Occasio arrepta. Neglecta. Huius commoda illius incommoda. Auctore R.P. Ioanne Dauid, Societatis Iesu sacerdote

발행: 1605년

분량: 357페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

201쪽

38L OCCAsIO Distin- oportuerat. Illi autem in eo falluntur, quod tempus quidem semper suppetit, estque ad manum: quia,uti dixi,more fluen-

intertem iis aqua: pars una sine interruptione aliam continuo fluxu

.hises subsequitur. Sed sicut, si nauigium vel aliud quid, in flumine

imponu- praetervectum est, quod apprehendisse debueras,dum ante te erat, aqua quidem semperante te est, sed pars illa aquae, qua res illa aduehebatur,cum re ipsa praeteriit: ita quando tempus Cum occasione opportuna praeteriit, licet alia pars temporis immediate succedat, non illa tamen est amplius, quae talem Opportunitatem coniunctam habebat,& secum serebat. Qirando vero quis prudens & vigilans temporis rationem habet, casionemq; se opportuno inferentem arripit,tametsi rempus illud tum p erlabitur,ansam tamen seu occasionem illam tenet, tempusq; continuo subsequens ei seruit, ad recte Occasione illa utendum,faciendumq: quod facto est opus:sicut retento mauigio, ua quidem pr. aeterfluit, quae nauem aduexerat, sed alia continue subsequitur, quae usui sistendae v

Cuandaeque nauis deseruiat. Imprudentes autem non distinguunt inter tempus Oppo tunum, &quodvis aliud tempus; inter occasionem veram tempore conuenienti datam,dc inter imaginariam,iuxta cerebri phantasmata conquisitam. Apertus in eo error animaduertitur, quod opinari tales homines videantur, omne tem

pus modo ipsi sic velint) ad omnia aeque aptum fore; occationemque dandam ad nutum,quandocumque lubuerit. No quod Eadem prudentili ac ratione, seminare illi praesumant quouis tem- uis anni tempore; metere quoque, non quando ad messem

..., P,ν inalbescerent segetes, sed quanaocumque mens ferret,& ani- portunu. mus nutu solo cunctis imperitans; vel etiam quando exhausta tritico granaria, dc pane priuata promtuaria, necessitate compellerent aceruare frumenta. Ita & piscari, venari, aucupari, castrametari, confligere, arces atque Oppida expugnare, hostem fundere,qdificare palatia, mundum nouum fabricari,eadem lege poterunt, ubicumque, quandocumque, & quom documque tam maleseriato ipserum ingenio collubitum fuerit. Certoque certius est,ad nutum ipsis cuncta successura,nisi

certum

ereor.

202쪽

ARREPTA. NEGLECTA. I 8 certum tempus occasionisque opportunitas sit in omnibus obseruanda. Hύccine sapere est3 Inuenias non raro eiusmodi hominum genus sVt in maio- Phesium. rem tanti stuporis detestationem iterum repetam) qui quan- - mdocumque voluerint, terram, mare, & caelum sibi obtemperare debere arbitrantur ; neque vel ad vela faciendum, ducendumve exercitum, vel aci moliendum insultum, aut ad quiduis aliud aggrediendum, magis esse opus temporis occasionisque opportunitate existimant, quam si dij sint: cum tamen Deus ipse, cunctorum conditor & gubernator, omnia suis temporibus seruato ordine disponat, det,sinatque prouonire: stante nihilominus supremae potestatis plenitudine,qua suis creaturis, & ordini temporum per se constituto, non est alligatus. Si illiusmodi temerarij, praesumtuosi, atque fastuosi rerum ordinatarum temporisque opporiunt contemtores, sequi Lpiam supra ordinem a Deo datum statumque valere persuasum nobis volunt, frementis Oceani compescant motus, atrocia ventorum proclia componant, irruentes imbrium nutu solo suspendant procellas, grandini, frigori, solisque flagrantis ardoribus ponant modum. Si nihil horum possunt, etiam cum velint maxime ; nolint igitur praesumere, quod in hominis potestate non est constitutum ι velintque quod vult Deus, quodque temporis ratio , occasionisque opportunitas , non nisi Deo largiente ita proueniens, ad manum

suggesserit. AnnibaI postquam Romae expugnandae datam spraesertim statim 1 pugna Cannensi) occasionem neglexisseti finxissetque sibi forte aliam id peragendi opportunitatem seorum more qui umbraticam pro reali captant in bis pluuia densissima oborta, coactus fuit a coepto desistere. Fassiisque tunc est errorem, quem istiusmodi imprudentes occasionis aestimatota res committunt. Aiai maduertcs inquit Plutarchus) Annibal Plutarco. imbrem procellosum uno& altero iterum die prohibere con-fl ictum cum Romanis, conuersus ad suos exclamasse dicitur,

