Theologiae dogmaticae compendium in usum studiosorum theologiae ...

발행: 1896년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

311쪽

probatur ex ROm. 5, 124s. 301tur aliquid deerevi SSe, Supponitur unius Saltem civis i. e. capitis decretum actuale ceteris imputatum. Quare non necessario significat peceatum actuale et personale omnium, si obstet conteXtu et subjecta materia infantes, de quibus mox V. 4 dicitur, eos non pecca8Se in similitudinem praevaricationis Adae. Si vero quis urgeat paralleli8mum cum 3, 23 : Omnes pecca perunt, ubi habita ratione contextus aulus loquitur de peccatis actualibus hominum; respondemus R. ex paralleliSmo verbali non posse statim inferri parallelismum realem concesso . quocunque demum parallelismo illud Rom. 3, 3 omnes peccaverunt pro subjecta materia aliter de infantibus, aliter de adultis esse intelligendum, qui peccato communi propria addiderunt. Quod si e Paulus hoci peccata aetualia respicit ejus copus prae eulis habeatur, qui est udaeorum sane adultorum de legis observatione gloriantium tumorem compeScere, quod efficacius praestat provocando ad peccata eorum actualia, quam ad Originale jam remissum; neque propterea negat, quod p0Stea St probaturus ,

iam late patere peccatum quam mortem.

365. Prosequitur PauluS: Usque ad legem enim peccatum erat in

mundo peccatum autem non imputabatur, cum eae non e88et sed regnavit mors ab Adam usque ad Moy8en etiam in eos, qui non peccaverunt in i-

militudinem praefaricationis Adae, qui est forma futuri.

Apostolus tacitae occurrit objectioni, quae ita habet non SSe OnSequens peccatum originale in omne dimanasse homines, e quod Omne moriuntur, Siquidem mundus nunquam caruit peccatoribus asstualis peccati reis, qui morte punirentur cohaerent ergo hi versus nexu confirmationis cum V. 12. Porro notetur 1. Voce peccati V. 13 non designari idem quod V. 2 nam exprimitur absque articulo α inραα et non fuit imputatum. 2. Nomine legis designari generatim legem positivam sermonemque esse de imputatione poenali. 3. In nonnullis codd. desiderari particulam non in inciso v. 14 etiam in eo8, qui non peccaverunt, quae tamen certo est retinenda hane a. exhibent plerique eodd. graeci adio usque reliqui, quique exstiterunt tempore Augustini, qui ep. 15 7 n. 19 testatur Tamen graeci codd. unde in latinum Scriptura translata est, illud scit non plures habent; cf. de pecu mer et remiSS. I, II n. 13. Exhibenti versiones itala vulgata, Syria ea arabica, et hi Opica exhibent e codd. latini praestantissimi legunt . patres graeci ab Irenaeo Sque ad Joannem Damascenum neque enim Verum est aliter legisse rigenem vel Cyrillum alex. legunt e patres latini, exceptis Ambrosiastro, Rufino et Sedulio, et nonnisi ubi exceptis Tertulliano, Cypriano et Victorino exigit f. contextus eunuXeSis, quis manifesto aulus utitur et quae insinuatur particula etiam. 4. Aliam quoque differentiam esse inter textum graecum et vulgatam codd. enim graeci plerique n0 omnes), habent 2λλογεricit, imputatur in tempore praesenti Sed perinde e8t: nam hae lectione nunciatur principium universale secundum Vulgatam enunciatur directe conclusio ex hoc principio univerSali.

366. Quare ita argumentamur Mors in omnes homine regnat, Ut Zequela peceati per peccatum mors). Atqui ea non regnat ut Sequela et p0ena peceat actualis ergo ut sequela et poena peeenti Communi S, quod Adamus tamquam radix, principium et caput generi humani et

312쪽

302 Trael. Ι. de Deo Creatore Thesis CXXXV. Dogma quondam Omnis homo commisit, et quo ominiSSO inlaei ipsam naturam humanam in ipso recolleetam, atque adeo omne homines, qui ita in ipso Omne peeeurunt. Ad rem Augustinus de civit. Dei XIII, 4:, Deus creavit hominem

rectum . . . Sed Sponte depravatus justeque damnatu damnatos depravatosque generavit. Omnes enim fuimus in illo uno, quando omne fuimus ille unus, qui per feminam lapsus est in peccatum . . . Nondum erat nobis singillatim creata et distributa forma in qua singuli viveremus Sed jam natura erat seminalis, e qua propagaremur qua Scit propter peccatum vitiata, et vinculo mortis obstricta justeque damnata, non alterius conditionis homo ex homine

nasceretur.

