장음표시 사용
161쪽
debeo diligere quam meipsum, et amplius suam, quam residuum totius mundi. Unde debeo diligero id, quod amplius placet Deo, et illam Vitam plu8 acceptare, quaei valeo fieri acceptior, quam modicum acquirere meriti et largan volens alium lucrifacere detrimentum mei sacerem, meip8um damnans. Haec intelligenda sunt, cum quis est tam liber, ut pro libito voluntatis suae ita possit uni vitae Vacare, sicut ot alteri. Et hoc dico propter habentes publiea officia si propter Ρraelatos et alios in dignitate constitutos, quae eo8 ad intendendum operibus Vitae activae obligant. Et simile est de mulieribus maritatis, quarum est pueros suos et familiam gubernare, et do illis, qui suis parentibus ministrare tenentur. Si igitur isti pro tunc, cum curae Vel prosectui aliorum studere debent, contemplari vellent, ipsi seipso8 Seducerent, et esset haec quaedam nequam et periculosa tentatio, scilicet ut esset eis delectabile, semper eontemplationi intendero, spretis Vel postpositis his, ad quae tenentur, et ideo non solum sibiipsis, sed etiam reipublicae nocerent. Secus autem est de his, qui ratione officii aliis ministrare non sunt astricti.
Quod contemplativi aliis etiam multum proficiunt. Consequenter ostendendum est, personas contemplativas non solum sibiipsis, Ased etiam aliis non modicum esse proficuos: primo eo quod aliis praebent exemplum bene Vivendi, operibus praedicantes, Deum super
162쪽
omnia es8e amandum et cuncta esse vanitatem et ideo contemnenda. Et haec non est parvipendenda doctrina, sed tanto praestantior, quanto opera constant de fictione minus esse suspecta quam Verba. Rursus contemplativi per suas dovotas orationes aliis Omnibus prosunt, scilicet fet saepe evenitJ, ut hominibus negotiis mundi deditis, quamvis sceleratis, eorum meritis Deus aliquod magnum conserat, scilicet pacem et hujusmodi; nihil enim possumus sine speciali Dei gratia, quam citius a Deo impetrant veri contemplativi quam activi. Sunt autem contemplativi in ecclesia sicut oculi in corpore, illuminantes et dirigentes universa, quae per alia mombra fiunt. Et si oculi non laborant sicut manus et pedes, non propter hoc manus Vel pes dicere habet, quod oculi non nisi sibiipsis proficiunt. Talium siquidem contemplativorum est alios, qui non sunt ita illuminati et ad spiritualia flevati opera, dirigere et in
Deum referre; nam qui cor ad superna elevatum habent, etiam si in saeculo commorentur, per seipsos Sciunt et poterunt in Deum ea, quae agunt bona, sicut in finomordinare. Veruntamen non dico, quod in ca8u nece sitatis contemplativus non habeat suam contemplationem praetermittere, scilicet ad subveniendum alterius necessitati. Qui vero utramque simul et perlaete vitam tenere posset, iste esset melior, sicut B. Gregorius et B. Bernardus et alii Bancti tenuerunt. Et qui diligenter adverteret, quantum anima et spiritualia bona excedunt corpus et bona temporalia, iste palam cognosceret, quod ad succurrendum aliorum necessitatibus eorporalibus plus proficit toti ecclesiae una
163쪽
alicujus viri contemplativi Oratio, quam bis e nium eorum, qui operibus activae Vitae sua sponte et non ex obedlontia intendunt, et longe plus proficiunt, quam si in mundo se occuparent, non ad succurrendum aliis, sed pro commodis propriis, et interdum in damnum aliorum. Itaque dico, quod si quis ad Vacandum vitaseontemplativae se instinctu Spiritus sancti senserit imclinari aut moveri, hoc alicujus viri spiritualis consilio agnoVerit, non confidens in seipso, eo quod sacile po 8et deeipi, recipiens angelum satanae pro Angelo lucis :iste talis sine vituperio activae poterit se dare vitae eontemplativae; et hoc erit in eo laudabile et non m dicam propter hoc recipiet in coelis mercedem, nisi sorte per contrarium talis praolato suo Obedire tenBr tur, seu aliquod publicum officium exercere, aut aIicui
in casu urgentis vel extremae necessitatis subVenire.
