Filomathias ta sporadin. AG Miscellaneae doctrinae liber primus tertiusDaniel Wyttenbachius Liber primus

발행: 1809년

분량: 228페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

vllyiser tulisse, ut ex auritudine mortuus sit. Haeci plerique recogitantes, ad societatem doloris itardiores suerunt, aut immobiles manserunt. Τe. ieredo, Horrearii scriptiuncula non occidet. a Neque ego credo, inquam. Caeterum nolim meum libellum tam alieno temp*re exiisse; quem,

pro laeto aliquantum ab editione oohibuissem, si quid ejus luctus scivissem:& hoc, nifi hpmini, certe humanitati dedissem: οὐδ' ἐγὼ απὸ hυbe οὐκ ἀπὸ πλει πέφυκα, αλλ'. ξ ανθρωπων ' & memini. quantopere ipse amissionibus familiarium & pro-.pinquorum assici soleam. ii Sed pergo. Nam ter tium , quod ex te, Philalethes, quae ebam, dubitatiqnem non habet, & planet assentior et&, nisi assentiar , me ipse parum noscam , α

merito arrogantiae accuser, me ipse cum Valerihenarii magnitudine comparans.

Esto, inquit: si vere hoc dixit Horrearius,' casu & invidia, non judicio & scientia, dixi

qui nec Valchenarium nec te satis novite nec scit quibus in generibus uterque Vestrum elabo. raverit, nec ea genera perspecta habet: nec, si Vos tamquam in libra ponderare velit, ad libram

tollendam satis ipse magnus & robustus sit. Et jam tibi satissest ad j lii, quae . yoluisti. tria:. tu mih nunc vicissini re o ade ad te ςenta, . quae in Hotrearii epistolas notavi , quata. b is

Lonsilio mecum attuli.

32쪽

uilisexcenta inquam: in quibus ecquandstii interrogandi, ego respondendi, finem reperiemus neque dum ego epistolam legi. Bono animo sis , inquit : ego utrumque tibi praestabo. -Neque enim de singulis Horrearii dictis ivierrogabo, sed haec ad pauca genera redigemus: Ude Us summatim dices. tum totam epistolam tibi breviter praelegam; tuque ipse,

dum lego, quae notanda putes, me monebis rego autem monitus quodque continuo notabor& hbe meum exemplar: ad tuum tibi usum apud te relinquam. Sed tamen antea narrabo, quibus

suasoribus & adjutoribus istud epistolium natum editumque sit: nec enim scire injucundum est,& nonnihsi ad ejus intelligentiam adfert. Aureus, inquam, plane es, mi Philalethes, cum tua solertia, & meae inertiae congruens ἔse & Iabori meo consulueris , & oculis meis peperceris, quos Phaedoni & proxime Philomathiae destinavit quare noli cessare, sed ordi ne singula pande.

Accipe, inquit. Nam quo tempore Bibliothecae Criticae pars novissima edita est, paulo post illud tempus ego Amstelodami sui. Ibi tum semo erat frequens de tuo libello & de Horre rio ἔ

33쪽

rio r quem omnes gaudebant petulantiae malediacentiaeque perpetuae tandem poenas dare. Illa novo & inopinato casu perculsus domi se abdidit, 'ον θυρὰν κατέδων, πατον ανθρωπ- αλεε,ων. inde mox in hortulum secessit, seque inclusit. istum libellum consarcinans e non aliter quam Μ. Antonius contra Ciceronem orationem habiturus in Tiburtino Scipionis diu commentans de clamavit, denique in urbem veniens orationemore impurissimo in absentem Ciceronem evo. muit , ut est Phil. V, 7. Κantiam, qui sunt, aut videri volunt, qui pauci sunt, omnes ringi, discurrere, ad Horrearium concurrere, eum &consultum & consolatum et venerunt primores.

venit & plebs innit F visio e tardi venere bubules. lQuum consedissent, ita res acta, & Horre rius eos sic allocutus esse sertur: Quid his dis-bus proximis acciderit, 3 foesi, nostis: me gra-piter impugnatum N reprehensum: re . Tam tianam vahementer cono am F labefactatam rquae quidem mecum S stat F cadit, in diore si certe Belgi , eui ego Dpopheta praesum; communiter mihi F vobis ruisa in cnmtur, tam

34쪽

invester nobis ruina fulcienda est: meo In eastDre vestra existimatio, fortuno, salus, vertitur. D primum quidem deliberate, utrum respondera

debeamus nec ne. Omnes una Voce admurmura

runt: respondere, respondere. Atqui, rursus infit, si respondendum est, videatis Belgice ne an Latine respondenaum sit. Rursus uno ore admur murarunt: Belgice, Bellae; quis enim Latina

