장음표시 사용
51쪽
VLrum cum magni sacimus vel parvi facimus alia objecti, quae comsideramus ut liberas causas capaces bene vel mala agendi , ab aestimatione procedit Venerasto , & a simplici parvi aestimatione Dollectis. ARTICUL Us LVI.
O Mnes autem praecedentes Passiones possunt ita in nobis excitari, ut nullo modo deprehendamus utrum objectium,quod eas excitat, num sit vel malum. Verum cum aliquid ut bonum respectu nostri,id est ut nobis conveniens, nobis repraesentatur,id sui Amorem excitat; Et cum nobis offertur ut malum aut noxium, id nos stimulat ad Odium. ARTICU Lus LVI I. cupiditaF. AB eadem consideratione boni & mali nascuntur caeterae Passiones ;sed eas in ordinem redacturus distinguo tempora, & consideranseas multo magis nos ferre in suturi, quam praesentis vel praeteriti considerationem, ordior a Cupiditate. Non solum enim cum appetitur acquisitio boni quod adhuc abest, aut evitatio mali quod judicatur evenire posse, verum etiam cum solum exoptatur conservatio cujusdam boni aut absentia cujusdam mali, quo demum extendi haec Passio potest, liquet, eam semper laturum respicere. ARTICU Lus LVIII.
Spes, Metus, Zeloppia, Securitari se Des ratio. SUssicit cogitare, acquisitionem boni vel sugam mali possibilem esse,
ut illius cupiditas excitetur; sed cum praeterea consideratur num s cile vel dissicile sit rem cupitam obtinere, id quod nobis magnam rei consequendae facilitatem repraesentat, excitat Spem; & id quod ejusdem potiundae dissicultatem repraesentat excitat Timorem cujus Zelotypia se dies est. Et cum spes summa est, mutat naturam, & Vocatur Securitas,sive Fiducia , prout e contrario extremus metus fit Desteratio.
52쪽
Animi fluoluatio, Animositas, Audacia, semulatio, Pses animitas,'Confernatio. ATque sic possumus sperare & metuere, licet eventus rei expectatae
a nobis nullo modo pendeat; Verum ubi offertur ut pendens 1 nobis , dissicultas subesse potest in electione mediorum aut in ex cutione. A prima procedit Animi fluctuatio , qua disponimur ad deliberandum & consultandum: Ultimae sese opponit Animostas aut Audacia, cujus AEmulatio species est. Et Pu Ianimitas contraria Animositati est, sicut Terror aut Consternatio Audaciae. ARTICULUS LX.
Synteresis. UBi vero quis se determinaverit ad quampiam actionem, nondum Animi fluctuatione sive haesitatione deposita, id producit Synteresin
sive conscientiae morsum, qui non respicit suturum ut affectus praeceden: tes, sed praesens aut praeteritum. ARTICUL Us LXΙ.
E T consideratio praesentis boni excitat in nobis Gaudium; praesenti9: mali, Tristitiam; cum bonum vel malum nobis proponitur ceu ad nos spectans. ARTICU Lus LXII.
Irrisio , Invidia , Commiseratio. Sta cum nobis proponitur ut pertinens ad alios homines, eos dignos vel indignos illius existimare ossumus: Ubi digni illius a nobis reputantur , id nullam in nobis aliam passionem praeter Laetitiam excitat, quatenus nobis volupe est videre res evenire ut convenit: solummodo cum hac differentia, quod Laetitia quae venit ex bono seria sit; eam vero quae venit ex malo comitetur irrisio. Sed si eos indignos alterutrius existimaverimus, bonum excitat Invidiam, & malum Commiserationem,.
53쪽
so DE PAssIONIBUsquae simi species Tristitiae. Quin etiam observandum , easdem Passo nes quae referuntur ad bona vel mala praesentia, posse saeph etiam reserri ad futura, quatenus praeconcepta opinio de eorum suturitione illa re praesentat ut praesentia. ARTE CULus LXIII.
Aequiescentia in se ipse , o Paenitentia.
