장음표시 사용
182쪽
Obiit & Sanctoerucius noster: & frustra opta vimus, Bibliothecae Criticae Parte Undecima, ut ipsius ad annos accederet quod Villoisono detractum esset: obiit, triste sui desiderium relinquens omnibus virtutis doctrinaeque amantibus,& vero mihi, quamvis longis loci temporisque intervallis disjuncto, tamen studiorum sensuumque communione & amicitiae vetustate conjuncto. Ergo quod Villoisono mortuo tune tribuimus, nunc item Sanctocrucio tribuamus, & hujus de vita rebusque breviter memoremus: quarum cognitionem partim ab ipso acceptam recordamur, partim nobis aliquantum auxit vir eruditissimus, idemque Literarum orientalium princeps. edito hujus argumenti brevi libello a. Et quamquam post tantam virum rem actam agere videamur,& Sanctocruςius noster suis ipse doctrinae monu-
Notice sur M. Guilliem de Ciermoni Lodhue de Sainte-Croix, in ree dans le Cataloguedes Livro de sa Bibliothhq . m Juin. par M. Silvestre de SacI. Praenomina Sani ocrucii fuerunt, Guillelmus, Emis fauol, Iosephus.
183쪽
mentis ad Omnem posteritatem commendatus sit; maluimus tamen committere, ut in hac nostra
scriptione & sedulitate potius judicium & facultas, quam in silentio pietas & ossicium, desidera
Natus est Mormoirone, in vicino urbis Carpentoractis, Comitatus Vindauscensis, gente nobili, die V Ianuarii, anni MDCCXLVI. Hic
enina annus in libello laudato editur: qui si vere editur , de quo non statuimus, nos & alios errasse oportet, qui Sanctocrucium vel decennio. vel minimum quinquennio, antea natum credidimus. Literis ac disciplinis institutus Gratianopoli in schola Iesu itarum, illius institutionis modo ac tem-POre consecto, militiae nomen anno MDCCLXIdedit. Erat enim ei patruus Sanctocrucius ille, Legatus Legionis, insigni recens fama celebratus, Bell- insula, Gallorum in Aremoricae Ora propugnaculo, adversus Britannorum diuturnam & acerrimam oppugnationem defendenda, nec prius dedenda quam ultima quaeque & tentasset& tulisset. Cujus fortitudinis commendatione, Rex eum Praetorem fecit Martinicae , coloniae Gallorum in Antillicis insulis florentissimae r & provinciae Praetori inprimis luculentae. Ipse illuc proficiscens hunc fratris sui filium in cohortem suam assumst, munere Adjutorem Castrensem, gradu Centurionem
184쪽
nem Equitatus. .At speratum provinciae fructum eodem anno patrui obitus intercepit. Sancto- crucius in patriam rediit, patrui acta praetoria Regi reddidit: ab eoque , donec centuriae praeficeretur, inter Grenadarios Franciae allectus est: sic tum dicebatur una ex Legionibus, quibus nos peditatus Gallici censeretur, quae
corporum robore ac proceritate, morum urbanitate, priscum junctae cum humanitate foribtudinis exemplum reserre videretur. Qua in Legione, ut per tempus tranquillum & pacatum, otio abundans, totum hoc ad recolenda Literarum studia contulit; omni Historia & Geographia pertractanda, omni Antiquitate ejusque partibus cognoscendis, Graecis & Latinis scriptoribus legendis. Sed quum stationibus mutandis in loca saepe veniret illiterata, in quibus manendum & libris carendum esset, hac in primis de caussa militiam pertaesus. ea se abdicavit, in urbem natalem ad patrem rediit amplis & avitis bonis fruentem, & in hujus silii spe acquiescentem. Filius in Literarum studio pergens , patrem obsequio & pietate colebat: tum vero, ut senectutem ejus magis etiam oblectaret & exin hilararet, ex hujus voluntate, & sua ipse animi sententia, a. MDCCLXX, uxorem duxit egregiis animi ingeniique dotibus commendatam: ex
qua mox duos filios & filiam suscepit. Nequo
185쪽
