Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber primus

발행: 1809년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

mine liceat: qui sere Belgice scribens, ubi se-stivus esse vult, jocos salesque suos non aliuninde petit, quam ex paroedia sacrorum dictorum; unde fit ut Latine scribens, ab hac ridiculi m teria exclusus, ad angustias redactus, in antiquis Scriptoribus hospes & ignarus, ex his omnia cupide arripiat & inepte apponat. Hoc enim totum genus nisi h copia & delectu existat, ut optimos quosque Veterum longo usu tritos innumerato. habeamus, eorum dicta cum judicio& suo Ioco expromamus, pro salso insulsum, pro ridiculo deridendum sit. Nondum etiam, inquam, intelligo, quem di

Paulum dico Horrearium, inquit, qui his ipsis diebus epistolam ad te, & adversus te, scriptam edidit, plenam illam sellis & maledicen

tiae

Poli inquam, quasi h somno me excitasti; nam post editam Bibliothecae Criticae novissimam partem, continuo ad Phaedonem me receis Peram, totumque cum Horreo Horrearium ex animo absterseram.

Legisti, inquit, nimirum illam Horrearii epistolam. Vidi, inquam, necdum legir reddita est mihi in lectulo cubanti & Phaedonem commentan det aperio libellum: video titulum: verto Pagi

22쪽

nam: lego proscriptam tesseram, sententiam ex Ruhnkenii oratione: lego quantum in proxima pagina est, exordium epistolae: tum medium libellum sorte aperiens incido in illum locum, ubi se valchenarii discipulum profitetur, viri, ut ait, me multis partibus majoris: respicio Phaedonem, ad hujus me commentationem relator

cujus gravitas & integritas ne puerilibus Horrearii nugis turbaretur, ejus epistolam sepono, & in ejusmodi quidem angulo unde mihi non sa-eile. in manus incideret. Sed his tribus de locis quid tibi videatur, primum scire velim. Equidem vehementer miror, inquit Philaleis thes, Horrearium adversus te Latine scribere ausum, & grammatica migranda novae reprehensioni materiam praeberet sed nil est in hoc genere, quod iste non audeat. Quare autem Latine scripserit partim dixit, partim reticuit. Dixit, se ab exteris etiam legi velle: Belgicam Iinguam nimis angustis terminis inclusam esse quam pro istius libelli praestantia. In quo Vanitas hominis apparet, quem non pudet, inge nil orationisque suae barbariem exteris ostendere, quam debebat intra suorum cognitionem civium cohibere. Reticuit, se excitatum esse tuo dicto, quod superiori sermone v me acceptum

posuisti p. LXII, eum a Latine scribendi gradu deiectum per censuram alicujus haud lin-

23쪽

docti seriptoris, ad Belgice scribendum se receis piiser voluit te re & sacto refutare, & rursus ad hunc gradum adscendere. Denique habuit,s quid video, habuit quosdam doctissimos, de quibus dixit, Amstelodamenses, ipuus Orationem probantes, & nunc ex hac epistola Latinitatis vitia eluentes. Inscitos, inquam, lotores, tantam Vitiorum multitudinem relinquentes.

Sic est, inquit. Quod vero sibi ignosci postulat, se Latine non satis scientem, tamen scribere audere, Latine in mentem mihi revocat simile sectum A. Albini hominis Romani, historiam Romanam Graece scribentis, idemque reprehensum

h lvL Catone: de quo sic prodit Gellius XI, 8 ris Iuste venusteque admodum reprehendisse dici- ,, tur A. Albinum, Μ Cato. Albinus, qui cumis L. Lucullo consul fuit, res Romanas Ora. M tione Graeca scriptitavit. In ejus historiae ,, principio scriptum est ad hanc sententiam iis Neminem succensere sibi convenire, squid in is his libris parum Conaposite aut minuS eleganteris scriptum foret, nam sum, inquit, homo Ro- manus, natus in Latio ς Graeca oratio a no ,, bis alienissima est: ideoque veniam gratiam- is que malae existimationis, si quid esset erra- ,, tum, postulavit. Eam quum legisset Μ. Ca- D to, Nae tu, inquit, Aule, nimium nugator

