Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Des Cartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1672년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

21쪽

Tam di expectare mefecisi tuum Tractatum H Pasonibus, ut incipiam de eo destreare, mihique imaginari, te eum alio sine non promi se nisi ut impedires quominus upis mandarem istam episeolam quam ad te antehac dederam..Etenim justam habeo causea es candi, te moleste laturum, si dematur tibi excusatio quam praeteris ne Physicam tuam perficias. Eam tamen auferre ista epistoia intendebam,quoniam rationes quo protulit ales sunt, ut non putem, a quoquam temposse, cui aliquatenus Vistus se Honorsiunt in pretio, quis mecum incitetur adoptandum, ut obtineas a publico quod requiritur ad experimenta quae tibi nece si saria ris; iserabam,utfacile incideret in manus quorundam, qui possent hoc votum alum incere , tum quod cum iis versem tur qui de bonis publicis statuunt, tum etiam quod semet quoque de illis statuant. Sic mihi pollicebar, te vel invitum habiturum quod ageres. Novi enim, te ita generosium esse, ut redditurus sis etiam cum faenore quicquid eo mori tibi datu oret, se id te abi a negligentia prorsus abducturum, cujus non posum nunc te reum non agere, es m sec. I U . 23 Plii. I 9.

22쪽

RESPONSIO' Ad secundam Epistolam.

AM OMINE,

Plane extra culpam sum illius artificii quo me usum suisse pertendis, ad impediendum ne prolixa illa epistola quam ad me superiori anno dedisti promulgaretur. Non opus mihi suit eo uti. Et si enim nullatenus crediderim, eam posse sortiri effectum quem tibi fingis , non adeo otio me mancipavi, ut metus laboris quem subire tenerer in examine plurimorum experimentorum , si a publico commoditatem ea faciendi accepissem , possit praevalere desiderio quo flagro memet ipsum instituendi, & in lucem aliquid emittcndi quod sit utile reliquis hominibus. Nec tam bene me excusare positim ab illa negligentia quam mihi imponis. Fateor enim, me plus temporis impendisse in revidendo tractatulo quem ad Te mitto, quam antehac in eo componendo; licet nonnisi perpauca ei addiderim, & nihil in stylo mutaverim; qui tam brevis & simplex est, ut facile inde appareat, mihi propositum non suisse cxplicare Passiones Oratorio more, imo ne quidem instar Philosephi moralis , sed solummodo ut decuit Physicum. Ita praesagit mihi animus, hunc tractatum non magis prospera usurum fortuna quam alia mea scripta : & quamvis forte ejus titulus plures invitet ad sui lectionem, illis tamen solis qui dignabuntur cum cum cura examinare poterit satisfaccre. Qualiscunque est, eum in manus tuas do, &c.

24쪽

p As SIONES,

AFFECTUS AN IAIAE;

DE PASSIONIBUS IN GENERE.

. Et ea occasione de tota hominis Natura.

Id quod Passis es reflectasubjecti unius, semper esse

Actionem reflectu alterius. ULLA in re magis apparet quam mancae & deficientes sint quas a Veteribus habemus , Scientiae, quam in illis quae de Passionibus scripsere. Nam etstalis haec sit materia ut ejus cognitio admodum curioR semper suerit investigata, & primo obtuitu nimium operosa non videatur , eo quod unoquoque eas in se ipso sentiente, non opus sit ullam aliunde peti observationem ad naturam earum explorandam : Attamen ea quae de his docuere Veteres tam parvi momenti sunt, & maxima ex parte tam parum probabilia , ut sperare non debeam, me ad veritatem rei perventurum, nisi plane ab iis quas institerunt viis recessero. Idcirco ceo hic modo me oportebit scribere, acsi tractarem de materia quam nemo ante me attigistet. Et ut dicendi initium faciam , animadverto. id omne quod fit aut recenter accidit, generaliter a Philosophis appellari Passionem respectu subjecti cui accidit, & Actionem respectit illius qui in causa est ut contingat. Ita ut quamvis Agens & Patiens sint saepenum ro valde diversa , Aetio & Passio tamen maneant una eademque res, quae haec duo habeat nomina ratione duorum' diversorum subjectorum

25쪽

ἹUm etiam considero nos non animadvertere ullum subjectum dari , quod in animam nostram agat magis immediatd quam corpraeui iuncta est, & per consequens ccsitandum illud ipsum quod in ea pallio vocatur, in hoc vulgo Actionem esse; ita ut nulla tutior detur via deveniendi in cognitionem nostrarum Passionum, quam si prius expendatur differentia quae est inter animam & corpus, ut cognoscatur utri unaquaeque iunctionum quae in nobis sunt sit attribuenda.

