Biblia sacra vulgatae editionis Sixti 5. pontificis maximi iussu recognita, & Clementis 8. auctoritate edita cum selectissimis litteralibus commentariis Ioannis Gagnaei, Ioannis Maldonati, Emmanuelis Sa, Guilielmi Estii, Ioannis Marianae, Petri Lanss

발행: 1755년

분량: 571페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

391쪽

3s o I. MACHAB AEORUM

tutum, & ius urandum quod iuraverunt. I9. Et movit Bacchides castra a.

Ierusalem, & applicuit in Bethzechao & misit, ' ' & comprehendit multos ex eis qui a se effugerant, & quosdam de populo mactavit, & in puteum magnum proiecit. 2o. Et commisit regionem Alcimo, & reliquit cum eo auxilium in adiutorium ipsi . a I. Et abiit Bacchides ad regem :& satis agebat Alcimus pro principatu sacerdotii sui : 22. & convenerunt ad eum omnes, qui perturbabant populum suum , & obtinuerunt terram Iuda, & secerunt plagam magnam in Israel. 23. Et vidit Iudas omnia mala quae secit Alcimus, & qui cum eo erant, filiis Israel , multo plus quam Gentes: χή.& exiit in omnes fines Iudaeae in circuitu, & fecit vinis dictam in viros desertores, & cessaverunt ultra exire in regionem . 2 ἀVidit autem Alcimus quod praevaluit Iudas, & qui cum eo erant: & co gnovit quia non potest sustinere eos, & rerressus est ad regem, & accusavit eos multis criminibus. 26. b) Et misit rex Nicanorem , unum ex principibus suis nobilioribus : qui erat inimicitias exercens contra Israel:& mandavit ei evertere populum 27. Et venit Nicanor in Ierusalem cum exercitu magno, & misit ad Iudam & ad fratres eius verbis pacificis cum dolo, 28. dicens : Non sit pugna inter me & Vos: Veniam cum viris paucis, ut videam facies vestras cum pace.. 29. Et venit ad Iudam, & saluistaverunt se invicem pacificer & hostes parati erant rapere Iudam. 3o. Et innotuit sermo Iudae, quoniam cum dolo venerat ad eum : & conterritus

est ab eo, & amplius noluit videre faciem eius. 3I. Et cognovit Nicano quoniam denudatum est consilium eius: & exivit obviam Iudae in pugnam iuxta Capharsalama. 32. Et ceciderunt de Nicanoris exercitu sere quinque millia viri, & fugerunt in civitatem David c 33. Et post haec verba ascendit Nicanor in montem Sion: & exierunt de sacerdotibus populi salutare eum in pace, & demonstrare ei holocautomata, quae offerebantur pro rege. 3 . Et irridens sprevit eos, & polluit: & locutus est laeerbe . 3sia dc iuravit cum ira, dicens: Nisi traditus suerit Iudas, & exercitus eius in

manus meas, continuo cum regressus suero in pace, succendam domum istam. Et exiit cum ira magna: 35. & intraverunt tacerdotes, & steterunt ante faciem altaris & templi: & flentes dixerunt: 37. Tu Domine elegisti

domum istam ad invocandum nomen tuum in ea, ut esset domus orationi ia& obsecrationis populo tuo: 38. fac vindictam in homine isto, & exercitu eius, & cadan si in gladio: memento blasphemias eorum , & ne dederiseis ut permaneant . 39. Et exiit Nicanor ab Ierusalem , & castra applicuit ad Bethoron: & occurrit illi exercitus Syriae. 4O. Et Iudas applicuit in Adarsae cum tribus millibus viris: & oravit Iudas, & dixit: 4 I. sc)Qui missi erant a rege Sennacherib , Domine , quia blasphemaverunt te , exiit angelus, & percussit ex eis centum octogintaquinque millia 42. sceontere exercitum istum in conspectu nostro hodie : & sciant ceteri. quia male locutus est Reer sancta tua: & iudica illum secundum malitiam italius. 43. Et commiserunt exercitus praelium tertiadecima die mensis Adar:& contrita sunt castra Nicanoris, & cecidit ipse primus in praelio. 44. Ut autem vidit exercitus eius quia cecidisset Nicanor, proiecerunt arma sua.& fugerunt: s. & persecuti sunt eos viam. unius diei, ab Ada aer usque 'in

392쪽

CAPUT VII. 391

quo veniatur in Gazara, & tubis cecinerunt post eos eum lignificationi. bus: i*6. & exierunt de omnibus castellis Iudaeae in circuitu , & ventila. bant eos cornibus, & convertebantur iterum ad eos, & ceciderunt omnes gladio, & non est relictus ex eis nec unus. 47. Et acceperunt spolia eorum in praedam: & caput Nicanoris amputaverunt , & dexteram eius, quam extenderat superbe, & attulerunt & suspenderunt contra Ierusalem. 48. Et laetatus est populus valde, & egerunt diem illam in laetitia magna. q. & constituit asi omnibus annis diem istam , tertiadecima die mensis Adar. so. Et siluit terra Iuda dies paucos.