Iegis p ..ille: Sic F-eenserem, nisi adpersarius noster Latine scripsisset: eui idcirco, niis Latina, honeste responderi nequit. Audivi quiadem ejus Epistolam Belgiee persum iri: F hoe optimum esset: sic enim N ipse. Belgice respondere possem. Nunc contra a mant, auctorem eam verti nolle. Quis tune δ vobis Latine respondebit 8 Ηi: Nemo alius quam tu, D-popheta, qui Latine doctissimus es: testes sunt duae pulcrae orationes tuae: testes, loci Latiniquos citas in Horreo: testis, denique omnes, qui ubique sunt in Belgio, Rantiani: quos tu omnes Latinae linguae facultate longe longeque sve ras. Ille: ita ess, d socii: sed nune hae max me in re. impar sum adversario meo, nec audeo Latinas meas copias contra eum in aciem educere. Mane mihi petim di ultatem expediatis. Illidad hanc ignorantiae confessionem,

Conticuere omnes, intentique ora tenebam. -- TMA

35쪽

Tandem unus h proceribus, Scipio Nodosus, vehementer ingeniosus, ut Kantianus, sic orsus est:

Quod tibi, venerande popheta, aliisque sociis delatis, hoe mihi facillimum videtur. Responis dendum omnino est. Haec enim S est , E femper fuit opinio vulgi; υν is, qui tacet, victum se fateri putetur: qui Fero novissimus respondit,

hie pictor habeatur. Et hac maxime disciplina, hoc more. res nostra hucusque stetit; ut nec laeessendo, nee respondendo defatigaremur. It que ego continuo Belgice scribam libellum,

quem mihi dictabis: hunc ego dilatabo, F sale meo mihi proprio a pergam: tu postea submittes Latinum libellum: sic victores censebimur. Neisque est quod tu hujus Icriptionis di cultatem reformides: sive enim materiam me stilum spectes , nil facilius est. Matria est duplax, vel Philosiophiae, vel rerum in facto positarum: in iud verus institutum Rantianum sequisis 4 ut dicas ariversarium nihiI scire, Rantiana dicta plane non intellia erer in his autem simpliciter a mabis

eum errare, falsa dicere, mentiri. Stilum auistem sic moderabere, ut totas periodos, dictiones, atque longiores locos adversarii in tuum libellum transscribas, eique aluas F conteras, quasi tua ac propria sint. Hoc nos natura docet. hoc in doles puerorum, qui, conviciati ab aliis pueris ,

36쪽

garunt. Quod si Wro quandoque issa te alienaeopia deficiat, F incertus haereas, adi doctio. rem, ab eoque disse: vel olium, si quem habes vel quem assectari, misiqua amicitia gloriari soles. Qui si forte, propter suam cum adversario

tuo amicitiam, Te contra hunc juvare nolit, tis me cede, sed, quantum potes, adhaeresce viro, quasi aliud agens eum interroga; crede mihi, Mi. quid inde erues, extundes, e scaberis, quod in rem caussismque tuam vertas. Sed haec ratio tum demum nostras res F fortunas regnum. que nostrum serrabit, si consanter eam sequamur, nec nomis consiliis turbari sinamus. Quod ne sat, censeo Dictatorem creandum esse, cui rerum summa eommittatur Placuit sententia concioni r & lectus est Nodosus, qui Dictatorem diceret: is dixit Dictatois Tem, Horrearium hypophetam i Dictator sibi Magistrum Equitum dixit Scipionem Nodosum. Ambo ita copias & militiam partiti sunt, ut in gister Equitum statim cum levi armatura locum munitum Theatri Oeconomico- Liter aris cape ret, indeque excursiones adversus hostem saceret: Dictator cum legionibus & gravi armatura castra in aperto poneret, ubi hostem in pugnam

provocaret,

37쪽

t VII. Miros, inquam, narras homines. Quale vero istud negotium Thaatri sit, non intelligo. Est hie libellus, ait, Belgicus ex genere periodico , quod dicitur, novorum censuras librorum continens: in quo nuperrime tuam ad Lynis denum Epistolam vehementer reprehendit Equitum ille Μagister; Κantiano scilicet more, ut suum istud ubique jactaret, te Κantium non intelligere, ejus Philosophiam non perceptam habere. Quam tu disputationem nisi legisti, certe editam ese audivisti. Nec legi, nec audivi, nec vidi; neque curo, nec linspicio talia; nisi si forte mihi ultro domum adferantur. Tu mihi tandem Dictatoris exercitum ostende.

