Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

81쪽

fuerit , imo Basilius Valentinus universam doctrinam arcanorum Alchetamiae unicae Cerevisitae perficiendae descriptione tradiderit elegantissime, hanc per minutissima quaeque quam curatissime definiens. Profecto , quum Vinum & Cerevisi a parum tantum differant, omnia, quae de usia Chemiae in vini data modo historia commemoravimus, Vos, pro Vestra sagacitate,& Zythopoeticae facile applicabitis. Quare evicisse per haec satis me coram Vobis arbitror , laetissimum esse Chemicae Artis beneficium vel per omnes vulgo dictas Artes Mechanicas , vel per praecipuas: unde putem , posse Vere dici , artifices , qui has exco

lunt , si forent simul dc periti Chemiae, incredibili progressit pomoeria suae

disciplinae promoturos este , adeoque graVes est C , multasque , causas , quae urgeant mortales, ut ad omneS reliquas disciplinas, quae versantur in cor poribus contemplandis, vel mutandis, Chemiam pariter adjungant, atque

dein , quaecunque deprehenderint, sedulo omnia , & bona fide , notent, postea in ordinem redigant, in publicum deinde edant, sicque , conspirantibus undique laboribus , pulchro successu artes humanas perficiant. Ego, quae potui , in his praestiti, promovi parum , eo tamen Vobis , Eruditistimi Auditores , haud prorsus inutilis , quod laboris exemplo auctor fuerim, ut longe pulchriora , felicitate ingenii, atque industria allidua, detegatis.

Jam vero perventum eo denique es , ut pauca qUaedam , at sincera, tandem de praestantissima utilitate Chemiae in ipsa Alchemia dicam. Aperte

loquar, quae reperi. Non contigit mihi inter Scriptores Physicortum inve ni re hactenus Auctores , qui corporum indolem , atque alia mutandi virtutem , vel profundius eruerint, Vel explicuerint evidentius, quam Alche mistae dicti. Quod certe, ne affectu quodam, a quo longissine absum, abreptus dixisse videar , orabo Vos , ut primos legatis , sed animo intentisimo,& genuinos, Artis Alchemisticae Professiores. Raimundum liceat Lullium citare in illo tractam , quem Experimenta vocavi L. Cernatis, quanam perspicuitate ibidem per nuda , & sine ulla circuitione , fuco , vel figmen

iis , Experimenta , animalium , fossilium , dc crescentium de terra , natu ram , atque actiones , exponat. Dehinc vero candide dicatis ubinam Physica sic tractata inveneritis 3 Per illas inquit delatonstrationes, quas corpora per Artem nostram resoluta oculis , animisque ingerunt, assensum exprimimus omni argumentorum vi infinite essicacius 1, per illas facimus , quae

dicimus, quae docemus, praestamus. Idque ita effecit. Prorsus , ut hi Viii Physicam condere aggressi sint, quam ingens Optabat Verulamius, quae

ita nimirum corporum vires mente assequebatur , ore , dc scriptis traderet , quales re jam praesentes illa effecta vere producebant, quas disciplina

expoliterat, adeoque causas rerum poneret modo illas, quae rursum positae res ipsas essicerent promtissime , ita quidem, ut quoties vellet, faceret, quae exponeret. Ridebant subtilissimas, universales, sola speculatione mentis quaesitas causas , quarum cognitio aptum haud reddebat speculatorem aliquid emcere , ut Scholastici in his otio suo abusi orbi literato obtrud runt. Hinc quoque inculcant omnibus assiduo in sua Physica , ultra vires, CREATORE in corporibus insitas homines per artem quamcunquCnihil quidquam moliri omni conamine posse in corporibus. Has autenvvirtutes corporum , quasdam in usus Vitae neces arios unicuique manifestas

82쪽

ubique sponte patere, sed alias absconditas prorsus tantum revelari iis, quii11weniosa industria, & labore improbo, opera DEI abstrusa sagacissimi ii

dagant. Utrasque tamen aeque habendas naturales. Hominem itaque, omni omnino arte omnium seculorum praetei torum vel futurorum absolutilliinae

callidum , nunquam posse vel unicam quandam rem , ex. gr. granum Si napi creare , vel de materia , quae ad sinapi haud pertinet, producere. Sapientes autem , creatas a D E O res , ita ut iis ot eruntur , accipiendo , Scobservando , deinde experiundo discere, quanam lege , natura instructa sit a CREATORE, quasque vias sequatur, ut unamqNamque rem secundum singularem suam indolem exordiatur , producar , perficiatque. Principem in his legibus laudat, omnes res nasci a simillimis prius existentibus. Plantas de stirpibus , de animalibus animantes , de follitibus terra eruta. Omnem tamen propagandi facultatem unica seminali potestate contineri , quae in suam deinde formam assumta cruda percoquat, suaeque Origini similia alat. Ipsam vero ex foetura seminali prolem patrem marem, foenainam matrem , semper requirere , neque absit horum naturalis copala , unquam aliter nasci. Foecundo dato semine , eoque in matricem a natura

propriam destinatam apte commisi , ; debito dein alimento, atque fovente calore , in tempus idoneum sustentato , nasci prolem gignenti similem. His