BRUGENS Is

ROMANAE CORRECTIONES. V 6. Et nos dispersia de terra nostra L Pro dispersis, quod est eiecit, non ieribas di. perdιdis. Vors. 7. suod feeis nobis oe regionibus regis . Conjunetici . mutanda non est cum praepostione in es. Ist Et comprehendis multos ex eis quia se effugerant. Ita est in quibusdam veteribus manuscriptis: in aliis legitur contrarium ; qui ad se refugeram. LEcTro NUM UARIETA s. Vers. p. U T mim eum ut videre/ extremiis

ata nium quod fecis Iudas I sed .

Aleimum . Alii omittunt haee verba , ut videret exterminium quod feeis Iudas : ρή, Graeco consentanee: quae ab omnibus leguntur supra vers. 7. unde & facile hie subaudiuntur. Re f. I9. D eo rebendiι multos ex eis quia se effugerant. Ita est in quibusdam ve. teribus manuscriptis: in aliis legitur eonistrarium qui ad se refugeram.

COMMENTARI A

Vers. I. EMETRius , scilicet frater Antioehi Illustris, secundum quossimn ; aliis filius Seleuci fratris Antiochi Illustris, adeoque huius ex fratre nepos, non frater , Fuerat autem Seleucus Rex ante Antiochum . MARiTIM M. Tyrum quidam putant. Vide tamen Lib l .c. xlv. V. 7. OMNEs. Graec eos, m omnes ad

gutores eorum.

V. 8. FLUMEM , se ilicet Euphratem. V. II. ET LOCUTUs, &c. quasi dicae , Fuerat enim locutus ,&c. & iuraverat, &c. V. I 8. Iu Dici UM , id est iustitia seu probitas. Corus Ti Tu Tu M, id est pactum. V. I P. A sE . Grate. qui vis ipsum

erant travsfugarum.

V. 24. ExIRE , id est excurrere. P. 3O.EONTERRITus EsT , id est timuit sibi. V. 32. CIvITATEM DArio , scilicet in arcem , quam tenebant aghue hostes. V. 33. VERBA, id est gesta. 34. POL Lui T, id est ignominiose tr acta vita V. y . NOMEN TuuM, id est te. V. 38. IN GLADIO, id est caesi . PERMANEANT, scilicet superstites. V. 4 I. ExIIT , scilicet a te missus. V. 02. SUPER s A CTA , id est contra templum . IV ni CA , &c. id est , puni se. cundum quod metctur malitia . ADAR , scilicet Februarii. V. 43. CUM SIGNIFrCATiΟΝiBUs ι Graec. liquortiis, id est quibus dari Iolebat signum bellicum, seu classicum.

V. 6. UENTI LABANT Eos CORNIBUS, id est vehementer evertebant . Metaphora a

tauris. ITERUM , id est subinde , quasi dicat,

Sape caedendo, tandem omnes intei ea erunt.

V. 47. CONTRA , id est e regione, scilicet prope. V. Io.

393쪽

H so. Si LUIT, id. est quievit , scilicet

pacata fuit.

tio in primis designatur dum dicitur; quod volebat feri Deerdis. Intelligit autem Scriptura summum sacerdotium Nam erat iam sacerdos, prout postea sequitur dixisse populum: Homo Deerdos de semine Aaron non deeipiet nos. Et olfenditur hoc exemplo, ad quanta mala perpetranda impellat hominem caeca ambitio. Nam Alcimus iste, dum per fas, & nefas ad pontificatum con. tendit , primo populum suum Iudaicum a. pud regem ethnicum aecusat, falsa & odiosa crimina imponens Iudae, & fratribus eius religionis & patriae defensoribus p secundo bellum concitat adversiis patriam,& eives suos innocentes; tertio fraude accersitos ad se viros primarios , qui Assidaei vocantur, quorum consiliis respublica

regebatur, omnes ad unum intersecit . Hi sunt portentosi scelus insanae ambitionis. V. 2 7. ET v ENIT NICANOR IN IERusALEM CUM Ex ERCITU MAGNO, ET MI.siT AD IUDAM , ET AD FRATRES Et UsvERBIS PAClFI cIs CUM DOLO. In Nica.

nore exemplum est hominis fraudulenti, &maxime impii; qui & irrisisse legitur ritus sacros, & sprevisse, 6c polluisse , denique& superbe comminatus cum iureiurando se succensurum domum Dei. Sed seut Sennae herib rex Assyriorum I U. Reg. XIT . non diu inultam tulerat blaspitem iam , quam per oratores suos evomuerat in locum sanctum ; ita & Nicanor iste. persequente eum vindicta divina, paulo pati cum toto exercitu suo interiit, & caput impii & dextra in sublimi loco posita contra templum Domini, omnibus documento suere ivllis smae Dei aduersus impios ultionis . Sed quid est, quod sacerdotes in oratione ad Deum precantur hoc modoὶ Fac υrndinam in homine Uis, re exercitu eius, ct eadant in gladio. Memento blasphemias eorum,

ne daderis eis ut permanerent ἰ cum vindictam expetere non liceatὶ Respondeo , duo-bas modis vindicta expetitur vς l lx do-

lore privatae iniuriae; vel ex 'amore Iustiistiae divinae. Priori modo non licet, posteriori licet; sicut & Ezechias luper Sennacherib vindictam expetiit , & Elimus super pueris irridentibus eius calvitiem, &Martyres super persecutoribus Ap . v I.

