Sancti Aurelii Augustini ... opera omnia multis sermonibus ineditis aucta et locupleta

발행: 1835년

분량: 423페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

341쪽

In Solemnitate sanctorum Machabaeorum II. Hic Sermo , qui, Sicut Princedens, legitur Jam Stiam a tu. in Gncto Leone eae editione acciari Scrut in vi,fOl. 246, legitur etiam in nostro Od. ir, ibi. 244, cum nomine Sancti Augustini, cui certe videtur tribuendus Sancto Leoni conuenire NON OlcSt, cum Romoe non celebraretur ieStum sanctorum Macha binorum, quod celebratum fuse se aseud Hi πο- Hem teStantur alii Phtres Sancti Augustini de illa

Solemnitate Sermones. Accedit ad nostri odicis auctoritatem Sententiarum et sty li cum Augustiniano geriere conformitaS. Onatur correctus ad OStri dicis variantes lectione. PDSt Princedentem, Cum numero in Olemnitate Sanctorum Mia Cha binorum IV.

I. Post exordium laudatur mater Maeli abaeorum, quod septem filios una die genuerit ad vitam aeternam. II. Iatris Machabaeorum felicitas supirextollitur. III. Fortiter content Iilatur mater sex prior uni tormenta. IV. Antiochia juni 0ri blanditur, et matri jubet ut sua lim silio. V. Mater, Alii aliam ii dii ilior, ultimum silium h0rtatur ad martyrium. I. Iunior morte traditur, et post silium mater. VII. Ergo et n0bismet ipsis cuncta pro Christo perserenda.

I. Si vel initis, Fratres dilectissimi, de singillis istis sanctis, ac beatissimis septem fratribus, qui cli una cum Sua gloriosa matre, passi sunt, laude dicere, nec nos duramusto luendo, nec Vos toleratis audiendo. Ostremo, Fra-

342쪽

tres e Si vestra iii auctioiulo l)ersistat a Viditas, nostra tamen dicendo saligatur infirmitas. Quis enim, Dilectissimi, sussiciat digne laudare, digne praedicare, etsi non die una natOS, tamen per Consessionem die una coronatos Hoc eis sancta secit consessio, quod non potest sacere humana parturitio Hoc, inquam, fecit divina gratia, quod non

potest humana natura. Non enim poteS qui 2Cumque mulier die una generare septem fratres, quomodo haec beata et gloriosa Machabae genuit Christo per idem, una dio, Septem martyres consessores Gaudeamus, Fratres Charissimi, quia sides facit quod naturalis progenies nunquam fecit Gaudeamus ad Dei mirabilia, laetemur ad Dei magnalia, quia quidquid ' non potuit simul edere uterus carnis, simul coronavit hodie Dominus majestatis. II. O felix Mater quae genuit tales, hoc St, carne et charitate, mundo et Deo, Saeculo et Christo, terrae et coelo Sed quos primo cum tristitia et gemitu carne genera Verat, nunc Sicut braham tanquam holocaustum Deo in ara side cum laetitia singulos ad Victimam offerebat O felix Mater, quae nullum diorum suorum Deum negantem planxit, nullum titubantem aspexit, nullum daemoniis sacrificantem congemuit In singulis enim otipsa patiebatur, sed in omnibus Vincentibus, pro se et pro illis magnifice laetabatur. O mulier bona, quae facta est arbor bona Sic enim Dominus dixit' u Arbor bona honos, fructus facitia). , Folia et buctus istius arboris, Fra tres, verba sancta et bona saeta sunt. De tali sancta arbor dicit Propheta Filii tui sicut novellae olivarum 3, in circuitu mensae tuae b). Item, intenti estote, ratres arbor Olivae in hyeme invenitur fructuosa, in aestato

343쪽

opaca in hyeme agricolam pascit, in aestate ei res rigerium facit oleo impinguat caput ejus, umbraculo defendit corpus ejus . Sic denique dicit Propheta: Impinguasti, in oleo caput meum a) , Et iterum orat et dicit: u Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dominii b). ,

