Exercitatorium spirituale ; cum Directorio horarum canonicarum. Et Formula orationis et meditationis

발행: 1856년

분량: 332페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

221쪽

tuum sanguine aspergeretur. O bone Jesu, o dulcissime Domine, non gutta, sed unda sanguinis ita largiter per quinque partes corporis tui emanavit, domanibus tuis in crucifixione, de capite in coronatione, de toto corpore in flagellatione, de ipso corde in lateris penetratione. Neque mirum, si nec gutta sanguinis in te remanserit. Dic mihi, quaeso, mi dilectissimo Domine, cum una sanguinis tui gutta ad totius mundi redemptionem sufficere potuisset, cur tantum Sanguinem de corpore tuo effundi permisisti ' Scio, Domine, et Vere scio,' quod non propter aliud secisti, nisi ut ostendereS, quanto assectu me diligeres. Quid igitur retribuam, Domine, pro omnibus, quae retribuisti mihi 'Certe, Domine, quamdiu vixero, memor ero laborum tuorum, quos sustinuisti in praedicando, fatigationum in discurrendo, Vigiliarum in orando, lacrimarum in

compatiendo, dolorum, conViciorum, Bputorum, colaph rum , Subsannationum, claVorum, vulnerum; alioquin requiretur a me sanguis, qui effusus est Super terram.

Quis igitur dabit capiti meo aquam, et oculis meis δε--tem lacrimarum, ut possim flere die ac nocte mortem Domini mei Jesu Christi, quam non pro sui8, Sed Pro meis peccatis sustinuit 8 Vulneratus enim est proyter iniquitates nostras; attritus est propter scelera noAtra, sicut dicit Isaias Propheta. Continuatio praedictae materiae. Ulterius considera diligenter et attende, quia mors et passio Christi fuit diuturna: a prima enim die nativitatis suae usque ad ultimum diem mortis suae Semper

222쪽

fuit in pasgionibus ec doloribus, sicut ipse testatur per Prophetam, dicens: Pauper sum mo, et in laboribus a jumentute mea. Et alibi dicit: Fui Myellatus tota iae, id est, toto temporo vitae meae. Adhuc aliter considera, quam morosa suerit passio Christi, ut poena ejus

diutius duraret, ut dolor non cito finiretur, ut mors protr heretur et sic morosius cruciaretur et durius VeXaretur. Ex his omnibus, quae dicta sunt, colligere poteris, quam probro8a, quam dolorosa, quam Vilis, quam morosa suit mors et passio dilecti tui Jesu. Et haec omnia sustinuit, ut ad amorem suum te accenderet, ut pro omnibus his toto eorde, tota anima, tota mente ipsum

diligeres. Quid enim benevolentius, quam quod Dominus propter servi Salutem aecipiat servi sormam 8 Quid potius insormat hominem in salutem, quam exemplum tolerandi mortem propter justitiam et obedientiam divinam Quid vero hominem magis incitat ad diligendum Deum, quam tanta benignitas, quod pro nobiA filius Dei altissimus absque meritis, immo cum multis nostris demeritis posuerit animam suam Hoc tantae benignitatis est, ut nihil clementius, nihil benignius, nihil amicabilius eogitari possit. Haec benignitas tanto ostenditur major, quanto pro nobis graviora et abjectiora dignatus est Sustinere. Deus enim, qui proprio filio non pepe cit, sed pro nobis omnibus tradidit illum: quomodo non eum illo omnia nobis donavit Τ Εx quo invitamur ad ipsum amandum et amatum imitandum. Vae igitur illis, qui tantae benignitatis beneficiis sunt ingrati, in quorum animabus nullum mors Christi habet effectum. Unde inquit B. Bernardus: Vide caput Christi incli-

223쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

natum ad te osculandum, manus persossas ad largiendum, latus apertum ad diligendum, totius corporis extensi nem ad se totum impendendum. Vae iterum illis, qui suis peccatis rursum Christum in semetipsis crucifigentes super dolorem vulnerum ejus dolorem alleiunt. Sed vae tertio illia, quorum corda ad planetum emolliri nequeunt, neque ad beneVole tiam pro Ocari, et ad boni operis Virtutem inflammare non Valet tanti sanguinis aspersio. tanti pretii effusio

tantae dignationis magnitudo. Certe isti tales inimieterueis Christi plus Dei filium hodie ad dexteram Dei