RU. i. EMETRI Us SELEUCI plLI Us. LI Seleucus hie fuit frater Antiochi Epiphanis . Demetrius pro patruo obses Romae.' Appianus in Syriacis . Falliatur Iustinus Lib. XXXIV. eum Demetriisum Antiochi Epiphanis fratrem facit. Fuit Eupatoris patruelis, & audita patrui morte, clam Romal & cum paucis discedit

Quae ea civitas P Tripolis, II. Mach. xiv.

i. Phaeniciae urbs est. V. a. UT PNCRESIUs EsT DOMUM RE-oNi , id est regnum . COMPREHENDIT E-xERCITUS ANTIOCHUM. Puto hunc exe

citum suisse, qui ductore Philippo ex Perside venerat. Eo victo & labi clo quamvis , irritati manserunt, & occasione oblata contra Eupatorem rebellarunt. V. s. ET ALCIM Us Dux EORUM . Hic Menelao successerat anno superiore I IO. ut Iosephus Lib. XII. cap. xv. UOLEBAT FIERIs ACER Dos, id est in Pontificatu confirma ri a Demetrio, quem ab Antiocho Eupatore iam acceperat. Erat quidem ex semine Aaron, vers. I . tum Iosepho, Lib. ult. cap. paenultimo, sed intrusus tum Menelaus , tum ipse Nicephorus in Catalogo Alcimum alienigenam vocat . Legitimi sacerdotes , Mathathias & filii. Verum obturbationem temporum non puto Mathainthiam id munus exercuisse, & ob id neque

a Iosepho, neque a Nicephoro ConLi. numerati inter Pontifices Hebraicos. V. 6. ET Nos DIs PERSII , eiecit e terra nostra Iudas . V. S. DOMI MARATUR TRANs FLUMEN MAGNUM , scilicet Euphratem. Mesopotamiae Praefectus erat Bacchides V. I 3. PRIMl , AsSIDAE Ur ERANT IN Pi Llis ISRAEL. Graece , Primi AHuiris,aut in stiis Israel. De Assidaeis dictum

CtuM: Κ ισις, iudicium hic sumitur proi re , pro iustitia .

394쪽

R ih APPLICUIT IN BETHZEcHA d seu castrametatus es in Bezath , ut est G tae-ee . Num hic locus eii , quem Bethzaram vocavit cap. vl. 33. prope Ierusalem Nihil eerti.

mur ei: sic est Graece: reliquit Bacchides cum Alcimo. V. ar. S TIs AGEBAT : vel fatagebat, rabat diligenter, ἀγὸν sin, Alcimus.

U. I . CESSAVERUNT ULTRA Exl RE .

Graece . ire , id eli aggredi regionem Iudaeae non audebant . V. 26. Misi T REx NICANOREM , scili-oet Demetrius. Venerat is cum eo Roma, ex Iosepho , eoque gratissimus erat ei. V. 3I. CAPHARSALAM A . Haec est Antipatras, Palaestinae urbs, hodie Artur . Iosephus Lib. XVI. eampum ubi erat Antipatris, Cetpha fabam vocat. V. 34. ET POLLUIT. Nicanor sacerdo. ex adigens, scilicet ad illicita & vetita in Legem V. 39. CAsTRA APPLlC IT; seu posuit, AD BETHORON . Urbs in tribu Ephraim:

Iosue xv I. 3. OCCURRIT ILLI Ex ERCIT Us SYRi AE . Uenerunt ad Nicanorem novae copiae.

V M. IuDAs APPLICUIT . Castra posuit iN ADARsA . Graec. A fa . Gottha ι a. Utr,mque viriose ex Hieronymo de Locis Hebr. Erant ea loea vicina , &casti a caltris colata. o Deus, V. 42. SUPER sANCTA TUA male locutus eli: ἐπὶ ne ama σου, eontra Iano a tua . Si e Gotth. V. 43. TERTIADEC MA Di E MENsis ΑDAR . Is eli Februarius, anni Hebr. mensis ultimus. Victos Iudaei persecuti sunt V. M. An AD ZER. Graec. Au fa : nempe ibi praelium fuit. GAZARA . Urbs trihus Ephraim data Levitis Iosue x xl. El. non procul N copoli. TUBls CECINERUNI POST Eos CUM Si GNi lcATio Nisus , id elivictoriam paream signi Mantes . Uatii sonuς tubae valia in bello significant, quibus

Pro voce istiantu .

V. '6. VENTILABANT Eos CORNIBUS υπερ κε ων , id est cornua utroque ex latere, Omni ex parte fugientibus inliabant Id significat ventila e cornibus . ET CON-vERTEBANTUR ITERUM AD Eos, Graece,

Et tonυ tebitntur L as hos , id est qui DBib. e. rom. XXII.

que seriebat quem poterat , Si qui illi

eurebat.

V. 49. CON TiTUIT AGt o MN Rus A NIS DIEM FEsTUM. De hoc Fello Lib. II. cap. ultimo vers. 37.

Vers. i. In EMETRI Us SELEUCI FILI us rL Seleuci qui fuit Antiochi Epiphanis frater. An URRE ROMA: ubi obisses fuerat pro Epiphane patruo , & unde

eum paucis clam aufugit . IN CivlTATEM MARlTIMAM : Tripolim Syriae . REGNA. vi T iLLic; id est, ibi primum ut rex Syriae acceptus , & salutatus est. V. a. REGNI PATRUM suo RUM : sibisti licet a patre Seleuco, & Antiocho mais gno avo debitum , tamquam primogenito Seleuci, eius primogeniti. V s. Qui voLEBAT FlERI s RcERDos :stitieet summus; iam enim erat ex ordine saeerdotali: vide II. Machab. xiv. 3. V. 7. UiRUM CUt CREDIs tibi fidum .