A s es,

24쪽

,, es, quum maluisti culpam deprecari, quam

is culpa νacare: nam petere veniam solemus, aut ,, quum imprud tes erra imus, aut quum comissi pulsi peccavimus: tibi , , oro te, quisse ignosset ρ quis perpulit, ut id committeres,

is quod priusquam faceres, peteres ut ignoficer ,, turpV Sed vulgus, cui Horrearius scribit, vitia in patrio tantum sermone videt, in alio non videt. Facite apud Belgas Gallum Belgici sermonis parum scientem Belgice scribere, Belga unusquisque vitia animadvertet: at si apud Belgas Belga Gallice scribat, quamvis balbutiat, Belgicum vulgus vitia non videbit, sed bene adeo eum scribere putabit. Sic Horrearius imperito vulgo bene scribere videbitur. Prudentes autem& periti, quid dicent Cives quidem Belgae rQuae te necessitas coegit male Latine dicere, quod melius Belgice poteras P Exteri autem: rine nobis erat tuas ineptias scire, ut cum bene Latino non posses, male eas nobis impertires pΙn hoc autem, inquit Critobulus, suo modo astutus suit homo, quod tamquam malo vino bOnam hederam , sic lutulento suo libello puram testeram praeposuit sententiam Rulinhenii; quam iste nactus, videor mihi videre ut gaudio exsultaverit ac triumphaverite miser non animadvertens eam potius in se valere; siquidem hic esta Rulinhenio reprehensus pedamismus, conjunc

25쪽

tus cum ignorantia fastus, obscura diligentia inminutiis consectandis superbiens, & super alios se esserens arrogantia judicandi & veluti ex tri pode pronunciandi: in quibus Horrearium excellere vidimus. Ruhnhenius quidem in illa oratio. ne non Professores Academiarum, ipse Prosessor, sed minores doctores & Scholarum Rectores significavit: &, magis tempori, quam veritati obsecutus est. Neque enim ignorabat veros philosophos a Platone in Theaeteto, Gorgia, Republica, & alibi, insormari plane ut umbraticos doctores, sori strepitum & vulgi congressum sugientes, sibi & paucis ipsorum similibus viven- test his autem contrarios sophissas, popularem

auram captantes, Vulgi celebritatem consectantes, qualis est Horrearius. De te autem & mlhi & aliis subinde dixit, se unam in te rem reis prehendere, nimiam lenitatem, qua semidoctorum stulta judicia patienter serres & audires. Qui si viveret, & illam suam dictionem ab Horreario in te conversam videret, eum profecto ita corriperet: is Quid tibi, o bone, mecum. is nonne satis habes per interpretandi libidinem si & imperitiam in veterum Scriptorum divino. rum humanorumque dicta involare, eaque in se salsam sententiam torquere meane quoque,, contaminas dicta tu, qui ipse pedantismori graviter laboras: tu, qui in omnibus dictisse scrip

26쪽

se scriptisque tuis arroganter pronuncians, inanem si doctrinae & auctoritatis existimationem conia

si ctarisi Ouis tuleris Graciam de seditioneis querentes. '

Haud scio, inquam, an ita sit. Illud sane

assirmare audeo, me meam umbram cum istius luce commutare nolle. Et ut adspexi illam

epistolio proscriptam tesseram, ita continuo in tellexi, unde haec ei venisset. Scilicet pupugerat hominem quod dixeram eum in circulis, thermopoliis, conciliabulis, novam doctrinam venditare; fecit igitur se popularem philosophum, me doctorem umbraticum. Hinc illae lacrymaei Et hoc etiam assirmo, Ruhnhenium quod tibi de me, hoc eum mihi coram saepe dixisset & meam in Bibliotheca Critica lenitatem judiciorum reprehendisse. Ego autem non desino, nec umquam desii, amicos meos omnes, familiares, domesticos, contubernaleS, Orare ut me cum de aliis vitiis, tum in primis de illo paedantismi, fi quando eorum indicium aut vestigium in me appareat, admoneant ἔ quod quo magis in aliis odi, eo minus ipse contrahere velim. Ruhnhenius quidem quum eum hoc orarem is In te sane contrarium est vitium V, i quit et

27쪽

quit: is aliquanto plus deberes habere illius eonis fidentiae &, ut vocant, charistaner tae, quae se doctis etiam saepe utilis est, ut indoctis se

venditent, eorumque vanitatem aut regant aut

se retundant. Illius igitur confidentiae justum temperamentum quasi in medio positum est ulr- tus: contraria eXtrema sunt vitia, nimium &o parum: in nimio peccat scholastica arro nisse tia, qui pedantismus Vocatur, de quo mea estis oratior contraria est lentitudo, in quam tu inois cidis M. Haec Ruhnhenius. Quod vero etiam, inquit Philalethes, ex ejusdem illo loco de umbraticis doctoribus in te ac commodare conatur Horrearius, primum ipsius Ruhnhenii testimonio apposito consulatur: quis istud tibi vitium Inesse vidisset, te ante alios omnes corripuisset & sanasset, tuque hujus te sanationis patientem praebuisses: deinde maniis festo Horrearii Critici ακρισίαν & stuporem pro isdit. Quasi vero omnes homines scholastici a celebritate civium remoti, in istud arrogantiae vitium inciderent: aut quasi hoc arrogantiae viistium non aliunde quam ex scholastica seelua 1 civium celebritate vita existeret. Itaque enunciatum sua natura particulare, Quidam sMolamet fiunt arrogantes, primum universale facit, Omnes Rholastici fiunt arrogantes: deinde reciprocat, Omnes arrogantes sunt scholastiei. Et tamen

