Ioan. Francisci Buddei ... Historia ecclesiastica veteris Testamenti ab orbe condito vsque ad Christum natum variis observationibus illustrata 1

발행: 1719년

분량: 1127페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

951쪽

dit, ibi Abishua vocatur, & pro Boceias, Bucci pro Gai, Vari vel Vsiponitur. I inmo. an omnino huic I EPHI relationi fides adhibenda tdubitari posset. Certei etsi viri antea memorati L. Rar. n. t. inter posteros Eleazaris & Phineae numerentur, non tamen, eos pontificatullinctos, dicitur. Suntque omnino, qui Phineae statim Eli succes.sisse, autumant: quanquam & haec sententia sua dissicultate non careat. Legendus hae de re IOAN. SEL ENus, de successis pontificat. . Ebraeor. lib. I. cap. II. 8.rg. IoΤ. Tum ob alias virtutes, tum maxime ob constantiam sinistularem fidemque erga socrum Naenii demonstratam, Rutha celeiaratur. Cumque illam post mariti & filiorum mortem, relictis patriis laribus, atque cognatis, in terram Canaan secuta esset, sapientereuncta dispensante Numine, factum est, ut Boas Salmonis filius illam in matrimonium duceret, unde facta est mater Obedi, qui auus fisit Davidis. Estque vero haud absimile. libellum. cui nomen dedit, non tam, ut insignis mulieris virtus posteris commendaretur, quam ut familiae Dauidicae series de ordo ubi constaret, litteris mandatum. In hae ipsa vero g ealogia haud leue inde oritur dubium . quod secundum libri huius auctorem a Salmone usque ad Dauidis nati citatem, eomputato Salmone, quatuor intercesserint generationes, Salis

monis, Boasi, Obedi, de Ilai, qui suit pater Dauidis, eum ab ingressit

Israelitarum in terram Canaan, quo tempore Salmon vixit, usque ad natales Dauidis, Guxerint anni CCCLHI. Videtur namque parum verosimile, isti temporis interuallo quatuor tantum respondere generationes. Unde diuersas iterum vias viri docti. ut hinc se expedirent, ingressi sunt, ut videre licet apud M. aENED. CARPEovIvM. in collegio Olbinico - MM. in tib. MN pag. a a. seqq.. Nonnulli, ut ceteras sententias taceam, temporum non constare sibi rationes, aris bitrati sunt, nisi praetermissos nonnullos a scriptore sacru inter Boaeti progeaeitores statuamus. Immo sunt. qui tres eiusdem no ianis Boagi statuunt, quorum primus Salmonis filius, alter nepos, tertius pronepos, dc Obedi pater fuerit. Verum ita dicendum fuerit, auctorem istius genealogiae parum ea in re versatum, aut tem porum iniuria, aliisve de causis, duo haecce nomina ex scriptura sacra intercidisset. Quod eiusmodi est, ut neutrum temere sit afferendum. Rectius

952쪽

Rectius itaque mea opinione sentiunt, qui Salmonem eiusque posteros longaevos admodum statuunt, & unumquemque illorum centesimum iam aetatis annum supergressum, cum filium hic memoratum gigneret. Nimirum, si ponamus , Rachabam, annos circiter LX natam, quadragesimo quidem secundo post ingressum Israelitarum in terram Canaan. Salmoni peperisse Boarum, hunc vero anno aetatis suae centesimo secundo genuisse ex Rutha Obedum, Obedum autem Isai anno aetatis centesimo undecimo, & hunc eodem aetatis anno Dauidem ἔresultabit inde ille annorum numerus, qui ab ingressu in terram Canaan , usque ad natiuitatem Dauidis, effluxerunt. Minus equidem frequens, fateor, haud dubio iam ea aetate fuit, ut vir centesimum aetatis annum supergressus liberos gigneret, planeque sngulare quid censeri debet, quod tres quatuorue iusto ordine sibi succedentes idem fecerint; quemadmodum nec quotidianum prosecto erat, ut mulier, sexaginta iam annos nata, pareret; nihilo secius eiusmodi hoc est, ut

sine miraculo etiam fieri potuerit, eoque minus, quin factum sit . dubitandum, quia haud obscure scriptura sacra id innuit. cons. Ἀα

harm. euangel. lib. I. cap. III. ABR. CALovIus , ad Ruth. IV. tr. Qu tempore, quae in libro . cui a Rutha nomen, narrantur, contigerint.

non satis liquet. Scriptor enim sacer generatim saltem dicitet -- UDU ' 'I in diebus iudicare iudices. hoc est, eo tempore, quo iudices ius dicebant. Ebraeorum quidam doctores hoc ita capiunt, ac si tempus designetur, quo iudices ipsi vel a Deo, vel a populo iudicati sint, eo quod nimirum suo officio non recte lancti sint. Quod ingenium plane rabbinicum sapit. cons. IΟΑΝ.

