Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

111쪽

DE ARTIS THEO RI A. ys

superficiei telluris ; eoque minus, quo minor Atmosphaerae prellio, id est ad superiora. Quod & Experimentis respondet, docentibus in altasti

morum montium cacuminibus , Soli proximis , nunquam nube tectis, tamen summum frigus deprehendi, ut nix solida perstatas vibratu radio rum ne quidem solvatur. Vultisne, Ut eadem res Vobis exponatur oculis Θponite sub vase vitreo in machina aerea BOyleana vitrum aqua plenum lefacta ad gradum , educite aerem sensim , cernetis , pro Imm1nu tione A tmosphaerae ebullitionem in ac a excitari ad Oculum , quae appa rebit nulla omnino, simulac aerem iterum intra vas admiseritis. H1nc ergo

poteritis notare , quo gradu calescens aqua ebullire incipiat ad certos gradus ponderis Atmosphaerae notati in Baro metro Ladice ad antliam Boyleanam annexo. Nonne infinita hii ac , & pulcherrima , & inaudita , inveniri poterunt λ Movet me amor scientiae , ut rei dignae mentionem inj1ciam. In Machina Papini Aqua & AEr simul inclusi intra vas, unde nihil omnino exire potest , ebulliant. Tunc Aqua expanditur , aer L Itaque premitur aqua ac si decem pollicibus vulgari Atmosphaera esset plus pressa, adeoque aqua ebulliens In hac Machina , triginta gradibus loris plus incalescet ex hac sola causa : nihil enim hic memoro vim amotu , trituque, partium aquae & aeris intra se , in vas , in se mutuo.

Quid miri ergo tam violentos ibi nasci effectus 3 Si jam pondere ad sta teram exploro , quanta sit hujus olei expansi ad aquam ebullientem prψ-

portio ad idem oleum prius. Ita supputetis mecum. Oleum ampullam implebat ad initium colli, dum aqua , vitrum , Oleum, & abr, erant ad Thermo metrum Fabrenheicianum calida ad gradum 12. Dum vero aqua ebulliebat, & oleum non plus adscendebat, Thermometri gradus Orar 212. rumque adscenderat in collo Oleum ad hanc notam usque. Si pondero Vas hucusque plenum oleo iterum redacto ad frigus gr. 1 2. Dein evacuo ad ampullam , iterumque pondero oleum in ampulla, fere expantum reperio Oleum ad magnam utique partem suae molis. Tamen monere fas est, hic

iterum rationem habitam non fuisse spatii, in quod vitri interea amplitudo fuerat expansa : sed hoc jam ante monui ; ideoque in posterum ta

Ne vero miremini, doctissimi Spectatores, cur hic in oleo Terebinthin' definiam praecise limites per aquam ebullientem , quod tamen in prior1 Experimento non praestiti. Ratio in promptu est. Alcohol ebullit longe minore Igne quam Aqua ; simul ac vero ebullit, expansio ejusdem mentu- rari ultra nequit. v1d. Coroll. s. Exper. s. ast oleum Terebinthinae, licet longe levius aqua, interim summo calore ebullientis aquae redigi necdum potest ad ebullitionem , sed manet superficie quieta in hoc caloris gradu.hine igitur notari in illo dilatatio poterix' . . . se Interea notabitis mecum , ebullitionem satis mirabile esse in liquoribus Phaenomenon ; Alcol ebullit citius aqua in ratione postea designanda , aqua interim longe citius ebullit quam oleum Terebinthinae. An assin1tas inter io nem , & inflammabilia olea hoc efficit Θ an vero majus hic valet, minus I , liquidi ebullientis pondus Θ an tandem tenacitas major, minorve , partium inter se ξ Videbitis , quam multa adhuc moliturus sim In te quentibus, ut ad quaesita haec respondeam : unde, opinor eliquescIt, Om

Mira ebullitio,

ni a.

112쪽

R.irltas aquae bullientis. Raritas Mer- eurii in aqua bulliente.

Raritas aliorum liquoi ulla ebullientatim.

