Theologiae dogmaticae compendium in usum studiosorum theologiae ...

발행: 1896년

분량: 568페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

371쪽

assumptionis naturae humanae. 361

lactescat, quo poSSit esse aptus infantibus, ad quos per matris vel nutricis pqrvenit carnem: sicut etiam fecit mater ipS Sapientia, quae cum sit in excelsis angelorum solidus cibus, dignata est quodammodo lactescere parvulis, cum Verbum caro factum est et habitavit in nobis Joan. 1, 14). Et iterum in s. 33 enarr. 2 n. 6: Nisi enim e8'et humilis, nec manducaretur, ne biberetur. Respice altitudinem ipsius: In principio erat Verbum et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum Joan. 1, I). Ecce cibus sempiternus sed manducant angeli, manducant supernae Virtutes, manducant coelestes Spiritus, et manducante Saginantur, et integrum manet, quod eos satiat et laetificat. Quis autem homo posset ad illum cibum 3 Unde cor tam idoneum illi cibo γOportebat ergo, ut mensa illa lactesceret et ad parvulos perveniret. Unde autem fit cibus lae unde cibus in lac convertitur, nisi per carnem trajiciatur 3 Nam mater hoc facit. Quod manducat mater, hoc manducat infans sed quia minus idoneus est infans, qui pane vescatur, ipsum panem mater incarnat, et per humilitatem mamillae et laetis succum de ipso pane pascit insaniem. Quomodo ergo de ipso pane pavit nos sapientia Dei Quia Verbum caro factum est et habitavit in nobis Ibid. v I 4). Videte ergo humilitatem : quia panem angelorum manducavit homo, ut scriptum est Panem coeli dedit eis, panem angelorum munducavit homo Psal. 77, 24) id est, Verbum illud, quo paseuntur angeli, Sempiternum, quod est aequale Patri, manducavit homo quia cum in forma Dei 88et, non rapinam arbitratus est esse aequalis Deo Saginantur illo angeli sed semetipsum eaeinanivit, ut munducaret panem angelorum homo, formam servi accipien' in similitudinem hominum factus et habitu inventus ut homo humiliavit se factus obediens usque ad mortem, mortem autem cruciS Philip 2 6-8): ut jam de cruce commendaretur nobis caro et Sanguis Domini novum sacriscium. Et Augustini premens vestigia Bernardus in Cant. Serm. 35 n. 3 , Erat illi Adamo innocenti sors et societas cum plebe angelorum et cum omni militia coelestis exercitus. Sed mutavit istam gloriam Dei in similitudinem vituli comedentis foenum. Inde est, quod panis angelorum factus est foenum positum in praesepio, appositum Obi tamquam jumentis. Verbum quippe caro factum est et juxta prophetam, omne caro foe

4 In primis voluit Verbum homo fiori, ut exemplo nobis praeiret , Itaque Filius Dei, inquit ad rem Augustinus de agone christ. c. I hominem i. e. Singularem humanam naturam assumpsit, et in illo humana perpeSSus est. Haec medicina hominum tanta est, quanta non potest cogitari. Nam quae Superbia sanari potest, si humilitate Filii Dei non sanatur Quae avaritia sanari potest, si paupertate Filii Dei non sanatur 3 Quae iracundia sanari potest, si patientia Filii Dei non sanatur 3 Qua impietas sanari potest, Si caritate Filii Dei non sanatur Postremo quae timiditas sanari potest, si reSurrectione corporis Christi Domini non sanatur Erigat spem suam genu humanum, et recognoscat naturam suam, videat quantum locum habeat in operibus Dei . . .Qnem dignatur imitari vitiosa jactantia, ut ad virtutem percipiendain USSit adduci, si erubescit imitari eum, de quo dictum est, antequam naSceretur, quod Pilius Altissimi vocabitur Luc. 1, 32) . . . O medicinam OmnibuS OnSulentem, omnia tumentia comprimentem, omnia tabescentia reficientem, Omnia superflua resecantem, Omnia necessaria custodientem, Omnia perdita reparantem, Omnia depravata corrigentem l Et tract. 25 n. 6 in Joan scribit: Ut ergo cauS Omnium morborum curaretur i. e. superbia, descendit et humilis