AENED. CARPZovIus, in collog. rabbinico bibl. in libr. Ruth, ad cap. L. Per . t. pag. Ja. Perperam quoque vulgatus interpres haec verba reddit: in diebus unius iudicis, ut iam ab aliis ostentum. FLAU. I. svpi ius haec resert ad tempora Eli, antiquit. inae fur. I . c.F n.

AvGusTINus , ad principium regum, libr. V. de doctrina christian. eap. VIII. Alii aliter. Quodsi vero admittamus, quae antea de annis progenitorum Dauidis diximus, Boarum anno post fingressum in terram Canaan quadragesimo secundo ex Rachaba genitum, eundem qua anno aetatis centesimo secundo ex Rutha suscepisse obe

953쪽

dum, non multum a Vero aberrabunt, qui, hoc circa tempus Ehudi aut Samgaris contigisse, arbitrantur; cons. IO. HEN R. uEIDEG Rus, in enchirad. bibl. hb. I. cap. IX. pag. Mo. De libro , qui a Rutha nomen habet, & quando scriptus sit, deinceps dicemus.

g. XIV. Religionis, do strinaeque catholicae, non alia hoc tempore ratio fuit, quam sub Mose. Idemque de cultu Numinis externo censendum. Tabernaculum, in quo sacra publica peragebantur, quod initio circumferebatur, deinde certis locis, ut Gilgal ac Siloli, ad tempus adfixum fuit. Reliqua ex praescripto legum Mosaicarum peragebantur, a quibus si quis discedebat, hoc extra ordinem fieri censebatur. η. Quaenam verae religionis sub Mose ratio fuerit, in compendio ostensum foct. praeced. g. XXXI. Summa consistit in fide in Messiam, quae, ut diuinitatem Messiae, ita &personarum in una e sentia diuina pluralitatem, supponit. Et huius quidem doctrinae in hocce quoque temporis interuallo documenta illustria extant, ex quibus praecipua paucis attingemus. Memorabilis est ad paritio tua Ioseae facta, cum ad urbem Hierichuntem adpropinquaret, Ios. Vis vers. II. I . Per virum illum, quem coram se stantem, manuquestrictum tenentem gladium Iosua vidit, angelum, at creatum, non tantum Ebraeorum doctores , sed ex christianis Romanenses, Sociniquoque assectae, & alii, intelligunt; & nonnulli quidem Michaelem, populi iudaici praefectum, ex D.rn. X. a . quibus & HVGO GROTIVS, ad h. L si iis agatur; cons. ANDREAS MAIIus , ad h. L itemque LVDOVICUS DE DIE v, ad h. l. Cumque Iosua quaesiverit: an nostras es, num hosium ' ideo id factum putant, quod dubitaret, essetne angelus tutelaris Israelitarum, an Cananaeorum At longe verosimilius, initio nesciuisse Ioseam, num angelus esset, quem videbat: cumque subito illi se offerret, dubitabat, essetne aliquis ex hostibus, an ex Israelitis t Mox vero agnoscebat, angelum este, sed increatum illumν - - isiligo Oste

954쪽

sEG. II. A IOSVA AD SAMUELEM.tum, qui ipse Deus, seu filius Dei est. Et istum quidem, non creatum angelum hic intelligi, constat, quia cap. VI. vers t. diserte rara vocatur. Qui enim ibidem ad Iosuam loquitur, eundem adhuc angelum seu ducem exercitus Iehouae esse, iam supra ad , II. huius sectionis luculenter euicimus. Praeterea, dum vir ille, seu angelus, se ducem exercitus Iehouae vocat, illum se esse indicat, qui Israelitis

datus erat, ut eos in terram Canaan introduceret, Exod. XXIII. as.

