장음표시 사용
41쪽
18 DE PAssIONIBUsqui format punctum alterius imaginis, qui repraesentat eandem partem hujus animalis; qua ratione ambae imagines quae sunt in cerebro, uniacam duntaxat componunt super glandem; quae agens immediate in ani mam, ostendit ipsi figuram hujus animalis. ARTICU Lus XXXVI.
Exemplum modi quo Passiones excitantur in anima. I T praeterea si haec figura sit valde inusitata & horrenda,id est si mul-
, tum similitudinis habeat cum rebus quae ante suerunt noxiae corpori, excitat lixanima Passionem Metus,& consequenter Audaciae vel Temroris & Pavoris, secundum varium temperamentum corporis aut robur
animae, & prout quisque antea sese munierit defensione vel suga contra res noxias, quarum praeiens impressio similitudinem refert. Nam id retadit cerebrum ita dispositum in quibusdam hominibus, ut spiritus reflexi ab imagine sic sermata super glandem, inde sese conserant partim in nem vos illos qui inserviunt vertendo tergo & movendis cruribus ad fugam capessendam,& partim in eos qui dilatant aut contrahunt ita orificia comdis , aut qui agitant ita alias parici ex quibus sanguis ad ipsum mittitur, ut hic sanguis, rarefactus alio modo quam solet, mittat spiritus ad cerebrum qui apti sunt nutriendae & fovendae Passioni Terroris; id est qui idonci sunt ad apertos tenendos, aut ad aperiendum rursus poros cerebri, qui illos deducunt in eosdem nervos. Nam eo ipso quod hi spiritus ingrediuntur hos poros , excitant specialem motum in hac glande, quia natura ad id institutus est, ut anima hanc Passionem sentiat. Et quia hipori reseruntur praecipvh ad nervulos qui inserviunt dilatandis vel contrahendis orificiis cordis, inde fit ut eam anima sentiat praecipud , tanquam in corde. ARTICU Lus XXXVII.
uomodo appareat, eas omnes esses a quodam motus irituum. FT quia simile quippiam accidit in omnibus aliis Passionibu nimirum
quod principaliter oriantur a spiritibus contentis in caritatibus cer bri , quatenus cursum suum dirigunt versus nervos, qui inserviunt dilatationi vel contractioni orisciorum cordis, aut impellendo varie ad ipsum sanguini qui in aliis partibus est, aut quocunque alio modo venaae erudem Passioni; Hinc clard intelligi potest,quare superius posuerim in ill rum definitione, eas produci per motum aliquem specialem spirituum.
42쪽
O ARTICU Lus XXXVIII. Exemplum motuum corporis qui comitantur Passiones, ct ab anima non pendent. C Eterum eodem modo quo cursus quem capiunt hi spiritus versus
nervos cordis, sussicit ad dandum motum glandulae,per quem Terror animae inducitur; sc etiam per id solum, quod quidam spiritus eodem tempore tendunt versus nervos, qui inserviunt movendis cruribus ad fugiendum, essiciunt alium motum in eadem glande, cujus ope anima sentit & percipit hanc fugam, quae hoc modo excitari potest in corpore, per solam dispositionem organorum ejus, absque ulla ope animae. ARTICU Lus XXXIX.
momodo eadem causaposset excitare diversas Pasiones in variis hominibus. EAdem impressio quam praesentia objecti terribilis essicit in glande,& quae inducit Terrorem in quibusdam hominibus, potest excitare in aliis Animositatem& Audaciam: cujus rei ratio haec est , quod omnia cerebra non sint disposita eodem modo, & quod idem motus glandis qui in quibusdam excitat terrorem, essiciat in aliis ut spiritus subeant poros cercbri, qui eos deducant partim in nervos qui inserviunt manibus m vendis ad sese tuendum , & partim in illos qui agitant & impellunt sanguinem versus cor,eo modo qui requiritur ad producendos spiritus aptos continuandae huic sui defensioni, & retinendae illius voluntati. ARTICUL Us XL.
diuis sit praecipuus esectus Passonum.