tamen rei familiaris cura se a suscepto doctrinae amore & commentatione avocari passus est: quin, tamquam in majori otio, alacrior coeptum iter persequens, explicandis quaestionibus ab Ac1demia Elegantiorum Literarum & Inscriptionum ad disceptationis certamen positis, ter victoriae praemium retulit. Quarum quaestionum altera fuit de censendis Scriptoribus Rerum Alexandri Nagni. Cujus quaestionis explicationi, anteaquam ederetur, locupletandae & expoliendae, tum cognoscendis doctis hominibus, omnique librorum S editorum & scriptorum generi usurpando, Lutetiam Parisiorum se contulit: curam familiae, patris, liberorum, fidissimae custodi, uxori, relinquens. 1 hi tum ei degenti, & Villoisono, ego per annum meae commorationis Parisiensis MDCCLXXV, ad eam, quam dixi, familiar, talem amicitiamque conciliatus sum. Quos tune quales cognovisse mihi visus fim, sortasse nec aliis scire ingratum sit: mihi certe recordari j
eundum est. Magna erat in. Sancto crucia rerum
scientia, magna judicandi facultas: & quasi se
in militari vita ad imperatoriam artem consor. masset, sic eamdem rationem ad intelligentiam doctrinarum accommodabat; ut cum in unive sae IIistoriae & Antiquitatis cognitione, tum in singularium argumentorum tractatione, totam materiae tamquam exercitus magnitudinem uno
186쪽
in conspectu videret, suis terminis designaret, generibus discerneret, partibus distingueret: quid quaeque valeret, quo pertineret, quo loco
ponenda esset, attenderet: fontes & auctores omnes, & accurate teneret, & verissime aesti. maret. Sed rerum haec erat, non verborum scientia: deerat Graecae linguae grammatica cognitio: quam vel puer non satis perceperat, vel milas neglexerat: tunc autem, quod Plutarchum
in Latina lingua factitasse legimus, sic acquirere & recuperare studebat, ut ad Scriptorum Graecorum lectionem adferret materiae cognitionem ; itaque ex argumento di rebus verba &orationem disceret, in iisque ad eum gradum proficeret, qui rerum cognitioni satisfaceret. In Villoisono major erat doctrinae non quidem praestantia, sed varietas: multiplex rerum scientia ex omni librorum genere hausta: grammatica etiam & critica linguarum cognitio insignis; ordo & ratio in disserendo & argumento expli- ' cando. non item: ut judicandi facultas quamquam ei minime deesset, tamen subinde non appareret': exquisitas doctrinae copias fere covsertim effundens, ad eas intelligendas legentes ipsos judicium suum adferre volebat: contemnens me
rito scriptores doctrinae inopiam judicando compensare ac dissi inulare solitos, & comparans sa -hris sine materia opus architectari ingredientiis bus:
187쪽
bus; ipse nimis in contrarium inclinabat. Adseribendum non nisi patrium sermonem usurpabat Sancto crucius, cum elegantia, decore,& eloisquentiae luminibus: Villoisonus etiam Latinum, utrumque, ut perspicuitate contentus esset. De hujus moribus suo loco diximus. Similis ei erat Sanctoc ucius fide erga amicos, benevolentia erga cives & exteros, in primis homines docistos et caeterum excelsus animus, honestum ac decorum appetens, turpe & indecorum averinfans: cujus in omni sermone frequens generosos sensus 'promebat; si cujus juste, recte, humaniter, aut secus, lacti mentio incideret. In priomis autem Urbis, ut tunc erat, luxuriem indignabatur , & verissimam morum corruptionem interpretabatur, ejusque quamvis dudum sibi cognitae, tamen quovis novo exemplo ipse ut novus & recens commovebatur. Quam quum aliquando doctus homo carmine Latino haud
insceto, sed lascivo, depinxisset, idque Sancto-
crucio & aliis praesentibus recitaret, hic recitatorem ita corripuit, ut obmutesceret: Siccine,
inquit, lascivi amores non per se ipsi satis sunt sallaces ac lubrici, ut iis illecebras etiam poesis addere debeat Ille, hoc ita moris esse apud Latinos, sc Antiquos & novos saetitasse. Quasi vero, inquit, Latinus sermo honesti decorique legibus solutus sit.
