin minin annorum gesta sunt, dedisiuae s. Ad praecedentia itaque, quae Perfr .sqq. Paulus dixerat. illud μοά ταυται reserendum erit, ut adeo illa numero illud temporis interuallum, quod a nato Isaaco ad occupationem & distributionem terrae Canaan essi uxit, comprehendatur. Ita temporum rati nes sibi constant. A nato namque Isaaco ad Iacobum, anni essiux runt in; a Iacobo nato ad introitum in Aegyptum CXxxὲ commorationis Ebraeorum in Aegypto anni numerantur CC x . ab exitu ver eorum ex Aegypto usque ad distribullonem terrae Canaan XL II. Quibus annis in summam redactis, prodeunt anni CCCCXLVII. h. e. circiter CCCC L , quia tres tantum ad numerum rotundum desunt. cons. IOAN. MILLIVS . ad Actor. XIII. ap. Plura autem hac de re praeter VSIERIvM, Ac. cis. dabunt ABRAH. CALOvIus, in praeloquio

Simsone, eo, quo diximus, modo, e medio sublato, Eli, primus ex Ithamaris stirpe summus sacerdos, iudicis

quoque munere iunctus est. Quo summam rerum tenente, haud exiguum ecclasia pariter ac respublica Ebraeorum damnum passa est. Praesertim postquam senior factus, sacrorum ministerium in filios transtulit; qui omnia pro lubitu designando, aequitatis iustitiaeque nullam habebant rationem, immo ipsum Numinis cultum flagitiis nefandis conspurcabant, connivente ad haec Eli, per nimiam indulgentiam ac lenitatem, & delictorum, quae filii commiseranli

945쪽

poenam in se quoque derivante. Numinis ideo iram I raelitae experti sunt, insigni clade a Philistaeis adsecti, capta quoque arca sederis.

Eli, qui summi saeerdotis pariterae iudicis munere fum' est, ex familia Ithamaris erat, filii Laronis. Id constat ex L parat. XXV. s. ubi Abimelechus Achitobi filius & pronepos Eli, ex posteris

Ithamaris suisse dicitur. Confirmat idem FLAv. Ios EPHus, antiquit. iud. bb. V. cap. XII.pag. m. δεε. ubi auctor est, post Phineasum, Elea- Earis filium, Aaronis nepotem, Abiezerum. Phineasi filium, summi facerdotis munere functum, quem in eadem dignitate exceperit Minceias, filius eius, a quo eandem oris, Boceiae filius, acceperit. Tum vero a stirpe Elea raris haecce dignitas ad stirpem Ithamaris transiit, dum Eli ad eandem peruenit. Qua id factum ratione, cum plurimi adhuc ex stirpe Elealaris superfuerint, non eonstat. Eo magis autem id mirandum, quod Deus Phinealo, Elea raris filio. perpetuum sacerdotium promiserat, Num. XXV. N. Probabile autem, non sine

nutu & auctoritate diuina hoe Lehim, sorte, quod posteri Eleazaris idololatria. aut aliis criminibus se indignos isto munere reddiderunt. Nec obstabat promissio diuina, ea quippe lege intelligenda, si modo Phinea si posteri ita se gesturi essent, ut seruare Deus hocce promi sum posset. Quare cum Sc Eli eiusque filii se indignos tam sublimi fastigio reddidissent, eodem itidem exciderunt, per Zadohum, quem Salomoh summum sacerdotem constituit, iterum ad Eleararis stirpem dignitate hacce translata; cons. quae supra ad 9 XXV. secti ius praecedentis, dicta sunt. Qui, Eli per vim summum sacerdotium

inuasisse, asserunt, audiendi non sunt, eum & nullo idoneo hoc euincere argumento queant, & ex iis etiam, quae mox dicenda sunt, refellantur. Quacunque itaque demum ratione ad summum sacerdotiuin Eli peruenerit, quacunque etiam ratione saetiim, ut idem iudicis quoque munere fungeretur, namque nec hoc liquet improbitate filiorum eius, dc ipsius conniventia nimia ac indulgentia factum, ut ipse pariter ac filii & omnes posteri eius, ultionem diui