367. Confirmatur illatio iis quae Paulus Subjicit v. 18 S. Igitur sicut per unius delictum in omnes homines in condemnationem sic et per unius justitiam in omnes homines in justisicationem vitae. Sicut enim per inobedientiam unius hominis peccatores constituti sunt multi, ita et per unius obeditionem justi constituentur multi Notetur autem, hos m ibo s

οἱ πολλοί non opponi omnibus hominibus ex Adam progenitis, aesi des moes tantum ex his fuerint constituti peceatores; sed hi multi opponuntur uni του λος, οἱ πολHos , per quem Sive lapSi sive reparati sunt; ideoque significant totam universam multitudinem, eo qui alibi dicuntur omne8; quare promiSeue adhibentur hie multi et omnes. Quod jam

animadvertit Didymus lex in . Cor. 2, 17 in Mai bibl. P. n. IV, 2, 122: Signifieat hoc vocabulum 6 πολλοί etiam omnes, velut ibi:

Sicut enim per inobedientiam unius peccatores constituti sunt multi cuncti enim homine propter unius inobedientiam peccat obnoxii laeti sunt. Ita vero instituimus argumentum Teste Apostolo ita homines constituuntur Adam inobedientia peccatores, sicut Christi obedientia justi. Atqui justi constituuntur obedientia Christi regeneratione. Ergo et ipsa

nativitate ex Adam constituuntur propter ejus inobedientiam pesteatores. Praeterea Omne dieiantur Adam delicto condemnari, et quidem condemnatione, cui Opponitur justificatio. Ergo eo ipso exhibentur participes Ulpae., Nimis enim impium est, inquit rora erindu Collat. c. m. 24, hoc de Dei justitia sentire, quod a praevaricatione liberos cum eis Voluerit esse damnatos. atet ergo culpa, ubi non latet poena, et foeteta peccati convincitur de communione Supplicii, ut quod est humanae miseriae, non de institutione Creatoris, sed de retributione sit judicis. Et P. Chrysologus Serm. 12:, Sit homo peccator, ut sit Deus justus quia reatus redundat ad judicem, si poena percellit innoxium. Quae argumentatio confirmatur luculento suffragi0 patrum et Ecclesiae in controversia cum pelagianis see. V., contra quo hundi sensum Pauli locus semper fuit intellectus. 368. Neque Obstat, quod non o mi e s homines in Christo et per Christum justificantur, sed tantum multi. Ratio habeatur comparationis, quae ejus

313쪽

de peccato originali probatur. 303 modi est sicut omnes, qui naScuntur ex Adamo moriuntur, et condemnationi sunt obnoxii ita omnes prorSus, qui ex Christo rugenerantur, justificantur, et nullus est justorum qui per Christum non justificetur. erfectus est paralle-lismus, dummodo prae oeulis habeatur conditio in utroque membro nativitatis et regenerationis; sicut enim illa ratio ost contrahendi delicti, ita haec ratio est accipiendae salutis et justitiae. Quod autem lapsi et regeniti

non sint pares numero, inde Oritur, quod conditio participandi lapsum, nativitas ex Adamo, non est nobis libera, neque pendet a nobis conditio vero consequenda justificationis i. e. regenerati pendet a libero arbitrio hominum. Verum et quoad extensionem potest reparatio dici aequalis ruinae, quatenus Christus, quantum est X e pro omnibus est mortuus Omnes ergo habent reparationis possibilitatem ; et hinc unius hominis justitia in omnium omnino hominum justificationem sive actu sive virtute redundat, quantum est ex parte Christi: sicut verissime dici potest damum actu multos infecisse peccato, sed Virtute et quantum est e se longe plures, in hypothesi scit si plures gignerentur homineS; Omnes enim illos, quantum est ex se infecit, qui possent ex ipso gigni. Quemadmodum ergo hi actu non inficiuntur, quia non adimpletur generationis conditio ita illi actu non justificantur, qui ex Christo non regenerantur, non ex defectu virtutis in Christo, sed ex conditionis defeetu.