Vero utcunque , contra naturae instituta , perturbatis, abortus fieri , nec

oriri rem desideratam. Hinc , post creationem semel absolutam , nihil novum gigni , sed per semina sola ex similibus praegrestis producta , certis levibus tantum similia multiplicari. Posse igitur quamcunque rem creatana sine fine multiplicari, sed non nisi ope sui seminis. Adeoque totam telluris superficiem operiri posse foeniculo , si semper sererentur ejus renata semina , atque , ut requirit ejusdem indoles, colerentur. Observaverunt etiam, corpora quaedam , eaque simplicissima, plerumque, nullam seminalem vim habere deprehensam , adeoque non augeri , neque alia in suam naturam transmutare, sed vel omnibus movendis servire, ut Ignem, vel devehendo alimento diluto famulari, ut Aquam , aut firmandae stabilitati concreti concurrere , ut in Terra , Vere dicenda pura , Ob inet. Qiuibus ita per totam re rum naturam per infinita perimenta deprehensis ubique obtinere , tandem & in fossilibus simili lege regi universa addiscebant. Namque ibi quidem simplicitatem homogeneae indolis excludere Organicam , compositam que , fabricam seminis ; attamen inveniri in iisdem innatam facultatem , qua alimentum proprium ad augendam suam naturam parare , atque applicare , possent, sicque & se semper propagare. Spiritus, Rectores dictos, in Metallis mortuis obsigillatos haud quidem apparere docebant , at in resolutis, apertis, revivificatis, detegi, suosque probare promptissimos cer te mirificos effectus. Porro tradunt, & hic similitudinem conjugii pro-lifici obtinere 1, esse enim marem impraegnantem , & foecundatam reperiri foeminam , quorum genitali virtute propagatio fiat de suae speciei, in metallis vivis. Neque & tacuerunt modos , quibus viventia queant Metalla fieri , quoque igne regi, qua proportione commisceri, quo nutriri pabulo, Ut perpetuo multiplicari queant. Tandem denique addiderunt, Metalla sola , ob ultimam suam simplicitatem , pati, ut minimo tempore fiant eximercuriali solideroso fluido de figente seminali potestate sulphurea, quan

83쪽

DE ARTIS THEORIA. cs

do vi ignis intime permiscentur simul, atque nexu Indissolubili se mutuo amplectuntur. Ita matrem Argentum Vivum , Sol m Vrvum patrem esse. Sicciue ictu oculi posse fieri in metallis arte prius recte vivificac S , quod intelluris gremio , subterran i Vulcani ope, longa demum annortam ferre poterat estici Confitebantur ultro , in Animallum choro, In classe Veget bilium , hanc gignendi ac ionem suo semper tem Or cyrcumscribi, eo aea natura praefinico : b ec etenim nunqctam a iter ibi poste fieri, ob semin iis fabricae teneritudinem , atque ex di VC si S , Dum rosiis ad , partὶbus , In unum individuum coalescentibus, compositam inrtacatissime struces aram , tum etiam , quia vivax scinti lata in centro prolifici siu phuris, silve embryo minimus, tam facile corrumperetur. At simul tame a nobis proposuere in metallis puris, Auro , Argento, horum lud matre Argento Vivo , eana esse partium similitudinem , ut in omni mini mae horum parricula ubique foret 1dem prorsus ingenium , quod in maxima m)ssa. Demonstrari parater tan tam in iisdem immutabilitatem , ut Π qud Par VO questrae CO imp , neqUC maximo,igne. Seminis ergo virtutem prolificam in Igne persiistere,ideoque oc stime e , stibique convenientem me cur alem matCTICID an IcO m mento assimilare. Hanc essE causam, quam propter In meri S metallis genItaelis multiplicatio fieri possiit. Ita lapidem auri ficum Philosophorum conflari. Super qua re sententiam rogatus, quae cogito, dIXerim. l'Oriecto Heracliti liti o , ut eum , abstrustissime conscripzum , CVol Cerer, cum cura lCoerat, hominum sapiendi stimuS Socrates , quaerentybus postea, quydnam deli censeret i Sophus respondisti: fertur, ubi lybrum Intelligo , in V Cmo Optimum , credo & ibi talem , ubi haud assequor setasum ; sed Delio opus natatore est, ut e profundo eruatur sensus. Ubicunque Alchem1stas caseo: video ipsos simplicissimam veritatem nudissimis verbis descr1bere , nec fallere , n errare. inuando igitur ad illa loca pervenero, ubi percipere ne Queo , quid velint, cur falsi arguam Eos , qui In arte se longe praestant1ores dederunt me ipso Z a quibus plurima didici in illis locis scriptorum, ub1