Ε Tenim observandum, praecipuum effectum in hominibus omnium Passionum esse, quod incitent & disponant eorum animas ad volendum ea ad quae illae corpora eorum praeparant: Ita ut sensus terroris eam ad voluntatem fugiendi incitet, audaciae vero ad voluntatem certandi, & sic de aliis. ARTICUL Us XLI. raua si potentia anima reflecta corporis. SEd voluntas adeo libera est sua natura, ut nunquam possit cogi; Et ex duabus speciebus cogitationum quas in anima distinxi, quarum C 2 aliae
43쪽
Σo DE PAss Io NI Busaliae sunt ejus actiones, nimirum eius voluntates, aliae ejus passiones, sumendo illud vocabulum in latiori illa signi scatione quae complectitur omnia perceptionum genera; primae sunt absolute in illius potestate, nec poli unt nisi indirecte mutari a corpore; ut e contrario ultimae absolute pendent ab actionibus quae eas producunt, nec possunt aliter quam indirecte mutari ab anima, nisi cum ipsemet earum causa est: Et omnis actio animae in hoc consistit, quod eo ipso solo quod vult aliquid, iniciat ut glandula cui arctissime juncta est , se moveat modo convenienti ad producendum essectum qui huic voluntati respondeat. ARTICUL Us XLII. uomodo reperiamus in memoria ea quorum reminisci volumus. SIc cum anima vult recordari alicujus rei, haec voluntas ossicit ut glans sese inclinans successi vh horsum &iliorsum , impellat spiritus ad varias partes cerebri, usque dum invenerint eam in qua sunt vestigia quae reliquit objectum cujus volumus recordari. Nam illa vestigia nihil aliud sunt quam quodpori cerebri, per quos spiritus antea ceperunt suum cursum , propter praesentiam hujus objecti acquisiverint eo pacto facilitatem majorem quam alii, sese rursus aperiendi eodem modo spiritibus qui ad se veniunt: Adeo ut hi spiritus, reperientes illos poros, eos facilius subeant quam alios: qua ratione excitant motum specialem in glande, quae repraesentat animae idem objectum, & ipsi indicat,idem illud esse cujus recordari volebat. ARTICU Lus XLIII.
Auomodo anima possit imaginari, attendere, semovere corpuN.
SIccum imaginari volumus aliquid quod nunquam vidimus, haec voluntas vim habet movendi glandem modo covenienti ad impellendos spiritus versus eos poros cerebri quorum apertione hoc Potest repraesentari. Sic cum quis suam attentionem sistere vult in considerati ne unius objecti per aliquod tempus, haec voluntas per illud tempus retinet glandem inclinatam in eandem partem. Sic denique cum inced
re volumus, aut alio modo movere nostrum corpus, haec voluntas essicit ut glans impellat spiritus ad musculas qui huic rei inserviunt.
44쪽
o namquamque voluntatem naturaliter junctam esse cuidam motui
glandis, sed vel industria τel habitu eam aliis possejungi.
ATtamen non semper voluntas excitandi in nobis aliquem motum, aut alium quendam effectum , cssicere potest ut eum excitemus, sed mutatio in eo contingit prout natura vel habitus varie unicuique cogitationi unumquemque motum glandis conjunxerint. sic, exempli gratia , si quis velit disponere oculos suos ad intuendum objectum remotius mum , haec voluntas ossicit ut pupilla se dilatet; & si velit eos disponere ad intuendum objectum valde propinquum , haec voluntas facit ut se contrahat: sed si solum cogitetur de pupilla dilatanda, nihil proderit ejus rei habere voluntatem ; nec enim ideo dilatabitur, quia natura non junxit motum glandis, qui inservit impellendis spiritibus versus nervum opticum modo convenienti dilatandae vel contrahendae pupillae, cum voluntate eam dilatandi vel contrahendi; sed demum cum voluntate intuendi objecta remota vel proxima. Et cum inter loquendum solum cogitamus de sensu illius rei quam dicere volumus, id facit ut moveamus linguam & labra longe celerius & melius quam si cogitaremus ea movere omnibus modis requisitis ad proserenda eadem verba. Quia habitus quem acquisivimus cum disceremus loqui,effecit ut junxerimus actionem animae, quae opera glandis potest movere linguam & labia, cum significatione verborum quae ex his motibus sequuntur, potiusquam cum motibus ipsis. ARTICUL Us XLV.
Quaesit animae potesas resectu Passionum forum.