Modo sibi mentem potiundae urbis Romae, modo faculta

203쪽

rem non dari. Ac si dicat, Cum potui,nolui: cum volui,non potui. Quia nempe oblatam occasionem neglexerat, frustra imaginariam captare conatus est. Feriinia. Hinc S. Bernardus prudenter hoc ulcus tangit. Adoremus , inquit, semper, & procidamus, & ploremus coram te, qui fecisti nos : & qui in hoc ipsum peccato nostro manife-uo, iudicio tuo occulto, formasti nos; Vt so sitan, quia non multum hoc volumus, non possimus: Vel, quia non voluimus cum potuimus, cum volumus non posJmus. Isocrat.m Prudens eapropter Isocratis adhortatio, qua praesentem '' ο μ' opportunitatem apprehendendam ostendit. Primum sinquit in mihi nimis multa videatur, quae nos hortantur ad bellum inferendum : in primis autem , praesens OCCASIO, quae tam euidens Sc praeclara cum sit, amittenda non est: tumpe enim fuerit, ea praeserae non uti, desiderare praetcritam.

Tunitae temeritatis exemplum contra OccasAnem nitentium. QVia tam tarde sapere consueuit illud hominum genus,

qui inuita quoque OCCASIONE quaecumque praesumserint audent attentare , exemplo memorando dictis nostris Niso,. 1 . plus momenti adhibeamus. .um grauissima esset oborta De terra populi Istaelitici in deserto dis sio, occasione terrae pro- cui gregaria populi multitudo, adeoque turba toptatio. ta turbata detrahebat, ut pessima quaeque de illa confingerent i Iosue vero 3e Caleo , qui eam filerant contemplati, contra optime pro terrae fecitnditate & excellentia protestarentur, usqueadeo ut se pro Zelo veritatis , diuinique promissi stabilitate , periculo mortis exponerent; eousque succreuit populi obmurmurantis insania, ut Moysen & Aaron lapidaturi viderentur : & Dominus ipse tanta cum maiestate siti nominis gloriam tuebatur, ut omnes , excepto Iosue MCaleb,

204쪽

ARRΕΡΤΑ. NEGLECTA. I 8FCaleb , morti in deserto obeundae adiudicaret. Sedata tandem paulisper populi tumultuantis in lentia , auditaque contra se diuinae uistitiae censura , luxerunt vehementer. Et ecce, mane primo surgentes, accesserunt ad Moysen de dixerunt : Parati sumus ascendere ad locum , de quo Dominus locutus eis, quia peccauimus. Antea siquidem in hoc omnis pendebat contentio , quod nollent progredi , neque in

promissam terram concedere.

Ecce, cum vellet Deus, S dux ipsorum Moyses, nolebant ipsi i cumque iam aliud consilium intillet Dominus, ipsi tum elapsam occasionem volucrunt suo Marte resumere,&cum hoste, nolente etiam occ. asione, committere, quod prius, clim esset opportunum , omnimodis detrectabant. Moyses obstitit, dixitque eis aperte , esse contra Dei nurum. Cur , , transgredimini verbum Domini ' hoc est volsntatem & imperium. Non cedet vobis in prosterum. Nolite ascenderet: non enim est Dominus vobiscum; ne corruaIis coram inimicis vestris. t malecites se Chananaeus ante vos

sunt, quorum gladio corruetis, eὸ quod nolueritis acquiescere ' Domino. Quod nempe tunc progredi nolueritis, quando i pii placebat, quod est occasionem legitimam a Deo gatam contemnere. Nec erit Dominus vobiscum: in fictilia ista scilicet opportunitate & prosiperitate successus, quam vobis pro sio ipsi arbitratu pollicemini.