AMICos Et Us, ET ADIUTOR Es EORUM:

intelligit Assidaeos, ut patet ex II. Lib.

cap. XIV. 6.

phratem . MAGNUM IN REGNO : virum primarium inter regios satrapas. V. G. ET NON lNTENDERUNT SERMO. NIBUI EORUM. Iudas cum suis ex divino

lumine, & rerum militarium peritia , intellexit fidem non esse adhibendam Bacchi. di, nee Alcimo sacrilego. Alii vero viri minime mali, ex seiplis alios metientcs fi isdem adhibendam putaverint, sed suo malo. V. tr. ET PRIMl Assi DAEl , &e. ordo elie Sc Assidaei, qui primi erant in filiis Israel, exquirebant ab eis pacem. V i 3. ET LocuTUS EST, &e. quasi dicat , Fuerat enim locutus , &c. & iura ἀ

ν erat.

V. 7. CARNES SANCTORUM , &e. Sancti erant Assi laei professctione religionis, &fidei r sumptum ei l hoc testimonium ex

V. I 8. IUDICIUM . id est iustitia , seu probitas. CoΝsTi TUTUM , id eis pactum . V. aci. COMMislT REGIONEM ALc Mo: ut scilicet eius gubernator eiset. & ponti sex loco Iudae, eumque omni ope, & stu-ὲ dio prosequeretur. IN ADIUTORIUM I laut Iudae resistere pollet. Ddd V 2I.

395쪽

V. 23. ET 2Aris AGERAT ALCIMus,&e. solicitus erat, & conabatur Pontificatu spoliare Iudam, eoque se , iuxta Deme.

eii voluntatem induere. PRO PR Nci PATUS ACERDOTII: π ι' ἀρνῆρωσά - , de summo facerdotis . V. 22. FECERUNT PLAGAM MAGNAM:

exeursionibus faciendis , in quibus etiam

caedes patrabant, rapinas, &c. H. 24. Ex IRE : excurrere, populari. V. 26. NiCANOREM: praepositum Et phantorum, ex Lib. II. XIV. I 2. QUI ERAT

Fortasse erat Iudatis insensus, quia turpiter ab illis victus pro lugerat Antiochiam , ex Lib. II. cap. viri. 33 V. 3o. CONTERRIT Us EsT , id est timuit sibi.

V. 3 . Iux TA CApHARSALAM A r quam urbem Adrichom ius in tribu Manalsis cis Iordanem collocat ἰ posteaque ait ab He- Tode restaurata in ἰ & a parente suo Anti . patrida appellatam. V. 32. IN civITATEM DAviD ; hoe est, in arcem, quam adhuc hostes tenebant.

V. 33. VERnA , id est gesta. V. 34. POL Luiτ, id eli ignominiose tra

cto corpore fuisse, sed fleterunt positum est

pro manserunt, scilicet orantes, ut par es credere, flexis genibus. ANTE FACIEM ALTARis: holocaustorum, quod erat in atrio sacerdotum ante ipsum templum. g. 38. UT PERMANEANT et ut vivant, ut superstites sint. V. 39. OCCURR T ILLI EXERCITU s ST RiAE: incrementum copiarum ex Syria. V. M. IN ADARsA . Hune vicum triginta tantum stadiis a Bethoron absuisse scribit Iosephus; licet enim Adalia in locis Samariae, Se tribu Ephraim esset, Bethoron autem in tribu Ben amin, contiguae tamen erant tribus illae, ut absurdum non sit tam exiguo spatio distasse inter se . V. 4 . QUI MISI ERANT A REGE SE M. NAc HERIB , &c. Historia habetur IU. Reg.

V. 42. SUPER sANCTA , id est eontra templum. INDrCA , &c. puni , vindica, ut exigit malitia eius. V. 4I. MENfis ADAR r qui Februario

nostro respondet.

U. 43. AB AD 21R: loco praelii , qui

num. go. dictus est Adaria . Cura IrominplC AT ION lnus : ut scilicet omnes undique eonvolarent ad fugientium hollium eaedem .

In Graeco est . sagmrtim , quibus scilicet dari solebat signum bellicum , seu classi.

cum cani. V. 46. VENTILABANT Eoς CORNIBUs,

id est vehementer illos perseqi .ebantur , di

impetebant: metaphora sumpta est a ta ris. ITERUM , tu est subinde; quasi dicat, Saepe caedendo, donec tandem Omnes delerent. V. s. QUAM Ex TENDERAT IUDERBE: scilicet contra domum sanctam omnipotentis Dei, ut dicitur Lib. II. cap. xv. 32.

CONTRA, id est e regione, sci licet prope. . Io. Si LuiT, id est quievit , pacata fuit.