ΡOssiimus quoque considerare causam boni aut mali, tam praesentis quam praeteriti. Et bonum quod 1 nobis ipsis praestitum fuit, dat nobis acquiescentiam interiorem , quae omnium aliarum Passionum dulcissima est; cum E contrario malum excitet Poenit iantiquae omnium amarissima cst. ARTICU Lus LXIV. Favor se Gratitudo. SEd bonum quod praestitum suit ab aliis, essicit ut illos Farare prose quamur, quamvis id nobis factum non sit: At si nobis, favori jungimus Grati animi ossicium. ARTICU Lus LXV. Indignatio se Ira. SImili ratione malum ab aliis patratum, cum ad nos non refertur, essicit solum ut illis Indigne , sed cum resertur ad nos, movet
Gloria se Pudor. Bonum insuper quod est vel quod fuit in nobis, s reseratur ad opinionem quam alii de eo conciperepos t,excitat in nobis Gloriam; & malum, Pudorem. . ARTICU Lus LXVII.
Fasidium, tardolium ex bonis quae perierunt, ct Hilaritas. ET quandoque duratio boni gignit Satietatem sive Fastidium, climmali duratio minuat Tristitiam. Denique ex bono praeterito nascis . tur
54쪽
tur Cordolium, quod species Tristitiae est; & ex malo praeterito Hilar tvi, quae est species Laetitiae. ARTICU Lus LXVIII. Cur haec enumeratio Pasionum disserat ab ea quae vulgo recepta est. Ε Cce ordo qui mihi videtur optimus enumerandis Passionibus; in
quo non nescio me recedere ab opinione eorum omnium qui de illis antehac scripserunt ; sed non absque sontica causa: Nam derivant suam enumerationem ex eo quod distinguunt in parte sensitiva animae duos appetitus, quorum unum vocant Conciliscibilam, alterum Irascibialem. Et quoniam nullam in anima agnosco distinistionem partium , ut
supra dixi , id mihi videtur nihil aliud signiscare quam quod habeat duas facultates, unam concupiscendi, alteram irascendit sed cum similiter habeat facultates admirandi, amandi, sperandi, metuendi, atque sic in se recipiendi singulos alios Affectus, aut ea agendi ad quae hi Assectus eam impellunt, non video cur volucrint eas omnes referre ad Concupiscentiam vel Iram. Adde quod eorum enumeratio non comprehendit omnes praecipuas Passiones, ut hanc meam credo facere. De praecipuis sollim loquor, quia plures aliae specialiores adhuc possent diastingui: & earum numerus indefinitus est. ARTICU Lus LXIX.
Nun dari nis sex Primitivas Passiones.
V Erum numerus simplicium & primitivarum non est adeo magnus. Si enim percurramus eas omnes quas enumeravi, facile poterit observari , sex tantum tales esse , nimirum Admirationem , Amorem, Odium, Cupiditatem, Laetitiam & Moerorem: & caeteras omnes componi ex quibusdam harum sex, aut earum esse species. Idcirco ne earum multitudo intricet Lectores , trambo hic separatim de his sex Primitivis, & postea ostendam quomodo caeterae omnes ab illis origi
55쪽
De Admiratio .Ejus definitio ct cala.
AD ratio est subitanea animae occupatio,qua sertur in considerati nem attentam objectorum quae ipsi videntur rara & extraordinaria. Sic autem primum producitur ab impressione quae extat in cerebro, quaeque repraesentat objectum ut rarum, & per consequens dignum maxima consideratione, tum deinde per motum spirituum qui dispositi sunt ab hac impressione, ut magna vi tendant versus locum cerebri in quo est , ad eam ibi corroborandam & conservandam; prout quoque ab ipsa disponuntur ad transeundum inde in musculos,qui inserviunt retinendis organis sensuum in eodem situ in quo sunt, ut ab illis insuper conservetur, si modo per illos formata suerit. ARTICU Lus LXXI.
