장음표시 사용
181쪽
earni, neque quasi ex eodem genere; grandior erat, tanquam si ista multa multoque clarius clarescctret totumque occuparet magnitudine, non illud illa erat, sed aliud valde ab istis. Qui novit Veritatem, novit eam, et qui novit eam, novit aeternitatem, Caritas novit eam. O aeterna veritas et Vera caritas et cara aeternitas: tu es Deus meus, tibi suspiro die ac nocte. Ecce iste est ultimus gradus contemplationis in hae peregrinatione, donec ascendamus ad essentialem Dei visionem. Sed caveat hic bestia, id est, homo impurus, ne tangat montem hunc, neque ad hunc appropiet, nam bestia quae tetigerit montem lapidabitur. Et iste temtius gradus contemplandi vitam Domini est eorum, qui jam sunt exercitati et appropinquant persectioni.
De figuris, prophetiis et scripturis circa Christi inear
Circa opus nostrae Redemptionis Versatur materia totius Scripturae, et omnia in Scriptura contenta ad illud reseruntur. Ipsum suturum testamentum Vetus pronunciat, illud jam lactum novum clarius demonStrat. Cogita igitur, quam multa in figuris, gesti8, saetis, or eulis, apparitionibus per rege8, prophetas, Sacerdotes ipsum opus praecesserunt, et ex hoc intellige magnitudinem ejus, quod erigit gratitudinem. Τracta apud te vehemens desiderium patrum praecedentium: mirare tuam et multorum circa hoc opus tepiditatem et ingratitudinem.
182쪽
Cum veniret plenitudo temporis, ut praedictae figurae adimplerentur, et dignaretur Deus adimplere desiderium Sanctorum patrum, missus est Gabriel archangelus ad Virginem, ut ei Dominicam incarnationem annunciaret. Contemplare hic et exulta sanctorum patrum impleta desideria et divina oracula. Animo reVolve reVerentiam per angelum Virgini incomparabili exhibitam, et stupesce quantum potes Dei humiliationem, attendo Μaria8 exaltationem, adverte ejus humilitatem aliasque Virtutes, in corde ruminare ejusdem laetitiam exultationem et jucundam devotionem, neque oblivioni tr dendum est ministerium per eam cognatae suae Elisabothas impensum.
De vita Domini sub quodam compendio ad exercitium noviter contemplari incipientium.
Ut sub quodam compendio totam vitam Domini recollectam tecum deportare Valeas, considera, quomodo Deus laetus parvulus vagit et lacrimatur in praesepio, attende ejus paupertatem, intuere ejus humilitatem et descensum angelorum et vigilias pastorum, conspiee utrorumque adinvicem mutua colloquia, Μariae et Joseph vehementem stuporem, inspice Dominam nostram genuflexam prae magnitudine laetitiae, quem peperit adorantem
183쪽
et in corde suo jubilantem. Aspice attentissime tam speciosi8simi insantis vultum et elegantiam atque ejus interiorem magnitudinem et sapientiam, quem reVerenter adorahis et praesepe deosculaberi8. Celebratam octavo die rius circumcisionem et nominis Jesu impositionem, et vide, quomodo immuni8 ab omni peceato non dedignatur accipere antidotum peccati, ut tu in te superfluas et inordinatas circumcidas concupiscentias. Vocatur Jesus, ut per hoc intelligas,
eum suorum, non alienorum, ρ88e Salvatorem. Condole
insanti, quia tam tenerrimus Vulneratur et pro te Suum incipit fundere sanguinem et quod eXtrinsecus plorans, intrinsecus miserabili homini compatitur. Stellam tam fulgentem, Μagos ad puerum Jesum deducentem, et eorum magnam fidem et devotionem, et Aequere eos et devotissime offer aeterno Insanti quidquid habes, scilicet animam et corpus. In quanta Vilitate et penuria eum Μagi invenerunt; non enim Voluit amator paupertatis neque ad illorum re gum adventum aliquem temporalem apparatum ostendere. Et quomodo parvulus rex ab oriente deduxerit eos ducatustellae, a quibus tanquam Verus Deus adoratur. Attende
hie tria de Christo nato testimonia, scilicet stellae, Μagorum et Judaeorum, qui perhibent testimonium de Christo et de loco nativitatis ejus. Quomodo post nativitatis ejus quadragesimum diem mater ejus offert eum in templo Deo patri et redimit eum tanquam primogenitum, offerens pauperum oblationem. Vide nihilominus illam processionem, in qua tantae tamque coelestes personae conveniunt, scilicet
184쪽
Virgo viria cum puero suo Deo nostro et suo Jesu, Anna prophetissa, Simeon et Joseph, et tota devotione
sataga occurrere illis et nota eorum colloquia magnamque devotionem.
