Coelum empyreum : non vanis & fictis constellationum monstris belluatum, sed divum domus domini Jesu Christi, ejusque illibatae virginis matris Mariae, sanctorum apostolorum ... splendide illustratum : omnibus verbi Dei ecclesiastis, ad honestos more

발행: 1669년

분량: 762페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

411쪽

CORPORIS IESU CHRISTI.

mentibus renovari cernam US.

Ex hac dilectione,alius fructus

emanat uberrimus omnium gratiarum,& Omnium quae Christuspasis est, meritorum licet enim sanguis, & mors ejus superabundanter redemptionem nostram Operata sint, quoad se clantiam, non tamen ad escacitatem,quae nobis per hanc amabilem recordationem applicantur i noverat Salvator quid fecerat, quid facturus erat propter hominem noverat singulare opus , quod gesserat induendo hominem : noverat stupendum quougesturus erat moriendo propter hominem. Sciebat hoc se operesalvatrerum

hominem, SED ABSQUE HU

JUS OPERIS DILECTIONE, NULLUM SALVARI POSSE HOMINEM Quid igitur Christo

redemptori acceptius , sine quo, qua utilitas in sanguine, in morte

ejus t Quid homini utilius, quam tam pretiosi pretii participem

fieri, in quo omnium salus consistit: h ideo Petrus Clunia censis ,

homo magnus , ct occupatus in ma-Ιuis , Ut eum Bernardus compellat, nullius alterius mysteril recordationem inculcari asserit: qΠθtiescumque , ait, manducabitis, ct c. mortem Domini annΗncrabitiis., , t Quare hoc y Quare non simi- , , liter , 6 Apostole Dei, dixisti,, incarnationem Domini, nati- , , Vitatem Domini, circumcisio - , , nem Domini, baptismum Do - , , mini: vel quod majus videres, tur, resurrectionem Domini, , , ascensionem Domini λ mareis dixisti mortem Domini λ Quare,, illa, quae gloriola videntur, di- , , misisti, de quod erat ignomi

niolius elegisti ' ut, inquit, Ο - , , stenderem in morte Domini, , di singulariter constare salutem , a mundi : ut ostenderem illud , , Opus ejus praeponderare omni- Dbus operibus ejus ut ostende- , , rem tormento illo requiem ' , , ignominia ilia, gloriam . morte di, illa, mortuis redditam Vitam. Is

Ita planeat a juxta Apostolum, is quando manducatur panis DO- ,, mini , id est Corpus Domini quando bibitur cali X Domini, dio id est sanguis Domini, an nun Dciatur, id est, repraesentatur morS , ISomini, quam passus est in crrice, , , non alia, sed eadem , quae est, , praesens caro Domini qua fusus est non alius , sed idem qui su- , , mitur singuis Domini. Tum ,, subdit : quod cum sit , ad hoc utiqnest, ut mens Iove vehementius excitata , corporis Domini sitisceptione , quam posset excitari verbi Domini admonitione, in amorem eius, quem non tantum aes dii, sed etiam videt, suscipit , inardesat, cor videns verbum caro factnm , ut habitaret in nobis , habitans etiam corporaliter, coins, obtivisci jam nullatenus possit,

quem fde credit, amore amplectitrer, marin contrectat, ore Fuscipit. fuemqnondam pro se mortuum, ipsa siusceptione recolens, ct morte illa, sibi vitam paratam agnostens , d mortis operibus, ab ineat, o sc eidem Chris. Domino βο , immortaliter viventi, in sempiternum convivat. Quae pluribus e Divo Thoma, aliisque, prosequitur Lancicius m. Alter fructus est , ut cum coelesti epulo Laici quotidie reficiendi non sint , & ipsi sacerdotes non nisi unica hac divina refectione in die porfrui possint, om

ni Lancicius opust. I 3 g. 6.