Lam mutationem accidere in corde vel inj anguine in hae Passione. ET huic Passioni hoc speciatim convenit, quod observari nequeat,
ullam mutationem in corde & in sanguine, ut in aliis affectibus evenit , eam comitari. Cujus rei ratio est, quod cum non habeat bonum vel malum pro objecto, sed solummodo cognitionem rei quam miramur , nullam etiam relationem habeat cum corde S sanguine, a quibus pendet omne bonum corporis, sed solummodo cum cercbro, in quo sunt organa sensuum quae inserviunt huic cognitioni. ARTICUL Us LXXII.
In quo consi at vis Admirationis. ID quod non impedit quominus magnam vim habeat, propter repentinam occupationem, id est, adventum subitaneum & inopinatum impressionis qui mutat motum spirituum : quae occupatio repentina,
propria & specialis est huic Passioni; adeo ut, cum in aliis reperitur, quemadmodum solet reperiri serὸ in omnibus, & eas augere, id ideo eveniat quod illis Admiratio juncta sit. Rus autem vis pendet ex duabus
56쪽
SECUNDA PAR s. 3 rebus, nimirum novitate, & quod motus quem essicit si ab initio tabακμῆ, seu omne suum robur habeat. Nam certum est, talem motumessicaciorem esse iis qui, cum primo debiles sint, nec crescant nisi paulatim, possunt facile averti: certum quoque est, objecta sensuum quaesiihi nova, tangere cerebrum in quibusdam partibus, in quibus tangi non solet; quae partes teneriores cum sint aut minus firmae iis quas agitatio frequens induravit, id auget effectus motuum suos: ibi excitant. Quod incredibile nemini videbitur, si consideretur, parem esse rationem, quae facit ut cum plantae nostrorum pedum assuetae sint tactui satis aspero, Ob gravitatem corporis quod portant, paron sentiamus hunc tactum cum incedimus, cum E contrario alius longὸ mollior & lenior quo titillantur, nobis serme intolerabilis sit, ideo solum quia nobis ordinarius. non est.
Π T liat occupatio repentina tantum potest ad essiciendum , ut spiritus, qui sunt in cavitatibus cerebri, suos cursus capiant versus t cuna in quo est impressio objecti quod miramur, ut eos omnes quandoque eo impellat, & essiciat ut adeo sint occupati in conservanda hac impressione, ut alii nulli inde in musculos transeant, aut ullo modo deflectant a primis vestigiis quae sequuti sunt in cerebro: unde si ut totum corpus immobile maneat instar statuae,& nonnisi prima quae se obtulerat objecti facit; possit observari, neque per consequens acquiri specialior ejus cognitio. Atque istud est quod vulgo dicitur supere vel attonitum ebe; Estque Stupor excessus Admirationis, qui nunquam nisi m Ius esse potest.
- ΑR rcu Lus LXXIV. Cui usui inserviant omnes Passiones, ct cui nocea r.
IV Acile autem est cognoscere ex iis quae supra dicta suerunt, utilitatem 1 omnium Passionum in eo demum consistere, quod confirment &perseverare sectant in anima cogitationes quas ei bonum est conservare,& quae alioquin facile possent obliterari:prout etiam omne malum quia essicere possimi in eo situm est, quod conlirment & conservent has c pilationes plus quam expedit, aut alias confirment & conservent quibus
57쪽
Ad qui pecialiter inserviat Admiratio.
AC speciatim de Admiratione potest dici, eam esse utilem in eo quod
efficit ut discamus & retineamus in memoria nostra ea quae antea ignoravi mii, Nihil enim miramur nisi quod nobis videtur rarum & ex- traordinarium. n nihil nobis tale potest videri nisi quia id isnoravimus, aut etiam quia dissere ab iis quae scivimus: nam ex hac differentia fit ut
extraordinarium dicatur. Quamvis autem id quod antea nobis ignotum erat, se recenter offerat nostro Intellectui, aut nostris sensibus, non ideo tamen illud in nostra memoria retinemus, nisi Idea quam ejus babemus corroboretur in nostro cerebro per aliquam Passionem, aut etiam per applicationem nostri Intellectus, quem voluntas nostra determinat ad attentionem & reflexionem specialem. Et aliae Passiones eo facere possunt, ut ea observentur quae apparent bona vel mala; sed sola illa admiramur quae rara videntur. Quare videmus, eos qui nulla inclinatione naturali ad hanc Passionem seruntur, vulgo valde indoctos esse. ARTICU Lus LXXVI.