Vers. r. EMETRI Us Srx puer Phil patoris FILI Us, exstincto p .rente, fraude patrui tui Anti uchi Epiphanis spoliatus paterno, cum propter leneram aetatem minus idoneus esset rebus gerendis, Romae tantilper latuit dum adolesceret, nemper per annos Lirciter quatuo decim. A dultior factus, ANNO CENTESIM QUINQUAGEs3Mo p R MO regni Graecorum Ex iT AR URBE RεὶMA, ET CUM PAUCIs v I Ris , quo tutius lateret , A CEND TtN C v ITATEM MARITIMAM : Tripolini fuisse dieitur II. Mach. xiv. I. ubi v

lentibus omnium animis pro legitimo rege agnitus & admissuq REGNA v T ad tempus: nempe donec collectis copiis, & te tior factus de mente ducum exercitus Syriaci, iis invitantibus. V. 2. INGREssus EsT DOMUM REGN PATRUM sUORUM , id est Antiochiam urisbem regiam, & sedem regni paterni. Cum mox Ex ERCIT us ab Antiocho ad Demetrium deficiens comprehendit ET AN Trois

CHUM iam undecennem a , ET LYsi AM pro regem , UT captivos ADDUCERENT AD Demetrium . Qua re compe ita , Dememus ,

V. 3. NOLITE , inquit, MIHI OsTENDE E FAC iEM ILLORUM; quasi dicat : Nolo vivos habere, sed mortuos. Hoc accepi

mandato: V. q. OCCIDlT Eos Exs Rci Tus . Nec

vero favit Iudaeis Demetrius, tum ob a xilium

396쪽

CAPUT VII.

xilium Antiocho b submissim ; tum obsallis delationes ei factas ab Alcimo sacerdote e , ted apo)V ἰ interim pro ponti tice sutri. 4, d se iactit inie, qui a Iuda i mea vero poni fice reliquitque probis I da is numquam ad nimas vcl agnitus suerate. Huius Alcum fraudulentis verbis. seductus V 8. REx mittis ad Iudaeos BACCHl-DEM Qui dominitur TRANs FLUMEN Euphratem praesectus erat Me Iopotamiae ,

inquit Iosephus f.

V. 9. ET ALClMUM CONsTITUIT IN 2ACERDOTIUM Etsi enim ante iam ab Antiocho Eupatore, post caedem Menelair conititutus suisset summus sacerdos II. Mach. x IV. 3. quia tamen acta omnia Antiochi , utpote tyranni & usurpatoris regni , a Demetrio castita oti annui lata suerant, iterato debebat haec pontificia dignitas per Demetrium legitimum regem conferri Alcimo, si vellet pro pontifice agnosci. Sed haec omnia nihil praeiudicare poterant legitimo pontificatui Iudae Machahaei, ut iam dixi. Et vero cautior is suit, quam ut Alcimo sibi blandienti finem haberet. Habuerunt tamen

.tur, id est pii fancti, tum professione

religionis 3c fidei, tum praeliantia morum, inquit ibit. Genebrat diis . Prae ceteris enim maiorem religionis etelum ti lanct itatis 1 u-

chus, ibid. eap. v. vers. ult. id est, ex aia cem υιrra unus, qui cum praeposito generali Omnia eius ordinis administrabant, inquit Iosephus m. Ibidem insinuatur, foeni cιbo, id est herbarum esu, contentos vixisse immontibus de speluncis. De resurrectrone car nis, & animarum immortalitate, exemplo

Iudae praepositi sui redigisse o pie sensisse,

cap. LII. 43. uxores vel numquam , vel non nisi tarde duxisse, cap. x rv. 23. Zeloi eligionis admirabili, & animi sortitudine incredibili suisse, exemplo Iudae, fratrum que illius, & Ra Ziae, cap. xlv. 68. Et ea ciem omnia de iisdem tellantur Iosephus ut ecque iam liepius citatus , Epiphamus , Eusebius, Plinius, Solinus , Baronius, Sc-

rarius, Sc alii. V. I 6. Ex His primae notae viris summa perfidia OCCIDIT Alcimus prope Ierosolymam SEXAGlina vi Ros; sed multo pluresia Bet Haec M. V. I9. MACTA vi T BACCHIDEs Ex tuetur ex Iudaeis ad se perstiterant, sed territi perfidia Aleimi, iterum a se ad suos

EFFUGERANT, seu effugere tentabant.

V. 26. Rux Demetrius in Iudaeam in-slT NICANOREM e potentioribus ducibus suis, qui peculiariter inscnsus erat Iudaeis.

Iosephus dicit , eum iam inde ab urbe Roma venisse eum Demetrio . & ideo gratissimum illi fuisse . Hic eaeditura Iuda

V. i I. Iux TA CAPHAR ALAMR , urbem Palaestinae, quae postea Antipatris , hodie Arstir dicitur . Iosephus n campum ubi mrat Aut patris , vocat Capharsabmm . Qui vero evadere potuerunt ex lociis Nicanoris , V. 3 a. π 37. GERUNT R eampo IN civ TATEM DAVID. id est in arcem , quamdium prae se serebant , speciali societatis Gentiles h bebant in monte Sion , I. Mach. vinculo inter se de Wincti. Se specialibus in-li. 35. Quo & ipse Nicanor mox conteainstitutis non minuet quam nomine a reliquo j dit: ubi & a sacerdotibus , quorum tune

populo distincti, sere ut nunc Religioli. vices erant in templμ , honorifice saluta. Id insinuatur H. Machab. xiv. 6. Ze a Io-itur, olfensis ei sacri fic iis , quae pro salute sepho ι passim, qui quos Scriptura de Go-l regis ipsius ibidem oppEREBANTUR Deo. rionides Assidos vocat, ip te Ese ς ubi. l Sed ipseque nominat . & eosdem fuisse Lise de .l V. 34. RrDENs ET Jernens omnia , poLmonstrat Ser. rius k : & olim RoHisbitas huiT sacerdotes, ut est in Graeco, cogensae Cmos dictos , Ioannes Mara an .i I 8c scilicet eos ad illicita c lege vetita , seu

alii nonnulli, ut dixi Num x. sub finem k osse ienda, seu eomeden' a.