aperte loqui oportunum duxerunt. Aiunt , ubi ad Artis apicem reVelan dum perventum est , se modo scribere Artem Voram esse , ut 1ncitentur idonei ad ejus investigationem 1, non licere sibi artificium 1n tot abusus damna vertendum publicare 1, fas esse , ut ex lege naturae viam Ind1cent, ab errore prohibeant. Quare meam potius ignorantiam in hisce , quam Illorum Vanitatem, incuso. Unum tamen pace illorum dixerim. Dubito saepenumdro mecum , quotiescunque arcana illorum lego , an forte summi hi,& naturae rerum perit risimi, ArtificeS , postquam tor, tam Jud stingularia , detexistὀnt per simceras observationes, tandem velocitare praevi dendi Mea pro factis narraverint, quae fieri posse, imo hiae debere fieri, colli gebant, si porro perrexissent exsequi, quae, eousque tantum animo conceperant. Utique gravis in Alchemia Autor , Alexander Suchtheia1us , D1 cipitius Paracelsi , inque propugnanda Viri doctrina Zelotes, tam multa expertus vano successit, tandem concludit, in fine alterius tractatus de Antimonio , omnes Philosophos, quorum ib1dem recenset Principes , mortuos prius , quam speculationes suas ad finem perduxissent. si ita se

habe t, qZ in re definire ausim nihil, tamen vel sic obstrictissimos sibi nos omnes habent, grato qui animo didicimus accepta beneficIa agnoscere,

84쪽

quod constantia laborum dissicillimorum incomparabili detectas veritates Physicas nobis tradiderunt. Ut summus Verulamius jure Cos conferat motibundo patri filiis desidiosis in agro defossum indicanti thesaurum , qui non erat ; quOS a morte paterna spes reperiundi ad fodiendum inflamma verat , at elusos fossione frugifer ager ditaverat. Atque pauca haec , de sapientia verorum Alchemicorum in Physicis, dudum evulgare gestiebam, ne peritissimi Artifices ab inepti dimis judicibus damnentur. Promissa taudem Alchemistarum haec sunt praecipua. Lapidem Philosophicum conflare ; cujus exigua copia, projecta in Me talla vi ignis fluentia, statim omne id , quod in illo Metallo erat sincerum

Mercuriale, convertat in Alarum obryzum , purius, meliusque, quam unquam a fodinis educitur coactum , Vel docimastica ulla arte perficitur ; id autem , quod in illo Metallo fuso inerat alienae a Mercurio metallico naturae uno momento exureret , dissi aretque. Hic auro pondere compar , vitri instar fragilis, colore profundissime rubro, cerae instar ad ignem fuit. Lapidem conficere similem argentificum , qui Metalla Omnia , praeter Aurum & Argentum , similiter converteret in Argentum excoctissimum. Lapidem philosophicum eousque evehere , & perficere, ut in Aurum igne fusum projectuS, totum aurum converteret in Lapidem Philosopho

rum.

Eundem ultra sic exaltare, ut Argentum Vivum purumque totum convertat in Lapidem Philosophorum. Invenire arte factum corpus, cujus ea foret essicacia , ut applicatum , permistumque , cuicunque rei in ullo trium regnorum narae , saceret ean dem suo in genere perfectissimam , promovendo scilicet ejusdem vim naturalem de insitam. foret itaque in corpore hominum Medicina Uni versalis , eo modo partes ejus firmas , atque etiam humores , mutans , ut evaderet illud absolutissime sanum , atque permaneret tale, donec ab ipsa vita tardissime consumtum , attritum , & victum , blande, & sine renixu, moreretur. Qiuod idem in alio quocunque pristaret animali vivo ; imo vero & in ipsis stirpibus , si insinuaretur in illarum radices, pulchritudinem produceret laetissima foetura locupletissimam. Hinc nobile hoc figmentum donaverunt nomine Fermenti universalis. Gemmas pretiosas fossilibus simillimas Arte conficere. Maturare vilia , & imperfecta, Metalla in Aurum, continuata coctione, atque depuratione , in qua natura defecit. Hanc enim cogitant in fodinis conari semper , ut de is ento Vivo , ignis Vi , atque materiae depuratu per pura & densa loca o meta operis ultima tandem Aurum gignat. Si vero impeditur vel a defecta ignis, per laxitatem viarum , aut per ad mistionem heterogenei ad Mercurium , tunc crudum nasci Metallum , nec homogeneum perfecte , hinc per ignem mutabile. Haec vero esse tum cae tera , praeter Aurum , Argentum , & Mercurium , metalla. Qiuoties vero haec arte perficiuntur ultra in Argentum, Aurumque, posse converti. Non tamen haec ultima omnibus placuit Alchemicis sententia , at quibusdam tantum. Et certe videtur , Plumbum , Stannum , AES, Ferrum , Corpora