372쪽

362 Traet VII de Verbo incarnato Thesis CXLI. Convenientia factus est Filius Dei. Quid superbis homo Deus propter te humilis suetus est trideret te fortasse imitari humilem hominem, saltem imitare humilem Deum. Quam rationem ab Xemplo derivatuiti urget Lactantius liv. instit. IV, 23 inter alia scribens: Vides ergo, quanto perfectior Sit mortalis doctor, quia dux mortali esse potest, quam immortalis 3 quia patientiam docere non potest, qui passionibus Subjectus esse non potest. Huic et praecedenti rationi sunfragantur verba auli Hebr. 2, 14 8. 5. Non solum excitamur incarnationis mysterio ad fugam peccati, quod tanto remedio fuit sanandum, omnisque virtutis exercitium, sed ad tolerantiam malorum, quibus abundat praesens vita et quae incarnatione nobilitata pretioque plane inexstimabili superfusa fuere. Speciatim incarnatione promovetur fides; quis enim tanto magistro caro saeto libenter non se subjiciet fovetur Spes, Si enim Deus proprio Filio non pepercit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non etiam cum illo omnia nobis donavit Accenditur amor et servor n. 443h); de quo fructu piissima sunt s. Bernardi verba Serm. 29 dediV. n. Q Sane, inquit, ad affectuosum . . . cordis amorem plurimum Valetinearnationis Christi cogitatio sed et totius dispensationis, quam gessit in

carne, et maXime passionis. Videns enim Deus homines omnino carnales effectos, tantam eis dulcedinem exhibuit in carne, ut durissimi cordis sit, quisquis eum toto affectu non diligat. Volens siquidem nobilem creaturam hominem

recuperare: Si inquit, invitum coegero, Sinum habebo, non hominem quandoquidem non libens veniet, nec spontaneus . . . Ut ergo habeam voluntarium, terret, eum, si forte convertatur et vivat. Et comminatus est acerbiora, quae eXcogitari O8Sunt . . . Cum autem nec Si homo revocaretur, ait: NO Solum

timidu8, Sed etiam cupidus est promittam ei quod potissimum desiderabile Videatur . . . Promisit itaque vitam aeternam promisit quod nec oculus Vidit, nec auri audivit, nec in cor hominis ascendit I. Cor. 2, ). Videns autem quod nihil proficeret: Unum, inquit, restat adhue Inest homini non Solumi 1mor et cupiditas, sed et amor, nec quidquam in eo veh0mentius ad trahendum. Venit igitur in carne, et tam amabilem so exhibuit, ut illam nobis impenderet caritatem, qua majorem nemo habet, ut animam suam daret pro no bis. QuiSqui Sane nec ob hoc quidem converti voluerit, nonne merito audiet

Quid debui facere tibi, et non feci Is 5 4)3 CL Augustinus de eatechiz. rud. c. 4 IV carnot. 8 6 et 5 Migne I 62, 562 s.).6. Singularis est ratio, quam Cyrillus hierosol. paucis innuit cat. XII.

n. 5 , Relinquentes homines Deum fabricaverunt humanae formae idola eum igitur humanae formae figmentum Deus mendaciter adoraretur, Deus Vere h0m0 factus est, ut Solveret mendacium g - Quam rationem paulo secus sed Orto melius proponit s. lim a s in opusc. 3 seu declarat quorund art. c. graec03 etc. c. o Deinde quod homo habens intellectum Dasseetum ad corporalia depreSSum, ad ea quae supra se sunt de sacili elevari non poterat. Facile autem

est homini cuilibet, ut alium hominem diligat et cognoscat sed consideraro divinam alitudinem et in eam ferri per debitum amoris effectum non St om nium hominum, sed eorum qui per Dei auxilium cum magno studio et labore corporalibus ad spiritualia sublevantur. Ut ergo omnibus pateret Via ad Deum, voluit Deus homo fieri, ut etiam parvuli Deum cognoscere et amaro possent et paulatim proficerent ad perfectum. Hinc Christus se ipsum diSit viam do. 4, 6 et patres eum exhibent ut viam ad Patrem. 7. Denique aliis praetermissis eximiam rationem reddita essius de diV.

373쪽

8sumptionis naturae humanae ex Maria V. 363pers. XII, 4 , Fuit iste modus congruentissimus perfectioni totius universi. . . quia homine assumpto, totum universum quodammodo assumptum et divinitati connexum est. Nam in homine quodammodo Si tota rerum univerSitas, quatenus in eo sunt omne rerum gradu ses. n. 288). Unde et κροκοI hoc dictus est a philosophis. Itaque Omnes rerum gradus in illo assumpti. Tum quia totum universum accepit caput et rectorem Sibi congruentem, nempe homogeneum ac ejusdem naturae, SiVe natura corporea pectetur Sive incorporea. Tum quia sic universo additus est Supremus gradus communionis divinae. Cum enim antea solum OnStaret gradu naturae et gratiae, accessit gradus

unionis hypostaticae, qui omnium est excellentissimus. Hinc intelligitur, quam miro modo incarnationis mysterio omnia in Deum, universorum finem et apicem revocentur. Omnia enim vergere debent in hominis utilitatem n 264 η), homines saltem regeniti membrorum instar revocantur ad Christum caput Christus ipse in gloriam est atris. Quae praeclarissime expressit Paulus illis verbis: Omnia vestra sunt, sto Paulus, sive Apollo, ire Cephas,

sive mundu8 Sive vita, sive mors, Sive praesentia, in futura omnia enim

restra sunt vos autem Christi, Christus autem Dei I. cor. 3, 22). Cf. s. ho-ma in XpOS. Symb. . 14 p. VI, et Supra 445β.