Contemplare Christi et suae matris humilitatem, qui cum non essoni legi subditi, legem observare Voluerunt. Quomodo Christus adhuc infantulus Herodem sugiens vadit in exilium. Attende ejus patientiam, et disce pati,
sequere peregrinantes, et attendo eorum mutua coli quia, et disce ab eis, pauperem et humilem e8se. Quomodo a duodecimo usque ad tricesimum aetatis suae annum rex gloriae latet in plebe, quippe neque praedicabat, neque miracula saetebat, sed tam longum tenens silentium multum docuit taeens, ot nihil faciens multum operatus est; tamdiu onim tacens docuit te, ne sis saetiis ad docendum, sed prius disce tacere et humiliari. Quomodo tricesimo aetatis suae anno per Joannemiaptigatur. Vide, quam reverenter se habet Joannes ad eum, non audens eum tangere, et mirare et imitare stupendam Dei nostri humilitatem, se a Joanne sicut
quilibet alius plebrius permittentis baptizari, et quω modo omnem justitiam, hoc est, persectam impleverit obedientiam. Adverte, quomodo hie visibiliter tota be tissima trinitas manifesta fuit, pater in voce, filius in carne, Spiritus s. in columbae specie, et quod patermittit filium ad praedicandum dicens: Ipsum audite. Quomodo post haec abiit in desertum, ubi jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tentab
tur a satana. Cogita Christi in eremo conversationem,
185쪽
quid ibi fecit, de devota ejus oratione et contΘmplatione. Nota ibi ejus humilitatem, quia fuit eum
bestiis secundum Marcum. Cogita stupendam Christi patientiam: a daemone portatur et sustinet. Quam sapienter restitit satanae: et tibi exemplum dedit resistendi. Μirare ejus dignitatem, quia angeli ministrahant ei. Contemplare, quomodo de monte descendena elegit in discipulos quosdam piseatores et abjectos homines, et per eosdem praedicationis gladio coepit totum mundum debellare. Nota ejus Vitam communem cum apostolis, ejus
dulcem conVersationem. ConSidera eorum Secretum
lioquium in domo et in Via, et quomodo ipae est inter eos sicut qui ministrat; cum eis comedit in una mensa et catino; non habet privilegium inter eos. Quomodo ex tunc deinceps Vigus est Super tΘrram et cum hominibus conVersatus, siquidem inter homines ambulans et ubique Verbum Dei seminan8; multa mirmenta, quae nisi a Deo fieri non potuerunt, secit, coeeis visum, surdis auditum restituit, daemones fugavit, leprosos mundavit, breviter omnes sanavit, et tot miracula fecit, ut vix Valeant scribi. Rogantibus peccata indulgit. Ubi praedicabat, parabolas mysticas Proponebat, in quarum una pastorem se dixit ad ovem perditam redu
Quomodo saepe Christum sequebatur multitudo copiosa, aliquando quatuor millia, interdum quinque millia et eo amplius, suam usque ad eremum. Sequere et tu, esto prope desum, ut ejus verba audias, laciem
186쪽
SECUNDUΜ VIU CONTEMPLATIOΜ. 161 Christi et apostolorum cernas, et colloquia et miracula videas.
Quomodo volens se hostiam offerro propter quod Venerat, ut Se Verum agnum pa8chalem ostenderet, quinta die ante Pascha allatum a discipulis asellum coeli terraeque dominus ascendit, magnoque triumpho laudumque praeconiis, pueris Hebraeorum clamantibus: osanna in emcelsis, Hierusalem sanctam ingreditur. Nota Christi regis stupendam humilitatem, in eo scilicet, quod sedet super asinam apostolorum vestimentis stratam. Ubi est rius familia et regius apparatus rIntuero Jesum, qui cum appropinquaret Hierusalem, nevit super illam, magis autem dolore compassionis tactus misericorditer flevit super animam peccatricem. Descripsimus ecce breviter et sub compendio vitam Domini, ut facilius eam memoria Valeas retinere, siquidem eirea nihil aliud poteris utilius et salubrius tuam mentem occupare. Et ideo omni d1e aliquid de vita et passione Christi in aliqua hora ad hoc deputata debes
Summarium quoddam vitae dominicae metrice.