nam, exemplo in omne aeuum memorando, experirentur. ImprO

bitas filiorum Eli describitur L Sam. II. Ia .seqq. Per summam enim

946쪽

impudentiam cum lacrificia offereb.minri ea non tam vindicabant sibi, quam rapiebant, quae illis non debebantur, non tantum auaritiam de intemperantiam, sed apertum Numinis contemtum hoe ipsis demonstrantes. Inde vero etiam contingebat, ut Israelitae a Iaeris Deo faciendis absterrerentur, totaque religis in conterritum adis duceretur. Idque scriptor sacer innuit, cum Pers II. peccatum Moissescentum, inquit, magnum fuit eo .im Domino , quia fissidebant homines, mun- offerre Domι no. Neque hic subsistebat istorum hominum petulantia. Sed mulieres etiam religionis causa ad taberis naculum confluentes constuprabant, omnem hac ratione Numinis cultum profanantes, omniumque ludibrio exponentes. Auctor est R. DAVID EI MCHI, ad h. l. nonnullos Ebraeorum, quod de filiorum

Eli cum mulieribus istis eoncubitu dicitur, άλληρονκῶς capere quibus vero ipse non suffragatur. Et reetissime quidem. Ista filio. rum suorum facinora cum Eli, admodum iam senex, audiret, eos equi lem inerepuit, sed, inim grauiori acriorique animaduersione in eos uti debuisset, quippe qui iam ad extremum impietatis gradum progressi erant, intempestiua ista lenitate ipsemet Numinis iram in te prouocauit. In sermone, qua illos increpuit, id praetermitten.

dum non est, quod dicit: si quis in alium peccarit, 'n- ,haiud bιt eum Devis vel, ut alii volunt, magistrat su, sed ,st quis delia querit in Lehouum, quis pro illo orabis P Vocem in priori membro chaldaeus interpres de iudice accipit, quem & plerique

Ebraeorum sequuntur, quibus etiam versio germanica B. LvTHERI suffragatur. At alii de Deo ipso eam vocem intelligunt, ut Lm interpretes , qui & reliqua prioris membri verba ita reddunt, ut a textu ebraeo prorsiis diseedante ἐαν αμαρτανων ἀμάρτη ἀνηρῶν φ ,-πτοσέυξοντιμ UZτερ αυῶ πέος κυνον. Nec multo meialius vulgatus : si peccauerit ν, ιn pirum, placara eipotest Deus. Sed ut hae ratione vox I 'N recte quidem per Deus Vertitur, ita, quo pacto reliqua cum textu ebraeo conciliari queant, non Videos Vox

enim ebraea ,,n nec intercedere, necplacare significat, sed iudicare, saltem hoc loco nihil aliud significare potest. SEBAST. SCIIMIDIus , accuratius textui ebraeo insistens, nihilo secius illis ac dit, qui hiepet 'nis Deum intelligunt, sensumque horum verborum hune Raa ara 2 . esse

947쪽

Detu : ergo, si Iehouae mecaueris vir, quis intercedet pro eo δ fit mihi cuncta planius rectiusque procedere videntur , si vocem: ri,M de iudice seu magistratu capiamus. Tum enim sensus est: si quis alium hominem laesit, & propterea in ius vocetur , auctorsetate & sententia iudicis litem finiri, in qua & laeso acquiestendumst; at aliter rem se habere, si quis Deum immortalem & praepotentem laeserit, cuius iram, si is, qui eum laesit, non respuerit, ne. mo sistere queata coni IOANNES CLERICus, ad h. l. Filii autem Eli patris admonitionem insuper habentes, in sua strenue pergebant improbitate. Quare scriptor saeer addit: Nee tamen ausculsarunt