369. Aliud argumentum efffiea ad probandum pestentum Originale petitur ex iis essatis, quibus Christus exhibetur omnium Redemptor, Salvator, Reconeiliator, Mediator unde ita argumentatur . Augia Stinu Sde peste mer. I, 23, HS de hoc dogmate disputans: Qui audeat dicere, non esse Christum insantum Salvatorem, nee Redemptorem Unde autem salvos facit, Si nulla in ei est Originali aegritudo peccati unde redimit, Si non Sunt per Originem primi hominis venumdati sub peccato 3 Urgere deinde licet Joan. 1, 29, ubi dieitur Christus agnus Dei, qui tollit peccatum mundi et' αμαρet αυ ob os su), quod tantum intelligi potest de

pesteat quodam toti mundo Seu univerS humano generi communi, depeceat naturae, quod una eum natura generatione in Omnes tranSit, quod omne peeearunt in Suo parente Adamo. - Saepe Vero Urget S. A UI U-Stinus 2 Cor. 5, 14 SS. Si unus pro omnibu mortuu8 St, em Omne8 mortui sunt. Et pro omnibus mortuus est Christus ut et qui irunt, jam non sibi inant, sed ei, qui pro ip8i mortuus est et re8urreaeit., Conclusio haec apostoli, ita ille adv. Jul. p. imperfecti l 1 n. 64, in-Victa St, ac per hoc, quia et pro parvulis mortuus est, profecto etiam parvuli mortui sunt. Et iterum in priori adv. Julianum p. VI, 4 , Ex hoc probavit

Apostolu8 Omnes mortuos esse, quia pro omnibus mortuus est unuS. Impingo, inculco, infercio recusanti. Accipe, salubre est, nolo moriariS. Unus pro Omnibus mortuus est, ergo Omnes mortui sunt. Vide quia consequens eSSe Voluit, ut intelligantur omnes mortui, si pro omnibus mortuus est. Quia ergo non inc0rpore, reStat ut in peccato esse mortuos omnes, pro quibu Christus mortuus

est, nemo dubitet, qui se non negat aut dubitat esse christianum. Etiamsi Vero verba Apostoli sorte de morte spirituali, de morte peccati non sunt intelligenda, argumentum tamen . Augustini ex morte Christi pro omnibus

314쪽

304 Tract. I. de Deo Creatore. h. XXXV. Probatur dogma non minus effica manet mors enim Christi pro omnibus supponit omnes esse

peccatores.

370. Tertium argumentum petitur ex paedo bapti Sm O, Unde quadruplici modo dogma catholicum probari potest. Et quidem

1 ex ejuSdem nee e S Sitate Secundum verba Christi Joan. 3, 5: Amen, amen dico tibi, nisi quis renatu fuerit eae aqua et Spiritu uncto, non potest introire in regnum Dei. Unde ita argumentamur Creatura rationalis a sine ultim sibi semel praestituto non exeluditur nisi demerito peccati. Atqui insantuli non baptizati exeluduntur est Christo a sine sibi in hoo ordine praestituto. nesse ergo illi debet peceatum. Cur

nascatur denuo, quaerit merito AugUStinu de peste mer et rem. Ιχ. 58, nisi renovandus 3 unde renovandia BiSi a vetustate 3 qua vetustate, nisi in qua vetus homo noster Simul erucifixus est eum illo, ut evacuetur

corpus peccati Rom. 6 6) aut unde imago Dei non intrat in regnum Dei, nisi impedimento probibente peccati γ Cf. n. 63 Marius Mercatori subnot in Verba Juliani n. . 2. x baptismi effectu primario profitemur enim in symbolo unum baptisma in remiSSionem pesteatorum eum ergo et insantibus sit ConserenduS, Credendum est, et in illi pestentum eSSe delendum; 3 e forma Seu ritu quo Consertur consertur enim ritu ablutionis ablutio vero Supponit baptizando esse insecto maeula; 4. X adjuneti ea eremonii S praeSertim e praemiSSi eXOreiS-mis, qui Supponunt etiam infantulum esse sub Servitute diaboli servitus autem diaboli non contrahitur nisi peeeato.

Saepe argumentum hoc urget s. Augustinus, ita l. e. n. 62: Quid de ipsa forma sacramenti loquar vellem aliquis istorum, qui contraria apiunt, mihi baptizandum parvulum afferret. Quid in illo agit Xoreismus meus, si in familia diaboli non tenetur Ipse certe mihi fuerat re8ponsurus pro eodem parVulo, quem geStaret, quia pro se ille respondere non posset. Quomodo ergo dicturus erat, eum renunciare diabolo, cujus in eo nihil esset quomodo converti ad Deum, a quo non esset aversum credere inter cetera remissionem peccatorum, quae illi nulla tribueretur 3 . . . Falsam igitur vel fallacem tradi parvulis baptismatis formam, in qua sonaret atque agi videretur, et tamen nulla fieret remissio peccatorum, viderunt aliqui eorum nihil exsecrabilius aedetestabilius dici posse atque sentiri gesta etiam Optatus IV, 6 et Cyprianus ep. 59, quae tota huc Spectat opusc. XXI) Coelestinus p. ad piso.