esse suo in genere aeque perfecta, quam Aurum in sua indole. Atque prae-

85쪽

cise semperdessie corporum horum C rtum, idemque , Ingenium. Unde &ωrma cngularis I ris serte aeque , vel magis, usibus varias Physicis, hu-inans ue pia, quam ArΚznti, AuriquQ ,lrcet simplex minus, tunc ni rei ς ni abile: siit. Neque facule credrbile videriir , Metallum troc unquam

dere posse in Aurum, sed quydem yn is absoluti nimum. 41od ipsum quo-inie Ie aliis verum. Fateor equidem , ex Merallis, vilibus ductis, diu in igne

retentis, aliquid Auri deduci. At lur necdum fatis constat, an hoc matur orbi genitum , an separando porrus Vi ignis at rius eVaserit. Neque taeterea intellige e faci e queo, qui fiat, ut Plumbum , Auro Inder sol da proximum, Argento tamen tanto habendum sire ab Auro remotius Quoad naturam suam. Noniae AddPri aiunt uno ore omnes, peti a pondere demonstraetionem omni math mazrca tartiorem sed satis , superque, Carissimi Auditores, Vos detinui, me fatigavi, hac distertatios e. CogItemus nos modo semper limites potentiae naturae nobis definiri haudquaquam post e. Habent Impossibylla , quae ignota sunz OmnIum rerum rudibas. De aeterno inne , solido tamen , & sub ipsa aqua constanti , Antiqui thimi aliquid commentati pro vanis explossi sunt. Postquam Crastio repertum, KunRelio elaboratum , Boyleo descriptum , Nyectu Cntylio Clarius expositum, Host anno tandem omnium aperrissime declararum , habemus, possibilitas re evincitur. Rogerii Baconis arte facta subnina & tonitrua pro figmentis mendacis ingenii diu irrisa , iarm IS per Schv varZIum vera Labentur. Caetera in dictis de Magia naturali imperIlIS experimentorum lon e minus credibilia apparerenr, quam Plumbi in Aurum , destructae

prima tarma, intuitu Mercurii , trans muratio. Credere nocer, nocuri non credere. Sapientis est omnia CX plorare , reelner probara, nunquam

limitare D E I potentiam , neque productae a CREATORE naturae

Priusquam aliis Vos applicem , Veniam date, si antea enarrem omnem supellectilem , qua stibi dixerunt opus este, torum Uz Arcanum perficiant absolatam Principes Artis. Aurum ergo & Mercurrum, Ign mque, reqUI'ri inprimis, consentiant. Tum & Plumbum , Ferrum , de Antimomum , atque Nitrum, & inde expressbs Spiritus nitrosos. Catillum frisorium ;e vitro Mortarium atque pistillum. Cornutam de Vrtro ampullam cum excipulo, & aquam puram. Furitulum & follem , filii a d Icta chartacea, ovum denique vitream , atque Athanor. Subductas autem In summam expensas nunquam ducentos excedere florenos, seposto scilicet laborum pretio.

De In tumentis Chemicorum.

Postquam explicui Auditoribus res quas Chemia tractat , simulque ostendi , quaenam praecipue pro possita habeat, in hisce permutandis ; crediderim , Vos omnino desiiderare , ut modos doceam , quibuS Issa ob Inen rur. Nec ulla in me mora. Igitur Oportebit, ut statim agere Incipiam de

Instrumentis ; haec enim requiruntur semper , quota es per Artem quid prae standum venit. Qtiterat quis , ut ipsi exhibeam ad res, quod in Absinthio saporem praestat amarissimum, vultque illud ut, rite separatum a caeter1s

86쪽

Qui mirus. Caute quaeren

diis.