ARTICU Lus III.

malis regula eum in finem si sequenda.

9 Ua in re non magna reperietur dissicultas, si animadvertatur id omne quod experimur esse in nobis, & quod videmus etiam posse corporibus plane inanimatis, soli nostro corpori tribuendum esse; Et E contrario id omne quod nobis inest & quod nullo modo concipimus posse alicui corpori convenire, nostrae animae tribui debere. ARTICU Lus IV. Calorem ct motum membrorum, procedere a corpore, Ict cogitationes ab anima. II a, quia non concipimus corpus ullo modo cogitare, merito credimus omnes species cogitationum quae nobis insunt pertinere ad animam. Et quia non dubitamus dari corpora inanimata quae sese m vere possint in tot imo plures modos quam nostra, & quae habeant tantum aut plus caloris quod experientia ostendit in flamma, quae Gla habet multo plus caloris & motus quam ullum ex nostris membris cr dere debemus omnem calorem & omnes motus qui nobis insunt, qu tenus non pendent a cogitatione, solius esse corporis. A. A

26쪽

Erraneum esse credere animam dare motum ct calorem corpori. O Ua ratione doclinabimus errorem notatu dignissimum , & in quem plurimi lapsi sunt, ita ut putem eum esse primam causam quae impedivit quo minus huc usque bene explicari potuerint Passiones

sive Affectus, & alia quae ad animam pertinent. Is vero in eo consistit quod cum omnia cadavera motus ac proinde caloris conspiciantur expertia, creditum sit absentiam animae causam esse cessationis illius m tus & caloris. Et sic immerito persuasere sibi homines nostrum calorem naturalem, & omnes motus nostrorum corporum, pendere ab anima; Cum P contrario cogitandum potius suisset, animam cum m rimur non discedere nisi quia ille calor cessat, & organa quae inserviunt motibus corporis corrumpuntur. ARTICU Lus VI.

uaenam disserentiast inter corpus vivens se cadaver.

UT igitur vitemus hunc errorem, consideremus mortem nunquam accidere vitio animae, sed solummodo quod quaedam ex principalibus partibus corporis corrumpitur; & judicemus corpus hominis viventis differre tantum a corpore hominis mortui, quantum differt limrologium aut aliud automaton id est alia machina quae sponte movetur cum recte dispositum est, & in se habet principium corporale m tuum quorum gratia elaboratum est, cum omnibus quae ad ejus actionem requisita sunt, ab eodem horologio, vel alia machina, cum rumpitur & principium motus ipsius agere cessat.

ARTICU Lus VII.

Brevis explicatio partium corporis de quibusdam illius functionibus. UT thtelligibilius hoc reddam, explicabo hic paucis totum ordinem

quo machina nostri corporis composita est. Nemo est qui jam nesciat nobis inesse cor, cerebrum, stomachum , musculos, nervos, arterias , venas, & smilia. Compertum est quoque, alimenta quae come duntur descendere in stomachum & in intestina, unde eorum succus A Σ , silcias

27쪽

4 DE PAss I NInus fluens in jecur, & in omnes venas, sese miscet sanguini quem continent, & eo pacto quantitatem illius augent. Illi qui vel fando de Medicina quippiam audiverunt, sciunt insuper quomodo cor sit compositum,& quam facile omnis languis venarum ponit ex vena cava fluere in dextram illius partem, & inde transire in pulmonem er vas quod vocatur vena arteriosa , & tum reverti ex pulmone in sinistram ejus partem, pervas quod nominatur arteria venosa, & tandem inde transire in magnam arteriam, cujus rami per totum corpus diffunduntur. Quin etiam nemo eorum, quos Auctoritas Veterum nondum plane excoecavit, & qui oculos aperire voluerunt ad examinandam Hervaei opinionem de ci culatione sanguinis, dubitat, omnes venas N arterias corporis esse instar rivorum, per quos sanguis indesinenter manat, & quidem citissimd, cursum suum exorsus a civitate dextra cordis per venam arteriosam, cujus rami per totum pulmonem sunt diffusi, & juncti ramis arteriae vcn sae, per quam transiit ex pulmone in sinistrum latus cordis, tum inde suit