fert: quia voluit Dominin occidere eos; quemadmodum & in interpretes particulam ' per o ri vertunt. Λmplectuntur hane inaterpretationem ambabus, quod aiunt, manibus resormatae ecclesiae doctores, qui inde concludunt, quod filii Eli patri non obediuerint, nee vitam moresque riuuauerint, id a decreto diuino, secundum quod illis pereundum fuerit, riouenire. Id vero cum non tantum' tum admodum sit, sed aliis etiam seripturae Iocis, quae omnem peccati culpam a Deo remouent, aperte repugnet, haud sine ratione alii haec verba paulo aliter explicanda censuerunt. Io. TARNOVIVS, in exercitationibus biblicis ad h. l. particulam ra vertit per quamuis, ut sensis sit: non obediuerunt vicistinentis, quamuis Domιnus eos rellet interficere- SEzRST. SCHMIDIVS particulam ra equidem, per quod veritit, sed ut sensus sit: at non ausultauerunt rari patris sui, seu non crediderunt patri suo, iis dιcenti quod Deus istos rebi inrescere. Quae explicatio ut facile admitti potest,& ingenii laude se commendat , quemadmodum nec prior illa IOAN. TARNovII est prorsus co temnenda, ita planius tamen & hic mihi rem expedire videntur, qui particulam V consecutiae . seu illative accipiunt, Ac per propter aut ideo, aut simili ratione vertunt. Ita omnis dissicultas tollitur. Hanc etiain particulae istius significat item non infrequentem esse

948쪽

THEOD. HAC SPANII, pro sententia contraria militantis, respondet.

Nulla itaque eum superesset spes, fore, ut filii Eli mores mut rent , prophetam Deus ad Eli misit, qui poenam, quae ipsum eiusque filios maneret, posterorumque simul eius fata, illi indie

vet. Per e N νirum Dei enim ut prophetam intellia gaiariis, par est. Hominem, non angeIum suisse, recte iam obse uatum AVGvsΥINo, de eluit. Deιhbr. XVII. cap. V. Ethanam, S muelis patrem, huncce prophetam suisse, Ebraeorum quorundam νspeciathn R. fAL. IARCHI est lententia, quemadmodum alii, Phinea. sum fuisse, contendunt, quod non adeo absonum esse putat R. LEVI 2EN GERs . Sed, quam haec sine omni fundamento dieantur, per se pater. Et si Phineas adhuc vixit, cui Eli fuit summus saceris dos Quis vero credat. eo tempore Phineam adhue in visus suisse tLiceat nobis ignorare. quis ille propheta fuerit, eum sacro scriptori visum fuerit, nomen eius non prodere. Per huncce prophetam Deus initio commemorat, qua rationa gentem Aaronis ex omnibus Israelitis elegerie, ut faeerdotio fungeretur, quo tamen Eli eiusquΦ filii tam improbe se gerendo, se indignos reddiderint. Exprobrastum ei nimiam erga filios indulgentiam, & sacerdotium, quod Illi maris posteris promisisset, ab iis iterum austerendum comminatur. Quando hoc factum, ut Ithamaris posteris sacerdotium Deu promi sitit, non constat ; etsi saeile intelligatur, tum illud haud dubio eo Πgilse, cum Eleazaris posteri magnis peccatis ea dignitate se indignoa reddidistento Interim recte hinc colligitur, nutu &auctoritate d uina sacerdotium transiisse ad. Ithamaridari nee Eli vi illud ad se rapuisse, ut antea obseruauimust. Fore itaque, porro dicit, ut excindat bra ilium eius , s Machium damin patris eius. Qua voce robur famialiae, quod in iuuenibus situm erat, intelligitur. Vnde sine ratione nonnulli pro δὲ ' brachium, semen legunt, etsi eadem rationet Iegisse videantur Lxx interpretes, hanc vocem reddentes per σπερμα. Explieat enim hoc ipse pmpheta, dum fore dictae, ut omnes polleri Eli in aetate virili moriantur, nee quisquam ad senectutem perueniat: saeerdotium autem summum ad alios transferendum iterum diserte innuit, quod tempore Salamonis in Zadoko factum, itidem antea iam Oblaruauimus. Signum denique, undo certo haec eue

949쪽

tuta cognoscere posset . hoc ei constituit , quod ambo eius filii Hophni & Phineas uno die morituri sint. Similia Deus dc per Samuelem puerum, qui ministri vicibus in tabernaculo sancto fungebatur, Eli eiusque filiis praedixit. I. Sam. III. lo.sequ. Mox etiam euentus hisce praedictionibus respondit. Exorto enim inter Philistaeos & Israelitas bello, ex proelio. quod committebatur, hi inse.