412쪽

12 22 o C Tnibus concessum sit, indies, &saepius per diem, fructum Passionis ejus , ac spiritualiter communicandi, participare ; quam Praxim tradit Doctor Mellifluus: n benescia, inquit, Passonis, cor redemptionis ipsus recolere, ad 1'sendum stiaviter in conscientia, σreconden m in memoria, es stiri-rualiter manducare corpus Christi, O bibere ejus sanguinem in memori Mn eius ; qui omnibus in se credentibus praecepit, dicens : hoc facite in

meam commemorationem. Tum

subdit: quam impinm sit, hominem

tanta Dei pietatis immemorem esse, cum amici, hominis aberentis , hub quolihelmno commendatam memoriam,nefas sit oblivisci. Si autem vis, O vere vis omnibtis horis, tam diei, quam noctis,hoc tibi in cella tua praesto est. moties in commemorationem

6 M, qui pro te passus es , hocsam ejus, pie ac sistiter fueris aissectus ,

corpus manducas sanguinem bibis. Q - potenter inculcanda, dc ad Sacramentalem communionem, praxis utilissima. Superest nunc, ut quem in eX-

ωrdio hujus paragraphi proposuimus, ex hoc Eucharistico epulo fructum carpamus , quo contra omnes hostiles insultus arma, dc robur conquiramus. Divinum

illud S. Spiritus oraculum est: o cibabit illam pane vita, ct intellectus : ET FIRMA BITUR IN

ILLO, nonsectetur, sacra quippe communione, justus adeo firmatur , & roboratur, ut fortissimorum inimicorum vires elidat, aut eludat Quaerit Doctor Angelicus , p cur sub speciebus panisse nobis Christus communicarit, re rationem adfert ex praecipua

qualitate panis , quod maxime confortet uxta illud Regii vatis:

panis cor hominis confirmat. Si placet, medicorum placita, & inter eos Principem Galenum audiamus, qui eX omnibus eduliis, panem maXime nutrire, & consertare profitetur. Sensit hoc de aevi nostri, spiritualis archiatrus, Leonardus Lesiius, in opia sculo is de victu temperando , ubi haec ,, paucis : inter omnia ciborum O, genera, senibus, & debilibus,, nil convenientius ; Ud panatel- ista, quam Itali pulticulam vocant ex aqua & pane. Unde sapienter ait sapiens: q Initium vita hominis ; aqua ct panis. Hactenus celeberrimus Lessius. Quibus verbis diserte significat, vitam pane fulciri, ac su si en tari , nec injuria sane , cum & hebraice panis, Niman, id est baculum, seu fulcrum significet; quod vita pane sustentetur, ut infans fulcro, 8c senex baculo. Quod & ex

illo Levitici 26. confirmatur: Postquam confregero baculum panis ; & Ezechielis 6. Ecce ego conteram baculum panis in Ierusa lem , ubi Chaldaeus vertit: conteram fulcimentum panis. At panis c estis, de quo hic agimus ; aliud frmamentum, aliud robur, alias vires suppetit; hic panis ille, de quo Isaias cap. 3. praedixit : Omne robur panis; &ubi in latino habetur : Panem Angelorum man cabit homo, Hieronymus vertit panem fortium ; quo omnes Christi Athletae sese munierunt, ut olim milites

Romani pane palaestrico, & fortes facti fiunt in bello, contra visibiles , & invisibiles hostes,

413쪽

CORPORIS J E S U CHRISTI.

contra omnes tyrannorum minas , dc carnificinas, cogitatione

sanguinis , dc mortis Domini armati ; exemplo invictissimi sui ducis, Christi redemptoris; qui ante cruentum illud praelium Passiionis, Sc praelum sanguinis, hoc se pane munivit; tumne & sui ab hoc immines estent, Commonuit , ut quod ipsum facere viderent, δc illi face

rent.

Ita in prima Ecclesiae eXorientis persecutione, r erant perseverantes in doctrina Apostolorum , or ACTIONE TANIS. Quoniam Vero in cryptis , Sc locis abditis misiae sacrificia peragebantur, qui a is ea clam conveniebant, non ta tum id temporis de Eucharistia participabant; sed etiam Eucharistici panis particulas a