Lia haec simul hac in re consideranda eme ; tum & ipsam, quoque huc facere Atmosphaerae variatam graVitatem. Vid. omnino Maximus Nevvloianus, in Opticis. EXPERIMENTUM VII. Aqua pura pluvia a parvo caloris gradu, sensim magis, magisque calefacta, ad singula quaeque incrementa Ignis dilatatur in tota mole sua, quaquaversum.

Id rursum manifestum Vobis redditur hac in ampulla , notabili valde dilatatu , qui ultra extenditur suae molis : nam ab gr. caloris 1 6 usque ad 111 semper adscendit, quo gradu jam ebullit, stat , dc memoratam modo expansionem acquisivit. 'EXPERIMEN ΤUM VIII. Argentum Vivum Caloris admotu rarescit facile. Thermona Ctrum hoc elegantis limum , quod ex votis meis mihi perfecit ingeniosissimus in Mechanicis Artifex DANIEL GABRIEL FAHRENUE IT , id evidentissime docet. Enimvero hujus Thermometri Cylindrus inferior capit partes Mercurii Ilia in se, tumque in maximo frigore in Ysaindia observato attingebant illae extensione sua notam cui O ad scribitur, & unde adscendens calor sursum per gradus supputatur. Quando illud immergo aquae in hoc vase contentae , sensimque magis calefactae magisque, videtis assiduo adscendens Argentum Vivum , donec aqua ebullit ; quo facto , ut cernitis , stat immobilis ad eandem notam ; attingitque jam numerum et Ia & paululum plus. Seposita ergo vitri interea dilatatione, spatiola jam occupat, quorum summo in frigore re plebat modo II 11 . unde ad illam Caloris differentiam dilatatio molis Hiisdem increvit ad G

Eadem ratione lixivium fortissimum Salis Marini, Nitri, Alcatini Salis fixi , ad calorem expanditur. Omnes denique explorati usque liquores. Ita quidem , ut Aer , Alcol, Olea , Aqua, Spiritus Salini, lixivia Salium, Oleum dictum Vitrioli, Mercurius, eidem huic legi obnoxia sint.

Causa vero haec omnia dilatans per vitra , dc omnia alia vasa, in liquores transit. C o R O L L. 3.

Quin δί eadem haec causa proficiscitur ab ea re quem Calorem omnes uno ore vocant ; aut ab Igne omnibus hominibus dicto.

113쪽

DE ARTIS THEORIA.

1 itur eoo deinceps Ignem appellabo illam rem , incognitam caeterum, Ignis Chasie istan in se proprietatem habet, ut corpora omnia consistentia , & xςx ri, sicus, fluentia, penetret , atque eo ipso eadem dilatet in spatia majora. Utique hactenus in rerum natura non memini in ulla alia re has facultates oblitanere nisi in solo ab omnibus habito Igne. Contra vero nunquam idemicitiis' praesens corpori ulli inest , quin & ea duo statim ibidem creet. Prooradu quoque incrementi illius & augetur extenso corporum. Verum talis

nota sufficit in Physicis , ad corpora singularia designanda, & distinguenta da imo alii Characteres nulli sunt in corporibus dignoscendis, atque interstinguendis , nisii tales : quidquid jactent cogitationis speculatricis perspicaciam otiosi Philosophi. Oportet igitur sedulo notare proprietates illas , quas in hoc Igne assinui possiimus ; quarum prima esse mihi Vide tur , quod semper , & ubique ille sit ; id autem ut demonstretur evidentis vii me, sequentia liceat Experim Cnta ponere.

EXPERIMENTUM IX.

Tempore frigidissimo , valde gelido in loco , ponatur ferrea densa la- Ignis productio mina supra aliam similem frigidam frigida, apprimatur ponderis impositu ad suppressam superior , tum que reciprocis motibus agitetur una super alia teram velociter , tepere incipiet, calescere dein, imo brevi eousque contaciliatus increscet aestus , ut scintillae excutiantur Ignis , denique ut Ignita massa candeat , haud aliter, ac si de foco large instructo prunis folle excitatatis fuisset educta.

Haec Ignis productio fieri potesst in omni tempore cognito : reserique nihil calida fuerit tempestas an frigida. Imo certe , quo frigore constricta magis corpora, eo sane fortior evadet calefactio, si caeterae manserint con ditiones eaedem.