riores discesserunt, quatuor millibus virorum amissis. Causa & ocis easio belli non memoratur. At vix dubitandum videtur, quin Phi. listaei insolentia sua & tyrannide, Israelitis necessitatem arma capieri di, imposuerint. Clade accepta, cum in castra se recepissent, seniores, cur ω, inquiunt, Maee Dominus percussit eoram Pisiaestinust Quibus verbis non tantum innuere videntur, se hactenus feliciter eontra Philistaeos rem gessisse, ita, ut hi Israelitas non multum Iacessere ausi sint, sed & cum Deo velut expostulant, nullam in se tausam esse existimantes, cur Deus permiserit, ut ab hostibus caederenis

tur. Quo ipso ut recte quidem agnoscunt, diuinitus id sibi conti. gisse, ita stultam arrogantiam & hypocrisin produnt. Si enim peccata varia ab Israelitis commissa, si sacerdotum. speciatim filiorum Eli nequitiam & improbitatem expendere voluissent, causam inflicti a Deo vulneris facile inuenire potuissent. Magna itaque fiducia Siluntem mittunt, aream sederis inde arcessentes, ac si ii essent, iaquorum gratiam Deus statim miracula edere deberet. Eos & hae in re peccasse, nec rectius egisse Eli, dum consensit, ut aream in castra trans serrent, dubitandum non est. Hoc enim sine expresso Numinis mandato fieri non debuisset: quod semper accessit, quoties areae huius aliquis in bello usus fuit. Fueritne ipsa arca sederis, an alia quaedam, in qua fragmenta tabularum legis csnseruabantur, quae Ebraeorum quorundam est sententia, deinceps ad g. XIV. exopediemus. Magno quidem gaudio & ingenti clamore arca ita eastris Israelitarum excepta: Philistaeis quoque hinc metus incussus est. At cum animis resumtis ad proelium redirent, in fugam eonversi magnaque clade adsecti sunt Ebraei; arca insuper capta.

filiisque Eli occisis. Ea vero eum Eli nuntiarentur, ad cetera qui dem immotus, cum arcam sederis captam audiret, e sella, in qua sedcbat, retrorsum cecidit, animamque exspirauit , anno aetatu

950쪽

SECT. II. Α I SUA AD SAMUELEM. nonagesimo Octauo, cum per annos quadraginta iudicis munere in populo ebraeo functus estet, L Sam. IV. N. π ry. Qui alias hic numerorum rationes ineunt, sine ratione a textu ebraeo discedunt. cons CHRIsTIANUS SCHO 'ANVs , biblioth. bist. Der. vet. tes. tom. n. pag. Fay. Philistaei autem, ob arcam, quam secum habuerunt, foderis, magnis a Deo adfecti sunt calamitatibus, donec eam Isra litis restituerent. Quod qua ratione factum sit, ex L Sam. V. comstat ; diceturque hac de re adhuc aliquid in sequentibus.

Nobilitarunt hocce temporis interuallum viri insignes, maximisque virtutibus conspicui, Iosia, de quo antea dictum, Calebus, Iephta, Simson, aliique, quorum nonnulli Christi seruatoris typum exhibuerunt, ne quid nunc de Phinea, ceterisque summis facerdotibus dicamus. Addenda his est semina, sexus sui ornamentum singulare, Rutha, quae suae virtutis vel hoc ipso praemium amplissimum consecuta est, quod peculiari libro memoria eius ad omnem posteritatem est propagata.

g. I. ad VI. De hisce itidem, quae maxime memoratu digna sunt, iam

in artecedentibus attigimus. Reliqua ex libro Iositae & iudicum coinstant. In compendio qui vitam illorum Iegere cupit, lexicon n strum historicum νniuersale, voci Caleb. se. adeat.' ' Hoc passim theologi , dc scripturae interpretes ostendunr. Ioseam pariter ac Simsonem Christi typum suilse, applicati ne facta demonstrat THOMAs TAILORIus, in Christo reuelato cap. VIII. Tu. pag. v.fρο- Nomina summorum sacerdotum post Phineam ad Eli usque sibi inuleem succedentium, iam ad D praecedentem ex FLAU. IOSEPHO commemorauimus. Illud saltem addendum, nomina illorum a IO-S2PHO minus aecurate exprimi, ut ex L ral. VLFI. ubi Eleazaris posteri commemorantur, constat. Qui enim Ios Ho ΛbieZer au-ι disi

SEARCH

MENU NAVIGATION