Hunc olivae surculi1m columba invenit, et ad aream, tempore diluvii, cum fructu revocavit. Isti ergo septem silii septem fructuosi sunt rami, qui tempore persecutionis inclinari potuerunt, frangi non potuerunt '. III. Cum ergo videret fidios suos pro fide torqueri, frigi, incendi, et singillatim eorum membra abscindi δ, trucidari, et in ventos' disseminari, non timuit, non XpaVit, non saltem palluit intrepide enim stabat, quam Deus pro sua lege pugnantem sortiter corroborabat Orius Deus huic beatae mulieri concessit, Fratres, Ut quae nataos in ordine temporis prior filiis, simul cum eis uncta fuisset Angelis et quia fuerat mater, facta est Oror in

agone certaminiM; et quae prior nata Viderat Solem, una diu cum filiis i passa, modo Conspicit Salvatorem. IV. Ideoque cum unus junior ex septem fratribus remansisset, VOCaVit eum item perditus rex, et ei coepit oblectando, multa etiam pro attendo, ut a via recta eum traduceret, et a suis sanctis fratribus Subdole separaret'.

Promisit primum divitias, honores, dignitates promisit

aurum, argentum, regnum imperium. IS te autem omnia

irrisit, omnia conculcavit, quia Deum toto corde dilexit.

Praeparati Q sunt mino et cuncta genera tormentorum;

344쪽

nec sic inulit, nec diuinora declinare potuit, nec minas crudelissimi regis expavit. Cumque vidisset ratio-clius rex ubique se victum, et ab omnibus Superatum, VocaVit matrem pueri, ut persuaderet silio suo, ne et ipse, sicut ratres ejus, ad majora tormenta perveniret. Dixit

mulier se persuasuram filio suo Sed quid habuit persuadere illi qui remanserat, nisi quod persuaserat illis quos jam ad Dominum praemiserat Iam enim: primo dixerat siliis suis: si Filii, nescio quomodo in Ventrem meumn apparuistis , nec ego spiritum et animam dedi vobis; D non Vultus et membra plasmavi; sed Deus qui secitu coelum et terram, mare, et Omnia quae in eis Sunt et

ii omnium inquirit actuum Originem, ipse spiritum et anis mam vobis donavit; ipse Vultus et membra plasmavit, ii et quia modo propter sanctas leges ejus traditis corporan Vestra, sed ipse iterum vos restituet in sua misericor, dia a). v Mater enim erat si hoc noverat praestare diis Suis, lupe tot corde diligebat Deum. V. Si miramur, Fratres, Abraham sanctum, quia Deo intrepidus obtulit silium, quanto magis haec mirabilior X-titit, quae una die septem filios Martyres ad Deum cum tota devotione praemisit' Igitur et isti novissim silio qui

remanserat, dicebat ou, fili, Superes mihi; tu summa votorum meorum, tu poStremu ClauSisti partus meos rogo et obsecro, comple gaudium meum'. MiSerere mei, inquit, mi illi', quo te in utero meo h tot mensium spatia por-

o is acti VlI, 22, 23. Cod male dixis mitem ut persuaderetfili suo. - adit turn enim. - adit pantiistis. - Cod evidenti errore inviait tactiatim. - Vobis deest in Cod. sed legitur in Edit. - dit maten enim erat, non λιοι/errea. Deinde verbuna hoc desideratur. - dit remisit. - Cod. n. inus bene et in isto minimo sit . - dit gratidia mea. - ' dit. Diiserere, inquit, mei filii. - In Edit deest vox nreo.

345쪽

tavi. Ne uno momento confundas senectutem meam; ne decolores tot si atrum tuorum trophaea ne Sacrum Corum Comitatum relinquaS, nec consortium deseras si SpiCe,

inquit, Fili, in coelum t), v unde spiritum et animam accepisti; si aspice in terram , , quae tibi alimenta salutis subministravit aspice fratres, qui collegam expectant; aspice matrem quae tibi lac per trienne tempus de- , dii b). v Redde mercedem pii sanguinis; noli a fratri-hu Separari, et quae te parturivit, matre divelli' Bogo, Fili, temporales tibi divitias promittit Λntiochus rex, et si temporales honores; sed omnia vide et proba pii Vana sunt, temporalia et inania aeterna' non sunt. Solus Deus aeterna promittit, qui neminem decipit, neminem sallit. Fili, recordare verba Domini Dei tui; recordare,

inquam, quod legisti ve audisti quid Deus dicat per

Prophetam: si Vanitas Vanitatum, et Omnia VanitaS C).