XXXIII a. quem non alium, quam filium Dei esse, itidem supra iam euicimus. Accessit, quod Iosua angelum istum adorasse dicatur, quemadmodum & mandatis eius obsequi se paratum ostendebat, itemque quod calceos exuere iussus sit, quod ob angeli istius prae. sentiam locus ille sanctus censeretur, Ios. V. V. t . Quae omnia profecto ita comparata sunt, ut de cultu mere ciuili capi nequeant,

adeoque nec angelo creato conueniunt 3 Cons ABR. CALDUIVS, ad

Nec minus memorabile est, quod lo sua in selenni illa sederis inter Deum & Israelitas restauratione populum hunc in modum alloquatur : non poteritis tolere Iehou.rm, quia N Nemp 'n'N Dii sancti ille, cap. XXIV. N. Non fine ratione fieri, ut vox 'I,N in multitudinis numero de Deo uno adhibeatur, idque eo magis, quod

numero singulari non careat, aliis iam obseruatum. Cum vero inis super dc verba, & adiectiva pluralis numeri, cum eodem construuntur, ut B l. itemque Deut. V. 26. Ierem. X. ro. alibique, id profecto non aliam ob causam, quam ad peris narum in una euentia pluralitatem demonstrandam fieri. manuestum est; conL IA B. ALTINGIVS, d Fere. IV. hept. VII. opp. tom. V. pag. aoδ. & SAL. DEΥLINGIVS , obsee v. Dc .part. II. obsiem. II. pag. Ia. II. Speciatim ex Iosuae verbis idem demonstrari polle, AER. CALov Ius ad h. l. euincit, ubi de ad rationes

secus sentientium respondet. In libro iudicum increati istius angeli, seu filii Dei, itidem passim iniicitur mentio. Sic angelus ille, qui Gilgale ad locum, qui deinceps Bochim dictus est, aicendit, Israeis litas, quod mandatis diuinis morem non gessissent, reprehensiti rus, non alius, quam increatus ille, seu filius Dei, esse potuit, cum diserte sibi tribuat, quod populum ebraeum ex Aegypto eduxerit, dc in terram Canaan introduxerit, immo, quod maius adhuc est, quod fe-

955쪽

dus cum patribus illorum pepigerit, Iud. II. r. Haec enim vero solius Dei esse, nemo non intelligit. Pari ratione, qui Gideoni arparuit, non alius, quam idem angelus increatus fuit; Iad. VI. N. seqq. Namque, qui Pers ia. angelus dicitur, diserte vers. I . vocatur, idemque vers. IL Gideoni auxilium aduersus hostes promi tit, immo miraculo edito, se reuera Deum demonstrauit, cui etiam

ceu Deo Gideon sacrifici uin obtulit, pers. N. seqq. Nec aliter det angelo, qui Simisnis parentibus apparuit, existimandum, Lud. XIII. I. seqq. Praeterquam enim. quod ipse Manoach cum uxore diserte profiteatur, se Deum vidissse, νers aa. ipse angelus nomen situm mirabile esse, asserit vers. ιδ. indicans, se eum esse, qui mirabilia patrare queat, quod profecto totius Dei est. Conferenda, quae supra ad s. XI. huius sectionis, hae de re dicta sunt. Iam, si quaeramus, quem in finem toties filius Dei, seu angelus ille increatus . se manufestaverit, nihil aptius responderi potest, quam ideo hoc factum, ut omnes tutelligerent. eum esse eaput ecclesiae, perque eum omnibus hominibus viam ad salutem patere. Et ex hocce verae religionis capite summo reliqua facile derivari possunt. Unicum addo: cum Iosua ad Achanem dixit: fili, dagoriam Domino, Deo Israelis, IV VLTPers N. non inepte hinc colligit HvGO GROTres, spem aliquam de animarum permansione post mortem his verbis indicari. num aliaste, inquit, adductus hic homo es. ut crimen evitiae faterem PΛt quod idem ex mente Iudaeorum , non sine approbatione addit, confessone re morte eraminum talium veniam a Deo impetrari, id admitti nequit. Solam enim poenitentiam, quae sine fide in Messam esse nequit, requiri, ut homo cum Deo reconcilietur, & aliunde constat,& variis exemplis ex hoc ipse, in quo versamur, temporis intervallo, probari pollet, si his diutius 1mmorari consultum duc

remus.