O crux lautex salvificus, Vivo sonte rigatus, Quem nos exornat fulgidus, Fructus foecundat gratu8. Jegus rex regis filius, Jesus de Deo natus,
187쪽
Jesus promissus patribus, Jesus praefiguratus, Jesus asstatu genitus, Jesus donis donatus, Jesus in lucem deditus, Jesus sol mundo datus, Jesus insans paupereulus, Jesus Μaria lactatuS, Jesus tener puerulus, Jesus cultro plagatus, Jesus legi suppositus, Jesus ulnis portatus,
Jesus ostenSus regibu8, Jesus regno sugatus, Jesus plenus Virtutibus, Jesus vir baptizatus, Jesus ferarum Soeius, Jesus hoste tentatu8, Jesus verbis Veridicus, Jesus κρlo sam matUS, Jesus signis mirificus, Jesus tran8sguratuS, Jesus pius affectibus, Josus illacrimatus, Jesus rex orbis agnitus, Jesus agello latus, Jesu8 servorum famulus, Jesus panis Sacr3tu8,
188쪽
Jesus turba circumdatus, Jesus vinculatus,
Jesus duetus praesidibus, Jesus ter denegatus, Jesus Pilato traditus, Jesus post flagellatus, Jesus illusus penitus, Jesus morti donatus,
Jesus sientes Solatus, Jesus turbae expositus, Jesus expoliatus, Jesus clavatus sortius, Jesus sursum leVatus, Jesus portentum omnibus, Jesus alte assatuS, Jesus miris clarificus, Jesus morte damnatus, Jesus transfixus acrius,
Jesus infra delatus, Jesus junctus latronibus, Jesus selle potatu8,
Jesus clamans et anxius, Jesus exanimatu8, Jesus sepulchro conditus, Jesus surgens beatus, Jesus terrens exercitus, Jesus coelo levatus,
Jesus princeps altificus, Jesus orbi praelatus,
189쪽
Jesus largitor spiritu8, Jesus judex legatus, Jesus princeps paeine 18,
Jesus desideratu8, Jesus Alpha principium, Jesus Omega finis optatus,
Jesu purga nos a sordibus, Jesu perlustra cogitatus, Jesu perfectos lac virtutibu8, Jesu Sacrosque Spira natu, Jesu defensa nos ab hostibus, Jesu nosterque sis ducatuS, Jesu a te sit mortalibu8,
Jesu aeternae Vitae StatuS, O crux lautex salvificus, ut supra. Μaria super omnes coelos RSSumpta Μaria Varie adornata,
Maria in coeli statu praeclara, Μaria daemonibus terribilis ut castrorum acies ordinata. Μaria nostri sollicita pro nobis advocata. O Μaria mater pia, filiorum sis sollicita, Recordare quaesumus nostri, dum steteris in conspectu Dei, ut loquaris pro nobis bona, qui tibi semper canimus: Ave Μaria.
190쪽
De coena Domini et de praeparatione ad recipiendum Eucharistiae venerabile sacramentum. '
Inter cuncta redemptoris nostri memorialia eonstat, dignissimum esse illud ultimae coenae finale convivium, in quo seipsum in cibum et potum tradidit discipulis. Unde interdum spiritualiter et devote circa hoc mirabile sacramentum tuas larmabis meditationes. Considera igitur Hus hic stupendam humilitatem, quomodo scilicet Deus majestatis cum illis suis pauperculis discipulis et etiam Juda proditore suo in eadem mensa et scutella coenaverit. Considera pedum lotionem; nam Volen8 eordibus eorum exemplum humilitatis arctius imprimere, prostratus ante eos, pedes humiliter lavabat, et quantae charitatis et pietatis fuerit, eosdem tam dulcibus colloquiis et verbis exhortatoriis
Sed super omnia debes jugiter, et maxime, eum ad Sanctam communionem accedis, memoriam agere illiustam alti mysterii, quod ibidem fuit primitus institutum. Nam postquam cum suis discipulis comedit agnum paschalem et typieum secundum consuetudinem Judaeorum, consecrans Suum Sacratissimum corpus, dedit eis Seissum Verum agnum paschalem, quibus etiam dedit potestatem illud eonsecrare et aliis ministrare.
O largissima magnificentiat O largitas inauditato exeessiva charitast Qui seipsum dedit, quid negare poterit ' Quid ultra potuit Iacere ' Quidquid potuit,