Urgentem dico necessitatem, eum esset Verisimile, quod aliqui possent in corpore Vel anima perire, si ipse eis
Valens remedium non impenderet.
Ostendit exemplo, non esse superbiam, ut quidam existimant, intendere contemplationi.
Neque dicendum est secundum praelatum Gersonem, quantum ad secundam rationem antedictam, quod qui contemplationis fini vacat, quem superius exposui, hoc est, ad summe amandum Deum ex toto corde suo, isto talis nimis alto tendat aut praesumptuose agat, quin potius, si quis ad hoc aptus est, et hanc a Deo cons
164쪽
cutus est gratiam, deficeret et minus bene ageret, prout videtur, si divino munero non uteretur, praesertim ecclesiastici et religiosi, quorum vita ad hoc ordinatur potius quam ad activam; nam Clericis, maxime The logis si, quod isti dicunt, verum essetJ, eorum sciΘntia non solum non prodesset, Verum etiam multum obesset, inde quippe efficerentur tumidi, vani, Vacui et superbi. Ulterius hoc patet ad oculum per sequenS eXemplum: Erit in curia regis aliquis coquinae administrator, cui rex talem largietur gratiam, scilicet faeiens eum Suum camerarium, quia judicat eum ad hoc sunficientem, Sicque placet regi, nulli dubium, quod si praedictus minister hoc recusat ob suam desidiam via pusillanimitatem aut voracitatem, dicens, Se potius in officio velle ministrare coquinae, iste talis multum est reprehensibilis. Eodem modo qui potest Deo in aliquo excellenti statu servire, voluerit circa res minumas Ver8ari, neque humilitas eum excusabit, sed fictioni et tepori eordis hoc imputabitur. Amplius dico, quod deficiunt et errant, qui in suis eontemplationibus plus quam oportet inquirere Volunt; valde quippe est eis humilitas necessaria, charitatis custos et nutrix.
Quantum activos contemplativi praecellunt.
Quantum ad tertiam rationem, quod scilicet aliqui contemplativi saliuntur et efficiuntur dementes et melancholici, respondet praedietus Gerson, quod eodem modo in vita activa multi decipiuntur, non habentes
165쪽
discretionem, quae requiritur ad opus coρptum consummandum. Neque omnibus haec gratia exhibotur, scilicet intendere contemplationi, certis do eausis jam assignatis, quemadmodum ait Apostolus: Unusquisqv habet proprium donum a Deo, unus sic, alius Vero SiC. Et iterum: si in corpore omnia membra essent oculus, ubi manus, etc. Verum est tamen, quod homines mundani sacile judicant, contemplativos esse amentes Bimelancholicos, quia non laetunt sicut et ipsi; nam omnia parvipendunt, quae illi nimis amant et magni pendunt:
sed non vident magnas consolationes et Sancta opera et spirituales divitias, quas acquirunt contemplativi mundum Spernente8 et a se procul pellentes omnem avaritiam, iram, invidiam et universam Vanitatem, quaΡhujus mundi amatoribus non modicam praestant VeXR-tionem; et contemplativi vivunt in magna quiete et paee Suae congcientiae, quae est tam magnum bonum, ut aliud ei hic nequeat eomparari, et Ioeo mundanarum occupationum Super terram in angusti88imo loeo et romodiea ipsi contemplativi Oeeupantur in majori et ampliori loco atque negotio. quam Sit totus mundus, hoc est, in Deo. Quid per hoc exprimere Velim, norunt in talibus experti. Certum siquidem est, quod vita rationalis ereaturae eonsistit potius in operatione intellectus seu rationiS, quam in aliquo alio, hoc est: in rationalibus meditationibus et in amore spontaneo. Unde illi et quasi solum dicendi sunt vivere, qui in contemplatione tali cibo et potu reficiuntur, et non illi, qui animas suas et Vitam non plus quam bestiae ad coelestia levant; nam illi
166쪽
comedunt et bibunt, exultant, gaudent et rident, et sunt occupati in vanitatibus et levitatibus, et sua corpora laborant, et sic per hunc modum faciunt sicut pecora. Sed sorte dicent isti, quod suis laboribus aliis auxilium praestant. Hoc idem laciunt equi et asini, et aliquando plus. Quamvis hoc sit laudabile in eo, qui non valet neque scit aliud, et illud complet fideliter, id est, reeta intentione et bono fine, scilicet ad
serviendum Deo et subveniendum proximo. Fateor tamen, contemplativos in negotiis mundanis non esse ita sapientes et prudentes, sicut sunt activi. Ratio est Secundum praedictum Doctorem, quia suum ingenium et intentionem circa talia non apponunt, unde sit, eo8 et simplices et insipientes judicari, sed ipsi de hoc non curant; nam ad hoc Vocati sunt secundum Apost lum, et ad hoc totis viribus nituntur, scilicet stultos reputari, ut po88int esse SapienteS.
