Renati DesCartes Opera philosophica Passiones animae, per Renatum Des Cartes Gallicè ab ipso conscriptae, nunc autem in exterorum gratiam Latina civitate donatae. Ab H.D.M. I.V.L

발행: 1672년

분량: 119페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

31쪽

t DE PAssIONIBUS in genere omnia objecta, tam aliorum nostrorum sensuum extern rum , quam nostrorum appetituum internorum, excitare quoque aliquem motum in nostris nervis, qui transit per ipsos usque in cerebrum. Et praeterquam quod hi diversi motus cerebri in anima nostra excitant diversos sensus, possunt etiam absque illa essicere ut spiritus suum in sum dirigant versus quosdam musculos potius quam ad alios, & sic moveant membra nostra. Quod hic solum uno exemplo probabo: Si quis

cito extenderit manum in oculos nostros tanquam nos verberat

rus , quamvis sciamus, eum nobis amicum, & non nisi joco id facere, abstenturumque ab omni malo nobis inserendo, vix tamen possumus nos cohibere ab illis claudendis. Quod ostendit, eos non claudi animae nostrae opera, cum id fiat contra voluntatem nostram, quae sola aut sautem praecipua illius est actio : Sed quod machina nostri corporis sic composta si, ut motus illius manus ad oculos nostros, excitet alium motum in nostro cerebro, qui deducit spiritus animales in eos musculos qui palpebras deprimunt. ARTICUL Us XIV.

' Varietatem quae es interspiritus,etiam posse variare eorum cur si s. ALtera causa qnae inservit deducendis diversimode spiritibus anumalibus in musculos, est inaequalis agitatio eorum spirituum, & varietas partium quibus constant. Nam cum quaedam ex illis partibus crassiores. & concitatiores sunt aliis , pergunt ulterius linea recta in cavitates & poros cerebri, & sic deducuntur in alios musculos, in quos non deducerentur si minorem vim haberent. ΑRTI COLU s XV.

'uaesint causae varietatis illim. ET haec inaequalitas procedere potest ex diverss materiis ex quibus

compositi sunt; ut in iis qui multum vini biberunt videmus, vapores illius vini ingredientes citissime sanguinem, ascendere ex cordeaed cerebrum, ubi in spiritus convertuntur; qui sortiores cum sint & c pioliores iis qui orcinario ibidem sunt, corpus plurimis miris modis possunt movere. Haec inaequalitas spirituum potest etiam procedere ex diversis dispostionibus cordis, iecoris, stomachi, lienis, & aliarum omnium partium quae ad eorum productionem aliquid conserunt. Nam

32쪽

PRIMA P A in s. 9praecipuὸ hic observandi sunt parvi quidam nervi inserti cordis b1si, qupinserviunt explicandis & contrahendis orificiis concavitatum ejus; qua ratione sanguis illic sese plus aut minus dilatans, iritus diversi modὸ dis. positos producit. Notandum quoque, quod etsi sanguis qui ingreditur cor eo veniat ex reliquis omnibus corporis partibus, saepe tamen accidat ut copiosius impellatur a quibusdam partibus quam ab aliis, quia nervi & musculi qui respondent his partibus, eum magis premunt vel agitant: & quod secundum partium varietatem a quibus magis manat, sese in corde diversimode dilatet , & consequenter producat spiritus qui disserentes qualitates habent. Sic, exempli gratia, is qui a parte inferiore jecoris venit, ubi selest , sese dilatat alio modo in corde, quὶm

qui ex liene venit, & hic alio modo quam qui venit ex venis brachi rum aut crurum, & denique hic aliter quam alimentorum succus, cum recenter egressus ex stomacho & intestinis, transit celerrime per iecur usque ad cor. ARTICU Lus XVI.

Tuomodo omnia membra possint moveri per objectastensium, o per stiritus, ab que opera anima.

DEnique notandum est machinam nostri corporis ita constructam esse, ut omnes mutationes quae accidunt motibus spirituum, ciscere possint ut aperiant quosdam poros cerebri magis quam alios; &reciproce, ut cum.aliquis ex his poris paulo magis vel minus solito est apertus per actionem nervorum qui sensibus inserviunt, hoc mutet aliquid in motu spirituum, & efficiat ut deducantur in musculos qui inserviunt movendo corpori, eodem modo quq ordinario movctur occasi ne talis actionis. Ita ut omnes motus qui nobis eveniunt, voluntate nostra nihil ad eos conserente ut saepὶ evenit nos respirare, ambulare, &denique omnes actiones facere quae nobis cum bestiis communes sunt non aliunde pendeant quὶm a copsormatione nostrorum membrorum,& cursu quem spiritus excitati per calorem cordis naturaliter sequuntur in cerebro, in nervis, & in musculis: Eodem modo quo motus automati producitur sola virtute manuciae & figura suarum rotularum.

