Exercitatorium spirituale ; cum Directorio horarum canonicarum. Et Formula orationis et meditationis

발행: 1856년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

171쪽

EXERCITATORI 8ΡIRITUALE

modis formatur sive diversificatur. Aliquando in quam tum ipsa anima interdum amplius dilatatur. Quand que per hoc, quod plus elevat anima suum intellectum. Quandoque autem secundum quod habet ipsum intellectum sicut alienatum et oblitum. Declarat Vero, qu modo hoc fiat, adducens autoritates et exempla Sacraescripturae. Accidit siquidem hoc: Vel per Vehementem admirationem, Vel prae servore deVotionis, vel prae magnitudine delectationis et spiritualis consolationis. Sed quia intentio mea est loqui non subtiliter, sed ruditer et breviter, tum propter materiae Subtilitatem, quae pertinet ad magnos theologos, tum etiam qui a m umexcedit intellectum, dB ea modicum loquendum est. Et ideo ponemus hic modos contemplationis, qui a Simplicioribus capi et intelligi sacilius possint, quos Sancti

exercuerunt et in suis scriptis nobis tradiderunt. Beatus vero Augustinus in libro confessionum cle- scribit quendam certum modum contemplandi, qu meum matre sua habuit, stans ad quendam hortuli sone-8tram, non longe ante ejusdem parentis obitum. Beatus praeterea Gregorius in suis moralibus largi sime loquitur de contemplatione, monstrans perieula et commoda, quae in ea sunt, Sed particularem modum

intrandi ad eam ibique manendi inibi non tradit. S. Hieronymus inter caetera scribit quendam modum ad Eustochium virginem, sellicet ut cogitaret horam mortis, qualeque tunc praemium esset Pereeptura, qu liter Virgo Μaria una cum Filio suo Redemptore nostro et sanctis angelis atque Virginibus exirent obviam ei, illud canticum concinentes, quod post transitum fili

172쪽

rum Israel por mare rubrum Μaria cecinit, soror Μoysis: Cantemus Domino, gloriose enim, etc. De seipso dicit etiam B. Hieronymus, quod post validas tentationes et saevas pectoris sui tunsiones sibi assiduis fletibus et lacrimis divinum auxilium quaerenti visum e8t, angelorum interesse coetibus, prae magnitudine pacis et spuritualis laetitiae suae conscientiae, sibi post suam trubulationem et poenitentiam a Deo coelitus transmissae. Communiter omnes Doctores in hoc modo conco dant, scilicet ut homo meditetur terribilia insernorum supplicia, paradisi gaudia, peccata propria, mundi Vanutatem. Tamen quia de his materiis in via puryatira et unitina satis locuti sumus, adhuc alium quaerimus eontemplationis modum. Sanctus igitur Bernardus in omnibus fere Sermonibus super cantica tractat unum modum, scilicet matrimonii spiritualis inter Deum et animam, quem sequitur quidam alius novus Doctor, inter Deum et animam similiter quoddam contemplans spirutuale matrimonium, et intitulatur ille liber: Horologium aeternae Sapientiae. Et revera isto modus est arduus et subtilis et satis periculosus et maxime his, qui eum tenere Vellent in principio suae conversionis. Rationem hujus assignat Gerson, sic dicens: Quia cum tales novitii et in spiritualibus minime exercitati inciperent medulari spirituale matrimonium, facito transirent ad eam lis recordationem, et quaerentes puritatem animae plus

sordeseerent.

173쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

De modo contemplationis, quem in initio suae eonversionis B. Bernardus habuit.

De ssipso refert B. Bernardus, qualiter in suact exordio conversionis agnovit, sibi esse necessarium, habere hona opera et merita, quae ex Seipso nequibat Oxigerest habere, et ideo providit sibi acquirero haec ex meritis Christi Rodemptoris nostri. Et ex tunc accurati sime meditabatur totius vitae dominicae decursum aeonceptione usque ad ascen8ionem et ex uniVersis poenis et amaritudinibus ejus collegit sibi fasciculum myrrhae, qui assidu8 inter ejus ubera commoraretur, atque illum jugi memoria in suo pectoro collocavit, hi intime eompatiendo. Propter quod concludo, B. Bernardum suam eontemplationem et spiritualem ascensum a Vita Domini inchoasse, eam crebro meditando, secundum quod de B. Caecilia legimus, quod evangelium Christi semper in suo pectore gerebat absconditum, scilicet ejus vitam assiduo meditando, et diebus ac noctibus non cessabata colloquiis divinis et oratione. Et doctor seraphie Bonaventura in suo stimulo amoris tractat quoque hanc