in magnam arteriam , cujus rami per reliquam partem corporis sparsi, juncti sunt ramis venae cavae, qui iterum deserunt eundem sanguinem in cavitatem dextram cordis: Ita ut hae duae cavitates instar catarrhactarum, per quarum unamquamque suit omnis sanguis singulis circulationibus quas per corpus absolvit. Dein scitur, omnes membrorum motus a musculis pendere: & hos musculos ita sibi mutuo opponi. uscum quis eorum contrahitur, trahat secum partem eam corporis cui innectitur; qua ratione musculus illi oppositus simul extenditur. Tum si accidat alio tempore . hunc ultimum contrahi, ossicit ut primus e tcndatur & ad se trahat partem cui innexi sunt. Tandem notum est, omnes hos motus musculorum , ut & omnes sensus pendere a nervis, qui sunt instar tenuium si lamentorum aut instar parvorum tuborum qui ex cerebro oriuntur; & continent, ut & ipsum cerebrum , certum quendam aerem aut ventum subtilissimum, qui spirituum animalium nomine exprimitur. ARTICUL Us VIII.

uo nam sit principium harum omnium functionum.

V Erum nescitur vulgo quomodo hi spiritus animales & hi nervi in serviant motibus & sensibus, & quale sit actionis eorum Principium corporale. Idcirco etsi aliquid de hac re attigerim in aliis scriptis, dicam tamen hic succinct), calorem continuum quamdiu vivimus in

esse

28쪽

PRIMA P An s. lese cordibus nostris, qui species est ignis quem sanguis venarum n trit, & hunc ignem erue principium corporale omnium motuum nostrorum membrorum.

ARTICU Lus ΙX. uomodo fiat motus cordis. . ΡRimus ejus effectus est, dilatare sanguinem quo cavitates cordis repletae sunt. Inde fit ut cum hic sanguis debeat majorem occupare locum , transeat cum impetu ex cavitate dextra in venam arteriosam, &ὶ laeva in magnam arteriam. Tum hac dilatatione cessante, statim novus sanguis ingreditur ex vena cava in cavitatem dextram cordis, & ex arteria venosa in sinistram. nam sunt pelliculae quaedam in orificiis horum quatuor vasorum sic dispositae, ut efficiant ne sanguis possit cor se ire nisi per duo posteriora , vel egredi ex illo nisi per duo priora. N vus sanguis cor ingressus. statim ibi rarefit, eodem modo quo praecedens. Et in hoc solo consistit pulsus cordis & arieriarum, ita ut hic pulsus reiteretur toties, quoties novus sanguis cor ingreditur. Hoc quoque Blum est quod sanguini motumdat, & essicit ut suat indesinenter& citissime in omnes arterias & venas. Qua ratione calorem, quem sibi in corde comparat, ad reliquas corporis partes deseri, & earum nutritioni inservit.

momori producantura iritus animales in cerebro. SEd id magis hic considerandum est, nempe vividiores & subtiliores

omnes partes sanguinis, quas calor in corde raresecit, ingredi inde- snenter & maxima cum copia cavitates cerebri. Ideo autem eo potius commeant quam alio , quod omnis sanguis qui E corde egreditur permagnam arieriam, dirigat suum cursum recta linea in illum locum; &cum non possit totus ingredi, quia viae valde angustae sunt, partium qiis magis agitatae & subtiliores transeant solae , dum reliquae sese diffundunt per omnes corporis partes. Hae autem partes sanguinis subtilissimae componunt spiritus animales; nec eum in finem alia ulla egent mutatione in cerebro , nisi quod ibi separentur ab aliis sanguinis partibus minus subtilibus. Nam quos hic nomino spiritus, nil nisi corpora sunt, de aliam nullam proprietatem habent nisi quod lint corpora tenuissima,

29쪽

6 D a P A s' s I o N I B V s& quae moventur celerrime, instar partium flammae ex sace exeuntis; ita ut nusquam consistant, A quamdiu ingrediuntur quaedam ex illis inccrebri cavitates, similiter cliam egrediuntur alia per poros qui in illius sunt substantia; qui pori ea deducunt in nervos, & inde in musculos; hacque ratione corpus movent tot & tam diversis modis quot moveri potest. ARTICUL Us XI. '