448. V. Verbum, naturam humanam, qua indui Voluit, as8wnpsi eae b. Mariam , cujus Onsilii plures reddunt patres rationes Voluit Verbum teste Aes puci fici O p. 3 de semina nasei 1 quod partu e semina validum est argumentum, Se Vere nOStram induisse naturam. Si enim non obstante ejus ex virgine nativitate multi de veritate carni aSSumptae dubitarunt: nonne eum majori veri Specie illam in dubium Oeassent, Si Carnem eoum coelitu detuliSSet 32. D. J ChriStus, inquit Augu Stinia de agone chriSi. e. 22, qui venerat ad homines liberandos, in quibus et mares et seminae pertinent ad Salutem, nee mares fastidivit, quia marem Suseepit, nee seminam, quia de semina natus est. Hue eeedit magnum aeramentum, ut quoniam per seminam nobis mors aeeiderat, vita nobis per seminam naSeeretur. Ita ex Maximus taurinensis h. 1b: Nascitur Christus e semina, ut sicut Adam decipientem per Evam diabolum non potuit praeeaVere, ita diabolus adventantem per Mariam Deum non deprehenderet SSe prae- Sentem Parturit ergo semina Salutem mundi, ut quae XStiterat OmeSiniquitatis, fieret ministra justitiae, et per quam mors sibi in hunc mundum aditum patefecit, per eam ad nos vita haberet ingreSSum. Atque ut ostenderet Creator humani generis utriusque Sexu Curam Se habere et utrumque velle Salvare, vir nascitur et procedit e semina, quatenu adverteremus nullam esse apud Deum inter virum et seminam in percipienda salute distantiam i).

3 Quare puIchre a uilia carminis adv. Marcionem l. 1 C. 4: Sponsa virum necuit, genuit sed sponsa leonem: Virgo viro nocuit, sed vir de virgine vicit eic

374쪽

364 Trach. VII de Verbo incarnato. h. XLI. Incarn Deum non dedecet.

3. Idcirco de semina voluit nasci, ut nobis secundum Omnia Similis fieret, Xeepto peceato ut vere SSet ex genere OStro atque ita aptissimus mediator, qui Sanguini&Vinculo conjunetia Cum humano genere damnationi obnoxio causam nostram in Se SuSeiperet, atque SatiS saetione Oblata no Seeundum Carnem fratre Patri coelesti, utpote innocentissimus dignissimusque, reeoneiliaret. C alio ma 3 p. q. 31 R. 4.

449 Seholion Incarnatio Deum non dedecet. - Gentile et increduli, ex haereticis vero omnes, qui infitiantur Veritatem corporis Seu naturae humanae a Verbo assumptae, hoc duplici praesertim offenduntur fidei articulo, quo Verbum incarnatum natumque ex Virgine profitemur. Putant enim carnis vilitatem partumque ex muliere quam maxime dedecere Dei majestatem. Quapropter patres in uis contra veritatis christianae adversarios libris nulli parcunt diligentiae, ut rationibus atque analogiis maculam omnem ab hisce excludant mysteriis Saepe apud illos recurrit similitudo, qua . Augustinus utitur de fide et Symb. n. 0, ex radiis solis deprompta , Debent igitur intueri, qui hoc putant manichaei), Solis hujus radios, quem certe non tamquam creaturam Dei laudant, sed tamquam Deum adorant, per cloacarum foetores et quaecunque horribilia usquequaque diffundi, et in his operari secundum naturam suam, nec tamen inde aliqua contaminatione Sordeseere, cum

visibilis lux visibilibus sordibus sit natura conjunctior quanto minus igitur poterat pollui Verbum Dei, non corporeum neque visibile, de femine corpore, ubi humanam carnem sus depit cum anima et spiritu, quibus intervenientibus habitat mari sistas Verbi ab humani corporis fragilitate secretius Unde manifestum est nullo modo potuisse Verbum Dei maculari humano corpore, qu0

nec ipsa anima humana maculata est. Non enim cum regit corpus atque Vivificas, sed cum ejus bona mortalia concupiscit, de Orpore anima maculatur.