sacerdote acceptas, domum deferebant ; quas reverenter acceptas, contra instantes carnificum lanienas, su merent. Ita refert Baronius f S1c se arma stesui temporis Martyres,docet Cyprian Us t qnos, ait, excitamus, ct hortamur ad pratium, non inermes, O nudos relinquamus; sed protectione Corporis , O Sanguinis Chri imaniamres; ubi Vides tanti fa ce r e hanc Eucharisticam protedii O-nem , ut sine illa nudos, Sc inermes arbitretur; in victos autem existere, cogitatione sanguinis , dc mortis Domini armatos: qua dc suum fundere minime reformi dabant, ut Epistola J6. tradit, quotidiana eos synaxi se munire, v considerantes s quotidie calicem

sanguinis Christi bibere, utposint ipse propter Chrismn sing&inem

fundere. Hac consideratione, in

omni quae nobis imminet adversitate , utendum est, dc cuique ingeminandum: sanguis Chricti, Passo Christ conforta me. Hortat urad hoc Apostolorum Princeps ,

dicens : X Et vos eadem cogitatione armamini, ut sanguinem Domini bibentes, si non possimus propter christum sanguinem fundere;

si item tantum inde roboris hauriamus , ut quoscumque cruciatus, 3c morbos liberorum , ac fortunarum jacturam ; denique si non verbera, saltem verba prompto, alacrique animo perferamus. Tum adversus Tartareos Leones, & dracones, hoc pane athletico roborati, generose

decertemus.

Ecquis non miretur Danietalem , Inter Leones rugientes, dc fame rabidos , ilicesum permantisse , Sc obturasse ora Leonum pu Danielem , inquit Chrysostomus , Leones, sicut oves circumdabant : Et retusa ferocitate, nihil si iincommodabant. Unde , quaeso , tanta Danieli fortitudo, & leonibus imbecillitas, ac formido

Ab ipso et prandio quod misit illi

Seus; hoc etenim , ut inquit eruditissimus Interpres, a Eucharistici convivii symbolum non obscurum , satis virium habebat, de ad Danielem confirmandum, & ad Leones coercendos. Quod si panis ille typicus sic valuit, quid Eucharisticus non poterit ' quas non vires suppeditabit , quam potenter malignos spiritus frienabit λ Daniel illa sua in mensa , quae hujus figuram adumbrabat,

414쪽

Z2.24

adeo fortis erat, & strenuus, inquit Ambrosius lib Σ. Ossi c. cap. . b nt Inter Leones fame exasperatos , nulla bstulis μυitiae formidine frangeretur. Unde non est quod quis hoc coelesti pane munit US, rugitus stygii Leonis , qui circuit ut de Voret per tentationes , infe stationes, suggestiones, imagina- :tion es, formidine frangatur ; Leo ille de tribu Juda, cuius i da mon- lsa , corpus & sanguinem reprae sentat, hujus Leonis vires, jam prius confregit, domuit, & si be-git quo fit, ut & nos hoc coelesti spabulo roborati, ipsos daemones

Antistes c tanquam Leones ignem lspirantes, ab hac mensa recedamus ,

facti Siabolo terribiles; quod dem Doctor homilia ad Neophytos

luculentius exprelsit: d cum , inquit, te egredientem post Dominicum convivitim viderit inimicussos caeleses epulas, tanquam ignem Leomis ore sammantem fregit, ct dese-νit, omni vento velocior , nec approximare contendit: Et cum cruentam

tiratiam tuam de longe ille erudelis pro 'exerit ; mihi crede , non sa-hit.

Dum lingua tua sacra cissimo Christi sanguine rubescit, arde ii pectore inclama e Passio Christi conserta me, Sc omnibus daemonibus terribilis efficieris a lustrateaemplo Angeii percutie satis primogenitos AEgypti, qui ubi videbat litum sanguinem Angeli Paschalis, formidabat, & a caede abstinebat ; unde egregie argu mentatur Chrysostomus -

gelus f inquit, cessit exemplo , lit

I a. v. I 3.

typo quanto magis terrebitur inimicus , s ipsam pers exerit veritatem ΘHac oratione hactenus pathetica , & paraenetica , de commemoratione Pallionis Domini, quoties in ara, hostia immolatur,.