33쪽

ARTICUL Us XVII. 3P. Quaena int functiones animae. Postquam ita consideravimus omnes iunctiones quae pertinent ad solum corpus, facile est cognoscere nihil in nobis restare quod debeamus tribuere nostrae animae, exceptis nostris cogitationibus, quae praecipue duum generum sunt; quaedam enim sunt Actiones animae, aliae ejus Palliones sive Assectus. Quas ejus Actiones voco, sunt omnes nostrae voluntates, quia cxperimur eas directe venire ab anima nostra, &videntur ab illa sola pendere. Sicut E contrario possunt in genere vocari ejus Passiones, omnes species perceptionum sive cognitionum quae in nobis reperiuntur; quia saepe accidit ut anima nostra eas tales non faciat, quales sunt, & semper eas recipiat ex rebus per illas repraesentatis.

ARTICU Lus XVIII. De Holuntate. R Ursus nostrae voluntates sunt duplices. Nam quaedam sunt acti nes animae, quae in ipsa anima terminantur; sicuti cum volumus Deum amare, aut in genere applicare nostram cogitationem alicui o jecto quod non est materiale: Aliae sunt actiones quae terminantur ad nostrum corpus; ut clim ex eo solo quod habemus ambulandi volunt tem, fit ut nostra crura moveantur & progrediamur. ARTICU Lus XIX. , i. i, De perceptione. D Erceptiones nostrae sunt etiam duarum specierum; & quaedam ani- l. mam pro causa habent, aliae corpus. Eae quae animam pro causa habent , sunt perceptiones nostrarum voluntatum, & omnium Imaginationum aut aliarum cogitationum quae ab ea pendent. Nam certum est

nos non posse quicquam velle, quin percipiamus simul nos id velle. Et quamvis respectu nostrae animae sit Actio aliquid velle, potest etiam dici in illa esse Passionem percipere quod velit. Attamen quia haec perceptio& haec voluntas revera idem sunt; dei minatio semper fit ab eo quod nobilius est; & sic non solet appellari Passio, sed solummodo Actio.

34쪽

De Imaginationibus 9 aliis cogitationibus quae per

animam formantur. CVm anima nostra sese applicat ad imaginandum aliquid quod non est, V. G. in concipienda Basilica quadam Magica, aut Chimaera, vel etiam cum sese applicat in consideratione alicujus rei quae solummodo intelligibilis est, non vero imaginabilis, Exempli gratia, in con-sderanda sua ipsius natura, perceptiones quas habet illarum rerum pendent praecipue a voluntate; quae efficit ut eas percipiat; ideoque solent potius conliderari ut actiones, quam ut passiones. ARTICU Lus XXI.

De Imaginationibus quae pro causa habentsolum corpuου.

INter perceptiones quae corporis opera producuntur maxima pars earum pendet a nervis; sed quaedam etiam sunt quae ab illis non pendent , & quae nominantur Imaginationes, ut illae de quibus modo locutus sum ; a quibus tamen disserunt in eo, quod voluntas nostra in illis sermandis non occupetur; unde non possunt reponi in numero actionum animae : Nec aliunde procedunt quam ex eo quod spiritus diversimode agitati, & reperlantes vestigia diversarum impressionum quae praecesserunt in cerebro, cursum eo dirigunt sortuito per quosdam poros potiusquam per alios. Tales sunt illusiones nostrorum somniorum , &phantasiae quae nobis vigilantibus accidunt, cum cogitatio nostra negligenter vagatur, nulli rei sese addicens. Elii autem quaedam harum Imaginationum sint Passiones sive Assectus animae, sumpto illo vocabulo in magis propria & speciali ori significatione, ex possint ita omnes nominari, si insignificatu generaliori idem nomen sumatur; attamen quia non habent

causam tam notabilem & tam determinatam, ac perceptiones quas anima recipit opera nervorum I & quia videntur earum tantum esse umbra& pictura, antequam possimus eas commode distinguere; consideranda est quae inter illas alias intercedit differentia.