Q PARS ALTER A.

Absinthii partibus , seorsum educam. Oportet ergo , ut sciam , aquam iam 'vidam adeo ut fere ebulliat ex herba hac elicere perfecte id amari, si1 assiduo sincera affunditur , digeritur, effunditur impraegnata , hocque repetatur toties , donec ultima addita , atque digesta, aeque inde redit insipida , t affusa fuerat. Restabit amaritie carens planta, aqua Vero omne Continebit , quod in herba fuerat amarum. Videtis hoc in exemplo evidenter Aqua dc Ignis fuere, quibus usus sum pro instrumentis ad hoc opuS. In omni namque arte , qua corpora mutanda praecipiuntur, vocari quidem solet Instrumentum id singulare corpus, cui definitus motus imprimi potest , vel jam impressus est, qui corpori dein mutando applicatus illud per hunc motum ita mutat, ut Ars illud ipsum mutare sibi proposuerat. Ita quoque D stra in disciplina quaedam agnoscimus, quibus excitamus desideratas actiones. Illa igitur referre solemus ad sex diversa , at praecipua omnino , cum Chemicis , qui Artem subtilissime excolebant. Ignis, Aqua , Aer , Terra , solventia Menstrua vocata ab Artificibus, deniquC suppellex ossicinaria, constituebant ea , quae clare intelligi debebant a Che- amico , ut intelligeret ipse operationes per horum opem exercitas. Itaque de hisce universis , & singulis , pauca dicam ordine , quem modo propo sui : quum sane nulla unquam operatio Chemica peracta usquam sit, nC que in posterum futura, quae non habeat Ignem concurrentem simul, quod tamen de aliis Instrumentis adeo universaliter dici jure non potest.

DE IGNE.

Ea est hujus vis, tam late patens actio, atque mirus adeo agendi modiis, ut gentium sapientissima olim habita hunc pro DEO summo coluerit , adoraverit. Chemicoruin Vero quidam pro re non creata suspiciebant , postquam ejus virtutem explorassent. Quin etiam eximii quam maximi Cinter illos , omnem quaesitam scientiam illi acceptam ferendo , Philosophos se per Ignem profitebantur, neque splendidiore titulo se ornari posse crediderunt. Si tamen mirabilis est Ignis , in eo sane praecipuum admirabi litatis constituendum videtur, quod omnium fere effectuum sensibus nostris capiendorum autor princeps & causa , ipse tamen sensu percipiatur nullo, sed subtilitate incomprehensibili ita .indaginem eludat sagacissimi, ut & ab aliis pro spiritu verius , quam pro corpore, sit agnitu S. Necessarium propterea puto , ut caveamus maxime, ne, inquirentes in rei tam profunge abditae ingenium , fallamur usquam. Oportebit igitur abstinere quam severissime ab omni speculatione in sola mente nata, nequCindulgere quam minimum ulli , utcunque plausibili, figmento , nulli servire precario assumtae sententiae : nisi velimus per dubia nosmet incertos dare & praecipites. Si ponens Ignis indolem falleris, error inde natus per omnia in Physica ideo diffundet; quoniam , ut modo dixi, in omni natu rati actione rerum quarumcunque Ignis semper pars est longe ma ima , unde effectus pendet.

. Igitur inquisituros, quid sit Ignis , decebit ita se gerere , ut qui nihil pe

nitus de eo cognoscunt , omnemque etiam de eo praeconceptam opinIO-ncm prorsus abjicere. Sequi oportet Logisticam analysin Geometrarum ,

87쪽

DE ARTIS THEORIA. 6'

criti cinaerentes rem incognitam nihil ponunt Ommno ὶn ea cogniti, utque

int perpLo , notam illi assingunt, qua stignificatur DὶbII ,

in rancis incomitia sit illa , aliae deinceps indaganda. Sed & castissimi hi ' sietates, dum nec m intellectam sti ident assequI Intellige

mir vel aliis olim absolute demonstrat1s. Nusquam aio cautela hac semper pra senti magis opus este, lic , ciuia di sae Ignis elementa ubique, & in corpore soridissimo Auit, & in ' uo maxime inani Torricelliano , habitant somnὶaque corpora, & s γtia , aequali distriburione , & insinuarrone, Obssident : ut mox evidenter monstrabo. Inde fit, ut in universa Physica omnium deprehendatur din cillimum , ipsissimam Ignis action in perfecte distinguere ab IIS, quae aliae concurrentes cauis confCrune, B G CV Isem, In quolinet rerum eventu , dum interim Ignis adeo sit diveris ab his e indolis,ut absque ultIma rerum confusione, & sine summo ubiqtae PCrzurbaLLODIS PCrICulo, cum IIS mrI