materiam, et specialiter de passione Domini et Redemptoris nostri Jesu Christi ostendens, quod in ea invenitur omne bonum, et quod ipsa est ostium hujus viae scilicet contemplationis, et qui aliunde Vult ingredi, ipse seipsum deeipit, et confirmat praelatus Doetor suam sententiam auctoritate Domini, qui ait: Ego sum via, veritas es vitar ia, per quam est gradiendum, Veritas, gradientem illuminans, Vita, eundem recreans, sustentan8 et remunerans.

174쪽

SECUNDUM VIAΜ CONTEMPLATIVAM.

Sunt et nonnulli communiter, qui non habent alium modum in sua contemplatione, nisi quem in aliquo devoto libro didicerunt legentes vitam alicujus sanctivol aliquid huj--di aliud ad exercendam suam devotionem secundum materiam, quam reperiunt, et istis semper sunt libri necessarii. Unde iste modus per se solus non est sufficiens, nisi assuescerent illum exercere absque librorum praesentia. Rursum sunt alii, qui divina officia agentes in Ecclesia discunt et exercitantur contemplari nitentes, et hoc

dimeillimum judico, praecipue a principio, et ViX per hanc viam poterit quis ad perfectionem contemplationis

pervenire propter laborem cantui annexum, nisi tales forsan e8sent in secreto prius assuefacti per contemplationem. Et propter Vitandam prolixitatem praetermi sis multis aliis modis, quos in exercitiis et materiis eo templationis multae devotae personae habuerunt, dicemus adhuc aliqua de ea.

Quid est contemplatio, et de diversis ejus speciebus et de materia, quam debet bonus monachus contemplari.

Secundum Richardum contemplatio est quidam liber animi intuitus in divina spectacula cum admiratione suspensus. Vel secundum Beatum Augustinum contemplatio est quaedam mentis illustratio ad invisibilia Dei animum salubriter alliciens. Secundum autem Hugonem contemplatio est quaedam intelligentiae pe spicacitas, quam habens omnia manifesta aperta visione

175쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

eognoscit secundum illud: Spiritus omnia serutatur, hoc est, omnia serutari lacit, etiam profunda Dei. Antequam autem species contemplationis distinguamus, est notandum cum praelato Richardo, quod contemplativus ponit in contemplatione per tres Vias proficere. Prima est propria industria et hoc secundum illud, quod sibi videtur multum ei ad hoc adminuevium conferre posse. Et hi debent circa hoc diligenter studium adhibere, ut divinae gratiae auxilio mereantur altius a8cendere. Secunda via est arte et doctrina alterius, sicut faciunt, qui supra positas et alias Sanetorum super hac materia datas doctrinas observant et imitantur. Tertia est speciali gratia Dei hominem

in altum ad sua arcana elevare VolentiS.

His igitur praemissis est advertendum, quod contemplatio distinguitur in tres partes seu species. Prima dicitur mentis dilatatio et est, quando contemplans humana industria extenditur et dilatatur supra id quod cogitat. Secunda dicitur mentis sublevatio et est, quando intel- Iectus contemplantis divino lumine specialiter illustratus percipit ea, ad quae non sufficit humana industria. Et quamvis illud, quod intelligit, sit supra rationem humanam, sic tamen est intra se,' quod non alienatur neque transit extra se, sed videt, se esse in se, licet non sicut ante solebat. Tertia appellatur mentis alienatio et hoc est, cum Videt, ad quae ascendere nequit humana industria, in qua visione adeo efficitur contemplans extra seipsum et extra solitum intellectus sui judicium, ut nesciat, ubi est, neque qualiter est, scilicet an in corpore Vel extra corpus, et hoc alio nomine dicitur