uuam est necessaria contemplativo divina gratia.
Jam superius aliqualiter exposuimus, quod silentium alterum est extra animam, alterum intra, et quod contemplativus non satagit extorius silentium et secrotum attingere, quam interius. Ad quod acquirendum est necessaria custodia et secretum cellae; dicit enim B. Be nardus, quod Sponsus animae Jesus Christus verecumdus est amicus, neque libenter ad SponSam suam accedit multitudine praesente; quaerit autem e8se Solus. Oportet igitur animam a se omnino expellere eXterius
167쪽
et interius omnes Oeeupatione8, et solummodo esse solieitam et intentam ad recipiendum Sponsum suum; qu niam quidem est simplex et unicus, ideo vult quapri in simplieitate et unitate cordis. Tale autem cor, seu licet cirea exteriva occupatum, non est Simplex et unitum, sed humanis, Vanis et illieitis curis multiplicitor
Sed heu fratres, ad quantam miseriam nobilis anima redacta est propter peccatum, quae in primo Atatu innocentiae ordinata suerat ad contemplandum Deum Creatorem suum et considerandum spiritualia. quod nunc tanta poena et difficultate, onere eorruptionis Suae, aggraVata, ViX eSplere potest. Quod bene eXperiuntur, qui ad hoc eonantur. O Deus meus, quid est nunc illud, quod ipsam animam in altum ferre et congregare ad unitatem et reducere ad simplicitatem posset et eam ab hoc procelloso, fluctuanti mari et tumultuoso per innumerabiles solicitudines, per diVersas phantasias et imaginationes Velociter inundantes eripero Certe hoc nemo nisi Virtus tuae gratiae Valet fac ro, et hujus maris magni et spatiosi, quod intra noS eat, motus mitigare. Tu Domine suscitas egenum jacentem de pulvere Vanarum cogitationum et elevas pauperem de stercore inordinatarum delectationum, collocans eum in alto, ut sedeat cum principibus, id est, eum Angelis et Sanctis, et conversatio ejus sit in coelis. Hoc gratiae munus illis Ver8 8t Solum conceditur qui accurate et ardenter illud exquirunt, et ad hoc se disponunt.
168쪽
Qualiter anima contemplativa supra corpus elevatur et efficitur simplex et unica.