frequentanda , jam satis prolixe habita , venio ad perorationem , in qua intimo cordis assediti cum gemitu , dc lacrymis inenarrabilibus , ad quidvis per uti inera Christi impetrandum, Sc insidias inimici superandum , omnibus vobis tandem exclamandum: O bone JESU exaudi me rIntra VULnera i Ua abjmonDe

dum sacratissimum Corpus intra sinum cordis tui recondis, & linguam tuam intra ejus vulnera figis y Nam ut inquit Divus Cyprianus, sermone de caena Domini : g quam praeclariis si calix iste 3 quam religiosa es hujus potus ebrielm, per quam excedimus Deo , cruci

haeremus, sanguinem seligimus, ET

INTRA IPSA REDEMPTORIS NOSTRI VULNERA FIGIMUS LINGUAM λ h Quid

non haec lingua interius, exteri que rrabricata, perorabit, & impetrabitῖ quando intra pectus tuum resonabunt, & in caelum clama-hunt tot ora, quot viilnera a Simile quid prudenter olim in S. Romano Martyre D. Prudentius notavit, dum cecinit

Marur suentem fatur inter san

Grates

415쪽

CORPORIS IESU CHRISTI .

Grates tibi, J P rafecte, magnas

debeo γ&uod multa pandem ora , jam Christum loqΠ9r.

TOT ECCE PATENT ORA, QUOT 5UNT VULNE

Fuerit olim Rornae orator disertissimus Marcus Antonius, st qui causam Aquileii, de capite periclitantis ap ad Senatum perorans, arrepto illius sago, multis telis confosso , & recenti adhuc sangu me stillante, ac contestante Vulnera, quae pro Patria a CC erat, magis ad clementiam hoc specticulo, quam suo eloquio commovit . Infinito potenti US, quae in sanctissimo Corpore adhuc quinque hiantia & spirantia, ac innumera in filutem nostram recolis accepta Vulnera, pro Omni quicum conflictari S aerumna , aut pro qua Vis in corpore aut animo , qua ab adversario a Sigeris molestia, apud Patrem ait e demonstrabit, & perorabit, i qui

tot ora habet , quot vulnera, quibus casya no tra patr*cinetrar. Norant hoc dileetie Christi Sponse, quae, ut Columbae in hisce foraminibus petrae nidificabant , ad ea in omni dis rimine, tutae ab accipitre convolabant,

summa religione Venerabantur, ardenti amore eXOsculabantur. Hac pietate excelli it Beata Mar- gareta Hungarica, m qu 22 n Un- quam ad prandium , seu consuetam corporis refectionem se con-l ferre solebat , nisi prius quinis

Christi plagis osculum fixi sieti Hanc si non superarit, pie ad ae-

j Cie. Orat. in Verrem. I Augus in

Iaan. Epist. i. c. r. advocatum habemus. in In vita.

I 22squavit Maria de Incarnatione, ex Oidine Carmelitano , n qua suurn ipsa cubiculum, numquam ingrediebatur, quin extemplo Domini sui Sacratillima vulnera e XOscularetur. Quae si in cella privata, ligneo aut saxeo simulacro oscula e chibita, di vinis favoribus non caruere ; quanto teneriori affectu, vivaciori fide, &ardentiori charitate , sacris illis stigmitis, Vero ac Vivo redemptoris nostri Corpori, quoties sacram mensarci accest ta suimus, Sccubile cordis nostri intraturo, figenda , atque ex iis Omnis su avi tatis Sc benedictionis fluenta haurienda sit in t Z Quare omnes sensus corporis,omnes facultates animi, omnia desideria, & cogitata. quae a coelesti Sponso, capilii nuncupantur, hasi purpura pre tiosi sanguinis Christi ,e vulneri bus manante , tingenda sunt; quod spectasse, & inculcasse videtur Hatigrinus Card. qui exponens illud Cant. 7. U. F. O macapitis tui, sicut purpura Regis, ad Dei param Virginem mysticere-f rt, quae omnes cogitationes suas jugi meditatione, Velut retentis anguine e via incribus stillante tingeret o Cumae capitis tui o Maria ) id est cogitationes tua , tin-l ct ρ in sanguine Dominica Passonis, sca sectae fuere , quas recentem v j derent anguinem de vulneribus pro suentem ; quod S. Gregorius hic uniciatque fideli animae , Christi Sponsae accommodat. ρ In haec vulnera, o anima mea, per te quidem, sed &pro te inflima, absconde te, ut sint tibi loca refugii, ad