O Fili, noli timereontiochum regem, qui Uum OrPUS ad tempus occidit, sed time Deum tuum, qui corpus et animam cum tuis fratribus resuscitabiti'. Vos ita quo mihi septem dierum lumina Deus dedit. Iam sextum diem conclusi, quia sex tuos fratre ad Dominum praemisi, et Omnium opera valde bona vidi. Debes et tu sequi si a tres tuos ρ, Fili, ut quae in issis sex laboravi, in te septimum requiescam, quia et Dominus Deus ad quem curriti si otpergitis, septimo die requieVit ab omni litas operibus suis, et Og requiescam in te ab omnibus lacrymis meis. VI. ali orgo' et isto materno hortamento admonitus β

346쪽

repletus Spiritu sancto ait: si Quem speratis 'quem sustine, iii Non consentio neque Obedio imperio salsi regis, sed, obedio Deo ai; γ, et caetera quae audistis. Igitur et ipse mundus et purus, spiritum tradidit. Post Omnes mortua est et mater mortua in mundo, sed vivit in Deo. Non enim mori potuit, quae filios suos pro amore Dei martyrium perpeti secit. Omnes enim Vivunt sub ara coelorum, quia non est Deu mortuorum, Sed vivorum bin γνVII. Ergo, Fratres, si antiqui justi pro illis divinis sacramentis multa passi sunt: si tres pueros et Danielem laudamus et praedicamus, quia de mensa regis contaminari noluerunt Si istos sanctos Machabaeos, de quibus tanta locuti sumus, et cum ingenti admirationis fama proferi-mUS, qui cibum et escam, quibus nunc Christiani licito utuntur, ipsi accipere noluerunt nos, pro Christo, probaptismo Christi, pro Eucharistia Christi, et pro signo Christi, quae pati, aut quae uolerare debemus, cum illae

suorunt promissiones rerum Complendarum, haec sunt indicia completarum Τunc enim erat sides Occulta, Odomanifesta. Nam eadem credebant, eademque Sperabant omnes sancti et justi Sustineamus ergo et nos, FratreS, quae illi pro Deo sustinuerunt contemnamus quae illi icontempserunt, ut cum ipsi accipiamus vitam aeternam,

quam SperamUS.

ah Mach. vii, o et seqq. - b Luc. xx, 38.1 dit iste. - SY deest in Cod. - Cod male admiratione. - 4 Vox quo deest in Edit. - Verbuit illi in Cod non legitur.

347쪽

SERMO LXIII.

In Solemnitate sanctorum Machabaeorum III. Eruitur eae Metustissimo lectionario manuscroto Visticano 3836, ubi legitur Incipit Serm S. Λugustini de S. Maeliabaeorum at August. PriuS jam legebatur tam atu. inter Leonino. Serm. LXXXII; EA immerito. Unde fratres Ballorini in sua editione sancti Leonis illum in a mendicem refeCErulit, quia, ut aiunt, non Leonis, Sed Augustini est. Hic igitur

I. Festivitas dedicationis Ecclesiae et Martyrum. I. Conflictus Christianorum. III. Iartyrum solemnitas sanctitate celebranda. IV. Conclusio.

I. GR T11s, Dilectissimi Domino Deo nostro'. quod quanta sit hujus diei solemnitas, etiamsi ego taceam,

ConVentUS nOSter Stendit cum conspiranti enim studio et devoto animo convenistis, ut festivitatis' magnificentiam, etsi Sermo non indicet, congregati tamen ipsa testetur. Et recte : duplex enim causa laetitio est, in qua et natalem Ecclesii colimus, et Martyrum paSSione gaudemus nec immerito digno Ecclesia horum exultat martyrio, Ilorum Ornatur Xemplo CauSam ergo Solemnita