35쪽

, ARTICU Lus XXII. De disserentia quae es inter alias Perceptiones. O Mnes perceptiones quas nondum explicui, veniunt ad animam opera nervorum, & inter eas haec est differentia, quod quasdam reseramus ad objecta externa quae sensus nostros seriunt, alias ad n strum corpus aut quasdam ejus partes , & denique alias ad nostram

animam.

ARTICU Lus XXIII. De Perceptionibus quas referimus adobjecta quae sunt extra nos. ΡΕ rceptiones quae reseruntur ad res extra nos positas, scilicet ad o jecta sensuum nostrorum, producuntur saltem cum nostra opinio salsa non est ab his objectis quae excitando quosdam motus in organis

sensuum externorum, excitant quoque nonnullos motus opera nervorum in cerebro, qui efficiunt ut anima illa sentiat. sicuti cum videmus lumen ledae, & audimus sonum campanar, hic sonus & hoc lumen sunt duae diversae actiones, quae per id solum quod excitant duos diversos m tus in quibusdam ex nostris nervis & eorum ope in cerebro, dant animae duas distinctas sensationes,quas sic reserimus ad objecta quae supponimus esse earum causas, ut putemus, nos videre ipsam tedam, & audire campanam ; non vero solum sentire motus qui ab ipsis proveniunt. ARTICU Lus XXIV. De Perceptionibus quaου ad corpuου nostrum referimus. ΡErceptiones quas reserimus ad corpus nostrum, aut quasdam illius partes, sunt eae quas habemus a fame, a siti, & ab aliis nostris appetitibus naturalibus; quibus jungi possunt dolor, calor , & alii affectus quos sentimus quasi in membris nostris, & non ut in objectis quae sunt extra nos. Sic eodem tempore & opera eorundem nervorum sentire possumus frigiditatem nostrae manus, & calorem sammae ad quam accedit; aut e contrario, calorem manus & frigus aeris cui exponitur; nulla animadversa differentia inter actiones quae essiciunt ut sentiamus calorem aut frigus quod in nostra manu est, & eas quae faciunt ut sentiamus id quod extra nos est; nisi quod una harum actionum succedente alteri judicamus,

36쪽

PRIMA PARS. II

dicamus, primam jam ese in nobis, & supervenientem nondum ad c esse, sed in objecto a quo producitur.

ARTICU Lus XXV. De Perceptionibus quas ad animam nostram referimus. ΡErceptiones quae solummodo ad animam reseruntur, sunt illae quarum effectus sentiuntur quas in anima ipsa, de quarum nulla vulgo cognoscitur causa proxima ad quam referri possint. Tales sunt sensus Laetitiae , Irae, & aliorum similium, qui aliquando excitantur in nobis per objecta quae movent nervos nostros, & quandoque etiam per alias

causas. Etsi autem omnes nostrae perceptiones, tam eae quae reseruntur

ad objecta quae extra nos sunt, quam quae reseruntur ad diversos affectus nostri corporis, sint revera Passiones respectu nostrae animae, cum hoc verbum in latiori significatione usurpatur; attamen id solet restringi ad eas demum con notandas quae reseruntur ad animam ipsam. Et has demum ultimas hic explicandas suscepi, sub nomine Affectuum vel Passiouum animae. ARTICU Lus XXVI.

Imaginationes, quae solum pendent a motu fortuito stirituum, posse

non minus veras Passiones esse, quam perceptiones qua pendent a nervis.

SUperest hic notandum, omnes easdem res quas anima percipit opera nervorum,ipsi quoque posse repraesentari percursum hortuitum spia rituum, absque ulla alia differentia, nisi quod impressiones quae veniunt in cerebrum per nervos, soleant magis vivae & expressiores esse illis quas spiritus excitant; quod secit ut dicerem in articulo is has esse instar umbrae & picturae aliarum. Notandum etiam, quandoque evenire hanc pictiiram ita similem esse rei quam repraesentat, ut pol sit decipi quis ab ea quoad perceptiones quae reseruntur ad objecta quae sunt extra nos, aut quoad eas,quae reseruntur ad quasdam partes nostri corporis; verum nulli deceptioni locum esse quoad passiones, quia tam propinquae & intimae animae nostrae sunt, ut ei sit impossibile illas sentire, quin revera sint tales quales eas sentit. sic saepe cum dormimus, imo quandoque vigilantes , nobis tam vehementer imaginamur quaedam, ut putemus ea coram videre aut sentire in nostro corpore, quamvis ei nullo modo in

