장음표시 사용
61쪽
HI s T. BELG. LIB.L 13 obstringuntur. Legem foederis nemo meminit. Nihil in Regem, aut religionem mediatatum convenit. Initium ab Auriaco coepit. Egmondanus & Hornan viva repente odia intulere. Hooelistratinus, Montignaeus, α Brederodius, spontanei sociavere consilia. Bergensem nulla sua injuria adjunxit. Oba mulationem Granvellano adversus, premendidi inimici occasionem arripuis. Plures ini rint ne foedus, per scriptores non conVenitis Multi enim ut nomina dare, & participes esi se vellent, perpelli non poterant. & m estissimus quisque ab ejusmodi factionibus abhorrebat. Constat autem coenantes apud
Gasparum Scetum Regis aerarii, seu Finan tiarum quaestorem,inter vina, & facetias serritito tesseram quaesiisse. Fortuna eligendi ambitrium in Egmondanum transtulit. Ille signum flagitantibus dedit, uinctiosorum se vitia nigro cultu instruerentur , & supra pia lii latus , aureo internitente filo morionis cucullum exprimerent. Postridie lugere omnes diceres. nisi quod eminebat in veste ludibrium , quod non obscure ad Granueli num referebatur. Ea res multitudini grata, bonorum indignationem contraxit. sed ante alios Gubernatrix offendebatur, quod non unius hominis famam, quam religionis re verentiam ad risum , jocumque traductam aspiceret. Modeste igitur incusati Proceres,
62쪽
s Nico LAI BURG V NI, Iloco cuculli reposuere fasticulum sagittarum,
sumantibus funiculis in medio astrictum. tanquam invicti , quamdiu concordes age rent. Granvellanus autem. publico ludibrio positus ,, Mechliniam turbatus se recepit. Prudentique absentia furori cedens , ne o tiis imperii in iposterum abstinuit. Nam eunobiles ad solita Brabantiae comitia de more vocati. detrectabant contumaciter officium,affirmantesse pretento eo haut unquam
ibi vestigiunt posituros. Patidio post Burgundus quidam,nomine yillota, in caput illius ficiebatur comparasse insidias. Et ille tot simul malis perculsiis; ut seque,&religionem infamia absolverer, cireumspectare abitum coepit. Communicato cum Gubernatrice consilio Armenterius in Hispaniam mittitur. Erat ille ab epistolis Gubernatrici , rectae tunc fidei , quia nundam se avaritia animo ejus insinuaverat. Ad hunc nunciuRex quid agendum sibi essed paullisper dubitavit. Deinde lamicos in consilium adhibuit. quorum varia sententia fuit. Plerique in Belgarum Procerum contumaciam stomactabantur qu)d prascriberent Hincipi leges. quod seditionem , be , tumque motirentur. quod inordinatis lectitas ii Idulgentes, ad eadem volenda Regem adigerent , ctἰ contrasas imperii libidini eorum moremgerere aeqvx mcrederent. Rem este altiorem, quam sit conreda debeato
63쪽
HIs T. BELG. L fBΤΙ. - si emmis inradant, O quod nune alienum amministramo utitur, βκm faciant. .ssurospriora ,si prima processerint. Nec distas norimias aliter re t riposse, quani si aliqui e renu, qui Magnae tum cerpicibus incumbentes , ictiones rerum obstr- rem, intra obsequii limites cohibeant, nec in noxias cupiditates epagari patiantur. Haec quidem Rex favorabiliter audiebat. vicit tamen naturalis bonitas. Aimul distordiae privata odia supergressae timebantur. Haut linarus qu tum sceptri sui interesset genteni illam in pace relinquere. quod unum ipsi Ca lus patex a te omnia commendaverat 'in arcana inperii censeri voluerat. Proceribus itaquen concilium redire jussis , . tacito mandato Sranvellanum evocavit , quaesito praetextu uam instituere jubens , ne id sibi extortum
Neque mora, Granuessanus prid. Id. Mart. me ter sibi in Burgundiam pronuntiat. Maximi- H ἡὼ anum Mortionum, praepositum Ariensem, excerit. chiepiscopalibus ossiciis substituit, virumrtute insignem, sibique charissimum, simul litterarem, atque eloquentiae nervis instruum. Causam revisendae matris in praetex ira viae accepit. & ob id Chantenotium, dehampignaeum fiatres una proficisci man ivit sed re vera animum ad Hispaniam'ad- erat. struentibus istis viam sestigio, quod
64쪽
N reo LAI BVRavNDI perpetua, & inconcussa felicitas r cum eos fere ad ultimum sortuna fastidire , & tanquam fatigata excutere seleat, quos principibus aliquando clauissimos fecit.