Quin etiam nullus deprehensus hactenus locus est, in quo idem effectus non sequatur. Fac, Te in monte versari altissimo, aut in subterra neis degere profundis ; sive in tepente, vel per frigus rigescente , fueris plaga, ubique idem essicies. Fateor equidem citius , violentiusque, in sic cis tardius, minusque acriter, habebitur locis humidis calor ; atramen semper hoc gignetur modo. Atque deprehenditur etiam in omni corpo rum consistentium genere idem essici posse.

C o R O L L. 3. Adeoque, in ipso quoque Vacuo , attritu mutuo, corpora calescunt :uti observatis accuratissimis egregii H A V X B E I aperte constat ; quae

114쪽

dc more suo selibissime promovit Vir Clarissimus, conjunctissimus Colleaga , IACOBUS GULI ELMUS GRAVES ANDE, natus ad haec sacra atque arte perpolitus, a quo Disciplinae Physicae pomeria sua quotidiano

amplificatu extendi sentiunt. C o R O L L. q. Est vero nihil majore dignum memoria, quam Ignem, ratione modo enarrata natum , penetrare per omnia , Vel densissima licet, corporum genera , eaque cuncta calefacere , expandere , comburere , fundere , illum lucere , splendere , coruscare , denique eadem Omnino cuncta praestare ,

quae Verus Ignis enicere cognoscitur. Estque ita productus absque ullo alimento ; vel absque ullo alio Igne prius prae existente , unde excitaretur, Ut de igne ignis, sanania de flamma, accendi vulgo solet. Igitur tuto datur colligere rem hanc pro vero Igne omnino habendam esse. C o R O L L. 3.us causi pri- Generalis autem observatio docet , quod, quo fuerint duriora, sive' rigidiora, illa corpora, quae ita inter se conteruntur , eo validiorem Ignem excitari posse illorum attritu mutuo. Ita quidem , ut idem corpus mollius, aut rigidius, longe alium, hoc respectu, calorem gignat. Ferrum Igne candescens , ut fere incipiat fundi, si aestiva caliditate in aere lentissime refri gescit, valde molle manet, &flexile. Si vero aquae frigidissimae ocyssime immergitur , tunc compress, subitanea contractione partes ab Igne motae, de flexiles, in longe arctiores nexus adaotae , ferrum parant durissimum , rigidistimum , elasticum valde , de resiliens. Atqui notissimum est , quanto sit aptius duratum frigore ferrum ad Ignis elisionem , quam si idem emollitum fuerit. Si durus molendinae dc vastus Axis suo incumbens excipulo rigido rapida vertigine rotatur procelloso vento alas agitante , Ignis , dcflamma, exsilit. Ubi vero plumbum interponitur magnus non est hujus caloris metus. Durissimi Chalybis allisti veloci ad silicem qu in certo excutitur scintilla i quae prodiret nulla , si haec percussio per monta ferrum fieret. Unde etiam contingit , ut, si modo molle quid inter bina dur4 interponi tur, summo tritu vix nascatur Ignis ; simulac autem, consumto molli interposito , superficies durorum se mutuo attriverint, Ignis ipse praesto sit. Enim vero ubi quis laminas ferreas, oleo illito lubricas , agitaverit supra se mutuo , non gignetur ingens calor : at postquam sola ferri duri extrema silpra se invicem velociter moventur, tum statim terribilis excitatur

calor.

Si quidem dc in caeteris conveniunt corpora attrita , tunc erit semper illud aptius Ignem dare , quod materie constat densissime compacta; id minus , quod rarum magis habetur. Estque universalis etiam haec ad Ignem

generandum proprietas. Modo caetera respondeant: non enim densius, at

mollius simul, plumbum plus Ignis per attritum dabit, quam levius quidem at longe rigidius ferrum ; sed si utrumque teque rigidum , tum pon-d rosissimum plus valebit. Hinc apparet, cur Sidero xylon Indorum , lignum

115쪽

mum sane durissimum simul ac maxime ponderosum , non modo Ipsiis serviat in acinorum usum , sed & ad Ignem suscitandum , quoties illo egent,

per validos attritus C ' 'Quin & eo citius contritu Ignis excitabitur , quo duriora tuer1nt collisa ponderosa magis. Sic sane ut chalybis & silicis collisus faciat Ignem unico temporis momentulo, qui de minus duris, magisque levibus, non nisi lentius longe producitur.