Ρatris in eoelis sedentem crucifigunt, quam olim lac runt, qui in erucis patibulo eum suspenderunt. Ad talos et de talibus Dominus conquerendo per B. Be

nardum loquitur, dicens: O homo, vide, quid patior pro te, si est dolor sicut quo erucior, ad te elamo, qui pro

te morior, Vide poenas, quibus afficior, vide claVos, quibus conladior, et eum sit tantus dolor interior et exterior, planetus est gravior, cum te fite ingratum e perior. Cave tibi, cave, ne tanto ingratus existas ben fieto, ne tanto pro te dato indevotus sis pretio, Sed pone Christum crucifixum ut signaculum super cor tuum; ut, sicut sigillum in cera molli imprimit figuram seu imaginem suam, sic imprimas tu eum cordi tuo, et dicas cum Ρropheta: Factum est eor meum tanquameera liquesceris. Pone eum etiam ut signaculum super bratarum tuum, ut videlicet nunquam desinas operari, nunquam desinas laboraro pro nomine Jesu, sed cum operatus omnia fueris, tunc inelpe, quasi nihil laeeris.

Si autem aliquando aliquid triste, aliquid grave, aliquid

224쪽

ita dii, aliquid amaritudinis acciderit, vel certe si alti quid bonum desipuerit, statim recurras ad crucifixum

J Eum pendentem in cruce: ibi intuere coronam spi-nΘtam, clavos serreos, lanceam lateris. Ibi contemplare vulnera Christi, vulnera pedum et Vulnera manuum, vulnera capitis, Vulnu8 lateris, Vulnera totius corporis, recolens, qui Sic pro te pa88us e8t, qui pro te tanta SuStinuit, quantum te amaverit. Unde dicit S. et Sera-Ρhicus Doctor Bonaventura, scribens sorori suae: Crede mihi, quia statim tali intuitu omne triste laetum, omne graVB leve, omne taedioSum amabile, Omne 38perum dulce et SuaVe reperies, ita ut et tu incipias eXclamare cum B. Job et dicere: Quae prius nolebat tangere anima mea, nune propter angustias passionis Christi cibi moi Sunt et perquam dulcia et delectabilia facta sunt mihi. Unde legitur, quod cum quidam religionem fuisset ingressus, in tantum impatiens laetus est propter asperitatem ciborum et eaeterarum disciplinarum religionis, ut religionis pondus Vix portare pos8et; et cum eX nimia impatientia sic angustiatus fuisset, procidit ante imaginem crucifixi, et ibi replicare coepit multis lacrimis intolerabiles angustias . labores ordinis, insipiditatem cib0rum, panis et potus, et statim ex latere imaginis coepit sanguis emanare; et cum ille fortiter sens Euas anguStiaS replicaret, re8pondens imago crucifixi dixit: Quandocunque senseris aliquam a8peritatem in cibo vel in potu, intinge in salsamento Sanguinis lateris mei. Et de caetero patienter toleravit asperitates religionis et ingenti devotione assiciebatur ad passionem Christi, unde et in sanctitate dies suos finivit.

225쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

De resurrectione et gloriosa Domini aseensione et Spiritus sancti missione.

Quoniam jam de Vita et Passione Domini Iocuti

sumus, nunc breViter tractabimus de ejus ResurrEetione et Ascensione et Spiritus sancti missione. Cogita igitur primitus, quomodo, Domino de emee deposito et tumulato, anima ejus beatissima ad insernum descendit, scilicet ad locum, ubi sancti Patreseommorabantur, qui dicitur Limbus Sanctorum Patrum. Considera igitur, quid ibi egit, et de gaudio sanetorum Patrum, Videntium, se esse in tanta gloria Propter praesentiam Domini sui, et de tristitia daemonum, quam habuerunt videntes, sic Ae Vinci et expoliari, et illas Sanctas animas de eorum potestate liberari. Attende, qnomodo tertia die resurrexit Triumphator mortis, per hoc ostendens, nos quoque in carne esse resuScitandos. Si igitur Christo passo suisti compassus, nunc eongauderesurgenti. Considera, quomodo resurgente Domino eustodes in terram prae timore cadentes laeti sunt velut mortui. Intuere praeterea Angelos super sepulchrum sedentes, et credibile est, quod multitudo Angelorum erat circa sepulchrum. Et cogita Visitationem mulierum, Μariae scilicet Magdalenae ot aliarum duarum, et quomodo non invenientes Dominum in sepulchro prae amoris vehementia eogebantur, ad illud frequenter