quae

416쪽

quae in quacumque persecutione, ste recipias. Haec promptuaria,unde coelestium gratiar V thc lauros depromas : Hae morbis tuis cu- jrandis apothecae,& salubria sor dibus abluendis balnea iunci. Haec

debitis tuis solvendis aeraria , de-Votioni nutriendae sanctuaria, &templa. Illic commorari , Ccommemorare juvat , cur etia inum haec in glorioso corporeauspeciebus Eucharisticis vulnera servarit, nisi ut tibi , caeteri Que peccatoribus , ac miseris , aiyIO atque solatio forent.

Unde priscus ille , & praestans

S S. Patrum Doctor , Theodorus Studita : q Etsi Tascha prateriit, neqreaquam memoria ellus una

praetereat , sed SALUTIFERA VULNERA, crucem sepulturam

perpetuo sub oculos reΠocemus : ut assisa hartim usurpatione rerum, vitiis invicti simus ; omnibus adversitatibus,omnibus insidiis, dc

insula ibus daemonis invictismus Haud diu pulsandum , ultro jam tibi quinque illae portae misericordiae,ultro civitates refugii patent. Amanter te in Vitat: rvam columba mea in foraminibus petra, in caverna macereta. In quae Verba

Pontifex maximus: s Per foramina Petra , UULNERA mannum ct pedum Christi in cruce pendentis intelliguntur ; per cavernam vero maceria , vulnus lateris. Ubi primum sanctissimum limen humillimo osculo adoraVeris, ingredere cum fiducia. Quid si1 manuum, ac pedum angustiores recessus minoribus peccatoribus relinquas ; ipse Vero cum gran-

diori criminum, miseriarumque sarcina, in capaciorem te insinues sacri Lateris sinum λ Facio

ber, ignissime JESU , dilata misericordiae tuae viscera , ut magnum peccatorem recipiant.

t D eonde me in tabernaeuιo hoc dconturbatione hominum ., a strepitu inutilium curarum , & saecularium desideriorum tumultu. Hic mlhi requies,nic u dulces latebroseo in pumice nidi,hic tutus ab accipitre : X in his enim latebris, inquit iBernardus, set columba tutatur, icircumvolitantem intrepida intuetur

accipitrem ; in his passer invenit 1isi

domum, turtur nidum. Non longe animula mea , columba mea, tibi cum periculo Volandum est, intra te est 1acra illa maceries, in alent foramina , hiant

etiamnum in glorioso corpore Vulnera , ingredere: y ubi enim liniafrmaque in sirmis securita , requies, nis in utilneribus Salvatorisῖ Tanto illic sectirior habito, quanto ille potentior es ad salvandum , nem chic mihi molestus sit: non nOrit me mundus, neque ego quae ta mundo sunt , sed te solum tuas que plagas , & per haec amplimis ricordiae atria expatiari, spe culari, horum longitudinem, latitudinem, profunditatem jugmeditatione coram juvat metir dum tu in me , dc ego in te, uisac et vita mea abscondita tecum i

Deo , tecum aliquando in glori

manifestetur. t Psel. 2t. v Virg lib. s AEnei L

417쪽

CORPORIS IESU CHRISTI .

q. VI. Nec permittas me sepa

rara a te. r Ihil justis, & electis Dei ser-ς vis gratius, nihil jucundius,

nihil amabilius, quam Deum habere praesentem; a nec quidquam acerbius, & amarius ferunt, nihil horribilius reformidant, quam ab eo separari. Inter ma-Xime mirabilia, quae in sacris paginis referuntur, extollit Abbas Rupertus luctam illam Iacob cum Deo , ut singulari memoria