Cum in cultu Numinis externo loci cum primis haberi ratio soleat, de tabernaculo primo obseruamus, illid sub Iosua Silante constitutum fuisse, Ios XVIII. t. Haud dubio enim antea Giugale fuit, cum Iosua ibi castra haberet. Siluntem illud ob loci

amoenitatem translatum, FLAv. IOSEPtius existimat; sum ηδειον γαρ

Diui recu

956쪽

amoenitatem , donec templum aedificari, res Israel tarum paterentur santiquιt. iud. bbr. V. cap. V. Quae ratio licet aliis accedere potue-

Iit, mihi tamen ideo hoc praecipue factum videtur, quod Siloh urbs fere in media Cananaea sita ellet, adeoque a singulis tribubus commode adiri posset. Accedebat, quod sita esset in tribu Ephraim, ex qua & Iosua erat, qui haud dubio se nimis a tabernaculo diuelli noluit. Quod Silunte tabernacuIum fuerit, etiam VAU. LXXVIII. do.& Ierem. VII. ι . indicatur. Nonnulli & huc reserunt sestum, ruod quotannis Silunte celebrari solitum fuerit. Ad. XXI. ιρ. atque estum tabernaculorum intelligunt. Sed cum in sello eiusmodi totius populi Israe Iitici, magnus hominum ex omnibus tribubus haud dubio fuerit confluxus, raptus puellarum Silunt inarum a Beniaminitis commode peragi non potuit let. Probabilius itaque, festum alia quod Siluntinae urbi proprium intelligi. Tabernaculum deinceps Nobi, quae urbs fuit sacerdotalis, L. Sim. XXI. r. seqq. dc tandem Gibeone fuisse, constat, donee templum a Salomone extructum esset. II. Chron. LI. fere. Si Ebraeorum magistris credendum, Gil-gale lait annis x Iv, Silunte CCC Liax , Nobi xuI, & Gibeone tandem L.

vid. R. Mos. MAIMONIDES. tradi. desanctuar. cap. I. f. II. R. GEDALIAssin schastae hac ab. pq V. Arcam sederis aliquando a tabernaculo abfuisse, cum a Philistaeis capta esset, iam supra ad s. XII. dictum. Nonnulli equidem ex Ebraeorum doctoribus non eam arcam, quae in sancto sanctorum fuit, sed aliam quandam a Philistaeis captam asserunt, sed sine ratione, ut ex eiusdem gentis doctoribus obseruat

dem locum, quas. VI. pag. Πι. seqq. Nec probari potest, quod nonnulli Ebraeorum magistri de duplici arca, altera in sanctuario

conteruanda, a Itera in bellum deducenda, tradunt; cons. IOANNES RVATOR FIus , de arca sederis exerrit. I. cap. III. pag. 3a. steqq. Cum autem apud Philistaeos esset, non uno documento Deus, eam sacram sibique consecratam esse, demonstrauit. Dagonis enim idolum, in cuius aede eam col locatierant, primo collapsum in terra coram arca, deinde omnino capite manibusque truncatum, inuenerunt. Terram muribus adflixit Deus, hominesque haemorroidibus punivit. I. S. ι--ec V. Asqq. Vox E , DP equidem diuersimodo ab interpretibus

957쪽

redditur. HIERONYMus namque reddit: in secreti ae parte natium. cui&alii adstipulantur. FLAv. IosEPHus habet: το τῆς δυσεντευας ac si dysenteria laboraueritu; alii aliter. Sed praeferenda est illorum sententia, qui per π, V m.rrucas, seu b.remorroides inistelligunt. Vid. SAM. BOCHARTus , hieror. Part. I. M. II. tarp. XXXVI. qui &, quantam mures agrestes regionibus adserant calamitatem, ostendit sib. III. cap. XXXIV. Ceterum , cum non tantum Asdodi, ubi primum arca suit, sed & Gathi atque Ehrone per quas quidem urbes aream sederis circumferre Philistaei consultum duxerunt, eadem ratione vim suam demonstrasset Deus, adeo. ut plurimi Platis listaeorum ex haemorroidibus perirent, ex consilio sacerdotum atque vatum, eam tandem ad Israelitas mittere decreuerunt. Iidemque sacerdotes illis auctores fuerunt, ut donarium adderent, quinque scilicet mariscas aureas, totidemque aureos mures. In quam eos senistentiam non sine Numinis quadam directione ingressos, existimo. Qui enim, ex diaboli suggestione hocce consilium profectum, existimant, fidem non merentur. Quorsum donaria isti venerint, non eonstat. Probabile autem, ea apud arcam fuisse seruata. Plaustro deinceps arcam cum donariis capsae inclusis imposuerunt, cui duas iuuencas Lustantes, iugique hactenus expertes iunxerunt. Hae enim s recta via Bethsemesum versius ingrederentur, documentum inde capturi erant , a Deo ob arcam hasce plagas sibi immissas. Id enim vix sine miraculo fieri poterat. Interim cum ita res euenisisset, nullus amplius Philistaeis de causa suae adflictionis dubitandi supererat locus. Eo in loco, ubi substiterat arca, duae istae vaccae, conscissis hunc in finem plaustri lignis , Deo in sacrificium oblatae sunt, a sacerdotibus scilicet Bethsemel ensibus, ut credibile est, non