Non debemus existimare, quod anima secundum substantiam deserit proprium corpus, cum in contemplatione rapitur secundum communem cursum, sed pro tunc dicitur esse, ubi suerit cor et amor ejus; Secundum enim B. Augustinum amma verius est, ubi amat, quam ubi animat, id est, quam in corpore, quod Vivificat; dico igitur, quod talis animae devotae elevatio extra mundum et supra ista corporalia usque ad seipsam vel usque ad angelos vel certe usque ad Creatorem suum squia altius non potest ascendereJ fit per sortem et sanctam meditationem, Vel per ardentem amorem. Itaque talis sortis et saneta meditatio vel amoris ardor Virtute est tam potens, ut faciat eam oblivisci et cessarΘ caeteras alias operationes et phantasias, ac Si e88et in persecta quiete et in quodam dulci sopore; et si penitus tales operationes non ceSsent, non tamen Valent interrumpere vel superare illam validam meditationem seu servidam dilectionem propter suam vigorosam Virtutem. Oportet quoque, ut anima in tali meditatione tot liter sit occupata et amore serventi, nequo Sit ei eum pro tunc de quacunque alia re, neque ad alia respiciat nisi sorte ea cursim transcurrens, non tamen in eis
pedem figens, id est, non demoretur in talibus. Et hoc posse fieri, quotidiana experientia in rebus minoribus nobis ostendit. Hoc asserit Aristoteles, dicens, quod
169쪽
eontingit nonnunquam, quempiam super aliqua re tam Vehementer meditari, ut apertis oculis non videat ii Iud, quod ante ipsum tran8it, et saepe illi, eum quibus est, loquentur et facient eoram eo multa, quorum ipse nihil sciet: sed in sua vehementi meditatione perseVerabit, ae si dormiret. Unde et de tali consuevit diei istud commune prοVerbium: ISte suos meditatur amores. TaIem modum raptus concipiunt aliquando scholastici, eum adeompilandum aliqua subtilia intendunt. Tale quoque aliquid solet accidere pictoribus et aliarum subtilium artium artificibus positis in vehementibus imagin tionibus. Legitur quippe de quodam philosopho, nomine Archimedes, in geometricis peritissimo, quod decrovit
imaginando facere subtilia instrumenta ad expugna dum, defendendum et capiendum urbes; et cum urbΘm, quam praedictus philosophus incolebat, ab hostibus capi contingeret, jussit Dux exercitus, ne praenominatus philosophus necaretur, et cum a ca8u quidam ad eum intrasset et in illis vehementibus imaginationibus Oecupatum reperiret, interrogavit eum, quod es8et ejus nomen; ille vero manens fixus et intentus in suis imaginationibus nesciebat neque attendebat, quid ab eo quaereret,
nisi quod innuebat et, ne eum impediret, nihil aliud
respondens, unde et Vitam perdidit. Ecce quam attenta erat istius cogitatio, ut ejus virtute nsque invasionem propriae urbis neque hostem, qui eum occiderit, agnoverit. Alius quoque philosophus, nomine Neades, Saepe ad mensam sedens obliviscebatur sumere cibum, et oportebat, ne inedia periret, ut quaedam ejus anetlla sibi victum capiendum subministraret, de quo Valerius
170쪽
quod praediximus recitans, dicit, eum solum propter animam Vixisse et corpore veluti re extera et inutili fuisse circumseptum. Ρraedicta adduximus exempla ad demonstrandum, quod anima imaginationes et solicitudines inutiles a sopossit expellere, ut Valeat ad altiora et sibi magis proficua elevari et ascendore, ef sic reduci ad unitatem et simplicitatem intendens duntaxat, quomodo possit pervenire ad suum Creatorem, qui est ejus locus, finis et amor, quamvis hoc sacere tanto sit sortius et dismeilius, scilicet quod in praemissis exemplis ostendimus, quanto oportet nos uti spiritualibus meditationibus et habere cogitationes altiores et magi8 8XtraneaS.
De diversis modis, quos in tractando de contemplatione Sancti habuerunt.
Richardus de sancto Victoro quendam odidit librum in quinque partes divisum, ubi subtiliter et profundetractat hanc materiam contemplationis, eam in sex Species dividons. Quarum duas ponuntur in imaginatione, duae in ratione, et duae in intelligentia. Et secundum hoc praedictus Doctor ponit intra animam tres coelos, secundum quod ipsa anima circumvolvitur divorsimode, cogitans sive meditans, sellicet Vel corporea, quae sensibus exterioribus percipiuntur, aut seipsam, Vel angelos sive eorum statum, aut revera ipsam contemplans
Deitatem. Et praesertim praelatus Richardus in quinta parte illius libri tradit, quomodo contemplatio tribus