176쪽

raptus, de quo superius in via tinitiva locuti sumus. Et nota hic, quod prima istarum trium specierum, quae dicta est mentis dilatatio, juvatur arte, exercitatione assidua et diligentia nimia. Secunda, scilicet mentis sublevatio, juvatur coelesti lumine, quod interdum supra humanam industriam recipit, aliquando supra propriam conscientiam, nonnunquam supra naturam, et per hunc modum elevati sunt in altum Ρrophetae, qui viderunt et dixerunt praeterita et futura et humanorum cordium oeculta, Sine raptu et absque alienatione a sensibus. Τertia, scilicet mentis albenatio sive raptus, fit vel propter devotionis excessum ex serventissimo Dei amore ProVenientem, Vel propter nimium stuporem Super aluqua re, quae Videtur homini valde admirabilis, Vel propter magnitudinem delectationis et gaudii, quod concipimus de aliquo beneficio intra nosmetipsos ex Dei speetali gratia recepto. Et ultorius secundum praedictum Doctorem adVe tendum, quod contemplativus sentiens se in sua eo templatione frigidum debet se spirituali arte calefacere, ut queat contemplando citius ad Deum ascendere, accupiens aliquam materiam devotionis seu servoris ercit UVam, secundum quud superius diximus in meditati nibus illarum trium viarum, scilicet purgativae, illum natisae et unitivae. Sed quia, ut supra diximu8, Secundum illum Seraphicum Doctorem eximium Bonaventuram ostium, per quod est ingressus ad contemplati

nem, est vita et passio Domini nostri Jesu Christi, et qui aliunde voluerit introire, ipse se sallit: dicemus hie in quodam compendio de vita Domini usque ad coenam.

177쪽

EXERCITATORIUΜ SPIRITUALE

Quomodo contemplativus debet ascendere in sua contemplatione tribus modis secundum 'itam et passionem Domini.

Scire debes, quod Christus Jesus, Deus et homo, Dei et hominum Μediator, ipse est via, per quam ad divinutatis notitiam simul et amorem debes ascendere, Secundum enim Augustinum lib. 7. Confess. Ad hoc Chri-8tus carnem assumpsit, ut qui Deum spiritualiter intelligere non potuimus, pela Christum Verbum caro Iactum ascenderemus ad notitiam et amorem Spiritualem. In Christi ergo vita et morte constitue tibi triplicem eontemplationis modum per devota exercitia. Prima contemplatio sit, ut affectu quodam dulci et affectu cordiali, licet quodammodo carnali Christo adhaereas, Christum comiteris jugiter circa Christi vitam et mortem assectatus et ejus praesentia et recordatione in tuis exercitiis delectatus. In hac prima a8cenctione vel primo assectu potes diversimode tuum exercitium Variare, sicut Christum in vita multi diversi modo allecti, id est, diversis intentionibus sequebantur. Apostoli enim primo eum sequebantur Sola ejus praesentia delectati, ejus colloquio recreati, ejus dulcedine et affabilitato attracti. Et tu etiam primo hoc modo sequere Christum, esto in ejus comitatu. Cogita, quam fuerit ejus praesentia dulcis, cogita corporis elegantiam et speciositatem; nam erat speciosus forma prae filiis hdminum. Attende suaves ejus sermones et dulcissimam doctrinam et modum, quo in

178쪽

SECUNDUM VIAΜ CONTEMPLATIVAM. 153

omnibus se habuit, quam dulciter et benigne verba illa melliflua protulit. Attende modum, quo interius se habuit, quia ab intra mitis, benignus et suavis. Attende in eo

Sen8um maturum, aspectum Venustum. Cogita in Christo prosundissimam sapient. in corde, Venustissimam et quentiam in ore, optimam morum dispositionem, et hoc modo Apostoli eum sequebantur. Alii Christum sequebantur, ut eorum curaret infirmutate8 ; sequere et tu .Em ; interdum hoc modo et humuliter prostratus adora eum dicens: Domine si vis, potes me mundare. Vel: Iesu, Fili David, miserere mei. Quidam Sequebantur eum propter miracula ejus. Et tu mirare potentiam ejus in miraculis; naturam enim mutat, elementa commutat, daemones sugat, omnemque languorem curat. In his poteris eum cogno8cere eSSe Deum, qui naturae Suos in primordio indidit esseetua naturales, Salva sibi semper in omnibus obedientia, etiam ad effectus supernaturales producsndos, et similibus modis potes Variare exercitium et effectum in hac prima contemplatione.