188쪽
Ad hanc sensuum altitudinem accedebat morum generosia quaedam simplicitas ac puritas , ab omni superbia fastuque immunis; ut exter na, quibus gloriari posset, bona, nobilitatem, divitias, honores, gratiam aulicam, ne nosse quidem videretur: unam nosset laudem virtutis ac doctrinae: has solas sibi propositas haberet, ct propter ipsas consectaretur, earumque adepotione & suam & aliorum felicitatem censeret. Τalem nos tunc eum cognovimus, & postea fuisse novimus. Proximo anno ad suos Μormoironem rediit. Altero Helvetiam ac vicinas regio. nes lustravit: & Bernae dies aliquot apud Ithium nostrum suit, nuper Parisiis nobis comitem &contubernalem , tum Bibliothecae Bernensis praesectum, nunc Sacrorum Antistitem insigni pietatis ac doctrinae laude forentem. Laetae diu res fuerunt, & semper fore videbantur. Quod a rei familiaris cura & amicorum negotiis tempus superesset, quod sane multum erat, Literarum studiis dabat. Denuo vidior renunciatus est propositi, ab eadem Academia Inscriptionum & Elegantiorum Literarum, certaminis
literarii de numinibus G cultu Cereris F Pro. serpinae a. MDCCLXXVII. Proximo anno Q. cutus est sacer Indorum liber dictus Letour-ndam, id est, Vetus Commentarius Vedams conistinens expositionem opinionum religiosarum E
189쪽
philosopharum. Indorum. Ebroduni a. Mocca
LXXVIII, duobus voluminibus, formae duodecimae. Rursus proximo, De Statu F conditione Coloniarum apud Antiquos. Philadelphiae, sorma octona MDCCLXXX si item Annotationesi additae eaitioni Vibii Sequestris obertinianae. Et de his quidem duobus illius anni operibus verbo diximus in Bibliothecae Criticae Parte Irip. 332, & Vl, p. II 6 et uberius autem de utraque editione Censurae Scriptorum de Rebus Alexandri Magni, ibidem: de prima, Parte II, p. l 9: de altera, XI, p. I 3 Q. Porro gravissi- mim argumentum de M ieriis Veterum, jam antea assectum in Disputatione de numinibus Cereris& Proserpinae, singulari libro susius diligentiusque tractavit, edito Parisiis a. MDCCLXXXIV, sorma octonaria. Quem librum quum villoisonus edendum recepisset, sic edidit, ut ipse de
hoc argumento commentarium scriberet, commentario Sanctocrucii adjiceret atque intersereret, eumque sere obrueret. Quod non sine ratione aegre tulit Sanctocrucius: & improbarunt etiam communes amici Villoisonum, qui tantum sibi juris in alieno sumsisset opere; quamVis Caeterum non ingratum iis accidebat, hujus copiam cum illius philosopha ratione conjunctam exstare. Fuit haec levis offensiuncula, quam utriusque mox lenitas, & amicitiae mutuis ossiciis
190쪽
& studiorum communione confirmatae integritas , Obliteravit. In haec tempora inciderunt aliae seriptiones: duae politicae: altera, obserispationes pacti Pacis factae inter Gallos F Britannos anno MDCCLXIII, edita Ebroduni a. MDCCLXXXII, sorma duodenaria: altera, missoria incrementorum potentiae navalis Britanis norum, ibidem, eadem forma, duobus volumianibus duodenariis: tertia literaria, 'pomnema
ad Scriptores Diarii Eruditorum, de facienda
nova editione Geographorum Minorum : forma quartanaria: nulla addita tituli pagina singulari, nec anni locive notatione. Illas non vidimus et hanc ab ipso nobis missiam legimus, ct in mainnibus habemus, & agnoscimus indidem illam ejus ingenii facultatem, materiae quamvis variae suis & finibus complectendae, & partibus describendae. Hic erat Literarum proventus. Re autem familiaris uberrimum percipiebat fructumh diligente liberorum educatione ad egregiam spem crescentium: filiis jam tantum, quantum Per eorum aetatem licebat, provectis: major ad munus Accensi, vulgo Locum tenentis dicti,
in Legione Bellovacensi: minore, in schola Α- laisia ad militiam navalem instituto, & propediem in eam allegendo. Et videbatur perpetua haec vitae prosperitas futura suisse; nisi eam inopinato Gallici regni conversio prostravisset. Nam