Galliae c. 12.371. Cum pelagiani conoederent infantes esse baptizandos, ut consequerentur regnum Oelorum imo etiam permitterent illis conferri baptismum in remiSSionem peccatorum, negato tamen peccato originali i) merito statuit cone. i Ita illi ibi is in t fidei n. 19: In remissionem peccatorum baptizandos

infantes non idcirco dicimus, ut peccatum ex traduce affirmare videamur . . . illud erg0 confiteri congruum est, ne diversa baptismatis genera facere videamur. μ

315쪽

de peccato originali. 305mile vitanum II et carthaginense plenarium a. 418 an. 2: Item placuit, ut quicunque parvulos recentes ab uteri matrum baptigandos negant, aut dicit in remissionem quidem peccatorum eos baptizari, sed nihil ex Adam trahere originalis peccati, quod regenerationi lavacro expietur; unde sit consequens, ut in eis forma baptismatis , in remmiSSionem peccatorum g non Vera, sed falsa intelligatur, anathema sit quoniam non aliter intelligendum est quod ait Apostolus: Per unum hominem peccatum intravit in mundum, et per peccatum mors, et ita in omnes homine Fertransiit, in quo omnes peccaverunt

Rom. 5, 2); nisi quemadmodum Ecclesia catholica ubique diffusa semper intellexit: ropter hanc enim regulam fidei etiam parvuli, qui nihil peccatorum

in semetipsis adhuc committere potuerunt, ideo in peccatorum remissionem veraciter baptigantur, ut in eis regeneratione mundetur, quod generatione traxerunt. Unde liquet, quam efficax sit argumentum ex infantium baptismo derivatum et ad populi captum quam accommodatum, ut ab eo merito sibi

timerent pelagiani hinc Critobulus pelagianorum partes agens apud Iulia onymum III n. 1 ita loquitur , Cogis me, ut ad invidiosum illud veniam et dicam tibi: Quid enim peccaverunt infantes, ut statim in me populorum lapides conjicias, et quem viribus non potes, voluntate interficias. g372. Argumentum quartum petitur ex traditione, ad quam jam See. V. provocarunt doetore Catholiet inprimis S. Augustinus, qui prolatis veterum suffragii ita disserit e Jul. II n. 33: Propter quam Catholieam veritatem sancti a beati in divinorum eloquiorum pertractatione clariS-simi sacerdotes, Irenaeus, Cyprianus, Reti eius, Olympius, Hilarius, Ambrosius, Gregori u nagianZenUS), Innocentius, Joannes Chrysostomus), Basilius, quibu addo preSbyterum, noliS velis, Hieronymum, ut omittam eOS, qui nondum dormierunt, adver-SUS VOS proserunt de Ora ii iam hominum peceato et i 4, ibi obnoxia SueeeSSione Sententiam. in adverSUS eundem de nuptii et Concup ΙΙ,12 n. 25 Scribit: Non ego finxi Originale peccatum, quod catholica fides credit antiquitus Sed tu, qui hoc negas, Sine dubio S OVUS haereticus. Ἐl etiam p. imperseet IV, 112. Ita et Paulinus diaconus in .adv. Coelestinum Migne 19 713 S. n. 3: Habet adversum Se etiam vetere ecclesiarum doetore plurimo Orientale et Oeeidentales, meridianae partis atque septentrionalis, qui in libris suis illum de originali peceato, Si Sanari desiderat, possunt docere. Bellar minus de amiSS.

373. Cum patrum Occidentalium fide dubia vix sit, grae eorum Vero doetrina minus certa videatur, ad dogma catholicum tuendum, illorum vindicandam idem difficultatesque solvenda reSpondemUS 1 etiamsi deessent patrum graecorum teStimonia, pleniSSime On- Stare de fide Orientis: nam a. non requiruntur verba, ubi aperte loquuntur laeta publiea, authentica et universalia Rusmodi Sunt hae in quaestione insantium baptismus in remissionem peccatorum et eXOreiSmi eidem praemiSSi hae enim praxis peccatum Supponit Originale.