In qua ilia nocerepossit. Et quomodo ejus defectus pessi suppleri, se corrigi excessus.
CLd saepius evenit ut potius nimis miremur& percellamur, iis rcbus, observatis quae vel nullam vel sere nullam considerationem merentur , quam, ut non satis admiremur: Quod sane omnino potest auferre aut pervertere usum rationis. Idcirco et si prosit, natum esse cum aliqua inclinatione ad hanc Passionem, quod sic disi, amur ad acquisitionem scientiarum , debemus tamen postmodum conari eam excutere quantum in 'obis est. Nam facile est supplere ejus desectit m pcr reflexionem S attentionem specialem, ad quam voluntas nostra semper potest obligare intellectum nostrum, cum judicamus rem quae sese osteri id exigere. Sed nullum aliud remedium est praevertendae nimiae admirationi, quam acquirere cognitionem plurimarum rerum, & sese exercere in Theoria omnium earum quae rariores & magis inusitatae possunt videri.
58쪽
Tuod necflupidiores, nec doctiores, in Admirationem magis ferantur.
so aeterum etsi soli hebetes & stupidi non serantur naturaliter in Admirationem non inde sequitur, sapientiores in eam procliviores esset sed id maxime iis contingit, qui etsi ingenio non sint destituti, non tamen magnificὰ nimis de sua eruditione sentiunt. ARTICU Lus LXXVIII.
Dus excessu esse abire in Habitum, ubi ejus correctio negligitur.
ETsi vero haec Passio videatur usu minui, quia quo plura occurrunt rara quae miremur, eo magis assuescimus desinere ea mirari, & cogitare caetera omnia quae postmodum offerri possunt esse vulgaria; Attamen cum excedit, & efiicit ut sistatur attentio in sola prima imagine objectorum quae sese obtulerunt,nulla ulteriori cognitione eorum comparata, post se relinquit habitum, qui disponit animora ad subsistendum eodem modo in omnibus aliis obffectis quae se se offerunt, si modo ei aliquantulum nova appareant. Atque id est quod fovet diutius morbum eorum qui coece curiosi sunt, id est, qui inquirun t in rara eo solum sine ut ea mirentur, non ut ea cognoscant; nam paulatim ita fiunt mitiones, ut nullius momenti res non minus possint eos detinere, qu1m illae quarum inquisitio longὰ utilior foret. ARTICUL Us LXXIX.
AMor est commotio animae,producta a motu spirituum,quἱ eam incitat ad se voluntate jungendum objectis quae ipsi convenientia videntur. Et odium est commotio producta a spiritibus, quae animam ad id incitat ut velit separari ab objectis quae illi offeruntur ut noxia. Di- , has commotiones productas esse a spiritibus, quo distinguam Am rem & Odium, quae sunt Passiones & pendent a corpore, tam a Judiaciis, quae etiam eo serunt animam ut se ultro jungat rebus quas existimat bonas, & se separet ab eis quas existimat malas, quam 1 Commotionibus illis quas haec sola Judicia excitant in anima.
59쪽
ciuidsit, se jungere velseparare voluntate.
C Eterum voce noluntatis non hic intelligo Cupiditatem,quae est specialis Passio, & suturum respicit, sed consensum , per quem nos consideramus ceu jam jumnos rei amatae, concepto quodam veluti toto,
cujus nos nonnisi partem unam esse arbitremur,& rem Imatam alteram. Ut E contrario in odio nos consideramussolos ut totum, penitus separatum a re quam aversamur.