37쪽

1 DE PAss Io NI Bussint. Verum etsi dormiamus ac somniemus, tristes nosmetipsos vel commotos alia aliqua Passione sentire non possiimus, quin verissimum sit animam in se habere hanc Passionem. ARTICU Lus XXVII. Definitio Passionum animae. Dostquam se consideratum suit in quo Passiones animae disserant ab I omnibus aliis ejus cogitationibus, mihi videtur eas in genere posse

definiri, Perceptiones, aut sensus, aut commotiones animae, quae ad eam speciatim reseruntur, quaeque producuntur, consemantur & corroborantur per aliquem motum spirituum. ARTICU Lus XXVIII.

Explicatio primae partis hujus desinitionis.

Possunt nominari Perceptiones, cum hoc vocabulum usurpatur gen ratius ad significandas omnes cogitationes quae non sunt actiones animae aut volitiones: verum non cum adhibetur demum ad significandas notiones evidentes. nam experientia docet eos qui magis a Passi nibus suis agitantur, non melius illas nosse quam alii suas, easque esse ex numero perceptionum quas arctum foedus quod inter animam & compus est reddit confusas & obscuras. Possunt quoque vocari sensus sive sensationes, quia in anima recipiuntur eodem modo quo objecta sensuum eXternorum,nec aliter ab ea cognoscuntur. Sed adhuc melius dici queunt commotiones animae, non sollim quia hoc nomen potest tribui omnibus

mutationibus quae in ipsa fiunt, id est omnibus diversis cogitationiabus quae ipsi obveniunt, sed speciatim quia ex omnibus speciebus cogitationum quas habere potest, nullae aliae eam adeo agitant & quatiunt ac istae Passiones. ARTICU Lus XXIX.

Explicatio alterius partis. ADdo eas speciatim referri ad animam ad illas distinguendum ab aliis

sensationibus, quarum aliae reseruntur ad objecta cxterna, ut Od res, soni, colores; aliae ad nostrum corpus, ut fames, sitis, dolor. Addo quoque eas essici, nutriri, & corroborari per quendam motum spiri

tuums

38쪽

PRIMA PAR S. I tuum, ad eas distinguendas a nostris volitionibus, quae nominari possvns commotiones animae quae ad illam reseruntur, sed quae ab ipsamet eff-ciuntur; scud etiam ad explicandam earum ultimam & magis propinquam causam, quae eas rursus distinguit ab aliis sensationibus. ARTICUL Us XXX.

Animam esse unitam omnibus corporis partibus conjunctim. SEd ut haec persectius intelligantur, oportet scire, animam csse revera junctam toti corpori, nec posse proprie dici eam esse in quadam parte ejus, exclusive ad alias: quia id unum est, & quodammodo indivisibile ratione dispositionis suorum organorum, quae omnia ita ad se mutuo reseruntur, ut quodam ex illis ablato reddatur totum corpus manis cum ac desectivum: & quoniam ipsa ejus naturae est quae nullam relationem habet ad extensionem, vel dimensiones, aut alias proprietates materiae ex qua corpus constat, sed Blummodo ad totam compagem omganorum ipsius: ut vel inde liquet, quod animae dimidia vel tertia pars nullo modo concipi possit, aut quam extensionem occupet, & quod munor non sat etiamsi resecetur aliqua pars corporis, sed ab eo integra s paretur cum compages organorum ejus dissolvitur. ARTICUL Us XXXI.

Dari glandulam in cerebro, in qua animasuas functiones decialius quam in aliis partibus exerceat. SCiendum quoque, quod, licet anima sit juncta toti corpori, in illo

tamen sit quaedam pars in qua exercet suas iunctiones specialiusquam in caeteris omnibus. Et vulgo creditur, hanc partem esse cer brum , aut sorte cor; cerebrum, quia ad ipsum reseruntur organa sensuum; & cor, quoniam tanquam in ipso Passiones sentiuntur. Sed rem accurate examinando, mihi videor evidenter cognovisse, partem eam corporis in qua anima exercet immediate suas sunctiones nullatenus cs. se cor, neque etiam totum cerebrum : sed solummodo maxime intimam partium ejus, quae est certa quaedam glandula admodum parva, sita in medio substantiae ipsus, & ita suspensa supra canalem per quem spiritus cavitatum cerebri anteriorum communicationem habent cum spiritibus posterioris, ut minimi motus qui in illa sunt multum possint ad mutandum cursum horum spirituum, & reciproce minimae mutati

39쪽

nes quae accidunt cursui spirituum multum inserviant mutandis motibus hujus glandulae. ARTICU Lus XXX ΙΙ.