Alter nec priore levior, Physicos urget dissicultas, dum Ignem cogno

scere conantur sc. illa partium hunc constituentium tenuitas,quae non modo omnia alia usque nota exsuperat, sed& se penetrat usquz in , ει quidem minima , quae unquam nobis se obtulerint, corpuscula. Huc de Itura ejus varia a leo , & absurda prorsus, cogit a CX msa reperὶmUS apud Aurores , qui omnium maxime ipsum Ignem assidua diligesentia citer excoluerant. Neque tamen natI hInc errores Chemiam soluim, vel Physicam, infecerunt, sed praeterea in Arte Medrca & siua disper serui vitia, ut fateri coactum se experitur, quisquIS Medrcorum super calore innato , radicati humido, aliisque pluribus hinc unice pendentybus , commenta attento perpendit animo. Agyie Colat nuo Auditor S. ponamus ΠΙ-hil omnino nos Clenus scire de Igne, sicque geramus nosmee deIncepS, donec certi quid de eo assequuti fuerimus. Attamen , licet fingere voluerimus quam stud1osissime, nos nihil de eo

cognoscere , non poterimus sane evitare ullo modo , quin vel sic ad minimum aliquam notam arrΙpiamus , cuius praesenti Indicio scire quod Ignis in certo loco adsit , absitve. Enimvero necesse erit, ut simssibus nostris obviam occurrat illud signum , & ut de eo conveniat Inter Omnest, aut aliter apud hos, qui eadem utuntur lingua, non intella geritur ulla res , dum vocabulum hoc adhibetur. Estque 1dem illud ubique, &semper, in omnibus aliis, verissimum. Si quis dixerit, V. g. nescire te quia sit tonitru , atque de eo nihil quidquam intelligere , idem tamen uinea voce in mente sua rem quandam subintellectam vult, te qua vel ioc utiquescit, quod in aere fragorem edat ibidem natum , sicque cum OmnibUS aiIIS utens hoc vocabulo eandem interim rem intelligit, neque hancce cum aliare facile confundet. Ita sapientes , atque Omnium rerum rudeS, modo Una utantur inter se lingua , audita voce Ignis, statim de una quadam re cogIrant. Si vero aliter contingeret, tum vocula haec pronuntiata Inter homInes , non aliter moveret sensus, quam si Indo audiretur , vel Atro.

Debebit autem signum illud ita proprium esse uni Igni designando , Ut nulli alteri commune esse queat , utque adeo praesentia ejusdem , Vere

Primo investiis ganda fuS PLAE . sentis sisna Conditiones his signis res

88쪽

Dissiduitas inveniendi talis s-gui.

comperta, fallere nequeat, quin semper Ignem ibidem adesse testetur :nisi enim hanc haberet proprietarem , ambiguos nos relinqueret, quaenam foret tam praesens ex variis rebUS , quas denotare posset. Sed & haud minus erit necessarium , ut eadem illa nora sit individua ab Igne ita , ut fieri nunquam queat, Ignem us illam reperiri, quin & simul certo nexu δc praesto ut i fidem ipse hic praesentis Ignis index : nam ita demum poterimus deprehendere, quod adsit quid iuvaret nota rei , si posset existere res latens, neque indicio hocce suo se prodens ξDenique requiritur Omnino , ut res illa , quae signi vice fungetur, in nifesto sensibus repareat nostiis , eosque assiciat facillime , tum etiam ostendat liquidissime gradus incrementi, decrementique , quibus Ignis in quocunque spatio, Vel corpore, augetur , evanescit, persistitue : quod si hae tres sint proprietates in signo Ignis simul, tum poterimus eo uti ad

propositum nostrum. Si notam invenerimus, in qua tres memoratae conditiones Vere adsunt,

poterimus illi fidere , atque summa cum prudentia experimenta Physica capere circa latentis quidem Ignis, sed jam per hoc signum praesentis cogniti, naturam. Inprimissi, certi jam depraesentia ejusdem , consilio industria ipsi instituemus operationes dire las ad detegendum aliquid, quod pertinet ad examen abditarum illius proprietatum. Imo simul lucro

deputabitur , quoties fortuita quoque , nec praevisse , neque tentata sponte se offerunt. Ambo scilicet valebunt materiem dare argumentis , quae disputatione rationis nectemus , ad eruendum abditum illud Ignis ingenium. Quomodo poterimus errorem pertimescere, dum hanc viam insi stimus, quam omnes Boni unice probant veram comparando in Physicis