Hunc tu, inquit, si spectaveris, Magistrum Equitum non valde desiderabis; est enim idem

genus, eadem materia, hic ex illo expressus. Tum Critobulus: Istam iterationem tu superiore sermone cramben saepius recoctam appellabas : mihi vero illud T. Quinctii Flaminini in mentem venit k Livio & Plutarcho proditum. ad Achaeos dictum si apud quos quum legati regis Antiochi magnum regii exercitus apparatum& variam armaturam earumque nomina jactarent, eosque movere viderentur, Res est simillima, in-

38쪽

qvit, eoenae Chalcidelisis hospitis mel, hominis boni & sciti convivatoris, apud quem solstitiali tempore comiter accepti quum miraremur unde illi eo tempore anni tam multa & varia venatio; homo non, quam isti sunt, gloriosus, renidens, condimentis ait varietatem illam & speciem serinae carnis ex mansueto sue sayani. Hoc dici apte in copias regis paulo ante jactatas posse. Varia genera armorum, & multa nomina gentium inauditarum, Dahas, & Medos, &Caddusos, Elymeos: Syros omnes esse ; hau a

Paulo melius mancipiorum, propter servilla ingenia, quam militum, genus.'' Tu vero, Phila. Iethes, ostende jam nobis dictatorium exercitum: quem item totum suillam esse auguramur.

Hoc loco nobis libellum Horrearii praelegit Philalethes, ita perspicue , ut nil me

Praetervolaret notandum, ipseque fingula admonitus notaret; & molestiam satietatemque audiendi opportunis animadversionum intervallis leniret atque exhilararet. Finita lectione, En Vobis, inquit, pensum meum peractu mi Nunc tuum est dicete, quid tibi videatur. Nec magis, inquam, meum est hoc, quam vestrum. Equidem tantam maledicentiam exis spectaveram: tantam inopiam rationis & ingenii non exspectavei am: quae nisi homini defuissent,

poterat aliquid & brevius 2 acrius de ista materia

39쪽

conficere; nunc iracundia eum paulatim , iudicio ad insaniam compulit; ut nil nisi vocisera. retur & debaccharetur. Est omnino, ut saepe dixi, inquit Critobuin Ius: Horrearius h vetere suo concionali artificio recedere nequit: semper quasi h suggesto loquitur: Teluti nunc plane nobis attulit homiliam polemicam: in qua te, tamquam haereticum, quamvis absentem, tamen quasi praesentem ante oculos sibi constituit, ac, sua quidem opinione, te corripit, consutat, convincit: denique in peroratione, Omnes modos oratorios, quos Vulgo, me adolescente, quantum memini, in homiletica ustus applicationis solebant dicere, hortatorium, reprehensiorium, territorium, in te expromit, teque omnibus conviciis proscissum dimittit. Sed jam genera criminum digera

mus.

Equidem, ait Philalethes, per totum libellum non nisi unum video genus conviciatorium exstare, unum & perpetuum quasi latratum. Sic est, inquit, in forma: at in materia nihil non arripuit: primum se ipse varie laudat: deinde adversarium multis modis vituper l, ignorantiam Philosophiae, non modo Kantianae, sed & reliquae omnis, morum adeo pravitatem, arrogantiam, malevolentiam, invidiam, maledicentiam , iracundiam , vindictae cupiditatem,

40쪽

ei objicit: relinquit tamen Latine scribendi facultatem & Literarum scientiam; credo, ut ipse per hanc aequitatis speciem criminibus jactandis eo plus fidei saceret. Quamquam his εpud neminem quemquam fidem faciet, qui utrumque vestrum norunt: immo ne apud eos

quidem, qui vos ignorant: adeo stulte pleraque conficta & consarcinata, adeo iracunde essulast iterata, se ipsa resellunt, & probabilitatis ne speciem quidem adserunt. Illud autem me legentem, inquit Philalethes,

multis locis advertit, sortasse multo etiam ma gis te audientem adverterit, Latina Oratio aedictio ad verbum ex tuis libris transscripta, veluti ex Epistola ad Lyndenum, tota Bibliotheca Critica, Vita Ruhnhenii, Orationibus: non solum ubi profitetur, se tua dicta citare, sed saepius dissimulans; ut totus tuis spoliis vestitus o natusque incedat, & sdeliter Nodosi sui consilio obsecutus, iterum nobis verissimus ex fabula graculus appareat; licet ejus similitudinem,sbi a te in priore sermone illatam, severissime hse detestetur. Idem artificium nonnullos sequi cognovi, ubi ad aliorum epistolas respondent: &mihi saepe accidit scribenti ad homines minusquam me in scribendo se versatos putantes, qui mihi respondentes mea verba dictaque, paucis mutatis, redderent. Tu vero jam incipe generatini

SEARCH

MENU NAVIGATION