Nunc vero animaduertamus, obsecro, quam toties iam memoramus umbraticam hallucinantemque verisimilitudinis speciem oculis talium hominum obuersantem : sequitur in sacra historia : isti CONTENEBRATI ascenderunt in verticem montis. Arca autem testimenti Domini es t Ioyses non recesserunt de castras. Quia nimirum stulto ac temerario hominum illorum consilioteus non intererat ,-diuini homines refragabantur. Desendus Amalecites se Chananaeus Punita te- qui habitabat in monte , se percutiens eos atque concidens, 'persecutus est eos inque Horma. Quod vocabulum cum ciuitatem significet , idem quoque quod anathema seu destructionem soriat. Neque abs re, clim ad siuam ipserum pernia ciem

205쪽

Croesius in

i 86 OCCASIO ciem sileant oeeasionis contemtores propria sequi iudicia,&

consilia sua vana pra fracte promouere. Itaque ccssit eis , ut proterua ipsorum temeritas merebatur.. Porro ut more nostro ex profanis etiam historiis aliquid ultra libemus, quo melior occaecationi huic ex variis consscta medela ad hi atur , Croesum in exemplum punitae temeritatis , qua despecto meliori consilio suum inuita occasione sicutus est , producamus. Sic in Herodoto legimus: Croeso Lydorum rege in expeditione contra Cyrum Persarum regem occupato , Lydus quidam, nomine Sandanis etiam antehac pro sapiente habitus, & ob hanc quam di sit sententiam plus nominis apud Lydios consecutus in hinae in modum consuluit : Aduersus ta les viros expeditionem paras, rex, qui coriacea subligacula, quique e corio reliquam vestem ferunt: qui non quibus volunt cibis vescuntur, sed quos habent, utpote regionem asperam incolentes. Adlim, potu non vini utuntur, sed aquae; non ficus ad com dendum nec aliud quidquam boni habentes. Qitibus cum nihil sit quod eripias si viceris , sin victus fueris, animadue te quot bona amittes. Vbi enim gustaverint illi nostra bona, circumsistent nos, nec abigi poterunt. Equidem diis habeo gratiam, qui non induxerunt in animum Persis, ut Lydos

inuaderent. Haec locutus,non tamen Croeso persuasit. Croesus itaque, sic agentibus eum fatis, a Cyro captus regnoque exutus est. Itaque & sero sapuit, tam euidentem aspernatus Occ As Io NIs admonitionem, didicitque eodem euentu, quam vere ei aliquando a Solone fuerat praedictum , Neminem mortalium ante mortem beatum dici debere r nimiamque sui fiduciam suum fallere auctorem.

Schemat.

206쪽

ARREPTA. NEGLECTA.

Et Nduu quouis tempore attentantisin manitas 'retaque OCCAsIONIS punitio.

PVlcrum contemtae & frustra serius arreptae occasionis ex- . F. emplum in Saul rege alias monstratum est. Postquam enim illi iteriam optabilis occasio a Samuele erat oblata recuperandi honoris & gratiae , quam apud Deum Prophetam-iue perdiderat , ii modo Amalec fideliter iuxta Dei manatum expugnasset, contem iit, nec est obsecutus Dei praecepto, ipsi per Samuelon exposito. Redarguit eum vir Dei, dicens : -etior eis obedientia cumque Sa-Obedien-muel indignatus abseederer, arripuit summitatem pallij Saul, &stissi est , dixitque Samuel : Scidit Dominus regnum. Israel a te hodie , tradidit lyud proximo Iuo meliori lijsei illo Occasionem oblatam suo tempore non arripuit, arripuit au- ς' tem fictitiam, quando ipsi opportunum videbatur, & elusus est, speque sua frustratus, & iustas tandem insipientiae poenas dedit. Profuerit, si alio sed simili fere exemplo hoc ipsum illustremus. Quum tempore Machabaeorum Iosephus & Α- i. Arach. s. Earias sacerdotes audirent viderentque res benὰ gestas & praelia, quae per Iudam Machabaeum fratresque eius fiebant, volentes sibi quoque gloriam nominis comparare , dixerunt, Faciamin is isse nobis nomen, oreamus pugnare aduersius gen- P sumtaetra, qua in circuitu nostro sunt. Sive occasio tempusque Opportunum multaret,uue non: solum quia ira Ipsorum terebat lata animus: quasiq; omnia nutui eorum statim obtemperatura

essent, quando scilicet eis placeret. Inuito itaque, Ut dicitur, Marte , nihil captata vel exspectata bellicae expeditionis opportunitate , in arma proruciares, caesi, fuit, fugatique sunt,

usque in fines Iudami ct ceciderunt isto die de populo Israel ad Momita viri, or facta es plaga magna ιn fluvio.