Dissileri interim haud potero , Auditores Spectatissimi, hancce notam valde dissiculter erui, cujus manifestatione scitur praesentia Ignis, ubi cunque ille demum sit, & quantulacunque copia. Neque causam celabo Vos , qua ardua evadit haec investigatio. Nimirum inquirenti patuit mihi esse incredibili quidem quantitate verum Ignem ibidem , ubi unus quisque sentit, non modo hunc abesse, imo vero contrarium illius omnino obtinere. Ea nempe tempestate , qua cuncta gelu acinissimo rigent, in massis quidem gelidissimis Ignis praelens demonstrabitur, inde subito violentissimus ille excitari poterit. Attamen tunc non prodit se ullo sponte indicio sensibus nostris, nulla ejusdem actio apparet, cernitur effectus illi vulgo adscribendus nullus. Fateor, nullum ergo me signum exhibere conari , quo unusquisque detegere suscipit Ignis praesentiam minimi. Sed dabo indicium , quo certo ille praesens detegitur , simul minimo major fit ; idque meum ad propositum stissiciet. Quin & crediderim nihil magnum in corporibus usquam , vel parvum , cognosci, nisi ex sola comparatione collatorum inter se , vel ad eandem mensuram , corporum. Ita& hic , quantum sit dato in loco Ignis , nullo signo definire est ; quanto plus , minusve , demonstrare potero. Inde neque dictu facile in uno individuo temporis momento aliquid circa hanc rem determinare; at di- Versis temporibus componi possunt inter se varii gradus , qui obser

vantur.

89쪽

DE ARTIS THEORIA. I

Ciraeumspicienti tandem , ut detegam talia signa, succumt, Illa , quae vi unius Ig producuntur , effecta, quotiescunque sensibus nostris apprehendi queunt, ab omnibus homin bus agnosci Dro documentis pri lenti, Ion iniare licebit illa tam trii accipere in hunc usum. SI enim sensibus facile percipiuntur nostris xlix murationes I hysicae , quas Ignis

, pioducit notae habebitur , qua Ignis adeste scitur. Ubi autem ap-

o,risi es illae semper exsurgunL, Librcunque natus IgnIS erre nacti tum imus illa signa, quae quaerimiis. Neque oportebit mmys esse sollicitos, an forte inter effecta illa quaedam concurrant etiam ab alia quandoque

causa exorta Z quia inter examinandum facIlis postea ner distin tro inter Dropria , & communia. Modo assiimamus Illa primo, quae ab Omnibus hominibus vulgoIgni adscribi intur. Postea Vero haec excutia is cum Cura, .uub inter illa reperiaemus denique , qGod anxyr quaeri mus. En haec praecipue sunt, quae Invenio. I. Calor. 2. LUX. 3. Color. . Exyansio Vel rarefactio tam liquidorum , quam conssistentium. 1. Combustio , fusio, I itur consideremus ordine haec Ipsa. Calor primo Igni adscribitur Mmerito quidem : quandoquidem arctissimo connectunt Ir vinculo inter se. Attamen , si pressitus exploramus ipsam Caloris ideam , facile percipimus, voce hac notare homines sensum quendam impressium an no sitio , quoties organa sentiendo dicata mutantur ab Igne illis anplicato. Sed in illa idea neutiq iam innotescit menti vel actio Ignis , Vel mutatio sentientis instrumenti in corpore : quare Calor , quatenus ab Uatelligentia nostra sentitur , unde solum & hoc nomen habet, rubri quidquam explIcar co

porei , meram tantum cogitationis percipIentis mutationem perhibens.

Mihi quidem calescenti clara est , est & distincta , huius sensus species ingenita, verumtamen inde nunquam dabitur assequi quidquam de Igne, ec de corpore mutato per Ignem. Rogabo Vos, Auditores AEstimat1mm1, Quid expertivini, ubi calere Vosmet dicitis Maoniae placens sentienti voluptas est 3 Sed , si haec confertur cum eo , quod Medici nos docent, tunc in corpore fieri, vali quae diversitas i Aiunt hi, moveri tum subtilissimum in extremis nervis liquidum , sed certo , & definito , agitandi modo. Hi jus tamen rei nulla unquam mentem subibat cogitatio , l1cet mill1es Caloris speciem inductam menti sentiar. Sed δc spectate , qu es O , quaenam caloris in homine mensura est ' Sane , dum sana mens in recte Valente cor pore gratum Calorem persentiscit, hunc Caloris gradum voluptate perceptionis contineri fatebitur. Postea vero frigus dicet, declinantis se sim, deficientis tandem , cal1di absentiam. Quum contra augetur Calor supra illum , qui mensura placebat, gradum suaVem , mOX aestum Vocinbit molestum ferenti. Nihil in his omnibus , quod pro nota utili Ignis te Viat. Accedit, quod, cui diu assuevimus , gradus calidi, a sentiatur, ut in aliis omnibus dudum consuetis idem obtinet. naturali minorem , vel solito , pro nullo habentes assiduo fallimus. Contra autem homines frigori a longo tempore assueti longe alio afficiuntur inde, quam nos, sensu. Observatum jam olim fu1r, Ioca subterrai ea , aestuante canicula , sudantibus praestantissimum praestare refrigerium : hye me e contrario rigentia frigore membra blandum ibidena Calorem per