Praecipua tamen vis Phystica, quae attritu suscitat Ignem , in eo consistit , ut corpora atterenda inter se , pro hoc effecta praestando , quam fortissime apprimantur inter se interim dum agitantur. Si enim lamina ferrea imponitur alteri sic , ut solo suo pondere suppositam incumbens premat, tumque superior supra inferiorem certo , atque reciproco , motu agitatur , aliquis , parvus tamen , generabitur in utraque calor. Imponantur decem pondo superiori laminae , statimque agitetur aeque, quam prius, veloci motu , ilico major longe calor conciliabitur. Ubi vero adauxeris imposita semper pondera , ita miraberis simul incrementa caloris geniti, si modo semper manserit eadem agitationis Velocitas. Prorsus ut tandem Ionis ictu momentaneo temporis generetur violentissimus , si bina talia corpora ingenti compressa pondere Velociter reciprocantur motibus 1nter se. Imo sane , & in ipsis fluidorum elementis appressis idem obtinere supra satis nobis constitit.

C o R O L L. 7. Cogitare denique oportet, Ignem illum hoc attritu tanto majorem, tantoque velocius, produci, quo , si Omnia alia iterum eadem fuerint,niolus harum partium durarum celerior fuerit; ita, ut lentus valde motus tarde exercitatus vix calorem generet, idem incitatior ingentem Ignis copiam Ocytis producat. Funem amplectere arcte appressis manibus, atque segniter parum simul trahas , nihil inde caloris percipitur. Ipso autem momento , quo funem hunc rapido motu per manum retinentis celeriter tra Xeris , Ignis gignetur , qui manum amburat. Culter Chalybeus forti manu pressus ad limen , vel cotem rotatilem , vix incalescit ubi leniter move tur supra ; ast , ubi celerrimae fiunt reciprocatae agitationes , mox validus

generabitur calor. Prorsus , Ut, rapidistinae rotatae corI appressus cultercandescere sere postit , si perpetuo fortiter versatili rapide lapidi apprimi

tur , dum cos interim vix calescit ; utpote omni momento laminae ali

press e se subducens , donec orbitam perfecerit. Hinc itaque aucta celer1tate augeri pro rato poterit semper & ipsa Ignis productio, absque ullo limite.

Igitur evidenter ex omnibus illis cognoscitur, ubi expositae modo tres causis simul concurrunt, tunc uno momento de corporibus frigidissimis summus Ignis produci poterit. Si enim duo ingentes, crastique , orbes,seeundia. Tertia. Quis a Ignis tripleκ unica.

116쪽

Tritu facti vis Ignis desilii ri ne

quit, Fluida interpG sita tardant hunc gnis Ortum. Mollia , rara ,suida caloriciendo inepta

tritu .

pARS ALTER A.

de ferro durissimo , myriade pondo impositorum compressi, quam rapidissime supra superficies mutuas agitarentur Vi summa movente, calor sane oc ystinae gigneretur ardentissimus , in utroque orbe simul. id qti idem in Molendinis manifestum , ubi axis siccus arido innixus excipulo violenti turbinis impetu rotatur , statim que Ignem , imo flammam , excitat: quum tamen tam lentus ibi motus sit, ob axis minorem Diametrum. Ramenta ferri a Tornione rasi dissilientia Urunt manum, Ligni sic scobs etiam. An igitur in imis telluris, versiis ejusdem centrum , ubi immani pondero omnium incumbentium infima premuntur , ubique ideo cuncta sunt quam densissima simul, etiam maxima copia Violentissimus Ignis attritu nato excitatur ξ Atque inde sensim calor ibidem increscit Θ Vid. Boyl. de Costa mic. Rer. Q lat. Sane per omnia haec docemur , nunquam posse definiri ulta timum intensissimumque Ignis gradum , qui attritu produci potest : licet enim forte assignari posset, quodnam corpus densiissimum esset, atque durissimum , attamen 1 ciri nunquam potest ultimum pondus , nunquam motus dari, quo major existere non possit. Igitur nunquam erit tantus calor

quin eo major iterum gigni queat.