Ρ Assiones nostrae nequeunt etiam directh excitari vel auferri peractionem nostrae voluntatis,sed demum indirecte per repraesentationem rerum quae solent jungi pallionibus quas habere volumus, & quae contrariae sunt iis quas volumus rejicere. sic ad excitandam in se audaciam , & metum auserendum, non suffcit ejus rei habere voluntatem ;sed incumbendum est considerationi rationum, obj cctorum, aut exemplorum, quae pzrsuadent, periculum non esse magnum ; plus semper securitatis esse in defensione quam in fuga; gloriam & gaudium oriri ex victoria, ex suga vero nihil praeter aegritudinem & pudorem, ac similia. C 3 A R T I-
45쪽
uidimpediat quominus anima possit omnino de suis
Pasionibus saluere. ET sane datur ratio specialis quae impedit quominus anima possit cito mutare vel sistere suas Passiones, propter quam supra posui in earum definitione, quod non solum producerentur, sed etiam conservarcntur & confirmarentur ab aliquo motu speciali spirituum t haec vero ratio est, quod serὸ semper eas comitetur aliqua commotio quaesit in corde, & per consequens etiam in toto sanguine & spiritibus; ita ut donec cesset haec commotio, praesentes nostrae cogitationi maneant, eodem modo quo objecta sensibilia illi praesentia sunt,dum agunt in organa nostrorum sensuum. Et quemadmodum anima , cum valde attenta est cuidam alteri rei, potest se cohibere ab audiendo parvo str pitu, aut parvo dolore sentiendo,sed non potest pari ratione essicere quin audiat tonitru , vel sentiat ignem qui comburit manum; sic facilὰ potest superare minores passiones, sed non vehementiores vel sortiores, nisi postquam commotio sanguinis & spirituum sedata fuerit. Id quod voluntas ad summum facere potest, dum viget haec commotio,est non consentire illius effectibus, & cohibere plurimos ex motibus ad quos disponit corpus: Exempli gratia; si ira essiciat ut manus erigatur ad percutiendum, voluntas ordinario eam continere potest; si metus incitet crura ad sugam capessendam, illa sistere voluntas potest; & sic de aliis. ΑRTiCUL Us XLVII.
Iu quo con ant conflictus quos vulgo imaginantur inter partem, inferiorem o superiorem animae.
NEc in alio quam in repugnantia, quae est inter motus quos corpus
per suos spiritus, & anima per suam voluntatem, simul excitare annituntur in glande, consistunt omnes conflictus quos vulgo imaginantur inter partem inferiorem animae, quae sensitiva nominatur, & superi rem quae rationalis est , aut inter appetitus naturales & voluntatem. Nobis en m non nisi una inest anima : quae in se nullam varietatem partium habet: eadem quae senstiva est, est etiam rationalis, & omnes ejus appetitus volitiones sunt. Error per quem ei imponuntur quasi in scena diversae personae ; quae sere semper sibi mutuo contrariae sint, inde solum
46쪽
solum processit, quod non bene distinctae fuerint ejus functiones a sun ctionibus corporis, cui soli tribuendum est id omne quod in nobis potest observari repugnare nostrae rationi: Adeo ut nulla hic alia lucta sit, nisi quod, cum glandula quae est in medio cerebri,possit impelli ex una parte ab anima, & ex alia a spiritibus animalibus, qui nil nisi corpora sunt, ut supra dixi, saepε eveniat ut hae duae impulsiones sint contrariae, & ut somtior impediat effectum alterius. Possunt autem distingui duae species
motuum excitatorum a spiritibus in glande; alii repraesentant animae o jecta quae movent sensus, aut impressiones quae reperiuntur in cerebro,& nulla vi utuntur in ejus voluntatem; alii vero utuntur, nimirum illi qui efficiunt passiones vel motus corporis qui eas comitantur. Et quoad primos, etsi impediant actiones animae, aut impediantur ab illis, attamen quia non directe contrarii sunt, nulla in illis observatur lucta; sed demum inter ultimos & voluntates quae illis repugnant: exempli gratia, inter conatum per quem spiritus impellunt glandem ad inducendum animae cupiditatem cujusdam rei, & illum per quem anima eam repellit voluntate qua vult eandem rem fugere: Et id praecipud hanc luctam demonstrat, quod clim voluntas non habeat potestatem directe excitandi passiones, ut jam dictum fuit, cogatur uti arte, & sese applicare successive considerationi variarum rerum et unde si accidat , aliquam ex illis habere vim mutandi ad momentum cursum spirituum, contingere potest, ut quae sequitur ea vi careat, & cursum suum illico resumant, quia dispositio quae praecessit in nervis, in corde, & in sanguine, non est mutata; quo fit ut anima eodem serme tempore se impelli sentiat ad eandem rem appetendam & fugiendam. Et inde sumpta fuit occasio imaginandi in illa duas potentias quae inter se pugnent. Attamen potest adhuc quidam conflictus concipi, in eo, quod saepe eadem causa, quae excitat in anima aliquam Palsonem, excitet etiam quosdam motus in corpore, ad quos anima nihil confert, & quos sistit aut sistere conatur quam primum eos observat. Ut experientia constat, cum id quod excitat metum,essicit quoque ut spiritus ingrediantur musculos qui inserviunt movendis cruribus ad fugiendum i & ut voluntas audaciae exercendae eos sistat.