De distinctionesolita fieri inter Amatorem Concupiscentiae
cir Benevolentiae. . Istinguunt autem vulgo duas species Amoris: Quarum prima v catur Amor benevolentia, id est, qui incitat ad bene volendum rei quam amamus; Altera vocatur Amor concupiscentia, id est, qui essicit ut rem amatam cupiamus. Sed mihi videtur haec distinctio respicere solum essectus Amoris, non ejus essentiam. Nam quam primum quis se voluntate junxerit cuidam objecto, cujuscunque demum naturae fuerit,
benevolentia quoque fertur in illud, id est , ei quoque voluntate jungit res quas ipsi convenientes credit: qui unus est ex praecipuis Amori; essectis. Et, si judicetur bonum sere illud possidere, aut ipsi assectari alio modo quam voluntate, appetitur: quod etiam inter frequentiores Amoris effectus censeri debet. ARTICU tus L XXXIL uomodo Pessiones valde disserentes conveniant in eo quis Amoris participessunt. NEc etiam opusest distinguere tot sipecies Amoris, quot sunt varix objecta quae possunt amari. Nam exempli gratia ν etsi Passiones quibus ambitiosus sertur ad gloriam , avarus ad opes, ebriosus ad vinum , libidinosus ad mulierem quam vult comprimere, vir honestus ad amicum suum vel suam amasiam, & bonus pater ad suos liberos, inter se multum disserant, tamen in eo quod ex Amore participant similes sunt. Sed quatuor priorum Amor non aliud spectat quam possessionem object
60쪽
SECUNDA. PAR s. 37 obiectorum ad quae ipsorum sui tur Passio, nihilque habent Amoris pr objectis ipsis, sed cupiditatem duntaxat quibusdam aliis specialibus passionibus commixtam. Cum E contrario Amor quo fertur bonus parensio suos liberos adeo purus sit , ut nihil ab ipsis consequi cupiat, nec eos aliter possidere velit quam iam habet ; vel illis jungi arctius quam jam
est ;'sed eos considerans tanquam alios se ipsos, quaerit eorum bonum ut suum proprium ; quin etiam majori cum cura, utpote cum concipiat, se & illos unum totum constituere, cujus melior pars ipse non sit, saepe eorum utilitatem suae praeseri, nec metuit se perdere ut eos servet. Dilectio qua honesti viri prosequuntur suos amicos ejusdem est naturae, etsi raro qusdem persectionis. quoque, qua erga suam amasiam seruntur, multum illius participat, sed etiam aliquantulum
ARTICUL Us LXXXIII. De disserentia quae es inter simplicem Benevolentiam, Amicitiam, se Devotionem. Potest, 'meojudicio, meliori cum ratione distingui Amor, secun
dum aestinactionem in qua sit res amata ipsiusmet amantis respe- . Nam cum minoris sit a quopiam objectum amoris se ipso, simplex est Propensio vel Benevolentia. cum amans illud aequE ac se aestimat, id vocatur Amicitia. 3e cum majoris facit, illa Passio potest nominari Devotio. Ita potest amari flos, avis, equus; verum nisi mens plane laeva
seerit, Amicitii nemo nisi erga homines ri potest: qui adeo sunt objectum hujus Pactionis, ut nemo ita imperfectus detur quin cum ipso persectissimae amicitiae nexu vinciri queat alter, qui putaverit, se ab ipso amari, Se auimam verὸ nobilem & generosam habuerit; juxta id quod explicabitur inserius in Art. is &-Quod attinet Devotionem, ipsius principale o editam procus dubio est supremum Numen erga quod non potest non esse devotus qui illud ut oportet cognoverit. Sed potest quoque Devotio serri in Principem, in Patriam, in Civitatum ubi habitat, imo in privatum quempiam, quem quis pluris quam seipsum secerit. Disserentia autem quae est inter has tres species Amoris apparet praecipvh ex eorum effectibus. Cum enim in singulis amans se consideret ut junctum &unitur rei amatae, semper paratus est deserere minimam partem totius quod cum illa constituit, ad conservandam alteram. Unde fit ut in simplici Benevolentia semper amans se ipsum