226쪽

Μeditare diversas Christi apparitiones: Ρrimo apparuit suae dulcissimae vitri, deinde Μariae Μagdalenae, aliis duabus Martis et diseipulis; et quantum gaVisae

fuerunt in ejus visione et in dulcibus eum eo eolloquiis. Pensa rursum, quare Christus voluit apparere in Gall-Iaea revera non nisi, ut tu transmigrares de vitiis ad virtutes, Galilaea namque interpretatur transmigratio. Itaque transmigrantibus nobis a vitiis ad virtutes, animae simul eum eorporibus transmigrabunt ad regna

coelestia, ubi videbimus Christum post generalem

resurrectionem.

Contemplare adhuc, quomodo post quadraginta dierum decursum, egressis Domina nostra et discipulis a Bethanta in monte Olivarum, apparuit illis Dominus SS. Ρatrum et Angelorum innumerabili multitudine

associatus, et consortans Dominam et caeteros, coepit sursum serri propria virtute paulatim ascendens illarum Sanetarum animarum eopiosissimo coetu et Angelorum

agminibus stipatus. Ruminare illam tantam tamque mirabilem processionem, in qua Angelis praecedentibus SS. Patres Dominum eircumsepiebant, et omnes simul eum ineffabilibus trinmpho canticis et tripudio ingressi sunt illam coelestem Hierusalem, et fuit tune celebratum tam solemne sestum, quantum usque ad mundi eon8ummationem non celebrabitur. Cogita de tristitia Apostolorum et de descensu Angelorum eos con8olantium. Disce et tu ascendere cum Christo per vias et exemeitia praemissa, ante omnia te vitiis exuens, quia cum Christo nullum vitium ascendit, ut dicit B. Augustinus. Ulterius eonsidera, quomodo post Domini ascensionem

227쪽

moratur Domina cum discipulis in coenaculo, hoc est, in monte Sion, ubi cum diseipulis Dominus coenavit, vacantes jejuniis et orationibus aliisque spiritualibus exercitiis, expectantes adventum Spiritus Sancti, ut eis Dominus antΘ promiserat. Itaque decem post Domini- eam ascen8ionem peractis diebus, orantibus, simul ut dictum egi Domina nostra cum Apostolis, dominiea die, hora tertia, canentibus illum Prophetae Versiculum: Emitte Spiritum tuum et creabunt , et renovabis faelem terrae, descendit super eos repente Spiritus sanctus, per quem continuo fuerunt illuminati, consortati et inperfecta charitate fundati. Contemplare nunc, quomodo in linguis igneis cum vehementi sonitu cecidit super eos. Considera dona et effectus Spiritus sancti; cum enim lares domus, ubi erant congregati, clausae essent propter metum Judaeorum, domum egressi omni spreto timore, coeperunt praedicare multitudini gentium copi sae, qui propter vehementiam sonitus illuc concurrerant, et quomodo B. Ρetrus ex eis tria fere millia ad fidem

convertit.

Haec et alia poteris circa istud ingens mysterium eontemplari, quae ob vitandam prolixitatem omittenda censuimus. Quantum ad materiam igitur eontemplationis, haec cum his, quae de Vita et passione Domini superius diximus, sufficere eredimus.

228쪽

8ECUNDUM VIAM CONTEMPLATIVAΜ.

uuod ad arcem contemplationis pertingere cupientibus summe neeessaria est fortiη perseverantia.