Quod si animae maculas illi vitare vellent, hae mendacia potius et sacrilegia formidarent. - Rufinus alia non minus egregia comparatione utitur. Si quis, inquit in symb. ap. 12, videat parvulum in profundo coeni necari, et ip8e, cum it vir magnus et potens, extremum, ut ita diXerim, ingrediatur coenum, ut parvulum liberet morientem, pollutusne a te accusabitur hic vir, qui paululum calcaverit luti an ut misericors laudabitur, quod vitam contulerit morituro 3 Quae comparatio fusius instituitur in actis . Sebastiani M. c. I 3 Mig. 7, 1040 s.). Seite vero Tertullianus . Mare. III, 10: Si ad certum spectamu8, nulla substantia digna est, quam Deus induat Quodcunqu0 induerit, ipse dignum facit. Cf. in primis Gregorius FSS. r. catech. e. 9. 15. 16 27. 28. 450. I. Neque tempori, quo hoc peractum est mysterium, sua dee8t construentia. Si enim a patribus quaerimus, quare tam sero Verbum Venerit, reSpondent, Dominum Voluisse, ut humanum genus tot seculorum experientia disceret morbi magnitudinem et gravitatem, propriam infirmitatem, miseriam et impotentiam ut velut filius prodigus, qui ipsius gerebat personam, O Vi diu eXpeteret remedium, eo gratius acceptaret beneficium eoque cupidius ad-ciperet reconciliationis gratiam. Quod ita expressitis Bonaventura Brevit. IV, 4: Nullus quaerit medicum, nisi recognoscat morbum nullus quaerit uoctorem, niSi resognoscat se ignorantem nullus quaerit adjutorem, nisi re' cognoscat se impotentem. Quia igitur homo in principio sui lapsus adhu Su'

375쪽

Thesis CXLII. de incarnationis necessitate. 365 perbiebat de silentia et virtute, ideo praemisit Deus tempus legis naturae, in quo convinceretur de ignorantia. Et post, cognita ignorantia, sed permanente superbia de virtute . . . addidit legem praeceptis moralibus erudientem et caeremonialibus aggravantem, ut habita cientia et cognita impotentia confugeret homo ad divinam misericordiam et gratiam poStulandam, quae data est nobis in adventu Christi. Et ideo post legem naturae et Scripturae subsequi debuit incarnati Verbi. g Addit s. Augustinus tr. 1 in Joan. n. 5:

Primo per multam seriem temporum et annorum praedicendus fuit non enim aliquid parvum venturum fuit. Diu fuerat praedicendus, Semper tenendus. Quanto major judex veniebat tanto praeconum Series longior praecedebat. si CL de praedest. S. c. 9 col. Retraei. II, 31 OpuSc. XXXVI, 5448. S. Leo, qui serm. 3 in nativ Dom egregie hac de Te diSSerit S. Thoma 3. p. q. I a. 548.; auctor ep. ad Diognetum c. 9 OpuSc. XV; Ob Pullu Sentent. l. 3 c. I. Argumenta quae contra incarnationi convenientiam excogitari possunt, subtiliter proponit solvitque Thomas e gentes IV, 3 s. f. Thomas sinus in opere de adventu Christi, Hettinger II, 3 disp. 24. 451. hesis CXLII. Uniuenit incarnatio . neque αbsoἰute fuit

necessaΥire neque . necessari fuit in hypothesi sive creationis, sive . apsus humani seneris, siCe . reparationi ei Saem necessανi tantum fuit A. in Mothesi, quoia Deus noἰuerit num renum reprarare senus citi re exhibitam sibi satisfactionem conatonam.

Demonstrati p. I. Incarnatio Filii Dei absolute non fuit necessaria. Hoc tenendum est contra ici effum Trialogi l. 3 c. 245 alioSque Sane. 1 incarnatio praesupponit creationem. tqui creati Deo fuit libera, ut ostendimus th. 20. Ergo dici nequit incarnati absolute necessaria.

2. Incarnatio fructus est caritatis, gratiae et misericordiae erga humanum genus lapsum, si divinis credimus literis caritatis vero, gratiae et misericordiae decreta non necessitate reguntur, sed libere eduntur. Praeterea 3 fides docet Filium Dei propter nos nostramque Salutem esSe incarnatum, et ita quidem, si sensum interrogamus catholicum, ut hominum necessitas eum ad id impulerit. Quod si incarnatio est absolute necessaria, non propter nos, Sed propter semetipsum Deus factus est homo: sicut nec propter nos noStramque SalutemΡater ab aeterno genuit Filium.