Hora ii praefectus, seu prie politus genera- V. 39. Egresso Ierosio ma Ni ea nori OC-lis Him erat lucas Machi: eus. II. Mach. l CURRIT Ex CIT us SYRrAE, id est ex Sy EI v. o. anica lotuin iacιmus , leu decauaro'ria collectus & submitsus , ut illi contra

397쪽

Ι. MACHAB AEORUM

Iudaeos o in serret. Sed omnes illae co

piae

id est principio nostri Martii , vers 63.

caeso ante omnes ipso Nicanore, V. 44. Fu lae, fugatae, contrita funt. Iudaeis fugientes persequentibus vers 43. ABADA aER; Graece , Ad a , ubi pugna veri o. commissa suerat, usque in G AT ARA, urbem tribus Ephraim , quae Levitis cesserat Iosue xxi. ar. haud procul Nicopoli:

ctoriae e vel potius cum signo bellico, quod cantu tubarum dabant vicinis & accolis omnibus, ut & ipsi in holles fugientes arma verterent, uti & fecerunt di V. ψ5. ET v ENIi LABANT EOS CORNt. RUI. Metaphora est a tauris desumpta , qua significare volunt Iudaeos omni ex parte sugientibus institisse, nullo ad evadendum vel latitandum loco relicto. Nam post caesos semel uno loco, CONvERTEBANTUR AD ε os qui essugerant, seu in eodem, leuin vicino loeo i agandὐs & iugulandos, adeo ut NEC UNUs Ex v Is RELic Tin si in vivis. Fusius haec omnia ἡescribuntur Lib. l I. Machab. cap. ult. ubi prostrata dicuntur 3 ooo. Addit Gorionides o , Ni . canorem ipsus mei Iudae manu in duas parte; dissectum suisse.

V. 47. Porro CAPUT ET D Ex TERAM blasphemi tyranni sus νε ΝDERUNT Iudaei coNTRA IERUSALEM, id est e regione seu prope urbem, nempe CAPUT in arce, metuum prope templum, ut dicitur II. Machab. ult. vers. 33. & 33. Idque in memoriam perpetuam tum Victoriae , tum ultionis divinae, ut ibid. additur.

I. cap. x xx. Lib. lv. cap. v .

HUius argumenti sunt , quae de Aleu

mo narrantur , Lib. II. Lap. IIvisuique ad vers. 1 I. ubi notatur annus Graecorum o.

V. i. Demetrius hie Seleucum patrem habuit, fratrem Antiochi Epiphanis e cx Appia in Syriacis. Fuit pro Eniplane patruo obses stomam inissus a Patre,& nune Roma clam sug:ens, recipitur a SIris,an. no i uer. & liter fecundus ea p. xlv. r. dat in hunc primum annum Demetrii incidi Dis tertium annum Eupatoris .' patrueles erant, & triennium accipe inchoatum. cer- te ut apparet a principio tegm Eupatoris. Nam coepit regiare Eupator paulo ante annum 13o. hinc Eusebius in Chronia eo biennium tantum dat Eupatorio reliqua vide in opere Chron. an. 384i . & deinceps .

V. I. Anno quo occisus est Menelaut sub Eupatore, eodem etiam aeque impius Alcimus Pontificatum accipit r ex stirpe quidem Aaronis Lib. I. cap. vir. 24. tamen verus pcntificatus erat apud Machabeos. At a quo factus Pontifex Alcimus certe primum ab Eupatore statim occiso Menelao . Deinde a Demetrio ut hie habetur. Hi ne in Graeco est cap. xlv. προγα 'χι-He' , hoc est ante factu summus sacerdos, scilicet a rege ethnico, alioqui legitime exclusus ab hae successione per apostasiam , citato etiam cap. XIV.

. dicitur obtulisse regi talios : ramum fgnificat , ramos aureos & aureas palmaq obtulit: templo subductas has res

intelligo. At qui sunt Assidaei e. illo xiv.

vers. 5. certe qui prae ceteris maiorem religionis cultum prae se serebant. Quas benignitate & benevolentia insigniri . Hebr ''bn, benignus, beneficus o nori hined , benignitas. Sed de Assidaeis prolixe alii

& noster Serr. ad cap v I. Lib. I. Pars altera capitis septimi. Nieanor missus a Demetrio rege , eum exercitu venit in Iudaeam, vers. 27. dolo agit. Sed deiectus aperte glassatur , vers. 29. Uers. 3 . mluatur ruinam templi post editum a pugna, 3. & 36. Additio . Huc reselenda sunt , quae nar . latitur lab. II. cap. x Iv. 3 vers. uiquet