Qui absque forti perseverantia ad culmen contemplationis se posse pervenire existimat vel ad persectum ardorem divini amoris, similis est montem altum aEeem denti et propter aliquam difficultatem vel impedime tum ei occurrens mox descendenti. Comparatur rursum in lignis viridibus et putridis accendere conanti, qui, eum mox non accenditur, et non videt nisi sumum, Vel

adeo modicam flammam, quod laetis extingui potest, ira commotus destruit, quod construxerat, et hinc inde dispergit.

Comparatur etiam tritici, quod seminavit, maturit tem expectare patienter non Valenti, neque arborem,

in quam plantavit, ut mittat radices in terram, propter moram, periculum et difficultatem, quae videt. Similis est quoque simiae viridem nucem eomedere cupienti, quae, mox ut corticis sentit amaritudinem, non per8everat in comedendo, sed projicit; et ideo ad nuclei dulcedinem non pertingit. Assimilatur ulterius isto militi pigro, qui, antequam civitas obsessa plene debellotur, taedio victus et labore, discedit. Vides ergo, Frater, quomodo sic faciens arcem non attingit contemplationis: sicut enim non perseVerans neque ignem, neque triticum, neque arborem, neque

229쪽

EXERCITATORIUM SPIRITUALE

nuclei gustum poterit obtinere, neque plene civitatem poterit debellare, reserendo ista ad praemissa, ita nemo ad eontemplationis persectionem absque sorti perseu

rantia poterit ascendere.

De multis, quae impediunt, ne contemplativus ad CD menascendat contemplationis.

Stemus adhuc modicum in uno praedictorum exemplorum, et attendamus illum, qui ad Verticem alicujus montis cupit ascendere. Iste enim talis saepe ascendit sine reditu ad montis ima, et si pausare contigerit, non redit ad pedem montis, sed a loco, ubi pausa it, coeptum prosequitur ascensum. Parisormiter, qui contemplationis persectionem adipisci desiderat, non debet retrocedere, si contigerit pausare, immo neque debet pausare, quia non progredi retrogredi est. Hujus ergo desectu perseverantiae tam rari inveniuntur, qui persectionem obtineant contemplationis. Cum enim quidam modicum ascenderint, si quid poenae Vel laboris sentiunt, statim pau8ant et retrocedunt. Sunt et alii, qui in ascendendo neque ordinem habent

neque modum: mox enim unico Saltu Volunt ad montis Summitatem pervenire, non inchoantes ab infimis, ut transeant per medium. Infima autem montis Sunt Consideratio propriorum peccatorum et desectuum. Sunt adhuc alii, qui, gravia in humeris suis onera habentes, eredunt, se sic onustos ascendere posse: ista onera sunt oecupationes circa mundana, et sortis circa

230쪽

Ea eogitatio, quae animam plurimum aggraVat, eam ad terrena redire semper compellens. Et si quando se Ievari contigerit, statim compellitur descendere. Rursum sunt quidam alii, qui propter quasdam ante

Eos Volantes muscas, inchoatum ascensum deserentes discedunt, et progredi renuunt. Μuscae circum Volantes sunt vanae cogitationes, ob quas anima coeptum

Iter nullatenus debet deserere, sed eas manu cujusdam sanctae indignationis procul abigere. Adhuc sunt, qui praedictas muscas conantur insequi instar puerorum papiliones insequentium. Ulterius sunt, qui ad latratum canum infernalium mox terrentur, id est, statim ut aliquam turpem tentationem sentiunt, quod coeperant prorsus territi iter

dimittunt, vel cum ea certamen assumunt, conantes eam

a se propellere, quod tamen fieri non potest, sed citius Vineitur, si de ea non curatur, inchoatum iter continuando instar peregrini, qui ad quemlibet latratumeanum non sistit pedem, sed concito gressu tanquam non curando iter continuat, et sic silent; quanto enim plus persisteret ad se defendendum, vel ad eos compescendum , tanto amplius latrarent, et sic iter suum impediret. Praeterea sunt alii, qui non extendunt manum dexteram ad eum, qui in altum eos potest subleVare, imo potius retrahunt appodiantes et confidentes in multitudine divitiarum et virium suarum, et ideo non est mirum, si hi cito labuntur ad ima. Unde debet contemplativus Aemper extendere manum suam ad auxilium divinae gratiae, in propriis viribus omnino non confidens,

SEARCH

MENU NAVIGATION