dignam : b famosa Dcta inquit, O

totius ore Eccissa per orbem celebrata, qua homo cum Deo luctatur; omnibus nempe corporis ac animi viribus renitebatur, ne discederet ab eo : Arbitrabatur enim dc recte quidem Iacob, se cum Deo omnia possidere, amicum, Patronum , defensorem , solatium , subsidium , praesidium. Hinc Psaltes Regius hoc unum solicite precabatur c Domine, ne disce seras d me, Sc iterum : d Domine ne discedas d mel ac teri id instat, & ingeminat: e ne derelinqvas me, Sem meus ne disce seris dme. Hoc unum, & prae omnibus imum reformidabat , Domine, separari a te. Durum & amarum illi erat, separari a Ionatha suo multum amabili: f quia anima Ionathae conglutinata erat anima David, quae avelli e corpore videbatur , dum ab eo separari cogeba-

a Quain malum, Ac amarum a Deo sei parari. b Rupert. lib.8i ingen. cap. 6.

tur. Durum dc amarum est,dum homini opulento , auro , & divitiis immerso, derepente omnibus in quibus confidebat, seu naufragio , seu in fortunio , seu ipsa denique morte, fortunis spoliari, cum ab his separari, vel ipsa cogitatio morte acerbior sit, Ecclesiastico testante : g O mors, qΠam amara es memoria tua homini pacem habenti in subsantia suae Durum & amarum est conjugi, aretissimo conjugii vinculo colligato, quod nec paupertas, nec nuditas, nec persecutio, nec morbi ulli valent disrumpere, Violenta morte a chara coniuge , Scliberis separari ; unde illae voces: h sccines arat amara mors pSed prae his omnibus malum amarum es, Domine Iesu , separari a te. Quare aufer a me Valetudinem , pulchritudinem, divitias , honores, formam , famam, Vitam , sed non permittas me si arari d te. Separa me ab amicis, aliberis, ab uxore , a bonis omni bus terrenis; sed non permittas me separari a se. Tenta me, infestationibus daemonum, persecutionibus propinquorum, invidorum opprobriis, immitte omne morborum genus, ure ξ & seca, sed ne discedas me,nec permittas me separari die. Quia super omnia malum amarum es, separari a te,& amabili facie tua privari in aeternum, quod Hipponensis Antistes graviter expendit, &gnaviter eYponit dicens: i jam ali quid interrogo , quod vosmetipseos interrogetis. Si Deus veniens voce ρ

pri ι loqueretur nobis,ct diceret homi-

418쪽

peccare vis ;pecca: fac quidquid te desectat sinebriare,furare, fornicare) qui uid amaveris in terra, inum fat: cui fueris iratus ntereat, ct c. Nemo tibi resistat, nemo tibi dicat,quid facis Abundent tibi omnia isa terrena,qua concupi dignitates, divitiati deliciae affluant) ct vive in illis , non usque ad te ras,

TIS , Ubi haec effatus est , omnium gemitus, & comploratio exaudita est : Fratres mei, inquit, unde ingemulis λ Muare perco sumescor vestrum si diceret Dens, FA

CIEM MEAM NU UAM

VIDERIS Eece omni sa terrena felicitate, omnibus rebus Mundabis, circumsuent te bona temporaba, non

illa amittis, non illa deseris; quidvis amplius ' Te volo, sine quo, omnia mihi amara sunt; a quo separari,mihi infernus est : immo tollantur omnia , ET FACIEM

TUAM VIDEAM , dc fruar

Hoc omnibus, sed potissimum sacris Virginibus, amantissimis Christi Sponsis , Doctor Melli fluus inculcatum Volebat, quas sic alloqujtur : k O filia Ierusalem, Sponse dilecta Deil tina mecum lacrymas fundite,donec Sponsus in sena speciositate benignus appareat, vel

id mente pensate , QUAM SIT AMARUM AB IPSO SEPARARI , cui vos in omni sanctitate vovistis. Sed compello te , quaecunque es , quae gehenna ipsa acerbius ducis, & dicis separari a

dilecto tuo, aut ut eum manent m in te, dc non discedentemh Iern.de lamentatione B. Virg.