207쪽

Iam vero rationem audiamus, spretςque occasionis amgumentum. Non audierunt sinquit sacra Historia in Iudam statres eius: scientes scilicet tempora & momenta oppo tunitati bellicae optime seruientia , & seniore ob id semper consilio cuncta administrantes. At nunc sucum Videamus, quem insipientes illi in speciem bonae occasionis sibi sitoque coepto inauxerunt. Ita sequitur : Exi fimantes, se fortiter facturos. Quis nesciat, non esse sapientum, sin bello praesertimὶ dicere, Putabam Hoc tamen quam plurimos fallit, dum spreta genuina occasione, M apto rei agendae rempore neglecto, tagunt sibi aliam, ut putant, priori aequiualentem vel etiam meliorem opportunitatem Z dumq; euentu sperato Dustrantur, quid aliud praetexant, quam id quo

sibi ipsi palpum obtruserunt ρ nimirum, existimabam, pu bam, arbitrabar. Neque indignum notatu , omnem sem emrorem ex amputando illo putandi surculo semper pullulare. At, quemadmodum non ex omni ligno fit Mercurius, nsque ex quovis viro dux militiae i ut neque cuiusuis est adire Corinthum, neque omnia possumus omnes; ita nec cuiusuis cst temporis vel loci quiduis attentare. Ideo recte sequuturin sacrae Scripturae contextu : Ipse autem non erant de se mine virorum iturum, per quos saltu facta es in Israel. In die idia ceciderans sacerastes in bella, dam voluerunt fortiter facere : dum sine consilio exeunt in praelium. Qius non Videat, accedentem , fauentem , arridentemque OCCAsIONEM rei bene gerendae statim esse complecte dam , quam frustra sibi quis fingat reduccm ad suum arbitrium - Id se fatis intellexisse triminus ille reipsa testatus est, Cui occasione Mac iri; Alexandrini conuersus mundo valedixit. Cum enim Macarius hic cum altero Macario Nilum transmissurus navim conscendisset, uterque pannis obsitus, habituque despicato ι eademque naui duo quoque Tribuni V2herentur , cum mari ma pompa equorum, famulorum, aurearum vestium : alter ex nis Dei famulos conspicatus sedentes in angulo 1 Beati vos, inquit, qui mundum illuditis. Cui Macarius : Nos quidem mulidum, Vos autem mundus

208쪽

ARREPTA. NEGLECTA. I 89

illudit. Quo ills tam breui dicto soccasione invitante P ita

compunctus, &quasi illumintus est, ut domum reuersius, satim omnibus quae habebat distractis, monasticam vitam sequutus sit. Simile est quod de levicular cuiusilam meretriculae conuem sone apud Gregorium Nazianranum legimus: qui sic habet in Iambico Carmine de Virtute: Polemo nec inse dignus est silentio:

Sermone celebre est omnium namquc hoc quoque. Erat impudicus moribus primum admodum,

Libidinumque seruus: at postquam est boni Amore captus snestio an suo ipsius Suasu sit usus, an Sophi cuiuspiam)Statim suarum sic faces libidinum

Extinxit omnes , istud ex miraculis Vt eius unum proseqiii haud verbis prauer.

Scortum vocarat quispiam iuuenis talax. Ut ergo meretrix atrium tetigit domus,

Polemona pictum prominentam conspicans, Ore venerando namque erat, perquam & graui)Superata solo retrusit visu pedem: Pi m perinde verita, luce Vt praeditum. i . Hoc est veram boni occasionem, dum se ossere,arripere.

Denique illud his annumerem, quod in Historia rerum Indicarum legimus , quomodo Amangu ij quidam comversus sit, sola occasione sputi per unum e patribus Societ eui istatis nostrae patienter accepti. Cit m iste etenim in plateis scamno insistens populo illi barbaro Christi fidem annuneta 'Vt 'ret, vanitatemque idololatriae ostenderet, impius quidam ex adstantibus ceteris petulantior protractum ex imo pectore phlegma in faciem cius exspuit: quo facto facerdos ille, P. Francisci rauerij secius, nihilo plus motus, quam ut modeste accepto sudario detergeret, pergeretque in coepto se mone, ita quemdam alium ex Drimariis iat occasione per- mouit, ut ex sela illa animi constantia iudicaret praestantissimam esse philosophiam,quae a talibus viris coleretur, quaeque

que nam rane

Polemonis conversio. PeccatrisseOnuersio.

209쪽

Melanceae fluctiva 4 13. Sagittaruictus boni

Omirus.

nem arripuit; &eius occasione ciuitatis totius facta est comversis.