Si autem in Experimento praecedenti, quolibet temporis momento , liquor aliquis interponitur medius inter binas superficies duorum corpo rum , quae ita densa , appressa , mota , sunt, Vix nascitur calor ; utique ne

comparandus quidem illi, qui gigneretur , abfuisset hic interfusus liquor,

ex iisdem caeterum causis. Id Verum esse docet tota rerum natura observata

ubique. Nobis susticiat hic hanc cotem videre , si siccae huic laminam cultri siccam applicans fortiter astrico , statim calescit, strepit , scintillas saepe

ejicit, culter. Guttula vero Aquae , Olei, Spiritus , interponatur media , vix idem per easdem causas continget. No illimum est rotarum axes curvataturae immissos , oleo oblitos , Vix fervere ; siccos autem arido commisib scavo , strepere statim , fumare , calescere , fel e flammam concipere. Qivis ignorat, quod notatum prius, Molendinas ita incendi saepe integras, quotaries sine unguento medio moventur Θ In nullo autem Experimento idem

manifestius evadit, quam in expolitione Vitri: ibi quippe , nec catinus , nec lens expolienda , incalescunt, nisi simul ac , constam to pingui medio , vel aquoso , patina & vitrum arescunt, quando statim ingens calor nascita

Qtio igitur molliora , magis cedentia, minias resilientia, magis rara, corpora fuerint, eo minus caloris astrictu generare apta sunt, si compa

rantur aliis. Unde, quum fluida plerumque has dotes postideant, etiam haec omnium ineptissima deprehenderunt huic calori per attritum excitando :statim quippe cedunt, se subducunt, effugiunt. Quae in toto universo, ubique , ita se habere deprehenduntur

117쪽

DE ARTIS THEORIA. py

Etiam tanto minus calor attritu corporum mutuo generabitur, quanto minori vi ad se invicem comprimuntur interea , dum supra se 1nvicem atteruntur. Quod iterum adeo Verum reperitur ubique , ut ne uno qu1dem exemplo aliter constet. C o R O L L. 3. Tandem , quae parvo supra se invicem motu agitantur , licet haberent caeteras proprietates Igni per tritum generando aptas , ne sic tamen calorem dabunt 1, imo si quiescunt, reducuntur ad temperiem ambienti aer1 communem. Doceat id ferrum durissimum in acervos maximos aggestum , quod licet durissimum , licet a tanto pondere incumbente adeo compres

sum fuerit, interim nihil inde caloris plus in se concipit, quam aer mollissimus, levissimus , rarissimus, qui illud ambit.

Er o videtur sequi ex his omnibus , quod Ignis ibi se omnium minime ostendit per suos effectus , ubi spatia sunt primo vel nullo , vel rarissimo,

Occupata corpore , eoque simul in partes vix cohaerentes diviso ; secundo, ubi alia causa non adest, quae per compressionem externam illa comprimit inter se, ad se , quae in iis spatiis continentur ; tertio , si tum praeterea nulla foret causa , qtiae retentis intra haec spatia ullum motum concederet. Talis foret apud Nos locus ille, qui vacuum Torricellianum dicitur. Si enim tubus vitreus , uno extremo clausus , quadraginta uncias altus , ab solute purus, impletur perfecte , Argento Vivo purissimo , siccissimo , valde calido , atque dein lege Artis ore patulo erectus immergitur urnil 1 Argento vivo sic , ut nihil, nisi purum Argentum Vivum in illo tubo sit, descendens Mercurius locum relinquit vacuum supra in tubo , neque ullo indicio ibi ullum , corpus grave , resistens , adesse cognoscitur : Imo , ii Argentum Vivum in vase premitur , replebit adscendens pressa Mercurius ita in tubum , ut eundem quam perfectissime impleat. Ibi ergo v1detur esse spatium , in quo nullus omnino attritus ultorum corporum contingit, igitur & ibi omnium minimus Ignis , quatenus ille attritui jam exposito debetur. Attamen, concusto in tenebris hoc tubo Baro scopico lux nata conspicitur in hoc vacuo , ut, Mathematicorum lux δί Oculus, maximus