Hur ter, Compend theologias II, 9. d. 20

316쪽

306 racf. VI. de Deo Creatore Thesis CXXXV. Patrum doctrina Quapropter Augustinus Juliano ad patres Orientis pro sua haeresi provocanti reSponde I, 4 n. 14 , Non 8 cur provoces ad Orientis antistites . . . Nam peccatum Originale, quod in aliorum perniciem parvulorum negas, quacunque aetate sis baptizatus, aut ipsum tibi remissum est, aut et ipsum. Sod si verum est, quod audivimus, te infantulum baptizatum etiam tu, quamvis a tuis propriis peccatis innocens, amen quia X Adam carnaliter natus, contagium mortis antiquae prima nativitate traxisti et in iniquitate condeptus es, profecto exorctgatus et XSufflatu es, ut a potestate erutus tenebrarum transferreris in regnum Christi Coloss. I, 13). O fili male ex Adam nate, sed bene in Christo renate sacramenta, quibus te peperit, tuae matri conaris auferre.

b. Constat de fide Orientis, quoties constat de fide euidentis, quocum ille iam a m usque ad Photii Sehisma constituebat Ecclesiam unitas autem Ecclesiae unitatem Supponit fidei es. Om. I. n. 132). Constatis. ex fide ecclesiae graeea pDSteriorum Saltem Seeulorum, quae ire hoe dogma conspirat eum Eeclesia latina neque enim ullum exstat Aeliismatis sempore vestigium de aliquo irea illud dissensu, unde manifestum est, Semper hane in Ecclesia graeca XStitiSSe idem et traditionem. 2. Duplici ex causa non tam splendida et diserta testimonia saltem non ita frequenter pro dogmate atholieo reperiuntur apud patre graeeos sicut apud latinos, qui neeeSSitate CompulSi hoc dogma data per instanterque adverSu pelagiano defenderunt et Xpliearunt: quod scit. a. deessent qui pesteatum Originale aperte negarint.

Quam ob rem cum Julianus provocasset ad Chrysostomum dicentem: , Ideo et infantes baptigamus, quamvis peccata non habentes. respondet xugustinus . c. n. 22: Intellige propria, et nulla contentio est. At inquies, cur non ipSe addidit propria 3 Cur, putamus, nisi quia disputans in catholica Ecclesia, non se aliter intelligi arbitrabatur tali quaestione nullius pulsabatur, vobis nondum litigantibus securius loquebatur. , Quis enim, inquit Vincentius lirenensis commonit. c. 24, ante prodigiosum discipulum ejus Pelagii Coelestium reatu praevaricationis Adae Omne genu humanum denegavit adstrictum γ'

Alia . causa sorte fuit, quod in Oriente graSSarentur erroreS, qui per Xeessum a Sanu desietebant dOetrina, ut manichaeorum n. 294), origenistarum et platoni eorum n. 279).3. Si qua testimonia reperiuntur implexa vel ad speciem contraria dogmati atholieo, hae prae eulis habeantur a. eam interpretationem

eSSe praeserendam, qua patrum Verba conspirent eum doctrina ab universa Eeelesia, in cujuS Ommunione ad finem usque vita e ViXerunt, recepta et cum aliis testimonii Sive eorundem patrum Sive patrum nequalium es. t. I. n. 137) Silentium non aequivalere negationi e aliudeSSe dogmatis Substantiam, aliud certum quendam illius explicandi m0dum illam sufficienter proponi, Si dieitur, propter Adam lapsum damnatum fuiSSe humanum genus, indigere redemptione, reeoneiliatione;

317쪽

de peccato originali. 307

Christum coelum iterum aperuiSSe humanum genu redemiSSe, Omnium esse Redemptorem, neminem in ipSO OnSequi salutem etc. hae enim omnia peccatum quoddam commune, hine Originale Supponunt. Quod

etiam supponere dicendi sunt, Si Solum dicunt, Adamum laetum esse peccando mortalem hoc enim ideo negabant pelagiani, quod negabant peccatum originale Atqui nullu erit patrum graecorum, qui haec non Saepe doceat atque ineuleel. 4. Negamus ceterum quod tam sidenter jaetant adversarii. Censeri enim debent clara et admodum emeaeia ea teStimonia pro Sserendo peceat communi generis humani, adeoque Originali Seu hereditario, quibus dicitur nos in Ad a m o comedisSe de fruetu prohibito, transgreSSos esse legem in paradiso divinitus datam ita, quae Simul Ommentarii instar Sunt verborum Pauli in pus omne peccaverunt Rom. 5, 12.