Gomodo cognoscatur, hanc glandulam essepraecipuam animae sedem.

R Atio quae me movet ut credam, animam non posse habere in toto corpore alium aliquem locum praeter hanc glandulam, ubi immediath exerceat suas lanctiones , haec est ; quod considerem , alias omnes Iartes nostri cerebri duplices esse, prout etiam habemus duos oculos, uas manus, duas aures, & denique omnia organa nostrorum sensuum externorum sunt duplicia. Et quia non nisi unam S simplicem cogit tionem unius rei eodem tempore habemus, necessario oportet dari ali-ruem locum, in quo duae Imagines quae a duobus oculis veniunt, autuae illae aliae impressiones, quae ab unico objecto veniunt per duplicia organa aliorum sensuum, possint convenire in. unum antequam ad an, mam perveniant , ne ipsi repraesentent duo objecta loco unius. Et facile concipere est , has imagines aut alias impressiones uniri in hac glandula , opera spirituum qui replent civitates cerebri; sed nullus locus alius in corpore est in quo ita possint uniri, nisi quatenus in hac glandula unitae fuerint. ARTICU Lus XXXIII. Sedem assectaum non esse in corde. Ioad sententiam eorum qui putant, animam recipere suas Passi nes in corde, nulla ratione admitti potest; nam in eo demum sundatur quod Passiones in illo excitent quandam alterationem. Et facile est animadvertere, hanc alterationem non sentiri tanquam in corde; nisi opera nervuli, qui ex cerebro ad illud descendit; prout dolor sentitur quasi in pede opera nervorum pedis, &astra nobis apparent tanquam in coelo, Opera luminis sui & nervorum opticorum; ita ut magis necessarium non sit, animam nostram exercere immediate suas stinctiones in corde, eo quod in illo suas passiones sentit, quam, eam esse in coelo ut ibi videat astra.

40쪽

uomodo anima ct corpus agant in se invicem. Concipiamus igitur hic , animam habere suam sedem principalem

in glandula quae est in medio cerebri, unde radios emittit per reliquum corpus,opera spirituum,nervorum & ipsiusmet sanguinis,qui particeps impressionum spirituum eos deserre potest per arterias ad omnia membra: Et memores ejus quod supra dictum fuit de machina nostri corporis, nimirum quod tenuia filamenta nostrorum ncrvorum ita distribuantur per singulas ejus partes, ut occasione diversorum motuum qui ibi excitantur ab objectis sensibilibus, aperiant varie poros cerebri Iquod essicit ut spiritus animales qui continentur in cavitatibus illius, ingrediantur varie mesculos; qua ratione possunt movere membra omnibus illis variis modis quibus moveri possunt ; quin etiam quod aliae omnes causae quae possunt diversimode movere spiritus, sussiciant ad eos deducendos in varios musculos. Addamus hic, glandulam illam quae est praecipua sedes animae, ita suspensam esse inter cavitates quae continent nos spiritus, ut possit moveri ab illis tot variis modis quot sunt diversitates sensibiles in objectis: Scd etiam posse varie moveri ab anima, quae talis est naturae, ut in se tot varias impressiones recipiat, id est tot habeat

varias perceptiones,quot accidunt varii motus in hac glande: prout etiam reciproce machina corporis ita composita est; ut haec glans, ex eo solum quod varie movetur ab anima, aut qualicunque alia causa, impellat spiritus qui illam ambiunt versus poros cerebri, qui eos deducunt per nervos in musculos; qua ratione essicit ut illi membra moveant. ARTICUL Us XXXV.

Exemplum modi quo impresiones objectora est uniunt in glande quae est in medio cerebri.

SIc, exempli gratia, si videamus aliquod animal ad nos venire, lumen reflexum ab ejus corpore pingit duas illius imagines, singulas in singulis nostris oculis; & hae duae imagines efformant duas alias opera ner- vorum opticorum in superscie interiori cerebri, quae spectat ejus concavitates ; tum inde opera spirituum quibus hae cavitates plenae sunt, hae imagines ita radios suos emittunt versus glandulam quam hi spiritus ambiunt; ut motus qui quodlibct punctum componit unius harum im ginum , tendat versus idem punctum glandis, versus quod tendit motus

SEARCH

MENU NAVIGATION