47쪽
In quo cognoscatur robur vel imbecillitaου animarum; cst quosnam infirmiorum sit vitium.
ΕX eventu autem horum conflictuum quisque potest cognoscerer bur aut debilitatem suae animae mam illi in quibus naturaliter voluntas facilius potest vincere Passiones, & sistere motus corporis qui eas comitantur, proculdubio habent animas sortiores: sed nonnulli sunt qui nunquam possunt explorare suas vires, quia nunquam pugnare faciunt suam voluntatem propriis armis,sed solum iis quae ipsi praebent aliqui aia sectus ad resistendum quibusdam aliis. Mihi propria ejus arma dicuntur, Judicia firma & determinata de cognitione boni & mali, secundum quae decrevit actiones vitae suae dirigere. Et animae omnium maximὰ imbecilles sunt,quarum voluntas non ita se determinat ad sequenda certa quaedam J udicia, sed se patitur semper abduci a praesentibus affectibus; qui
cum persaepe sibi mutuo contrarii sint, eam per vices in partes suas trahunt , & ipsa utentes ad ipsam mei debellandam, in deploratissimo statu animam constituunt. sic cum Metus repraesentat mortem ut summum
malum, & quod vitari non potest nisi fuga , si ambitio ab alia parte r praesentet infamiam hujus fugae, ut malum pqus morte; hi duo affectus agitant varie voluntatem, quae obtemperan modo huic, modo illi, sibi ipsi perpetuo repugnat, & sic animam servam & miserrimam reddit. ARTICU Lus XLIX.
Animae vim non sufficere ab que cognitione veritatis. Erum est paucos dari homines tam imbecilles & hae stabundos, ut nihil velint nisi quod sua praesens passo ipsis dictat: plurimi h
bent judicia determinata, secundum quae componunt partem suarum actionum. Et quamvis saepe haec judicia sint salse, imo innitantur quibusdam passionibus, a quibus voluntas antea passa est se vinciaut seduci, attamen quoniam ea sequi pergit, etiam cum abest Passio quae illa produxit, confiderari pollunt ut propria illius arma, & cogitari, animas robustiores vel imbecilliores esse, prout possinat plus vel minus haec judicia sequi, & relistere passionibus praesentibus quae illis contrariae sunt. Verumtamen magna differentia est inter decreta quae procedunt ex salsa
48쪽
PRIMA PARS. 2ssa quadam opinione, & ea quae nonnisi cognitione veritatis nituntur squia ultima haec sequentes nunquam procul dubio istius consilii poenitentia vel dolor subibit, cum E contrario semper poenitentia sequatur
priora, postquam eorum error retectus est. ARTICUL Us L.