Ita autem loquuntur praetermissis patribus latinis Tatianus Orat adv. graeco n. 7. II. 12 Irenaeus V, 16; Deum in primo dam offendimus non aciente ejus praeceptum in secundo autem Adam reconcialiti sumus obedientes usque ad mortem laeti neque enim alteri cuidam eramus debitores, sed illi, cujus praeceptum transgressi fueramus ab initio; c. 17 Gregorius ag. r. I n. 2 et saepissimi alibi Gregorius y8s in vita Moysis; Cyrillus hieros cat. i. 4 8. Basilius or. I de jejuni n. 4 , Quia non jejunavimus, de paradiso excidimus; hom in psalm. 14 n. 4: Quoniam itaque et nos in paradisi domicilio illo gloriosi et illustres aliquando eramus, ac subinde infames et ville ruina et prolapsione nostra facti Sumus, Deus nostermiseretur, cum videt, quale ex qualibus facti sumus; Germanus P. r. in Mariae praesentat in in annunc. n. 8 Sophronius Orat in laudem S. Joan Bapt. n. 4 liturgia A. Basilii apud Renaudo colleci. liturg. I, 4:, Aperuisti mihi paradisum voluptatis . . . manifestasti mihi arborem vitae: ostendisi mihi spinam mortis, ne ex ea comederem mihi interdixisti ex ea Sola ne ederem comedi voluntarie, sponte negleX mandatum tuum, eontem-ΡSique praecepta tua, atque induxi sententiam mortis; quae etiam leguntur

in liturgia Gregorio ag tribula Mig. 36 682). Ecclesia graeca in Menaeis I Jan. d. η: Callidus serpens insidiis dulcis cibi me in exsilium detrusit; gBa Silius Seleus de renunciat seculiis. 6 Methodius apud Epiphanium haer. 44. 55 . Chrysostomus hom. 26 in Joann. 1 h. 36 n. 2 , Initio dedit nobis Deus vitam sollicitudine laboribusque vacuam dono abusi sumus; h0m. II ad antioch. , Ego quidem, ita inducit Deum hominem alloquentem, ad majorem te vocabam honorem tu vero eipsum munere indignum reddidisti paradiso excidens verum tamen neque si te despiciam, Sed peccatum tuum corrigens in coelum redueam; hom 3. n. 1 Mig. 3, 473). Quae omnino notentur, cum Chrysostomi in primis fides de peccato originali indubium vocetur. Athanasius de Verbi incarn. . , qui alioquin clarissime fidem catholicam tradit, ut or. I adv. arianos n. 51 , Peccante Adamo, pecea tum in omnes homines pertransiit; ' in s. 1, 7 , Omnes qui ex Adam oriuntur, in iniquitatibus concipiuntur damnatione collapsi proavi sui. Quare a media homiliae 3 de paradiso quondam B, Di DL adscriptae n. 4 , Quotiescunque, inquit, florem conspicio, in mei peccati memoriam redeo, cujus reatu

318쪽

308 Trach. VI. de Deo Creatore. Universalitas peccati originalis.

indictum terrae, ut mihi spinas ac tribulos germinet. CL almieri th. 70. Bossu et Defens de la Tradition et de s Peres , 2 s. 374. Seliolio II. Eaeeestionibus satissit - Ex divinis literis pelagiani 1 objiciebant praesertim Deut 24, 16 Non occidentur patres pro siliis, ne silii pro patribus, e unusquisque pro peccato suo morietur. Verum hisce continetur tantum praeceptum judicibus populi in judiciis utique hi m xii sservandum Batio praecepti est, quia si excipias primum Adami peccatum, reliqua peccata Sunt mere personalia, et praeter peccantem neminem sine hujus consensu inquinant. Quare peccante patre non ideo filius est reus peccati puniri ergo nequit pro patris peccato. Quare verba illa non sunt ad rem. 2. Objiciebant Eg. 18, 2 s. ubi v. 20 legimus Anima, quae peccaverit, ipsa morietur: silius non portabit iniquitatem patris, et pater non portabit iniquitatem silii Neque haec sunt ad rem, affirmatur enim tantum filios, utique innocentes, quales Se putabant judaei, quorum querelis respondet propheta, non esse propter parentum peccata poenis, praesertim positivis, captivitate, bonorum temporalium ablatione, intempestiVa morte puniendos idque negatur de iis, quorum parentes nullo modo sunt capita aliorum, sicut Adamus fuit caput naturae non ero negatur OSSe filios peccati patris participes, quales

sumus nos natura silii irae Eph. 2, 3 puniri ablatione bonorum indebitorum. Cf. almieri th. 68. 375 Corollarium Argumenta allata probant contra Winglium

aliosque ex protestantibus, etiam infantes parentum baptizatorum peccato originali esse obnoaetos, eosque propter parente ab hac macula jam mundatos ab universali lege peccati originalis non esse Xceptos. Neque Verba auli 1 Cor.