65쪽
vata odia videri poterant,sequenStamen furor anno M I D L X I V ex tartiordium coepit. fatale saeculum discordijs; quarum initia, causisque in diversa parte terrarum varie struebantur. Nec dee-Tant vaticinatium ingenia, cum coeli aspectus nihil mitius promitteret. Superiores tres pla netae una cum Sole,& Mercurio in one co- currebant. praesaga malorum sydera, ruinam, stragemque portendentia. Quippe eandea strorum faciem ante quingentos annos exitiosam populis didicerant. Sed nihil tristius a Belgis exspectabatur , sedatiora sperantibus extruso Granvellano: cujus fortuna invidiae cedens,liberiora factiosis scelera fecit. Quippe vir acer,summis adornatus virtutibus,&per omnia sorte nataliu egressus,insigni constantia&albictoritate,consilio &prudentiare- ωgionem protexerat. Nec tristis Gubernatrix;
sed dominationis paedagogum jam pridem --ς mat iam tranquillitatis avide arripuir
66쪽
38 Ni cox AI B v Rc UNDI. Confestim &smemora Auriacum, Egmon danumque, & Hornanum ad se accitos in sonatum redire jubet. Qui primo haerentes specie recusantium;postquam vero flagitarentur, ad pristina ossicia rediere. Prima erat cura, necubi desiderium Gran vellani esset: aut absentiam ejus sentiret respublica. Proinde lsumma fide , c silioque cuncta agebantur. nihilque intermissa rerum cura, subinde negotia in intempestam noctem protrahebam. Syncera etiam inter Statusque ac Privatum Concilium,&Finantias concordia ; nisi quod liventibus oculis Viglium, & Barlaimontium aspicerent, occultis tamen odijs r Qua perinde non extinguuntur ut coepere: sita flablato duce manent in partibus, ct post cenamen , metumque duram Huc accedebat facilis animus; perinde uia-gnificus: & ex utroque benevolentia populi.
Nam delegatos gentium, urbiumque hospitio, & convivijs certatim inliciebano poten-atiae studio,& aemulatione magnitumis.Haut ignaris , aBelgarum, knimos non alia arte faci
lius inpi. L, Nealfiustia fuit tam profusa humanitatis explicatio. Nam iubinde a pro ovincialibus nova tributa 3 &exmagira petiti One semper aliquid auferebant. Quibus re-I. bus Gubernatrici grati, sibi graves, caeteris i luxuriae exemplum, afflixere mores saeculi. Et si fateri licet, hoc initium filii malorum bm- nium. Tantam enim magnificentiam,&αν
67쪽
ea inopiam , cupiditas. excepit. cum nemo turpe crederet , quod lucrosum quomodocunque auferre ; ut succurreret necessitati,
quam luxus hiantem fecerat: pompaeque suppeditaret instrumenta , prodigis sumptibus,
jam non consistentibus Unde coeperant. Haec
enim est mortalium conditio , a vitise degenerare in prava , a pravis in praecipitia , a praecipiti' in turbida , cum semel a virtute de civerint , perpa cem temporum ; ct inde luxuries Siquidem adversa, quam prospera feruntur melius. Res secundae impotentiam generant : adversae moderationem. Philosophia opus est ad otiuim : fortitudine, Sc constantia ad negotium : temperantia , 8c justitia ad utrumque: sed magis in pace 8c otio. ex bello calamitas ; Seinde humilitas ex pace lascivia; contestitusque numinis ex lasciviana tur. brevi ter, in magna fortuna multa opus est justitia,& temperantia', ut co servetur status tranquillitas Ergo auctoritas Procerum,quam bonis artibus struxerant, cupiditate & avaritia foedata , ad ultimum erupit in exitium publieum.' Primo dignitates , dc sacerdotia
metio cessere. secutae mox usurae, abolitio
ries; indulgentiae , privilcgia, & judicia; bre Viter , euncta prostituta. jura&leges, divina atque humana polluta, quaestuique fuθrs Nir hil tam inexorabile, quod auri fulgo't non flecteret': nihil tam flagitiosum , quod non
68쪽