Nullam tam imbecillam ese animam, quae non possit cum bene dirigitur acquirerepotestatem absolutam insuas Passiones. ΡRodest vero hic scire, quod ut jam supra dictum fuit, etsi unusquisique motus glandulae videatur connexus esse per naturam singulis ex nostris cogitationibus ab initio nostrae vitae, aliis tamen per habitum jungi possit: Ut experientia ostendit in verbis quae excitant motus in glande, quae secundum institutionem naturae nihil animae repraesentant praeter suum sonum cum voce proseruntur, aut figuram suarum literarum cum scribuntur,& quae tamen per habitum qui suit acquisitus cogitando de eo quod significant, postquam auditus suerit eorum senus, aut eorum literae inspectae, solent effcere ut concipiatur haec si nificatio potius quam figura literarum aut sonus syllabarum. Prodest etiam scire, quod etsi motus tam glandis quam Birituum& cerebri, quir praesentant animae certa quaedam objecta, sint naturaliter juncti cum iis qui excitant in illa quasdam Passiones, possint tamen pcr habitum inde
separari, & jungi aliis valde differentibus; Imo quod hic habitus possit
acquiri per unicam actionem, nec longum usum postulet. Sic cum reperitur ex inopinato res quaedam valde sordida in cibo qui magno cum appetitu comedebatur, inopinatus ille casus ita potest mutare dispositionem cerebri ut postea nequeat videri talis cibus nisi cum horrore, cum antea comederetur cum delectatione. Quin idem in bestiis potest observari: nam etsi ratione careant & sorte omni cogitatione , omnestamen motus spirituum & glandis qui excitant in nobis Passiones, in illis quoque sunt, & inserviunt conservandis & confirmandis, non ut in nobis , Assectibus, sed motibus nervorum & musculorum qui eos comitari solent. Sic cum canis videt perdicem, naturaliter sertur ut in eam incurrat ; & cum audit selopctum displodi, ille strepitus naturaliter eum ad fugam incitat; attamen ordinario ita instituuntur canes venatici, ut
visa perdice subsistant, & ad displosionis strepitum, quem postea audiunt, ad eam currant. Haec autem scire resert, ut quisque contendat regere suos Affectus: Nam cum haud ita magna industria mutari possint
49쪽
motus cerebri in animalibus ratione destitutis, evidens est, id melius in hominibus posse fieri, & eos ipsos qui imbecilliores animas habent posse acquirere imperium absolutissimum in omnes suas Passiones, si sati dustriae adhiberetur ad eos instituendos & dirigendos.
De numero ordine Passionum, & explicatio sex Primitivarum.
quaenam sint prima Passionum cause.
Onstat ex superioribus, ultimam & proximam causam Passionum animae, non aliam esse quam agitati nem qua spiritusinovent glandulam quae est in medio cerebri. Verum id non suis cit eis a se mutuo distinguendis: Inquirendum in earum origines, & examinandae sunt primae illarum causae. Quamvis autem quandoque excitari possint ab actione animae se dete minantis ad haec vel illa objecta concipienda; quin etiam a solo corporis temperamento, aut impressionibus quae casu occurrunt in cerebro; ut acciAt cum nos ita vel tristes vel laetos sentimus, ut causam hujus tristiatiae aut laetitiae nequeamus assignare: Apparet tamen ex praedictis, eas-d.m omnes posse excitari ab objectis quae movent sensus, & haec Objecta esse earum causas frequentiores & magis principales.' Unde sequitur, quod ad eas omnes repcriendas, sussciat considerare omnes effectus horum obj cctorum. ARTICU Lus LII.
Vulnam sit earum usius: ct quomodo enumerari possint.
ADhaec observo, objecta quae movent sensus, non excitare in nobis varios Aficctus ratione omnium varietatum quas habent, sed δε- lum
50쪽
SECUNDA PARS. 27lum ratione variorum modorum quibus nobis vel prodesse vel nocere , aut in genere ad nos spectare possitnt: Et usiim omnium Passionum in eo solo consistere, quod disponant animam ad res eas expetendas, quas natura nobis dictat esse utiles, & persistendum in ea voluntate; prout etiam eadem agitatio spirituum , quae solet eas producere , disponit corpus ad motus qui inserviunt earundem rerum executioni. Ideo qui illas enumeraturus est , debet duntaxat ordine examinare quot variis modis, qui ad nos spectent, possint nostri sensus moveri a suis objectis. Hla igitur enumerabo praecipuas Passiones, secundum ordinem quo ita possunt reperiri.
ARTICUL Us LIII. Admiratio. OUamprimum nobis occurrit aliquod insolitum objectum, & quod novum esse judicamus, aut valdd differens ab eo quod antea n veramus, vel supponebamus esse debere, id essicit ut illud admiremur& eo percellamur. Et quia hoc contingere potest antequam ullo modo cognoscamus num illud objectum sit nobis conveniens nec ne, Admiratio mihi videtur esse prima omnium Passionum. Nec habet contrarium ; quia si objectum quod sese offert, nihil in se habeat insoliti, eo nullo modo commovemur, & illud absque Passione consideramus. ARTICUL Us LIV.
Nimatis o Contemptus, Generositas aut Superbia, ct Humilitas aut Abjectio. ADmirationi juncta est Uiniuris vel Contemptus, prout vel magnitudinem ves parvitatem objecti admiramur: Eodemque modo possumus nosmet ipsos vel aestimare vel contemnere: unde oriuntur Passiones, & consequenter Habitus Magnanimitatis aut Superbia, & Humili