28쪽

men inter omnes constat, Horrearium In eeleishritate circulorum, thermopoliorum, auditoriorum, & similium locorum viventem , idcirco non minus arrogantia scholastica ac pedantismo inflatum esse, quam arrogantissimum quemque, quos novimus. Hic nobis est Criticus philos phusi domi se potius contineat & Logicam discate desinat ridere eos, qui studiis intra parte, tes ita operantur, ut eorum fructus ad publicam utilitatem prodant, juventutem ad rerum scientiam & virtutem instituant, provectiores absentes scriptis & oblectent & doceant, atque Omnino, quod ait Cicero, & sibi honori, & amicis utilitati, & rei publicae emolumento sint.

Haud me poenitet, inquam, vitae adhuc scactae r quam sive solitariam, sive umbraticam, sive scholasticam quis appellet, non repugnor modo illud concedat, unumquemque suam ipsum naturam nosse debere, ad camque vitae suae genus rationemque ita accommodare, ut se ipsum & alios maxime juvet: quod & Socrati oraculum respondisse fertur, ut in vitae genere eligendo suae ipse naturae, non vulgi Opinioni-hus, obsequeretur. Nec nisi ita esset, & vos item judicaretis, hoc apud vos dicerem, quorum utrique iter vitae meo diversum, vel in rei publicae luce, vel in privatorum frequentia, obtigit. Hominum autem nobis doctiorum notitiam non

29쪽

c is I

in thermopoliis, conviviis, cauponis, & vulga ribus auditoriis acquirimus, nisi si valde indocti

simus: neque illic ad modestiam conformamur 2 quippe semidocti loquaces laudantur & arrogan. tia inflantur, docti taciturni contemnuntur. Vere docti, rari & ubique terrarum dispersi, non modo in nostro populo, sed apud exteros etiam quaerendi et quo e genere, quibuscum vel praeis sentibus coram, vel absentibus per literas, consuetudinem & familiaritatem Contraherem, non mihi desuerunt me doctiores, a quibus discerem , quantumque mihi deesset intelligerem. Tum Critobulus: Nael vos diu tenet senten. tia Ruhnhenii: & sane hujus unum dictum omni-hus Horrearii voluminibus haud dubitanter prae tulerim. Quamquam iste hanc auctoritatem dudum ipse sibi praecidit; qui in Horreo Ruhnis henium insulse, ut solet, & inficete Nimrodum

Sphilosiophiae expertem, vocaverit, nunc magna laude assiciat, ejusque hanc sententiam manu i jecta prehendens, pro tessera fronti suae praefigat: homo egregie sibi consentaneus, ut omnia. Nostis Graecum proverbium: Tὸν αυτον αἰνειν ψέγειν , αν be κακου' i. e. Malies hominis, eumdem laudare F pituperare. Mihi autem isti sem, docti, saepe bilem moverunt, qui, quo indoctio res, eo superbiores ipsi doctos viros, inprimis publicos doctores & Prosessores, lubenter scho.

30쪽

Iasticos ac pedantes appellant: scilicet muneris honorem illis invidentes: & tamen simulacrum ejus affectantes vel recitationibus factitandis, vel circulis cogendis , vel conciliabulis obeundisi hie est campus Horrearii, hoc larum, haec vitae lux: in his sapere & discit & docet.

Age . inquit Philalethes, quando ex tribus locis , de quibus me rogasti, primum consecimus, de duobus reliquis videamus. Proximum igitur est exordium, plane illud comparatum ad invidiam tibi creandam. Narrat enim Bibliothecae tuae Criticae editionem incidisse' in ipsum illud tempus, quo filii sui recentem obitum luxerit, indeque lactum ut tibi non citius responderit; 'taque lectores commiseratione sui occupare, &tibi aversos reddere studet, ut inhumano ac jacentem miserandumque insuper laedenti. Quamquam in hoc te nemo accusabit; quippe qui ejus luctum ignorasti: & ipse plures doloris sui socios habuisset, nisi tam multos sponte laesisset, nulla habita temporis & honoris ratione: in quibus quam multis cum animi dolore etiam coris poris morbum importasse eum credibile sit siquidem fama est, Hieronymum Alphenum, optimum virum, Horrearit in se jacta convicia adeo

SEARCH

MENU NAVIGATION