Schemat. 9. Cap. 7.

Perpes ob neglectam OCCAsIONEM METANO EAE sociem , ω dolor irreparabilis. FRuctus propositae M E T A N OE AE dolorisque illius qui

neglectam Occasionem sequitur, est, ut qui id in aliis Gnimaduerterit, ipse prudentior factus in se suisque rebus euitet, studeatque occasioni dum offeretur inuigilare ,&non spe aliqua vana aliam sibi velle pro nutu occasionem fingere. Specimen nec ingratum nec alienum a primosito in Ioas rege Israel animaduertamus. Clim is Eliseum Prophetam ingrotantem inuisisset, videretque Propheta illum tristiorem, quod Assyrij populum Dei premerent: iussit eum arcum s gittainque afferre, tenso arcui telum apponere, perque fenestram patentem iaculari, Propheta simul manus suas manibus regis applicante . Emissi, itaque iaculo , dixit Eliseus di Sagitta salum Domini, se segitta fluis contra Sstriam: percutiesue S riam, donec commas eam . Iterumque ait Eliseus : Tolge Auias. Eui cum tulisset ruses dixit ei: Percute iaculo terram. Et cum percusisset trib- vicibus, sinisset, iratus eis vir Dei contra eum, ait: Si percussises quinquies,

aut siexies, sue septies percus isses S riam inue ad consem

Masionem I nunc autem tribus vicιbus percuties eam. Fecit

haud dubie rex Ioas hac in re, iuxta mentem suam, sed non ex Prophetae sententia, qui optassci, illum crebrius terram telo quatere. Optasset quidem Rex&ipse quoque postea. multoties posse ferire tellurem iaculo; sed tempus illaque o casio iam p terierant: tunc siquidem factum id oportuisset, quando iuxta diuini instinctus airectionem, id fieri Propheta peroptabat. Regem hanc Prophetae mentem ignorasse,

210쪽

ARREPTA. NEGLECTA. I9 Inon est dubium , neque peccasse dicimus 1 nihilominus t men specimen praeteritae occasionis ostendit error ille, ali qui in rege culpa vacans. Poterat tamen sic fatis cogitare, ut ex prioris teli per senestram laetu , ita eiusmodi quoque in terram eiaculatione ,sibi victoriam piaeiagri: de quemadmodum unus iactus victoriam unam praesignabat, ira duos duas, 5 pro telorum numero Victorias multiplicandas : atque e propter, quemadmodum tertio sponte sua terram sagitta s rierat, nullo a Propheta praescripto numero, potuisset habiata tam luculenta bonae spei ac victoriae OCCASIONE, aequo septies S lapius, quam ter tantum,terram percutcre. Sed hic, animi gratia, ex Petri Masiat Historia Indica captatae prius & tum neglectae OCCASIONIs exemplum proseramus. Praffectus Goanus , quem Soarius Praetor in locum suum absens substituerat, dum in oriem amici sui Ioannis

Gometh ab Ancostanc intersecti cupit ulcisci ι septuaginta pedites Lusitanos octoginta equites,'paulo plures Indos ad Ancostmem interficiendum & Pondam diripiendam dealendamque mittit : qui cum a Pondanis interfecti essent,

Idalcam non tam eo luccessu quam violata ab Lusitanis pa- laetari, OBLATAQU SIBI OCCASIONE, quam dudum cx-oceasioni petiisset, Goae bello recuperandae: quippe tum praelio cust dibus imminutis, tum etiam ineunte per eos dies hyeme, quae in aliquot menses clausum externar Opi mare esset habitura. Ecce peropportune captatam rei bene gerendae Occasio nem, tot se argumentis S praesidiis onerentem, tametsi non ex voto succeuerit: Deo aliter disponente, in populi sui fidelis patrocinium. Barbarias tamen, Vt constat, occasionis m menta bene expendebat. At nunc neglectae dc sero numquam citis deploratae O c-C A s I o N I s exemplum ex eodem auctore producamus; do- ctae Cib. tendum quidem toti Reipublicae Christianae, sed tamen quod randum nos contra plures eiusmodi errores erudiat, faciantque aliena piacula cautos. Prolixa narratio, sed tanti momenti, ut,

ne quidem pro minima sui parte per me visi fuerit mutilanda, vel silccingenda: rei raritas 5 pondus,tamque manifesta pro- possiti

SEARCH

MENU NAVIGATION