452. Demonstrati p. II. Multiplici distinet hypothesi tenendum

est, incarnationem in hypothesi creationis non fuisse necessariam. Quod statuimus contra Raimundum Lullum, de quo es VRSque inra. p. d. e. 2 Malebranehe, eeundum quem Deus liber quidem fuit in decernenda creatione ea tamen decreta debuit ex amore suae infimitae persectionis illum eligere mundum, quo sua gloria perlaetiSSime manifestaretur. Rusmodi est mundus ille cujus astigium est incarnatio. Quoad conclusionem nee Leibnitius dissentit. Verum in hypothesi creationis

inearnationem non sui SSemeeeSSariam probatur

1. Quia opinio contraria inititur systemati, quod optimismus dicitur, et tam philosophie quam theologice est salsum n. 257).2. Quomodocunque demum inearnati Speetatur, quamVi Stupenda plane it divinae gloriae manifestatio, semper tamen eSi quaedam etiam

376쪽

366 Trach. VII de Verbo incarnato Thesis CXLII. de necessitate

Dei demissio et exinanitio et exaltati indebita reaturae in Deum. Atqui sat humiliter cogitant de Deo, qui defendunt, eum debere, quo creatur Sua sit perseeta opuSque Se dignum, exinaniri et hypostatio unione

naturam omplecti humanum, ne alio modo OSSe Ondigne Suam manifestare gloriam. Quare 3 viri illi eruditi, a quibus dissentimus, dum nimis sunt Solliciti de Opere manuum Dei, Oblivi Seuntur divinae majeStatiS, nee Hu ut par est rationem habent quam tantum abeSt, ut extollant, ut deprimant potius.

Cum Secundum pSOS Deus ne reare quidem OSSIt, quin Se demittat, eXinaniat atque eum creatura Sun in unam conleSeat perSOnam. Quantum vero resplendet Dei miSerieordia, independentia, a reatur1S diStantia, adeoque majestas et Simul amor, Si in hypotheSi Creationi nulla aetus neces- Sitate, Sola Curitate motu naturam aSSumit humanam γ453 Demonstratio . ΙΙΙ. Neque necessaria est incarnatio in hyso-tihesi lapsus generis humani. Quod suaderi primum potest analogia: si enim Deu angeli peccantibus non pepercit, nee parcere debuit humano generilapso ideoque nec illud incarnatione reparare. Ad haec, exaltatio in illum stutum, quo lapsus est homo, plane indebita fuit cf. thes 133ὶ ergo a fortiori restitutio in eundem erit indebita. Quocirca passim in divinis literis humani generis reparatio et reconelliatio per incarnationem caritati, mi Sericordiae, ratiae divinae adscribuntur Rom. 3, 25 Eph. 2 4 S. Tit. 2, 1 3, 4. Hinc Augu Stinus de nat et gr. n. 5 , Universa massa poenas debet et si omnibus damnationis supplicium redderetur, non injuste procul dubio redderetur . . . Quis igitur usque adeo dementissime insaniat, ut non agat ineffabiles gratias misericordiae quos voluit liberantis, qui recte nullo modo posset culpare justitiam universos omnino damnantis 3

454. Demonstrati p. IV. Neque absolute necessari fuit incarnatio in hypothesi, quod Deus voluerit humanum genu lap8um reparare. Contrarium placuit S. Anselmo i in . cur Deus homo, recentior aetate TDurueli et Dier inger Verum propOSiti O, quam nuneinVimVS, Si Valentiam audimus inra. p. d. m. 1 p. 4, Sententia Si CertiSSima et Communi omnium theologorum, quam defendit . Thim a s 3 p. q. a. 2 et q. 46 a 2 ad 3); secundum es aer ea de ine. d. 44 2 ita certa, seu negari non possit Sine temeritate et fidei incommodo: et secundum Lugo de ine. d. 24. 1 n. 6 Opposita Opinio ad errorem aecedit. tmerit quidem, eum ea Sine ratione Susiicienti divinae sapientiae et p0tentiae limites ponat. Quare passim a patribu reprobatur.

Speciminis gratia sint thanasii verba or 2 c. arian. n. 68 : Sine ullo Cus Filii adventu poterat Deus tantummodo dicere atque ita Solvere

3 Cf. in primis Stent rup, qui data opera id ostendit in Zeitschr. fur h. The0l. 189 p. 65 contra Dor holi Di Lehre o per Genugthuung Christi Sect 2, ni u8 enim est iste theologus s. Anselmi verba in benigniorem interpretari sensum. Cf. etiam K em es em II. α 409 Sila, a meairinenlex. 1, 896.

377쪽

inearnationis. 377

maledictionem. Verum attendere oportet, quid sit thominibus utile, non autem, quid in omnibus possit Deus. Augustinu de agone christ. n. 12: Sunt autem, inquit, Stulti, qui dicunt: Non poterat aliter Sapientia Dei hominomliberare, nisi su8ciperet hominem et naSceretur ex femina, et a peccatoribus omnia illa pateretur Quibus dicimus Poterat omnino Sed si aliter suderet, similiter vestrae stultitiae displiceret. Et Bernardus p. 90 c. 8 n. 9: Ratio hujus facti fuit dignatio facientis. Quis negat Omnipotenti ad manum fuisse alios modos nostrae redemptionis justificationis, liberationis 3 . . . Alias autem nemo hominum novit, nec noscere ad plenum potest, quid boni ad gratiam, quid congruentiae ad Sapientiam quid decori ad gloriam, qui ' commodi ad salutem penes ei p8am contineat hujus ven randi mysterii inscrutabilis altitudo; et aliis omissis Alexander III in instruct 1id ad Soldanum Iconii Mig. 207, 04T): Alium Si qui lem redemptionis modum poterat Dominus

prouurasse, Sed nullu Suae benignitati nostrueque saluti congruentior occurrebat. Cisale ut gen instit. p. 1 l. m. Me 3 . .