348쪽

tis hodiernae, Dilectissimi, plenissime sacrae laistoriae lectione didicistis, nec latere vos potuit, quem in tanto

rerum gestarum ordine exceperitis auditum, cum glOriosam Septem Martyrum matrem exultanti et non tacitolaonoraretis affectu, in singulis quidem siliis passam, sed in omnibus coronatam Subsecuta est enim elici exitu, quos invicto praemisit hortatu Beata genitrix beata progenies, memorabilis praecedentium sortitudo. Nam cum in illo orditio mortium , et in illa dispositione poenarum, id saevissimi regis excogitasset impietas , ut Victoriam sibi et de primis promitteret, quos sine tolerantiae cruciaret exemplo, et de postremis, quos in supplicio torqueret alieno multiplicatae sunt Martyrum palmae, et dum singuli in omnibus ineunt, praeter Corona proprias, Omne aequisiVere Septenas.

ΙΙ. Sed haec ad ructuosam recolenda sunt auriuna voluptatem. Inflat scientia, nisi aedificet obedientia : gravant audita, nisi suscipiantur imitanda. Nec enim quia CessaVit persecutor et tortor, quia omnes ciam Deo militant potestates, desunt Christianis, quas Superent passiOnes Fili, inquit, accedens ad servitutem Dei sta injus , titia et timore, et praepara animam tuam ad tentatio, nemia . , Et Apostolus dicit Quicumque in Christo, pie volunt ViVere, perSecutionem patiuntur propter jus, titiam b). , Qui ergo putas quieVisSe persecutionem, et nullum cum hostibus esse conflictum, intimum cordis

tui serutare secretum, et Omnes recessui animae tuae diligens explorator ingredere' et vide si nulla te impugnat

ti) ccle ii I. - b Iaim. III, 2. Cod Casanat quos vinitos Praemisit ornatu Id. habet Cod Barb. a Od. Casanat. ολ ieritium. - Cod. Casanat et Barb. ad infructuosam. - 4 Verbum omnes deest in aliquibus manuscriptis. - adit priores

349쪽

adversitas, si nullus tyrannus vult in mentis tuae arce dominari noli cum a Valitia pacem firmare, et iniquorum luaeStuum incrementa contemne. Superbia concordiam

nega, et magis time in gloriam suscipi quam in humilitatu calcari. Dissociare ab ira , nec dolorem inflammet invidiae cupido vindictaeo renuntia Voluptati, Vertere ab immunditia, pelle luxuriam, fuge iniquitatem, abstine a falsitate : et cum videris te multiplicem habere pugnam,

tu quoque imitator Martyrum, numeroSam quaere ViCto riam. Oties enim peccatis moriemur, quoties in nota is peCCata moriuntur Et pretiosa in conspectu Dominin etiam ista mors Sanctorum ejus a), u ubi homo occiditur mundo, non interitu sensuum', Sed sine vitiorum.

ΙΙΙ. Si ergo Charissimi, non Ducitis cum insidolibus i jugum b), is peccatores esse desistitis, et nullis carnasum cupiditatum tentationibus ceditis A solemnem hanc diem legitime celebratis Det non solum Martyres ac Martyrum matrem, sed etiam illiussi memoriam, justo honore, Veneramini, qui hoc die antiquam estivitatem hujus loci

consecratione geminaVit magnificus quidem structor parietum, sed magnificentior aedificator animarum, Ultra aevi Sui terminos opera pietatis extendens, ut utilitatibus' institutionum ejus etiam in ipso frueretur devota posteri

tas, et habitando quod condidit, et faciendo luod do

cuit.

a Psal cxv i5. - b 2 Cor. VI, 4. Coll. ait, dissocia te ab ira. - Edit priores Ormite fialsitatem - Ibid. mur terminatione sensutian. - Alias creditis. - Λddilhir ex probatis Codicibus. - In opinione Quosnulli et alioruni qui hun sernionem Sancto Leoni tribuunt, agobatur ii de Sixto III cum autem certini sit Sermonem hunc non sancto Leoni, sed beato Augustin esse tribuendunt, evaneScit prorsus illa sententia, ct credendum manet hic oratorena tractare de quodam Su praedecesSore, ecclesiae sanctorum Machabaeorum fundatore. 7 Cod Barb. utilitate.

SEARCH

MENU NAVIGATION