Sed adverte, quod licet haec exercitatio personae spirituali satis utilis sit, scilicet occupare se circa mores et gestus Jesu Christi Domini nostri; tamen quantum ad a88enSum ad ejus amorem non' sufficit, immo de se

Parum prodest. Quid profuit Judae, Pilato, Herodi vel

Pharisaeis, quod Christi mores vel gestus aut prae8emtiam corporalem viderunt, qui eum imitari noluerunt. Terminus igitur hujus primi modi contemplandi vitam et passionem Domini secundum Bernardum super camtiea erit tibi, ut sicut Apostoli hoc modo tracti omnia

179쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

mundana, scilicet divitias, parentes et omnia alia reliquerunt, ita et tu in hoc perseverabis gradu, ut cor tuum illa suavitas occupet et totum sibi ab amore universae carnis ac carnalis illecebrae vendicet. Et breviter, homo cor suum debet extenderg in tali exercitio in affectum et amorem humanitatis Christi, ut omnis affectus suus et appetitus ad dulcedinem humanitatis Christi tranglaratur. Et iste primus gradus contemplandi Christum est incipientium. Secundus modus contemplandi vitam et passionem Domini egi jam aliquantulum altior praecedenti, scilicet non Solum circa humanitatem se exercere, sed ut dicit Bernardus, in homine Christo Deum invenire, licet non Deum nudum, neque nudum hominem, sed et Christum Deum pariter et hominem comprehendere, Christumque ut Deum pariter et hominem diligere et adorare. Multum quidem fructum in exercitio conseri circa vitam

et passionem Christi Domini, si quoties legis vel cogitas, Christum hoc vel illud passum fuisse vel fecisse, talem tibi de Christo conceptum poteris sormare, ut tibi Ιucido Deum et hominem repraesentet, id est, unam Personam significet, quae simul est Deus et homo, ut quidquid legis vel cogitas Christum secisse, sive in mortuis suscitandis, sive in miraculis laciendis, hominem

fecisse Christum non dubites. Quidquid legis Christum sustinuisse sive in manuum persoratione seu in pedum conclavatione, Deum credas indubitanter sust li88e, et hoc propter personae unitatem, in qua Divinitas et humanitas sine naturarum permixtione Sub8titerunt.

Et hoc credit quilibet verus Christianus; sed quanto

180쪽

Iucidius concipit devotus, tanto in Christi vita, passione et miraculis pinguior erit affectus. Si Christum hominem cogitas, inde tibi dulcis affectus et magna fiducia, quia homo mitissimus, benigni88imus, nobilissimu8, Su Vissimus, totus decorus, gratiosus et formosus; inde tibi fiducia accedendi, adorandi et lacilior conceptus; nam lacilior est nobis humanitatis notitia, utpote menti impressa, quam Dei a mente remotissima. Sed si Christum Deum cogitas, inde tibi omnia Verba, facta, mir cula, gestus magis apparent metuenda, terrunda, horrenda et admiranda. Et sic si utrumque in Christo

intelligis et concipis, magna tibi inde proveniet devotio,

amor et fiducia et rursum timor et reVerentia.

Et iste secundus gradus contemplandi Christum est proficientium. Τertius modus contemplandi vitam Domini est jam, per humanitatem Christi ad spiritualem assectum assurgere, et jam, Christum Deum per speculum in aenigmate mentalibus oculis intueri et sic ex humanitate ad notitiam et amorem Divinitatis pervenire. Et per hujusmodi mentis intuitum et adhaesionem et tran8formati nem incipit quodammodo homo unus spiritus cum Deo fieri et extra seipsum transgredi et ipsam veritatem

intueri et ad unionem et adhaesionem habilitari. Undo Augustinus libro 7 Confessiorium ait: Jam admonitus redire ad meipsum, intravi ad intima mea Duce te, et potui, quoniam factus es Adjutor meus, et vidi qualicunque oculo animae meae super eundem oculum animae meae, Super mentem meam, lucem Domini incommutabilem; non hanc vulgarem et conspicuam omni Di0jtigsd by COOste

SEARCH

MENU NAVIGATION