Bernouilli tam eleganter descripsit, explicuit. Unde etiam inferat quis de ibi esse corpora. Id sane verum , quod illud , quod vitra penetrat, dc Argentum Vivum, & aerem , in illo loco necessario aequabili distributione adesse debetae; sed nulla nota constat, hoc ipsum , qualecunque demum illud fuerit, ullum indicium geniti caloris exhibere. Unde forte ipsa haec, ita concussit genita , Lux est ejus indolis , de qua prius in historia Lucis ut proprietatis Ignis egi. Inde cogitamus lucem, adeoque forte ipsum Ignem,

sine ullo corporum solidorum concurrente actione, Vix apparere nobis

sub Ignis specie, libere autem per omnia transire spatia, sine deprehenso

tia Naturalis Ignis sic cogniti absentia. Ignis purus, dc solus. Vix agnoscit ir,

118쪽

De Igne puro Alchem istae. Et Hebraei. Calor ingens, subitus,eri Metalli attritu ad quia dum levissimum.

effectu ullo Ignis nobis noto. Urique constat Verissime , quod , quo magis adscenditur a superficie communi telluris per alta montium, ubi nulla amplius meteora aequalem Solis actionem impediunt, aut turbant, sed radii directissime , omni sua vi, feriunt opposita corpora , nihil interim caloris sentiri , sed frigus nasci videri. Tandem vero ubi adscenditur eo propius Soli, eo remotius a Terra , Ut exhalationes , dc Vapores, eo Vix adscendere observentur sensibiles , tum& ipsa nix ibi de aqua fit, si quae eousque emersiit, & media quoque aestate in summo montium manet. Ita quidem , ut videatur plerumque, quod , ubi nihil duri, resistentis, corporei, Igni resistit , ubi nihil attritum eXcitare potens adest, ibi quoquz Ignem , licet praesentem , quietissimum ap-l arere : quare , quum altissimi montium vix aequent semidiametri tet

uris, atque interea tantum ibi crescat frigus , ubi tam parum a centro telluris receditur , tam parum Versus Solem meridianum acceditur , tanta adhuc gravitas Atmosphaerae observatur, quid censetis futurum , si millies altius observationes possent institui, aut de iis nobis aliquid nunciari 3 Sane quousque datur nobis , fere caecis ad naturam , hallucinari, videntur Omnes motus decrescere magis , quo adscenditur a terra altius , sensimquC suprema quam silentissima quiete frui : quum arbores eaedem , eodem si mine , satae , in eodem monte , ad eundem solis ad pectum expositae, semper maximae ad pedes montium , pusillae magis , magisque , prout adscenditur altius, arescant. Miratus sum , quum legerem , antiquos Hermeticos

retulisse nobis in suis scriptis , quod in Igne puro summum sit silentium , quies absoluta , atque in illo habitare DEUM , unde tamen emissi Ignes ministri moribunda per inertiam corpora vivificarent, moverent, fac rent jussa exsequi juxta Arbitrium Omnipotentis , & omni fabri, NUMINIS liberrimum. Ita nimirum Antiquissimi Hebraei ,& Sacri Audiores, praei

Denique mirabilis , & subita, Caloris , Ignis gus , productio in corpori bus frigidissimis , durissimis, ponderosis limis, a solo attritu , sed violentissimo , per fluida omnium levissima , mollissima , frigida, hodiernis Ex perimentis oculo exhibetur ipsi. Sit globus e ferro solido ingens , tempore hyberno , explosus de balista

bellica maxima pulvere pyrio onerata, ille excurrit per frigidum acra 6OOpedes uno minuto secundo horae, adeoque aer restitit motui illius globi tanto fortius , quam ullus ventus ; quum rapidissimus ille tantum percurrens eodem temporis spatio ar: pedes , tanta violentia densati per motum aeris impetu omnia disjiciat, arbores evellat, ramos frangat, turre S, addi

ficta , disjiciat. Mariot te. pag. r o. Unde perspicitur quantum hoc in itinere attritum patiatur ille globus ; qui interim non recta pulsus fuit, sed assiduo hoc in motu rotatilis cycloidem descripsit puncto unoquoque sui corporis. Enim vero globus ille , hoc suum spatium tanta rapiditate emen sic , ubi cadit, fervet penitus: licet toto itinere assiduo novo , adeoque

