Exercitatorium spirituale ; cum Directorio horarum canonicarum. Et Formula orationis et meditationis

발행: 1856년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

141쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

desiderio lauendi his deliciis, quas apud suum superam bilem patrem et Dominum sensit. Quintus gradus dicitur saturitas; tunc enim ita anima illis Dei sentimentis saturatur, ut nihil aIiud quaerat vel desideret, quin potius aliud habere vel possidere est sibi mors; tunc in ea sopiuntur univorsa alia desideria, gaudia, assectiones, et Videtur sibi, quod lauitur Deo, et quod fruens Deo fruitur omnibu8 quae sunt, et .quod sine illo nihil est, et quod tenens eum

est generalis regina Super omne, quod e8t et esse soleat. Ex omnibus praemi88is quinque gradibu8, qu08 praelatus Seraphicus amor in mente Veri contemplativi operatur, procedit seintus, qui appellatur raptus Seu e/cessus mentis; non qu0d ille raptus requirat, quod homo videat aliquas visiones imaginarias Vel reales, Sed requiritur, quod homo videat se illuminari, inflammari, recreari,

eleVari per amorem in suum creatorem, ita quod illud, quod sentit et videt, non potest aliquibus verbis declarari ratione suae sublimitatis, bonitatis, formositatis, puritatis et nobilitatis; et ratio hujus est, quia illo

raptus Seu mentis eaecessus provenit ex gratia Dei sua immensa bonitate illam animam ita sursum serre Volentis, ut nulla alia res a Deo eam elevare sufficiat, cum talis elevatio omnem potentiam creatam transcendat.

Et quia iste raptus est quid spirituale, ideo intellectuan0Ster Onere carnis praegravatus non potest in eo diu permanere, Sed quaSi captivus elevatur, statim ad soipsum rediens. Habet se quoque intellectus noster in illo raptu sicut oculus corporis intuens Solis radios,

qui non potest diu fixis obtutibus solem intueri, sed

142쪽

per modicum temporis aspicit et mox non valens lucis solaris virtutem sustinere clauditur, et iterum aperitur ad intuendum et mox solis vigorem non sustinens clauditur. Simile accidit intellectui nostro in contemplatione solem justitiae intueri conanti. Rursum est Almilis sagittae, quae sursum projecta statim deorsum descendit ratione suae graVedinis ad descensum eam inelinantis. Et pisci extra aquam saltanti et mox ad eam descendenti. Tale quid in proposito eontingit. Huic sexto gradui annectunt Doctores hos duos

sequentes.

Primus dicitur securitas; siquidem cum anima a suo sponso Christo Jesu experitur, se tam ardenter amari et sic illuminari, inflammari, deliciari et rapi, concipit ab eo et in eo tantam securitatem, ut nulla hujus mundi sypplieia Vel eorporis detrimenta neque adhuc ipsam mortem dubitaret propter eum sustinere, et ex tune nihil timet. Et tantam habet fiduciam in aetorna Dei bonitate, quam praegustavit et expertus est, ut non sormidet ab ea unquam sejungi; quin potius confidat proeuldubio se eum eo in gloria aeternaliter futurum. O quanta habitat omni tempore laetitia in tali anima, quae illam aeternam beatitudinem, quam insallibiliter sperat, hic jam praevidet et praegustat. Secundus est plena tranquillitas; nam cum animam hujusmodi nulla tribulatio, neque damna corpori8, neque metus terrere Valeant, sequitur, eam esse in plena pace et quiete. tanta, ut nullis verbis queat explicari. Unde super hoc dieit Richardus in suis contemplationibus: O anima ehristiana, eum hunc Ρaradisum possis ascem

143쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

dero et in hac vita permanere, Vende omnia quae possides et seis et compara hanc gloriosam po88essionem, nec cara tibi videatur, nam ejus venditor Christus est, qui se offert universis eam emere cupientibus. Et est advertendum, quod in hac vita nullam praedictarum trium viarum supra expositarum, scilicet Purgativam, Illuminativam et Unitinam . plene possumus perficere, sed nosipsos in illis exercentes ascendimus ad puritatem cordis et charitatem perlaetam in hac vita possibilem.

In exercitio primae viae quaerimus Deum, quem quamvis inveniamus non tamen per serVentem charitatem.