'uomodo fiant motus Musculorum. Sola enim causa omnium motuum membrorum est, quod quidam musculi contrahantur,& qui ex adverso respondent iis extendantur, ut jam dictiim suit. Et sola causa quare hic musculus potius contrahatur , quam qui illi opponitur, est quod ad eum confluant paulo plures cerebri spiritus quam ad alium. Non quod spiritus qui immediatξ v niunt ex cerebro sufficiant soli ad movendos hos musculos, sed quia d terminant alios spiritus qui jam in his duobus musculis sunt, ad celerrime egrediendum ex uno eorum , &transeundum in alium. Qua rati

ne is ex quo egrediuntur sit longior & remissior, & ille quem ingrediuntur celerrime ab ipsis inflatus contrahitur, & secum membrum cui innectitur trahit. Quod facild concipi potest, modo sciatur paucissimos spiritus animales esse qui perpetuo ex cerebro veniunt versus unumquemque musculum ; sed esse semper plurimos alios inclusin in ipsis smo musculo , qui in eo celerrime moventur : quandoque s lummodo in circulum se movendo in loco in quo sunt, nimirum cum nullas vias apertas per quas exeant, reperiunt, & aliquando fluendo in musculum oppositum; quia parvi hiatus sunt in unoquoque horum musculorum, per quos isti spiritus fluere possitnt ex uno in alium, & qui sic dispositi sunt , ut cum spiritus qui veniunt ex cerebro Versus unum ex illis habent paulo majorem vim illis qui versus alterum eunt, aperiant omnia orificia per quae spiritus alterius musculi possunt in hunc transire, & simul claudant omnia illa per quae spiritus hujus possunt

transire in alium; qua ratione omnes spiritus antea contenti in his dii bus musculis, confluunt celerrime in unum eorum, & sic instant & contrahunt eum, dum alter extenditur & remittitur.

30쪽

Omodo objecta externa agant insensuum organa. HIc restat adhuc investigare causas, quae essiciunt ut spiritus non

semper suant eodem modo ex cerebro in musculos, & saepius plures veniant ad hos quam illos. Nam praeter actionem animae, quae revera ut dicam inserius in nobis est una ex his causis, sunt adhuc duae aliae, quae pendent solum a corpore, quas notare operae pretium est.' 'Prima consiliit in varietate motuum, qui excitantur in organis sensuum

per ipsorum objecti, quam satis late jam explicui in Dioptrica. Sed ne ii qui legent hoc scriptum indigeant aliis, hic repetam tria esse in nervis

consideranda, nimirum eorum medullam sive substantiam interiorem, quae sese extendit instar tenuium filamentorum a cerebro unde origi- 'nem suam habet, usque ad extremitates aliorum membrorum quibus haec filamenta innectuntur: Deinde pelliculas quae eos circumdant, dc quae cum sint continuae cum illis quae cerebrum involvunt, parvos tubos componunt quibus haec tenuia filamenta includuntur : Denique spiritus animales, qui cum strantur per hos ipsos tubos a cerebro usque ad musculos, essiciunt ut haec flamenta plane libera maneant, & tali modo extensa ut vel minima res quae movet partem eam corporis, cu-3us extremitati aliquod eorum innectitur, movere sectat simili partem cerebri ex qua venit; ut cum extrema laniculi parte tracta , simul alia ei opposita movetur.

. ARTICU Lυs XIII.

Hanc objectorum externorum actionem diversimodest iritus in musicusis deducere posse. ΕXplicui etiam in Dioptrica quomodo omnia visus objecta nobis

per id solum communicentur quod localiter moveant, interventu corporum diaphanorum quae inter nos & illa sunt, tenuia si lamenta ncrvorum opticorum quae in sundo oculorum nostrorum sunt, & consequenter partes cerebri unde hi nervi veniunt, quod ea, inquam, tot &tam diversis modis moveant quot ostendunt nobis varietates in rebus: Nec immediate motus qui sunt in oculo, sed qui in cerebro peraguntur , animae haec objecta repraesentare. Cujus ad exemplum facile concipi potest, sonos, odores, sapores, calorem, dolorem, famem, sitim, &. in ge-

SEARCH

MENU NAVIGATION