455. Demonstratio . . Necessaria fuit incarnatio in hupothesi, quod Deus sine condiyn satisfacitone sibi eaehimita noluit humanum reparare genus. Uju ratio ita pauci poterit nuneiari Ut satisfactio situm n d Lyn a, hoe est offenSae adaequat Compen Satio OpUS St, Ut perSona Salissaeiens Sit dignitati aequali eum persona flansa, Vel Certe Ut non tanta sit inter ea distantia, quae nulla operum Xeellentia OSSit eXaequari Sicut enim injuriae gravitatem in primi perSOnae Offensae gradu dimetimur, ita SatiSsaetionis valorem personae Satisfacienti aeStimamus dignitate. Quod si hoc merito in qualibet satisfactione Ondigna OStulatur a sortiori exigi poterit in Satisfactione vicaria, Si Sullaeetum reconciliandum infinitatem quandam habet, ut natura humana in indesinitum multiplieabilis et si unica satisfactione sint delendae Culpae prope innumerae promerendaque innumera gratiae dona. Atqui Deum inter etereaturam quamlibet distantia est infinita. Nulla ergo pura reatura Condigne poterit pro humani generis peccatis satisfacere Deo. Quare Ut HuS- modi Sati Ssaeti Condigna sit possibilis, neeessaria est personae divinae inearnatio. PerSOna enim divina instarnain Seeundum eam naturam, quam 3SSUm pSit, poterit SatiSsaeere, quod Seeundum naturam diVinum non potest et quia inlinita est majestatis in satisfactione Secundum naturam a SSumptam exhibitas infinita redundabit dignitas valor atque pretium,

quo carent actione cujuSeunque Creaturae. Ad rem Ambrosius in Luc. I. n. 109 , Quis tantus homo, inquit, in

quo omnium peccat morerentur bl circo non unus e plebe, non unu emu-

mero, Sed Filius Dei a Deo Patre eleutus est, qui cum Supra omne eSSet, roomnibus Se OSSet Offerre quem mori portuit, ut cum 88et fortior morte,

usio liberaret. Cf. alia patrum effata pud rhoma,scinum I, 4; IV, 3;IX. . Subtilis est ratio, quam roddit is et mura Medit. II et Cur Deus h0m I, 2 et II, 4. quae ad hae principia revocatur: R. Peccatum eSi majus

malum quum it creaturarum bonitas, adeo ut omnium creaturarum destructio

378쪽

368 Trach. VII. do Verbo incarnato. h. XLII. Incarnationi necessitas. praeserenda sit patrationi peccati. Ideoque h. condigne satisfieri pro eo nequit, nisi reddatur aliquid majus, quam sit id, pro quo peccatum patrari non debuit. Quod e quoniam humana natura Sola non habebat . . . subvenit bonitas Dei et eam in suam personam SSumpSi Filius Dei, ut in ea persona esset homo Deus, qui haberet quod Superaret non Solum omnem e8Sentiam, quae Deus non est, sed etiam omne debitum, quod peceatore Sol Vere deberent . . . retiosior est namque vita hominis illius, quam Omne quod Deus non est . . . Si enim interfectio illius superat omnem multitudinem et magnitudinem peccatorum, quae cogitari OSSunt extra personam Dei, palam est, quia vita ejus magis est bona, quam omnia peccata Sint mala. Potius enim d. quis eligere debet ut veniant omnia peccata super ipsum, quam interficere, vel solum laedere hunc hominem. Unde equitur, quia ita Sta plus amabilis est, quam

sint peccata odibilia. Quare e oblatio hujus vitae satis sui condigna imo et superabundans pro peccatis omnibus totiu mundi. s. Bonaventura Brevit. q. Thomas in . d. 0 q. I a 2 Schagle das Dogma onder Mengehwerdunt 33 Stentru de Verbo incarn pars altera Soteriolog th. 22 S.