398쪽

ad finem capitis. ubi prolixius narrantur, quae hae parte II. cap. vi I. sunt indicata. V. 28. Pacem qu dem , & amicitiam initio habuit cum luda. Sed ex citato hic' cap. xlv. iubente rege mutata est in bel

lum. At quomodo veri. 23. cap. LIV. uXO-

rem ducit ludas, cum sit Assidaeus, ut in. dieatum iam eli, seu Elienus Essenis omnia erant communia. Certe demus duxilia uxorem ; tamen institutum Essenorum retinuit; habens, inquam, omnia communia: quamvis revera de eius filio nullam faciat mentionem Seriptura . Quod sfilium suscepit, vix potuit elle nisi posthuimus, cum hinc ad mortem Iudae vix supersint novem menses. Quae vero Lib. II. cap' xlv. 23. dicuntur de communi vita retenta, eam intellige , quae Eisenorum propria erat; quam vitae conitantiam , &firmitatem designat, α ῖ, . At quid illud hoc capite septimo , vers. 32. Capharsalamo . Iosephus Lib. XUI. vocat Capharsalamam Antipatris , urbs erat Palaestinae. Ceterum Raetias, de quo Lib. II. eap-xiv. vers. 37 fuit primae nobilitatis , φιλο πολι ς habitus , seu boni communis amator . Nam mirum videtur hunc qui sei. plum Occidit, laudari a Scriptura: de quo multa. Aug. de haeres. Haer. Lxix. & Lib.

II. contra Gaudentium cap. XL. circumcellionum infamam damnans , praesertime pili. Lx I. Sane Aug. magis videtur damnare hoc factum quam probare. Quod autem laudari nunc videatur, reserunt aliqui ad merita eius in Rempub. anteacta , &quae hic recensentur: nisi quis velit hie, factum hoc de quo agitur laudari , ut in Samsone, velut patratum peculiari aliquo instinctu divinitus immisso, ne sorte reservatus ad tormenta incideret in perfidiam.

aut etiam nisi quis dicat non laudari saeinus hoc ut bonum , sed ut audax , tiaonllantis animi indicium.

Pars tertia capitis v II. Iudas . Nieanor castra movet in Iudam, vers. 3ς. orat Iudas 4o. & 42. certatur 43. vincitur , & occiditur Nicanor, vers. qq. &43. deletur exercitus 46. spolia 47. dies fellus instituitur , vers. 69.

Additio . Hue spectant quae narrantur cap. ult. Lib. II. usque ad vers. 33. ubi Iudaei compulsi ad bellum cum Nie an ore dissuadent illi bellum in Sabbato, vers. 3.& insanus tamen blasphemator Nicanor

pergit. Somnium Iudae, vers. I 2. hortatur suos, vers. II. Orat, Vers. 22. pugnatur 23. victus & occisus Nicanor sulla exercitu, vers 18. suspensum caput in arce, 72. & 33, Clara hic iunt omnia, duo non placent fidei aoversariis & Novatoribus. Primum, δα νιη-ἰρια; nolunt enim ad divinum honorem & sanctorum dies aliquot certos de . signari . Sed pastim sunt resutati, convicti, damnatio alterum quod displicet novis ho-trinthus est lomnium illud Iudae divinitus immissum, in quo legunt sanctos pro no bis orare: valde hos vexat sacra libri auctoritas. Nam aliud quod contra hoc o ganniant nihil habent; extrema haec verba , populi mei Israel, non sunt in Graeco, nisi per sensum priorum verborum ,&proinde stat iusta veisio nostri interpretis.

Ratio nominum propriorum. V. S. TRANs FLUMEN, Euphratem. V. II. PRl Mi AssIDAEt e nobilium ordo esse qui primi erant, exquirebant pacem . . V. I7. CARNEs s ANCTORUM . Assidaei sancti erant possessione religionis verae. V. 28. CONsTITUTUM : pactum. V. I. CAPHARs ALAMA . Herodes An

tipatrida vocavit; et i cis Iordanem in Tribu Manassis.

V. 32. CIvITATEM DAvID . Hanc arincem adhuc hostis tenebat.

V. 36. ALTARE EsT HOLOCAUSTORUM. in atrio sacerdotum.

V. 4o. ADARs A. Uieus in confinio Tribus Beniamin , tamen in Tribu Ephraim& Samaria. V. Ai. SENNACHERIB . Vide IV. Reg.

V. 43. ADAR. Februarius est. V. 43. AD ΑχER . Est Adarsa , vers 4o.

CuM sIGNIFICATIONI Bus, dando signum , ut undique concurrerent in hostes.

V. 46. VENTILABANT : Persequebantur vehementer, ITERuM, & sepius instabant& occidebant. CA

399쪽

CAPUT VIII.

Iudas, audita celeberrima Romanorum fama ac vἰrtute quae bre reeitantur,

missis nuntiis sedus cum illis pereulit , ut ipsarum praestato Iudaei a 'Graecolum iugo liberentur: Romani autem Iuda remittunt tecti foederis rescriptum in tabulis areis sulptum, quod hic refertur. Τ audivit Iudas nomen Romanorum,. qui sunt potentes viribus, & acquiescunt ad omnia, quae postulantur ab eis . & quicumque accesserunt ad eos , statuerunt cum eis amicitias , & quia sunt potentes viribus. M& audierunt praelia eorum, & virtutes bonas, quas secerunt in Galatia, quia obtinuerunt eos , & duxerunt sub tributum d 3. & quanta secerunt in regione Hispaniae, & quod in potestatem redegerunt metalla argenti & auri, quae illiu sunt, & possederunt omnem locum consilio suo , & patientia : 4. locaque