In secunda via, scilicet Illuminativa, offerimus hostiaa et sacrificia laudis et ardentium desideriorum spe et aviditate ad aeternam beatitudinem perveniendi. In tertia via, scilicet unitina, invenimus illum, quem diligit et desiderat anima nostra. In prima itaque via mundanae concupiscentiae deseruntur. In secunda mens illustratur. In tertia jam quietata quiescit in Deo. Nec putandum est, quod in praesenti vita omino a concupiscentiis purgari queas, eum hoc beatus Paulus consequi nequierit, ut ait Amgustinus et Tractatus: Beatus vir, neque Valeamus omnes nostras affectiones Sursum erigere, quin quidquam earum terrae adhaereat; nam terrena inhabitatio deprimit sensum multa cogitantem, neque possumus ad tantam cordis munditiam hic Venire, ut Deo ince santer per servorem actualis amoris adhaereamus, quia quam diu in corpore vivimus, peregrinamur a Domino. Hactenus exposuimus tres UM praedietas et quo-

144쪽

modo per eas, si Orationi et meditationi studiose Vac veris, poteris seriatim ad illud quod optas pervenire, scilicet ad unionem illam cum Deo amorosam. Et ideo clantes finem huic viae unitivae, oportet ut nunc saltem Breviter tangamus, qualiter contemplando poteris ad illam seraphicam unionem pertingere.

145쪽

De contemplatione,

Quod magna literatura est scientia et non sapientia, et quod contemplativis non est omnino necefisaria.

Quamvis multi sancti et praeclari Doctores subtiliter de contemplatione locuti suerint, sicut B. Gregorius in moralibus, et B. Bernardus super Cantica, et Richa dus do sancto Victore in suo libro de contemplatione, si multi alii, ad quorum tractatus eruditi recursum habere possunt; pro minus tamen eruditis tractabimus saltem breviter de ipsa contempl.tione, licet plura doipsa in superioribus dixerimus. Et primo asserimus, non esse necessariam contemplatiVo scientiae copiam. Quamvis enim multa scientia et literatura eruditioque legis divinae ac S. Scripturae non modicum apicem contemplationis ascendere cupientibus conserat admini-

146쪽

EXERCIT. SPIRIT. SECUNDUM VIM CONTEMPLAT. 121

culum, interdum tamen multum ossicit multis, non quidem ex so, sed ratione inflationis occasionaliter ex ea pro-Venientis. Nemo autem ad veram contemplationem scandere Valet, nisi per scalam humilitatis, ut ait Apostolus : Si quis inter vos videtur sapiens esse in hoc Saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens, hoc est, intellectum suum humiliando subjiciat, stultum se aestimans re8pectu divinae sapientiae, utpote non Valens comprehendere Dei judicia atque opera. Hinc est, quod in contemplationis adeptione iter ad eam perveniendi pluribus hujus mundi sapientibus nil adeo interclusit, quam quod se humiliare dedignati sunt, scilicet suum intellectum captivando et subdendo arcanis redemptionis per Christum Jesum Redemptorem nostrum patratae ac ejus operibus tam humilibus et exemplis, quae nobis reliquit. Attamen, qui per hoc ostium tam humile et bassum non ingroditur, fur est et latro et frustra laborat, prout dicit Dominus. In Vanitate sensus sui, capite incedens leVato, id est, in magna intellectus sui et scientiae suae ae8timatione, renuensque humiliari et effici ut Par ulus, nunquam per illam humilem januam valebit intrare: immo cespitans retroibit instar quorundam domini nostri discipulorum, de quibus Scriptum est, quod abierunt retrorsum, cum eum intelligere non potuerunt. Quod etiam constat quibusdam contigisse viris doctissimis, qui utinam tantam scientiae copiam non acquisivissent, sed potius in sua simplicitate Eleuteorum matres absque literatura permansissent: non ratione scientiae, quae ex se profieua est et plurimum

prodest bene ea utenti, humiliter et in Dei gratia, sed

147쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

hoc provenit ex superbiae subreptione, sicut dieit AP stolus, quia scientia instat. Contingit etiam hoc secuntum complexionum et personarum diversitatem. Experientia enim cognoscimus, vinum optimum non parum nocere febricitantibus, ensem quoque surioso, si seipsum eo occidat. Videmus praeterea, aegris oculis odiosam PSSelucem, quae sanis est amabilis, dulcis et delectabitis. Simile est de seientia, quae cum sit bona in se, hominiamen indisposito si moribus inordinato, ea abutenti,

multum nocet.

Qui sunt aptiores ad eontemplationem.

Sicut, ait Beatus Gregorius moralium Aeaeto libro, sunt quidam naturaliter, aut ex compleXione Vel aB8uEsactione adeo ad exteriora occupationesque terren proni, ut ad contemplationem erigi non po88int, ad Vitam Vero actiVam multum aptiores inveniuntur: qui si eontemplationi Vaeare conarentur, in magnos inciderent errores et blasphemias, eo quod tanto doteriores cordis tumultus tolerant, quanto eis libentius ad cogitationes vacat. Unde tales circa opera vitae activae Versari habent. Alii autem mentem habent tam tranquillam et oti Sam, ut, si eos labor occupationis excipiat, in ipsa Operis inchoatione succumbant, sed delectabiliter vivunt in consideratione operum Dei vitaeque coelestis, et haec ruminantes, ac tota humilitate de sua salute praemeditantes, quantum Valent, mentes suas ab exercitatione immoderati laboris abstrahunt; saepe enim, qui Deum

148쪽

SECUNDUM VIAM CONTEMPLATIVAΜ.