7, 14 Sanctisseatus enim est i insidelis per mulierem delem, et sanctisseata est mulier insidelis per strum delem alioquin silii vestri immundi essent: uno

autem sancticiunt, contrariurae probant. Nemo enim ignoras, praedicatum sanctialia atque alia usurpari significatione, neque Semper designare sanctitatem internam sed subinde externam tantum, quae cum peccato consistere possit;

quo sensu etiam vir infidelis dicitur sanct cari per mulierem fidelem. Dicuntur ergo insantes fidelium sancti, quia utpote filii parentum Deo dicatorum eo ipso jam Deo sunt dicati, ad Deum speciali destinatione spectant proximeque sunt baptismo sanctificandi sunt candidati fid0i.

De peccati Originali natura.

376. Vere scripsit Augustinus de moribus Eccl. l. 1 c. 22, , antiquo peccato nihil esse ad praedicandum notius, nihil ad intelligendum secretius.' Hinc alii in alias de ejus natura abiere sententiae. otiores circa illam errores quibusdam propositionibus excludemus, atque ita prius determinabimus,

quid non sit. Cf. Moliter Symboli g6 8 9 Sche eben 202. Praetermittimus vero illorum errorem, qui contendunt, animas in priori quadam vita peccasse et in peccati poenam inseri corporibus. Hae enim in theoria peccatum originale, hereditarium, omnino negatur. Ea vero omnino adversatur doctrinRe S. Pauli, qui Rom. 5, 12 docet, per unum hominem, non per multo peccatum in hunc introisse mundum Esau et Jacobum, antequam nascerentur, nil egi880 mali 9 11. Cf. supra n. 279, ubi eandem alia ex causa refutavimus.

319쪽

Errore contra peccati originalis essentiam. 309377. Ρropositio Ι. Peccatum originale non consistit in forma quadam substantiali mala, qua fit, ut peccatum non tam in anima exsistat, quam ipsa sit anima substantialiter corrupta. Hic error est Laae est Illyrici dicentis, hominem peccato Adam substantialiter fuisse corruptum eamque corruptionem in omnes derivari atque in eo consistere peccatum originale; unde ejus assectae dicti sunt substantialistae. Nerum hoc figmentum 1 refellitur doctrina Ecclesiae contra manichaeos sollicite defensa, quam

ita nunciatis Augustinus c. Julianum l. I c. 3: Non resistimus manichaeis, nisi obtineamus, non esse mala orta nisi e bonis nee mala substantiam Age, sed substantiarum Vitia creatarum.

2. Rusellitur doctrina de baptismatis efficacia, quo omnino deletur peecatum originis nullatenus mutata ipsa hominum natura: 3. Refellitur doctrina de incarnatione certum enim est Verbum aSSumpsisse nostram naturam, non naturam substantialiter diversam atqui profecto non assumpsit naturam subStantialiter malam. Ergo natura nostra non est facta peccato originis substantialiter mala.

378. Ρropositio II. Peccatum originale non consistit in poenis, quae

ex Adam peccato in ejus posteros derivatae Sunt, quaeque metonymice dicuntur peccatum. Hic ZWinglii et Abae lardi error iis refellitur omnibus, quibus comprobavimus dogma catholicum, quae Ostendunt, non solum transiisse miserias in Adam posteros, verum etiam peccatum, Vi cujus conStituuntur peccatores Rom. 5, 19, spiritualiter mortui . Cor. 5, 14, silii irae

Eph. 2, 3, redemptione et reconciliatione indigi n. 369). Fide deind0 christiana edocemur baptismo deleri peccatum originis, quapropter ipsi infantes jam olim baptigabantur atqui baptismo non delentur sequelae poenaeque Adami peccato

induetne.

379. Propositio III. Peccatum originale non consistit in concupiscentia, quae quamvis in regenerati ut verum maneat pestentum, Credentibus non imputetur. Ita censuit ut heru et Jan SentUS, UO-rum tamen opinio adversatur dogmati catholi eo nam 1 baptismo peccatum Originis aufertur, deletur, lavatur atqui baptismo concupiscentian0 tollitur. Ergo non ea est ipsum Origini peeentum. Praetere 2. Oncupiscentia vel ideire esset pecentum, quia effectus est peccati Adami, Vel quia ad peccandum allieit, vel quia ipsa ad coneupiscendum pronitaS habitualem cum lege divina involvit pugnam atque adeo S peeeatum. Atqui ea non Si peccatum ob primam rationem, alioquin et mor eSSet peeeatum non propter alteram, quia quamdiu allicit et homo resistit, non Stieeeatum quod praeelare nos docet A. Jacobu 1, 13: Unu8-

qui8que ero tentatur a concupiscentia sua abstractus et illectus Deinde c0ncupi8centia, cum conceperit, puri peccatum. Quae in verba ad se Augustinus adv. Julianum VI, 5 n. 7:, In his Verbis partus a pariente discernitur Pariens enim est concupiscentia, partu pecca um. Sed concupiscentia non parit, nisi conceperit; nec concipit, niSi illexerit h. e. ad malum perpetrandum obtinuerit volentis assensum. Quod erg0 adversus eam dimicatur, hoc agitur, ne concipiat pariatque peccatum. μ