autem a Philistaeorum principibus, ut nonnulli apud R. DAU. XIM CHI, ad h. f. existimant. Hoc vero sacrificium eum extraordinarium fuerit, mirum non est, leges Mosaicas de sacrificiis non adeo accurate in eo fuisse obseruatas. Bethsemestae autem, qui alia adhue sacrificia obtulerant, cum intempestiuae suae curiositatis, parum reuerenter, parumque religiose arcam intuentes, poenam grauistimam dedissent, arca Kiriath-iearimum in domum Abinadabi translata est,

ubi & ad Dauidis usque tempora permansit. Et ista quidem de ta

958쪽

hernaculo & arca sederis hic obteruanda fuerunt. Cum vero deinde Onagogae locis sacris annumeratae sint, an istae iam hocce temporis interuallo fuerint i quaeri solet. Assirmant illud, & synagogarum

Originem a tempore, quo Israelitae rerum suarum sedes in Cananaea fixerunt, repetendam, contendunt BONAVENTURA CORNELIVsBIRTRAMUS, de re pubi. Ebr. cap. XV. Io. LIGΤFOOTvS, VP. tom. ιPag. ZI. ED VARDUS sTILLINGFLEET, Orig. sacrar. Γbr. II. cap. IV. s. IV. aliique, eum primis & vir clarissimus MELCHIOR LEIDEΚΚERVS,

qui variis rationibus pro hacce sententia phgnat , de repub Esraeo . tom. L. tib. VIII. cap. V. pag. Iar. Negant contra , & synagogarum originem vel ad captiuitatem Babylonicam, vel omnino ad reditum populi iudaici ex ista captiuitate, referendam censent CAROLUS SIGONIVS , de reptibi. EM. 5b. II. cap. VIII. CAMPEGIvs VITRINGA, de δελ- nagoga Peteri M. LEart. II. cap. LI. & alii. Id certum, diserte synagogarum in hocce temporis interuallo nullam mentionem fieri. Sacerdotum equidem & Levitarum ossicium fuit, erudire Israelitas in iis, quae ad religionem ac cultum Numinis spectant. Eo vero, an ista aetate ita, ut decet, functi sint, non conflat, immo ob inualescentem saepius idololatriam, morumque eorruptionem maximam, fere dubites. Nec euictum, si eodem functi sint, non aba ratione,

quam in synagogis hoc fieri potuisse. Interim religio utcunque conseruari & propagari potuit, etiamsi non fuerint synagogae. Dubium non est, quin patres quidam familias, qui pietate & virtute pollebant, & liberos, & reliquos ad familiam suam pertinentes diligenter erudiuerint. & rerum diuinarum cognitione impleuerint. Quae vir doctissimus, MELCHIOR LEIDEΚΚERus, adfert, nondum,mςa opinione, rem extra dubium ponunt. Sed liceat hic unicuique, quam velit, eligere sententiam. Inter actiones sacras, ut nunc reliqua persequamur, quibus cultus externus Numinis peragebatur, eminent

sacrificia. De quibus hie saltem obseruandum, quod ex lege Mosaica non alibi, quam in taberuaculo, offerri debuerint. Interam cono stat, iussu Numinis, aut ob causas grauissimas, in hocce temporis i ternatio ea & alibi oblata. Ne quid enim de Bethsemesitarum sacrificio, cuius antea iniecta mentio, dicam, patet id exemplo sacrificii a GL