quae longe erant vald ' ab eis, & Reges qui supervenerant eis ab extremis. terrae, contriverunt , & percusserunt eos plyga magna e ceteri autem danti eis tributum. Omnibus annis: s. & Philippum δc Persen Cetuorum regem,.& ceteros qui adversum eos arma tulerant, contriverunt in bello, & obtinuerunt eos: 6. & Antiochum magnum regem Asiae, qui eis pugnam intulerat habens centum viginti elephantos, & equitatum , & currus, & exercitum magnum valde, contritum ab eis: T. & quia ceperunt eum vivum, & statuerunt ei ut daret ipse, & qui regnarent post ipsum , tribuistum magnum, & daret obsides, dc constitutum, 8. 8c regionem Indorum vidc Medos, & Lydos, de optimis regionibus eorum.' & acceptas eas ab eis, dederunt Eumeni regi : p. de quia qui erant apud Helladam , voluerunt ire, & tollere eos: & innotuit sermo his, Io. & miserunt ad eos ducem unum, & pugnaverunt contra illos, & ceciderunt ex eis multi, & captivas duxerunt uxores eorum , & filios , & diripuerunt eos , 3c terram eorum possederunt, Sc destruxerunt muros eorum, δέ in servitutem illos redege runt usque in hunc diem: tr. de residua regna, di insulas, quae aliquando restiterant illis, exterminaverunt, & in potestatem redegerunt. Ita Cum amicis autem suis, de qui in ipsis requiem habebant , conservaverunt amicitiam , 3c obtinuerunt regna, quae erant proxima, & quae erant longe.

quia quicumque audiebant nomen eorum, Limebant eos: 13. quibus vero, vellent auxilio esse ut regnarent, regnabant a quos autem vellent , reSno,

400쪽

ἔnter eos. 27. Et elegit Iudas Eupolemum , filium Ioannis , filii Iaeob .& Iasonem, filium Eleazari & misit eos Romam constituere eum illis

amicitiam,& societatem: I8. dc ut auferrent ab eis iugum Graecorum, quia viderunt ouod in servitutem premerent regnum Israel . I9. Et abierune Romam viam multam valde, & introierunt curiam, & dixerunt: χα Iu. das Machabaeus, & fratres eius , & populus Iudaeorum miserunt nos ad vos statuere vobiscum societatem & pacem , & conscribere nos socios &amicos vestros. 2 r. Et placuit 1 ermo in conspectu eorum. 22. Et hoc reis scriptum est, quod rescripserunt in tabulis aereis , & miserunt in IeruKIem, ut esset apud eos ibi memoriale pacis & societatis . 23. BENE sIT ROMA Nis, & genti Iudaeorum, in mari & in terra in aeternum e gladiusisque & hostis procul sit ab eis. et . Quod si institerit bellum Romani alirius, aut omnibus sociis eorum in omni dominatione eorum : 2 s. auxi. tum seret gens Iudaeorum, prout tempus dictaverit, corde pleno : 26. &praeliantibur non dabunt , neque subministrabunt triticum , arma , pecuniam, naves, smet placuit Romanis: & custodient mandata eorum , nihil ab eis accipientes. 27. Similiter autem & si genti Iudaeorum prius accideis rit bellum, adiuvabunt Romani ex animo, prout eis tempus permiserit :28. & adiuvantibus non dabitur triticum, arma, pecunia, naves , sicut placuit Romani se & custodient mandata eorum absque dolo: χρ. secundum

naec verba constituerunt Romani populo Iudaeorum. 3o. duod si post haec verba hi aut illi addere aut demere ad haec aliquid voluerint , facient ex proposito suo: & quaecumque addiderint, vel dempserint, rata erunt. 3I. Sed & de malis, quae Demetrius rex fecit in eos, scripsimus ei, dicentes: Quare gravasti iugum tuum super amicos nostros , & socios Iudaeos 8 32. Si ergo iterum adierint nos, adversum te faciemus illis iudicium , & pu.gnabimus tecum mari terraque.

COMMENTARIA

Pers. r. Λ C Ri EsCUNT AD , id est si I x et te concedunt. V. a. VIRTUTE; BONAs, id est egregia acta. Iv GALATia, id est contra Gallos . V 3. Locu M, scilicet His p iniae ; vel quasi dicat , omnia loca quae pollidebant, eonsilio sibi & patientia pararunt. V. q. SUPERvENERANT Eis , id est eos bello lacesserant. CETERI , ici iacet a caede superstites. R. 7. CONSTi Tu TuM, Icilieet quod se.

quitur.

V. 8. IN RUM. Ad veritatem historiae sufficit, Iudam ita audisse; et si aliter sor. te res haberet. EoRuM, scilicet suisse ablatas regiones has. V. 9. HELLADAM , scilicet Gramiam . LLERE , id est expugnare , seu interfi

cere a

V. I 2. REQui EM; quasi dicat , Qui eis

fidebant, vel acquiescebant. V. 13. CURIAM, id est Senatum. Mu DTiTu Di NE, id est populo, scilicet recte gu

bernando .

V. I 6. UMI, scilicet Consuli . At duo erant, sed sic aud. erat Iudas; ut & quodiequitur de invidia, &e. quod tamen sal

sum. ZEL s, id est aemulatio. V. 23. BENE SIT, &c. Sententiam rein

SEARCH

MENU NAVIGATION