320쪽

310 Trach. VI. de Deo Creatore. In quo consistat Rom. 6, 2: Non ergo regnet peccatum in vestro mortali corpore, ut obediatis concupiscentiis ejus Eccli. 8, 30 Post concupiscentias tuas non eas, quem in locum scribit Ααί uad ii m ib. V 2 n. 11 , Frustra dictum est Post concupiscentias tuas non eas Eccli. 18, 30), si jam qui8que reus St, quod tumultuantes et ad mala trahere nitentes sentit eas, nec eas sequitur, Si non eis traditur, exercen adversus eas gloriosa certamina, si vivit ingratia; de nuptiis et concup. I n. 15 supra n. 329 β et saepius alibi. Quare Calvinus Instit. III, 34 10 fatetur, hoc esse diserimen inter ipsum et Augustinum,

quod Augustinus concupiscentiae morbum appellare non audeat peccatum , nisi cum Opus vel assensus accedit nos autem illud ipsum pro peccato habemus,

quod aliqua omnino cupiditate homo titillatur ocule notat . Thomas l. I. in p. ad Rom. c. 8: In eadem specie peccati gravius peceat fidelis quam infidelis secundum illud Hebr. 10, 29 Quanto magis putatis deteriora mereri supplicia, qui Filium Dei conculcaverit et sanguinem testamenti pollutum duae erit 'Si ergo primi motus concupiscentiae in infidelibus essent peccata mortalia, multo magis in fidelibus. μ

quibus liquet concupiscentiam neque propter tertiam rationem eSSe proprie et sormaliter euentum, quamdiu deSit Consensus. Quare Augu Stinus de perseet just. n. 44 ait, pestenti nomen neeepit eoneu-pi Scenti , quod ei consentire peccatum Sit Hine damnatae Da,i prop. 50 Pruva desideria, quibus ratio non consentit, et quae homo invitus patitur, Sunt prohibita praecepto: Non concupi8ces; alta Coneupi Seentia Sive ex membrorum et prava ejus desideria, quae inviti sentiunt homines, Sunt vera legis inobedientia; 74. 75 et 3 Lutheri illis affines. Ergo

ipsa concupiseentia non Stieeeatum Originale. 380. Propositio IV. Peccatum originale non consistit in dissositione ad inordinatam concupiscentiam, quae dispositio dae posteris ante justificationem peccato Vertatur. Ita enSuit Hermesius, Secundum quem R. see

catum dami nequit haberi pro peccato totius naturae humanae; quoeirca b. illud in quo omnes peccaverunt Rom. 5, 2 sic est explicandum in quo Omnes ad peccandum laeti sunt proni, propter illam scit deordinationem, quae viget inter sensualitatem et rationem qua discordia e Deo displicet independenter ab Adam peccato, non tamen proprie dictum est peccatum cujus d. propagatio etiam acile explicatur sola lego physica Verum hae opini0

praedamnata Si a cone trident in Sess. 5 can. D , Si qui . . . RSSerit

per gratiam quae in baptismo confertur non tolli totum id, quod eram et propriam peccati rationem habet sed illud dicit tantum radi aut non imputari, Α. S. Atqui baptismo non tollitur dispositiois pronitas ad concupiscendum vel peccandum iterum damnata a Gregorio XVI. brevi d. 26. Sept. 1835

et in cone coloniens fit. V. cap. 6. Renovat enim Hermes sua doctrina errorem Lutheri, Secundum quem peccatum originale consistit in Oneu- piscentia errorem ZWinglii, cui pesteatum originale non est peccatum pr0prie, sed metonymice tantum errorem Hi, cujus damnatae sunt prop. 46:, Ad rationem et definitionem peccati non pertinet voluntarium, ne definitionis quaestio est, sed causae et originis, utrum omne peccatum debeat esse Voluntarium; et 4T: Unde peccatum originis vere habet rationem peccati Sine ulla relatione ae respectu ad voluntatem, a qua originem habuit. μ

SEARCH

MENU NAVIGATION