119쪽

DE ARTIS THEORIA. Ioi

semuer Dindo, ad i occurrerit, ideoque omni momento de calore genito amiserit Ille autem globi hujus calor non pendet a flamma pulveris Dyrii, quo explodebatur , quoniam incredibit spatro temporis tantum In a flamma haeret, certe ViX TH 3b Atqui tantrito tempusculo , Quis credat, flammam hanc percalefecisse hunc sol1dum globum. Sed facile tr1buitur ingens ille aestus attritui summo intor globum tanta veloci late pressiim in aera, & repressum Vento , qui 27 vicibus celerior summo , qtii Observatus hactenus. Igitur , quum ita , Undique , per omne Experimentorum genus , pateat, attritu quorumcunque corporum inter se Ignem , prius non apparentem ,

produci posse ilico , in omni tempore, in omni frigore, In quolibet loco, ubi hactenus facta fuit exploratio rei i modo adstat illae tres condit1ones Physicae memoratae prius ; jure Videmur inde colligere multa , quae ad 1ndolem Ignis perspiciendam praecipue juvant. En quaedam , si vultis, dabo. Primum q idem illorum erit , quod ipse Ignis, hactenus nobis 11 notescens , semper praesens existit in omni loco ', licet non semper ibi nobis dete ratur vulgariter Ignis praesentiam indagantibus. Thermo scopium quippe accuratissimum semper docet, quod , summo prius descripto fri- re major , calor semper , ubique , adhuc supersit , quam V1S Omnes vulpo credant falso, nullum omnino ignem Ibi superesse, ubi Thermometrum ad O pervenerit.

Neque tantum spatio omni ita inest Ignis ; Imo Vero , & In omni quoque corpore , etiam rarissimo , vel solidissimo, aequaliter distr1butus haeret. Si enim acutis imi sensus Thermo metrum fervida aestate, aut hyeme geli dissima , applico ad vitrum cavum , in quo Vacuum Torri cellianum adest ;ubi quis forte suspicaretur , merum modo Ignem Continera ; simulque 1llud Thermos copium appono corpori omnium solidis limo nobis cogna to,

auro , deprehenditur absolute idem gradus caloris, & fingoris, in utro que. Si modo ii serit satis diu utrumque Ita aere non Variato quoad calo rem , vel frigus. Haec quidem ita se habere , qui crederet, 1n Veni nem1-nem, cui narravi prima v1cet, sed vera , nunquam fallacia, indicia haec ita nos docent. Reposui, bruma rigente, vacuum perfecte TOrricellianum , Vacuum BOyleanum , aera , alcohol sincerum , Olea pressa , olea iiii

latitia, aquam , lixivia salium variorum , Spiritus salibus expressos stilia- titios , hydrargyrum , plumas , scobes Metallorum , arenas , calcCS , ae II frigido , aequalis erat omnium gradus caloris & frigoris , absque ulla Omnino disterentia. Qirae paradoxa , at Vera hercle, mirabilitas. Haud potui ergo detegere , quod in rerum natura sit vel ullum spatium sine Igne. Neque valui deprehendere ullo Experimento , utcumque ad

haec laboriosus fuerim, esse ullum corpus , in Mo foret insita TORE , qua uniret hunc Ignem aequaniliter distributum ad se, ullo excessu sensibus notabili reddendo. Reper1re nequivi hactenus , dari Magnetem

Ignis in natura rerum. Omnia vero , quae potui videre , docent, qUOd, si1 mCtus attritus , aut miscetae variorum inter se , quiescunt, tum Ignis idem aequabilissime sit distributus per rationem spatii ne luta vel mInimum referre , niam vacua haec spatia fuerint, an repleta rursus nihil referre quonam corporum genere replera fuerint. Fateor equidem omnes milix