Quae linetenu Statuimus, comprobantur Suffragio One e Odrim Demsi a. 1860 I, 18: Poterat quidem Deus genus humanum in Adamo lap- Sum non reparare ad priStinum finem Supernaturalem, Sed sorti sibi paratae et libere inductae Suisque viribus naturali tantum auxilio adjutis committere. Poterat quoque alii humano generi, Si reparare volebat, Suecurrere iiS. Si ver integram exigens satisfactionem justitiam non minus quam miSerieOrdiam manifeStando reparare volebat, nemo poterat satisfacere, nisi qui Deus Simul esset et homo. 456. Seholion. Si qui patres sint, qui doceant Verbi incarnationem

fuisse necessariam, ii intelligendi sunt non de necessitate absoluta, sed de hypothetica, scit ea in hypothesi, in qua hanc necessitatem ipsi conce8Simus vel de necessitate, quae congruentiam tantum quandam significat, quo Sens s. Thoma etiam incarnationis neceSSitatem tuetur 3 p. q. I R. 2, ubi proponit quaestionem , Utrum necessarium fuerit ad reparationem generis humani Verbum Dei incarnaris et respondet Respondeo dicendum, quod ad finem aliquem dicitur aliquid esse necessarium dupliciter. Uno modo, Sine quo aliquid esse non potest: sicut cibus est necessarius ad conservationem humanae naturae. Ali modo, per quod melius et convenientius pervenitur ad finem: Sicut equus neulassarius est ad iter. Primo modo Deum incarnari non fuit necessarium ad reparationem humanae naturae Deus enim per Suam Omnip0tentem Virtutem poterat humanam naturam multis aliis modis reparare. Secundo autem modo necessarium fuit Deum incarnari ad humanae naturae reparationem. In hunc ensum loquuntur patres illi, quorum doctrinam paucis complectitur Garnerius diss. I de haures et ii Nestorii c. 4 4 , Nem0, inquit roclus i. de reeta fide . , salvare potest homines nisi Deus. Nemo, ait Cyrillus in s. 29, salvare potest hominum genus a peccatis, niSi quinatura impeccabilis est. Ille potuit redimere, clamat Augustinus hom. 6, qui se non potuit vendere Eusebius, qui dicitur emesenus, i. 5 contra Eutych. Intervenire non potest pro servis astrictus legibus servitutis. Vigi' Dura se l. 2 ad Trasimundum c. 2 it contraria in unum revocarentur et

379쪽

Αlia humani generis reparatio possibilis. 369supera et ima restituerentur, non aliter fieri potuit, nisi talis mediator exsisteret, qui de coelestibus veniens couniretur terrenis Fulgentius in Ps. 48: Quomodo beneficientiae largitor universalis exsisteret, quem alienae opis indigum natura monstraret Basilius in Ps. 48 n. 4 Solus homo Deus potest dare propitiationem pro peccatis. Quid adeo magnum in hoc seculo possideat quispiam, ut idoneum habere possit animae pretium 3 Cf. et avius II, 12.457. Corollarium. Ex dictis infertur, potuisse Deum absque Verbi

incarnatione intuitu satisfactionis a puro homine exhibitae reparare genus humanum. Qui enim potest sine ulla sati8s actione remittere offensam n. 454), a fortiori poterit eam condonare qualicunque demum satisfactione contentus. Hic vero reparationis modus toto coelo distaret a reparatione per Christum, quae Secundum omnia sua adjuncta Spectata tam abundans, tam splendida, tam Lficax et gratiarum fecunda fuit, ut vel sola argumentum sit haud invalidum divinitatis illius, qui jusmodi reparationis auctor est et fons. Quapropter patres hanc reparationis perfectionem prae oculi habentes libenter concedunt, imo inculcant, Dei incarnationem fuisse necessariam ad humanum genu reparandum, reparatione utique ea, quam Christus perfecit, cum ei praeAtandae nulla, quamvis innocentissima, quamvis nobilissima, par fuerit creatura. s. Stentrumth. 3. Subtiliores hae de re controversiae, V. gr. num potuerit creatura pro culpa Deo revera Satisfacere, cf. apud Suare disp. 4 ecl. 7 et Ripalda de ente supern diSp. 7.458. hesis CXLIII. De quaestione, num Dei FHius αSSumP-

casset, censemus sententiam nesαntem SSe praeferenarem.

Demonstratio. Quaerunt theologi, num Filius Dei assumpturus suiSSet humanam carnem, Adam non peeeante. Affirmant gravissimi theologi ), qui Statuunt, Deum ante re omne deerevisse inearnationem