a te, perpetuo teneas, an parata sis nullum illi offendiculum ponere,quidvis ardui pati , ne separetur a teῖ Quod ne fiat, tantis blanditiis complectere , ut nec ipse velit separari a te. Talis exstitit S.Gertrudis, quae nihil adeo reformidabat, quam adilecto Sponso separari ; unde cum quadam vice illi diceret: Domine, ostero tibi, ac parata sum, pati quidvis, quo tu lauderis , Audiit ab eo Gertrudis: l meus amor ladeo intrinsece tibi conjungitur, ut nolim sne te vivere : quia ex quo in lte meum amorem collocavi , sustinere neqΗeo UT SEPARARER A TE. Quanti vos filii tenebrarum , aut ut mitius loquar, hujus saecuti,in extrema lucta praesentiam

divini numinis, non ut per im- nmensitatem toto mundo Deus

diffusus, ipsis inferis praesens est, sed sub speciebus Eucharisticis

corporaliter gratia praevia animae infusa, & sacramento poenitentiae expiatae vobis mercari joptaretis ' Hic, exquisitis quibus fruitus est deliciis: ille, maximis quibus abundavit divitiis, alter gravissimis quos eXantiavit labo

ribus : nemo non omnibus ana

choretarum lacrymis ac jejuniis, ipsorumque quae perpessi sunt

Martyres tormentis ; quod mortalium infelicissimi, qui in aeternum a summo bono separati sunt, mille votis, sed incassum,eXoptarent: nam ut e sacra sua Carthusia clamat Divus Bruno :m Addantur tormenta tormentis,

poenae poenis : seviant sevius sevissimi ministri: crescant crudelissi-

I Gertrud. lib. 3 c. s. m S. Brutia serm. de judicio. ma

419쪽

CORPORIS J ESU CHRISTI.

ma sagellorum genera , O DEO NON PRIUEMUR.

Omni amanti tormenti genus, de quoddam timoris, ac amoris Martyrium est, ne Sponsum perdat, aut ab amante separetur. Ita

B Margareta de Cortona dicta est Martyr : sic enim aliquando ad illam caelestis Sponsus . n quid a me petis Martyr mea Z Cui cum illa reposuisset: n quid me Martyrem dicis ' statim audiit: UMartyrium tuum erit,ne me perda . Nimirum illo angebatur, diro cruciabatur Martyrio , & quasi lenta morte conficiebatur pia Virgo, dc prae hoc Martyrio rogos & rotas, lilia Sc rosas ducebat. Hausit hoc forte e Melliflui Doctoris Spiri- tu,qui aestu amoris abreptus, &Paulino zelo incensus, in has flammas erupit : o bonNm mihi Domine tribulari , DUMMODO IPSE SIS MECUM , quam re gnare sine te sine te gloriari. Tontim in tribulatione magis amplecti te in

camino scum tribus pueris ) HABERE TE MECUM, quam essesne te vel in coelo. Ut is tibi pie adolescens, tibi

tenera virguncula animus sit, forte vires,& robur non est , ut

parentum illecebris, propinquΟ-l rum terriculamentis , procoruml blanditiis & lenociniis resistas,l quo minus, dum de statu vitae deliberas,aut jam emisto voto te consecrasti , Christo adhaereas ;ne avellaris ab illo, nec ille vel ipsa morte avellatur a te, imitaret praeclarissimum hac in lucta exemplum , quod praebuit Beata Agnes,Regia Virguncula, Ludo vici Imperatoris Bavari Filia,

n Bollandus Feb. tona 3. in eius viista. cap. 9. O Bern. serm. II. tu Psalm.

qui habitat.

apud S. Iacobum Monachii Religiosa. p Haec biennio ante mortem Patris, quadrimula in sinum Christi delata est, apud Religio- fas Virgines Divae Clarae initiatas , ipso natali B. Virginis, ut in sacrario innocentiae, inter Etimoniales adolesceret. AEgre hoc habuit Provinciae Proceres, cupiebantque etiam abnuente Principe, Regiam Virginem ad disciplinam politicam efformari. Agnes igitur cum id agi videret, ut per vim a sacrario abstraheretur, aris se admoveri jussiat, ubi complexa utroque brachio sacrum Christi tabernaculum, in qΠosau -ctissimum ipsius in Eucharisia Corpus cnsoriebatur: Chrse Sancte,inquit , noli permittere UT UNQUAM ABS TE AUELLAR. Audit piam supplicantis Vocem Deus, & ne sibi eripi possiet, aut unquam separari a se, illam e vita

mortali ,repentina morte eripuit.