contemplari quieti poterant, Oeeupationibus pressi cecsederunt. Et sic tales, circa opera exteriora Versantes, potius deficerent quam proficerent. Sunt alii, qui ex consuetudine vel ex virtute contemplationis vel ex excessivo Dei amore, aut sorte eis a suis progenitoribus inest, ut habeant mentem habilem, et quasi ambidextri valeant modo circa unam, modo eirca alteram vitam occupari, et tales decet esse Ρraelatos. Qui autem sunt de prima conditione et statu, seu licet illorum, qui ratione complexionis vel consuetudinis sunt habiΙes ad exteriora, frequenter errant, si se Pr fundis cogitationibus tradunt, operationibus et occupationibus exterioribus derelictis. Accidit quoque, pedisonas simplices et illiteratas esse de conditione secunda et statu, et hi secure possunt degere in solitudine et

saepe cogitare de sua salute sin8 alia terrena oee patione. Unde manifeste apparet, quod personaΘ simplices non sunt tanquam ineptae a contemplation8 repellendae. Vidimus enim et per experientiam videmus insanetis eremitis et in aliquibus seminis, plus in Dei amore quosdam per contemplationem prosecisse, quam

plures magni Clerici et Religiosi literati proficiunt.

Cujus rationem assignat Gerson in suo monte contemplationis: quia isis vita contemplativa melius aequiritur per bonam et simplicem humilitatem quam permagnam literaturam, sicut dicit Salomon de Dei sapientia, quod ipsa graditur cum simplicibus, et cum eis est sermocinatio ejus. Et ideo in alio loco nobis pra editur: Quaerite Deum in simplicitate eordis, quia ipse est simplicissimus et invenitur per simplicitatem.

149쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

De differentia inter scientiam et sapientiam.

Μagnam differentiam assignant Doctores inter sapientiam et scientiam, et praecipue B. Bernardus, quia scientia convenit intellectui et ipsi soli, sed sapientia pertinet ad effectum. Et ideo secundum nominis etymologiam sapientia interpretatur quasi sapida scientia, qui sapor pertinet ad assectionem, desiderium, appetitum et Voluntatem illius personae, cui sapientia inest: et idcirco potest esse in aliquo magna scientia UBI cognitio, in quo erit modica vel nulla sapientia. Ratio hujus est, ut dicit Gerson, quia non habet Saporem vel arietionem ad illud, quod scit et declarat hoc per

aliqua exempla. Ρotest quis cognoscere naturam mellis, quia sorte audivit aliquando de ea loquentes alios vel in aliquo libro legit, sine hoc quod aliquando mellis dulcorem gustaverit. Rursum medici sciunt langu rum naturam et frequenter melius quam idem languidus ; sed quantum ad doloris sensum manifestum est, ipsos aegros melius Scire aegritudines non per rationem Scientiae, sed ratione experientiae. Simili modo potest quis habere maximam notitiam alicujus personae Sine hoc quod habeat magnam affectionem amoris vel odii, complacentiae vel displicentiae ad illam. Et ex alia parte potest quis multum amet amore vel complacentia erga aliquam per80nam absque magna ejus cognitione. Secundum ergo praedicta possumus Videre, quomodo in aliquo possit esse magna sapientia sine multa scientia,

150쪽

SECUNDUM VIAΜ CONTEMPLATIVAΜ.

et magna scientia sine multa sapientia. Ex praedictis claret, quantum distant ad vacandum contemplationi dovoti simplices et illiterati, et literati indevoti.

Quomodo vita contemplativa debet incipere a labore activae.

Primus gradus, pertinens ad statum incipientium et imperfectorum, est humilis consessio poenitentia mediante, qua quis in Se amorem mundi eum pravis con- eupiscentiis mortificat ac motus illicitos et praVas eo suetudines. Hujus est carnem ca8tigare et domare, ne

Q rationi rebellet, sed ei subjiciatur, et hoc facit per jejunia, vigilias, abstinentiam, amictiones, lacrimas,

gemitus et assidua suspiria et per laborem corporalema Ρraelatis injunctum. Qui ante talem poenitentiam, vel sine hujusmodi labore et exercitio repente vellet uti perfecta et contemplativa Vita, hie seipsum seduceret et esset sicut qui vellet montem excelsum unico saltu ascendere. Et ideo dicit B. Gregorius et alii Sancti, quod vita activa, quae sita est in laboribus et amictionibus corporalibus, debet assumi ante contem- plativam, tanquam aptans Viam pro illa. Quod figur tum fuit in Jacob, qui servivit septem annis pro Rachel, typum gerente vitae contemplativae; prius tamen sum posita est ei Lia, ejus soror, Vitam activam designans. Ex quo notatur secundum Gersonem, juvenes carnalibus adhuc tentationibus et vitiis plenos, magnos qu que peccatores, qui multum temporis Vitae suae ex- ' penderunt, non po8se neque debere mox se omnino

SEARCH

MENU NAVIGATION