Filii sui propter excellentiam mysterii ut gloriam Christi ita ut hic sinis

eSSet Omnium, quae erat Condituria in mundo, ideoque etiamsi non pee-eRSSet AdamuS, Venturum fuisse ChriStum, non tamen in carne pasSibili; passionem enim Christi ejusque adventum in carne passibili Concedunt praeviso tantum Adam peccato a Deo fuisse deeretum. Verum non minuS graves theologi η praeeunt rhi moram. 1 a 3 id negant, idque, ut nobis videtur, merito. Sanei Ita est Valentia in p. 3 disp. 14 2 Alexander halensis 3 p. q. 2 membro 13 Albertus M. in 3 dist. 20 a. 4 Si odi scin 3 d. 7 q. 3 d. 19 q. unica: Catharinus de praedest1natione eximia Christi Rupertus ab fuit. qui SeCUndum Lessium primus hanc sententiam tuetur l. 2 de glorifie Trinit. c. I l. 3de gleria et honore Filii hominis Mig. 168, 1628 cf. tamen de per Sp. . l. 2 c. 6, ubi contrarium videtur affirmare): Hi more i in augustod. l. 8 qq. c. 2 M i. 172,ll873. Praeter hos etiam s. Bernar dinus en et s. Franciscus Salesius de 'Amor de Die l. 2 c. 4 Si a r ea de incarn. d. 54. 5 Nachi ante in Ephes. 1 Fras senius de inearn. d. 1; sambertus etc. et recentior aetate Os Wald die Erlosungrin Christo Jesu p. 1 favet etiam Scheobe Mysterien de Christenth. 64 Handb.

t. 24. 1007. Ita ut quosdam nominemus, s Bonaventur in 3 d. n. in I, ThomaSArgentina, Dionysius carthusianus, Marsilius Capreolus, Unj et anus,

Hur ter, Compend theologiae II, 9. d. Α

380쪽

370 Ira et VII de Verbo incarnato Thesis CXLIII. Adam non peccante.

1. sententiae neganti favent Seripturae, quae OnStanter, diserte vel aequivalenter, missionis et inearnationis Filii rationem exhibent nostram ruinam mundi peeeatum, Adam lapSum te. Quam ob rem Augustinus promittit de pede mer et remiSS. 1, 26 Se plurima ullaturum esse Seripturae effata, quibu Suffieienter appareat D. J Chri Stum non aliam Ob auSam in Carne veniSS . . . nisi ut hae di SpenSatione miserieordissimae gratiae omneS, quibu tamquam membri in SUO Orpore Constitutis Caput est ad ea peSSendum regnum Oelorum, vivifiearet, Salvo laeeret, liberaret, redimeret etc., et quod promisit praeStat e Seq. in medium adductis hisce Seripturae testimonii Liae. 5, 32 19, 9 S. Joan. 1, 28; Om. 3, 22 S. 8, 3 1 Cor. 15 Mete. Unde inserta hi in a S, eum in A. Seriptura ubique incarnationis rati ex peceat primi homini aSSignetur, convenientius dicitur, in earnationi Opu Ordinatum SSe a Deo in remedium contra peeeatum, ita quod pesteato non XSi Stente inearnati non fuisset. ris etiam ieet 4 in 1. Tim. 1.2. Patre Sententiae neganti omnino favent, apud quo plura reperies doetrinae Capita, quibuscum aegre eo Citie alteram Sententiam. Oeent Siquidem passim Verbum dei reo SSe incarnatum, Ut homines superbia lapsos humilitate erigeret ut homines sensibilia Sectantes ad invisibilium revoearet Contemplationem, a qua defeeerant ut tamquam alter atque praestantior Adamia priori repararet ruinam ut humanum genuS, Si non in omnibus suis membris, Saltem in pluribus in vincibile in posterum adversus daemoni impetu redderet te. quae ratione Supponunt inearnationem non independenter a praevisione lapsus Adami et tantum ut

remedium adversu peeentum fuiSSe deerelam. Praeterea Seeundum quOS-dam theologos in hypothesi, quam impugnamus, vix rite explieari potestpeeeatum originale, quod Supponit Adamum suis universi generis humani eaput. Si vero a priori . e. indopendenter ab Adami lapsu destinata fuit incarnatio, dignitas capitis sine dubio competisset Unigenito euro sueto, qui jure sibi insito et suae personae dignitate hoe ibi vindieaSSet munuS. Sub tali autem tantoque capite lapsus communi non fuit OSSibiliS. Putrum testimonia hae de re es apud Thoma Sinum l. e.

3. atres etiam disertis verbis nostrae subscribunt sententiae. EX plurimis, quos adducunt Valentia, Thomas sinus et et avius il cit., quosdam audiamuS. Ita s. eo Serm. 48 n. I : Ne alia fuit Dei Filio causa nascendi, quam ut cruci posset affigi serm. 77 . . Si homo ad imaginem et similitudinem Dei factus in suae honore naturae mansisset, nec diaboli fraude de-Ferrariensis, Valentia l. c., et avius de incarn. 12. c. 17 Thoma Ss inuis de incarn. l. 2 c. 5, essius de praedest Christi n. 16 Molina, e canus, I 'Herminier Iournely,anto ine, Charmes, Berti, Billuari Witasse, Lo Grand Holt gela de Deo Verbo incarn. n. 359 etc.

SEARCH

MENU NAVIGATION