- NICO LAI BVRGVNDI molliret . nihil tam sanctum, quod non eo rumperet. Quidquid in privato Conciliose veritas expunxerat, in Concilio Status statim redimebatur. ubi non ex fide, & honesto: sed ex libidine omnia, &sine metu procedebant. ignara, aut incredula Gubernatrice, quoquo modo acta, scrutari altius insolita. In cujus secreta quo facilius proceres penetra rent , Armenterium Hispanum sibi adjungunt, fidemque ejus per speciem familiaritatis expugnant. ut vere dicere liceat , nihil
mortalibus suavius quidem ; sed nihil quoque
periculosius amicitia in qua rarae felicitatis est tanti boni metam attingere, in dissolubili, securoque nexu , & non suspecto commercio. Et Armenterius quidem antea rectus, &innocens, ubi semel dulcedine munerum cupiditates solvit,subito pravus,par, similisque
caeteris , in concupiscenda pecunia, non mΟ-dum, non terminum noverat. ut sua tegeret , aliena vitia dissimulabat' : quorum licentiae Proceres fiduciam insuper praefere bant. Quippe muliercularum ingenia edocti, assentationum , & adulationum .illecebris Gubernatricis animum adeo devinxerant sibi ; ut si quid Praeses Viglius secreto suasisset , protinus ipsa roserret ad Concilium Status : sine quo nihil agi . nihil administrari permitteret. Hinc omnia ad Proderes vergere.proces , & libellos illi excipiebant,
69쪽
HIs T. BELG. LIB. IL Cibant, magistratus, honores , ossicia mand bant ; Nemo in gubernaculo minus quam Gubernatrix poterat. Neque adhuc tamen aliud, quam condicionis suae statum venalem , atque insolentem secer t. Postea id quoque accessit , ut magistratuum ossicia, hoc est; forum & jus, legum & tribunalium munia ad se revocarent. Iam primum apud illos privatorum negotia traciabantur. Si quis
de justitia causae apud magistratus dissideret, praetextu boni publici evocabat in Concilium
status. Iam vocatis in controversiam Go
eomio, WOrcomio Salinisque Burgundi- eis, per modica , & crebra damna lacerabant patrimonium Regis, & judicia in quaestu habebanet. Hinc fluxa magistratuum auctoritas , priscam severitatem , dc innocentiam retinentium. & quod est pernitiosissimum, iacebat Provincialium Conciliorum pressa, atque consempta reverentia, & sub pedibus sacrosanctapotestas. Nobilitas veluti fraenis exoluta , ad omnia contumax nullum in legibus auxilium; cum vi, & armis resisteretur lictoribus, & imperia magistra- tuum ignava redderentur. Idque ordines provinciarum qgrd toleravere.& undequaqua querelae in aulam confluxerat.sed delegatio dinu ingentibus onustipromissis, & sic remis si domu,tamdiu in spe retenti sent, donec impetus spatio vanescςret. Accedentibus insuper
70쪽
ministrorum nequitijs , per quorum Vestigia quaerebatur favor Procerum , & tanquam internuncij responsa gentibus promebant. Nam & hi muneribus venales, quo plura emungerent, incredibili taedio lassabant patientiam exigentium in aula ultionem. Sic atrocissima quaeque facinora impune grassabantur. crescentibus semper viiijs,dilano semel remedio. Domus rapinis afflictae,spoli- .ata delubra, expilata monasteria, in omnes audacia, denique terror urbibus intentabatur. Quae&ipsa maxime onerabant famam Procerum tanquam facinus imperantium. qui sontibus faciles, ad indulgentiam promytin ad omnia connivendo, causam suspicio nibus dederant. Crebrae nunc querelae,nun Ccalumniae de sacerdotibus percipiebantur. alijs divitias, aliis dissolutionem morum infami licentia traducentibus. & sic maiestatem religionis in ministrorum sordibus contem
nebant. Fuere etiam, qui censerent adimen
dam gladii potestatem huic ordini, quem sa
crorum integritas a profanis curis secrevisset. Prorsus immemores , quod eorum majores profusa liberalitate extulissent ecclesiam in tantum fastigium. Forte autem Praepositus Brugensis vacuam dignitatem per mortem secerat. Neque Accessio Praepositurae quamvis,
pridem destinata, Episcopo ante permisse est, quam Laicae jurisdictionis insignia ejurasset.