Si vos ita constituti, si in pers cutione consimili ad hanc aram confugeritis, si saepius per facram

communionem Sponsum vestrum complexi fueritis , nemo vos avellet ab illo , nec vos sinet

separari a se. O mi J esu, ita arete stringam te brachiis meis, ut non permittas me vel ipsa morae separarici te.

Ad hoc noctes, Sc dies jacto, Scexpando brachia mea, non ut spurcas voluptates ,& evanidam nubem ; sed ut complectar te, nscpermittas me, separari ci te. Doctor Seraphicus asteritq Galenum tradere, quod brachia hoc habent proprium, quod omnia illa, qtia

s Ra Ierus in Bavaria sancta. q s. Bonaventura serm. de S S. Apostolis incommuni in serm. 8.

420쪽

habent proprium , quod omnia illa, qua amari 2 corde sciunt, dulcibus amplexibus capiunt ,'cordi,quau- inm pqJhnt, adstringunt ita quod dilectum totum cordi imprimerent, svalerent, nec unquam separari,

nisi cruciatu , & Martyrio su in-mo, etiam prae ipsa gehenna, per

mitterenti

Testis hic mihi , qui mortalium omnium felicissimus habitus Simeon Hic vir aetate gravis, vitae jam omnis, fortunaeque satur , dum inter mortales nihil mortale in hac sibi colonia reliquum Videt , quod votis etiam mediocribus esset ambiendum, ad longinqua coepit spes OmneS,

Curasque convertere, dc ardentia desideria extendere , ut Deum Interris mortalem oculis cernere,

ulnis excipere, & brachiis stringere liceret. Eluxerat tandem tot votis expetita dies ; itaque ingressus templum , extemplo spe-hat Virginem, pusillum infantem,antiquum, in quam, dierum, Brachiis circumferentem. A qua cum ei commi flum illud tam amabile pondus & pignus, arcte suis brachiis parvulum Numen, compresseque amplexus, seniles vultus, sianusque properantibus gaudio lacrymis,continub perfudit, haec tacite secum effatus : video Jesum , quem videre salus est videntis: amplector eum, in quo est omnium bonorum complexio. O infans i non est ultra quod desiderem , dum illum ulnis stringo , qui est totus desiderabilis : nemo illum tollet a me fe o in brachiis,quem prius sempe tuli in oculis. Teneo,qui omne tenet amore In caelis, stupore in terris. Dum te capio inter bra-

chia, non me capio prae laetitia Haec una dies mihi est super millia , dum teneo te electum e mil-tibus nunc mihi certo appropin quat redemptio, dum mihi tam propinquus est redemptor :nunc eructat cor meum verbum

bonum dum cordi applico, qui non solum est bonus , sed omne

bonum. 5 verbum aeternum i ex cujus ore prodibUnt tot verba vitae aeternae , eXcipe ultima mea Verba: r nunc dimittis servum tuum Domine : si quaeras causam 'quia vidertini octili mei salutare ttium: quia illum teneo, in cujus amabilissimo complexu vita deficit, inque ritis suavissimo osculo exspiro,priusquam illum quis tollat a me. Sed fatis est : non enim mihi amplius verba suppetunt, haeret mens, stupet lingua, & dum de divini infantis amplexu loquimur, ad infantiam omnis re- dit facundia. Credo vos optare vobis illam, quam modo audiendo percepistis, plane invidendam SimeOnis conditionem ; ipsius oculos, ulnas,& brachia. Ex quibus votis illud observo , nihil vobis penitus dee me ad illam Simeonis, quam optatis felicitatem, quam ut vere credatis, & clare cognoscatis, Vos aeque esse felices , dc multo feliciores. Quid inquietitam intemperanter optatis, &optando fatigatis vos, ut illa felicitate fruamini, qua frui quoties lubet,toties licet ' Quid Simeoni invidetis Θ vidit divinum infantem , vidit ct gavisus es ; sed viderit ipse alibi, fuit ne tamen latius quem vidit Simeon in tem - il

lo, quam est ille quem & vidi-

stis .

SEARCH

MENU NAVIGATION