sentiscere iunde falso colligebant , loca sub terra brumali gelu calere,

Signa tal a sunt effecta sensibilia Igne producta

men , & primo

90쪽

candescente aestu refrigerari, atque αντιπερίροισιν pati, quum certi tamen simus cellas profandas satis aestate pius calere , magis frigere hyeme ;quando autem quam profundissimae effossae fuerint , tum Vero , in eodem fere Caloris gradu persistere. Qtice omnia evis cunt Calorem certi nihil docere. Vultime, me rem addere momenti maximi in Medicina, quo inprimis firmare queo , quam parum fidendum sit ad deres minandam Ignis magnitudinem per illum Calorem , quem nos semimus Θ faciam lubens. Quoties stiluante coelo a sole per nubes reflexo , vel r fracto, aestus exoritur sano intolerabilis homini, exurens fere, S sus

focans , solet brevi tonitru sequi & fulmina , cum imbr1bus profusissimis, saepe & grando una cadit ; haec vix contigere , quin subito , gelidum nobis apparens , frigus molestissimum aestum excipiat. Contremi cunt subitanea hac vicissitudine corpora , ptitantque vulgo homines, quasi hiberno percuterentur gelu. Attamen, expertillimus loquor , est tum in hoc aere, qui apparet adeo gelidus, tantus calor revera , qui si supe veniret glaciali hyemi, necaret aestu apparente corpora. Si enim conclave , dum rigidissimo gelu consistunt flumina, calefaceres Igne eousque , ut jam post hoc tonitru , mense Augusto , atmosphaera incalescit, mortalium nullus in aere glaciali , brumae gelidissimae , versatus , atque in cubiculum hoc ingressiis, ferre posset calorem , sed resolveretur viribus defectus. Colligo de omnibus nisce Calorem non dare notam certam definiendi Ignis. Atqui Luce uti se posse putant Sapientes, ut firmissimo argumento prae sentis Ignis. Quid enim , 5 Optimi, nonne haec , Ignis filia, patrem monstrat Θ utique, quo vividiore vibratione nobilis haec creatura radios dis pergit , tanto sane majore copia Ignis dominari creditur. Rursumque , aiunt , decrescente splendore Lucis , pari decremento Ignis evanescit. Licebit igitur huic affigere signo Ignem. Sed, Auditores , ita qui sentiunt, quam sunt parum instructi ab experimentis i Ferrum profecto Igne eductum , nondum candescens, at ignitioni prope interim accedens, pOnito Tu , si qui dubitas , in atris tenebris , Lucis emittet nihil, ubi vero animal eo tetigeris, cum sibilante strepitu, atque ambusti nidore, ad ossa usque , imo , & ossa ipsa , combures penitus. Vel ligno impone arido Ignem , scintillas excitabis & vivam flammam. En quantus absque Luce ulla Ignis. E contrario iterum, excipe speculo cavo , solida demetalli materia expolitissimo , plenae lunae , in meridiano micantis , si rena brumali nocte, imaginem , hanc dein in arctum coactam spatium charta alba excipe in illo loco, ubi focus speculi resplendet, Lucem videbis oculis fortissimis prorsus intolerabilem , quum nihilominus acutum frigus in centro foci haereat. Egregius Britannorum Philosophus, fictus a natura ad experimenta Physica ingeniosissime capienda , Robertus Hoo-Kius , cjusdem plene lunae radios convexo utrinque vitro in focum adegit eo effectri. ut Lux ibidem charta excepta foret fulgentissima, quum interim directus Licce focus in Thermos copium mobilissimum ne miniamum quidem signum Caloris , Ignis e praeberet. Quod viti a d schirnhausiana Parisiis confirmarunt postea. Act. Ac. Reg. Sc. p. IIO. Denique, si Vitelliani speculi focus in aere nullum opacum attingit in pleno

SEARCH

MENU NAVIGATION