959쪽

a Gideone oblati. Dd. VI. N. De sacrificio enim, non de epulo, quae ibi dicuntur. intelligent i esse. cum AvGUsTINO &ΥHEODORETO recte plerique interpretes censent, etsi HvGO GROTIus, ad h. l. secus sentiat. De Manoah, Simsonis patre. quod eo in loco, ubi angeliis Domini ei apparuit, sacrificium obtulerit, res dubio caret, constatque ex Iud. XIII. N. Haee praeter ordinem fiebant, nec . Ob allatas iam

rationes, vituperanda erant. Interim inde constat, cultum externum

tabernaculo non tam stricte alligatum fuisse, ut non aliquando alibi eundem peragere fas fuerit. Denique quod ad personas sacras attinet, de summis sacerdotibus, eorumque in hoc ee temporis interis uallo successione, iam antea dictum. De reliquis nihil memoratu dignum occurrit. De Nethinaeis saltem obseruandum, eorum hoe intuitu originem ex hoe temporis interuallo repeti posse, quod ex Gibeonitis fuerint, quos ad opera seruilia, eo quod ab iis deceptus esset, Iosuam damnasse, ex supra dictis constat. Ita enim eum aliis& Ebraeorum magistri sentiunt. Nec refragari hisee, animus est, e si non dubitem, quin & alii ex aliis nationibus serui dei neeps aeincesserint. Nethinim autem dicti sunt a Iria , quia dati & hoe ipso destinati erant, ad ministeria infima populi Israelitici & tabernaculi. IV IX. ar. amuis hocce nomen post hanc aetatem demum oristum sit, eum hactenus Gibeonitae vocati sint. Ossicium illorum erat . caedere ligna,& haurire ac adferre aquam, quod vilissimi moris talium in gente ebraea praestare solebant. Λ Davide & principibus populi ad inmiserium Levitarum dati di euntur, Esr. VIII. as.

Tam abiecti autem erant apud Israelitas, ut Mosss MAIMONIDEs eos eodem cum spuriis loco habeat, &, Israelim matrimonium cum iis inire nefas fuisse, contendat, tract. I choth cap. I. num. VII. con L& MELcHIOR LEIDEX ERVs, de republ. Ebr. rom. L. fibr. X. c. p. V. pag. 1M. Romanenses hic more suo lepidi sunt. Vt enim in Nethinaeissubdiaconos vid. CAROLVI SIGONIVs, de republ. Ebraeor. bb. V

cap. VII. ita in Gnaeis monachos sibi inuenisse visi sunt. Sed hac de re deinceps ad s. XVI. quaedam obseruabimus.

960쪽

L XU. Nec in matrimonio, statuque domestico, si leges moresque receptos spectes, quidquam immutatum. Ad regimen autem ciuile quod attinet, post Iosuam, iudices magistratus supremi munere, salua theocratia, iunctos,ex hactenus dictis constat. Hic autem Vt extraordinarius erat magistratus, nec perpetua siiccessione continuandus, ita a regia dignitate plane diuersus.

Polygamiae, a Deo in geate Israelitica toleratae, exempIa quaedam atque vestigia in hocce quoque temporis interuallo occurrunt. Sic de Gideone, quod multas habuerit νmres, ex quibus LX filios susceperat, diserte dicitue, Lud. VIII. Ist. Praeterea cum de

Iairo dicitur, quod triginta habuerit filios, Lud. x. & de Ebrone, quod itidem triginta filios totidemque filias habuerit, Lud. XIL p. itemque de Λbdone, quod quadraginta filiorum pater fuerit, DLXII. 1 . probabile, hos omnes plures una habuisse uxores. Nee d fuisse eo tempore, qui concubinas, seu uxores secundarias haberent, exemplo Levitae istius patet, euius concubina a Gibe enissibus constuprata, bello ciuili inter Israelitas dc geniaminitas occasionem praebuit, Dd. XIX. l. a.seqq. Singulare quid est, quod Riubae cap. IV. I. commemoratur. Cum enim Boasus Ruthain ducere velis let, vindicem eius seu proxime cognatum, in consessu decem senio. rum urbis de redimendo Naemi agro, solenniter compellauit, qui eum initio consentiret, mox autem, audita conditione de Rutha inis super in uxorem ducenda, renueret, BoasO facultatem agrum istum redimendi, simulque ducendi Rutham concessit, idq te calcei traditi ine, more eo tempore recepto , confirmauit. Non desunt, qui legem sacram de renunciatione fratriae, ritumque illi addi selitum, qui Deut. XXV. ρ. describitur, hic exprimi existimant. Ita FL. IQSEPHus, antiquitat. ιudaic. tib. V. cap. XI. qui & ritum exspuendi in faciem, hute historiae adspersit: quem & alii sequuntur Verum hosce falli, manifellum est. Lex enim illa, Deut. XXV. s. ut ipsa eius verba docent, fratres tantum, non reliquos cognatos obligabat, adeoque Cc ccc . hic

SEARCH

MENU NAVIGATION