Doctrina praemissis Ignis in omni

loco praesens semperi

Distributus ju' ta spatiat

120쪽

hic clamaturos esse , quod in nubibus hic exspatians inania proferam, imo falsissima, adversistima sensiti communi , qui manifesto docet , Ferrum liyeme frigidius pluma, Argentum Vivum Alcohole. Sed, Auditores, ego hic monui, me non acturum de Igne per Calorem , vel Frigus hominibus, ad sensum apparente , sed ad illam tanto labore, tam acri indagine , Clectam notam rarefaciendi. Caeterum , unde fiat, ut Alcoholhyeme calidius Argento Vivo, vel glacie rasa, appareat, conabor explicare, post quam de massa solida & rara prius egi respectu ad calorem & frigus : neque enim jam id praestare queo, nisi ordinem turbarem. Vc iraso se Alterum , quod pro doctrina Ignis allego , est , quod ille Ignis, qui ita , S per quietem inprimis , aequabiliter per omnia distributus spatia habetur, nunquam fere advertatur : quoniam illa , quae ubique perfecte eadem sunt, neque proinde ulla varietate usquam se distinguunt , vulgo solent pro nullis haberi ab omnibus. Ut patet, si forte esset talis Ignis gradus aliquo tempore , qui nihil quidquam in ullo fluido , vel solido , mutaret, Omnes tunc homines non cogitarent de Igne , neque de calore , vel frigore. Sed simulac tum Ignis ita parum augeretur , ut cera fieret paulo quam ante mollior , statim inciperent stis picari, plus caloris , Ignis plus, natum fuisse : quia ceram igne de solida specie in fluidam liquescere, dudum sci verant. Atque ex praejudicata hac opinione contigit, ut putaverint omnes fere, Ignem arte , Vel fortuito opere, nasci, quoties effectis suis magis jam evidentibus redditis se manifestat. Tamen sic quo- TCrtium , quod satis certum inde sequi creditur , est , quod ille ipse Ignis ita haerens in omni spatio & corpore, ibidem semper moveri, & mo vere , pergat, licet fuerit vel minimus creditus. Enim vero , quis mortalium assignet ultimum punctum frigoris absoluti, id est forte , quis assignet perfectam Ignis quietem Z Atqui minimum Ignis , aut caloris , vel virtutis

rarefacientis, principium statim incipit expandere Omnia omnino corpora, horum partes a densatu spontaneo dimovere, &, quamdiu manet tale , impedire a sua naturali δί propria Elementorum adunatione. Qilae Verum Otum inesse , δί exerceri , certo docent. Quare probabile sane habetur , Ignem hunc in vacuo , & in meatibus intra solidistimas massas vacuis reli ctis, ut in vasis quibusdam, contineri, moveri, agere, semper ; hinc aliquas inseparabiles operationes continenter producere, quae tamen Omnes in primis id conantur , ut Elementa removeant a se mutuo , adeoque , Ut semet Et repulsus. CX pandat aequabilius ipse Ignis. Interea tamen haud minus certum est , ipsa Elementa corporea materiae, quae non est ipse Ignis, assiduo conari se assi, clare magis, vacua intercepta intra suam impenetrabilem materiem arctare, hinc Ignem his in vacuis contentum , dc dilatantem exprimere , quantUm

fieri potest ex aequilibrii destructione. Unde ergo semper foret actio , &re actio, inter Ignem in poris nitentem expandere Elementa, & inter natu ratem corporum nixum in adimationem arctam suorum principiorum.

Possent itaque hac lege omnia corpora, quae infinitissime, & absolutissime , agens omnia DEUS creavit, locata in spatio immenso , dividi in Ignem

expandentem omnia reliqua corpora , de in caetera imiVersa corpora , quae

non sunt Ignis , semper contranitentia separationi suae monadis. Inde adeo duo haec principia, expandens unum , alterum assbcians, inprimis per

SEARCH

MENU NAVIGATION