장음표시 사용
251쪽
dines , nix , fulgura, fulmina, tonitrua, venti a variis plagis, procellae,
rurbines , siccitates , variati planetarum adspectus , accidunt. Ipsae lioque anni tempestates diversae incredibilem hac in re vicissithidinem faciunia Unde successiva , semperque continuata , haecce mutab1litas , a tam multis, semperque renascentibus, caussis pendens, essicit, ut nunquamdiu maneat idem Aero sphaerae pondus. Hinc infiniti quoque circa tellurem effectus , qui omnes fere ab actione gravitantis Aeris pendent , in perpetua vicissitudinum inconstantia haerent. Quare etiam fit, ut unius haec Aeris in pondere variatio sola constituat quam plurimas diversorum eventuum causas. Sedula autem instituta circa hanc rem observatio, jam ultra octuaginta Jc sex annos continuata , dedit hic maximi & minimi in Europa differentiam. Scilicet exploratum fuit, quod summum visum At mosphaerae pondus aequilibratum fuerit cum Argento Vivo in tubo Tor
ricelliano usque ad 3o adscendente. Minimum autem idem elevavit Ar gentum illud mobile usque ad api pollices : ut differentia fere sit decima pars ponderis maximi ; intra quod intervallum decurrit perpetuo & absol-V1tur tota illa Atmosphaerae ponderis ratione differentia.
Qtiotid1 ana vero ista mutatio suis omnino , iisque diversis penitus , &multis, causis haeret ; ita tamen, ut certae hae omnino stat, atque diligenti Observatorum cura cognoscendae. Id igitur quando datum erit, tunc si1-mul, instabilis nunc habitae, fluctuationis certa habebitur ratio. Neque
aliunde illud exspectate fas est , quam a solertissima industria viri ab ingenio dc cultura his promovendis instructissimi, Nicolai Kruquii. Cujus , iam laudatae prius , Tabulae Meteorologicae , infinita diligentia , acutissi
ma subtilitate, concinnatae unico contuitu simul exhibent omnes causas concurrentes ad singulos quosque gradus aucti in Atmosphaera ponderis. Utinam decoris tanto merito praemiis incitaretur profutura omnibus tanti
Artificis naturalium rerum perscrutatio i ne sublati de medio frustra quaeratur , his par , successori . . . Tandem quoque detectum fuit, quod Aer communis, circa tellurem nostram , tempore ponderis medii in Acro sphaera , simulque in calore anni totius medio , si comparatur cum aqua ratione ponderis, sit fere octingenties & quinquagesies levior aqua : re tamen intellecta secun dum conditiones supra jam propositas ; aliter nimirum explorati nihil
quidquam super his proferri poterit.
Primo igitur Aer , pondere suo incumbens telluri nostrae , premit superficiem illius vi perpetua. Haec autem compressio aequiparatur illi po-rentiae, qua sustinetur illo tempore pondus Mercurii in columna perpendiculari contenti ad illam altitudinem , qua tum Mercurius in Baros copio attollitur 1, cujus columnae basis erit planum horizontale , secans pyrami dem , cujus apex in centro telluris , cujus latera vero tangunt limites horizontales corporis pressi ab illo incumbente Aere. Proinde potestas haec aestimari exacte potest ubique, ex comperta tum altitudine Mercur11 in Baro metro , dc magnitudine superficiei cognita in corpore , cujus pressio indagatur. Hinc & secundo deducitur, quod corpora in tellure posita ,
tanto majore comprimantur potentia ab incumbente Aere, quanto 1lla
sint vicina magis telluris centro. Quoniam Hydrostatici demonstrave-
252쪽
runt, quod liquida basin onerent pressu suo , juxta altitudinum proporationes. Unde ergo, si Aera consideraremus ut liquidum ubique laomota genetim , neque compressile , tum facilis iniri posset ratio , qua corporα premuntur an qual;bet parte perpendiculi a superficie terrae 1n centrum ejusdem tendentis. Quum Vero elastica Aeris vis longe alia superaddat de 1llo effectu dicemus paulo postea. Tertio rursum liquet inde a converso quod cuncta corpora, quo magis a centro telluris elata sursum distanteo semper minus comprimi ab Aere , quam ad radicem ejusdem. Sed &quarto corpora CO premuntur arctius ab eodem Aere, quo sunt rursum 1llo tempore ipsius Aeris pondera majora Juxta Observationes supra tr ditas. Qtiinto autem , simul ac de pondere suo remittit idem Aer, eo ilico
comprimentur minus corpora. Sexto igitur omnia illa corpora, quae com-
ista naerent Aeri, nunquam diu premuntur eadem vi externa, sed equidem omni fere tempore variat, quae semel data fuit constrictio : ita tamen , ut in eodem loco , nunquam differentia , quae in hac pressione re peritur, major sit una decima totius ; intra hanc autem perpetua vicissitudo dona1nethur. Septimo igitur Aer ipse , ita cuncta inn1 tendo dum pre mit Vario momento, ille quoque a corporibus Omnibus pro rato reprimitur : modo corpora illa sint Clastica, sive talia , quae in se habent conatum ingenitum sese expandendi, aut restituendi in molem nativae suae virtuti oportionalem. Igitur & inde Octavo apparet, quod in omnibus corporibus, Aeri Inhaerentibiis, perpetua quaedam sit oscillatio partium, respondens reciproco illi Aeris ponderi aucto , vel imminuto. Erit igitur haec parva quidem , utpote intra illam decimam definita , attamen ali
qua , & fere astidua. Atqui jam pridem in Historia Ignis alia data fuit pendens a caloris & frigoris Vicissitudine partium corporearum tremula vi
brat1o , quae jtincta huic magnos fatis effectus ed1r, & continuos. Binas 1gitur in elasticis causas , hasque perpetuas , assidui motus interni in omni bus partibus agnoscimus. Ignem puta & Aero sphaeram. Nono tandem Oportet annectam & illud, quod corpora illa, quae vel abs tute mollia 1unt , si quae talia dantur , absolute scilicet omni virtute se restituendi orbata, aut si quae sint , ut Aqua, quae per pondera externa non patiuntur te adigi in arctiora spatia ; in ea, inquam , Aerosphaerae vis ponderosa nihil omnrno valebit augmento , vel decremento, agere; hinc illis
corporibus , reciprocatio quoque illa o sicillatoria nihil qtiid triam praesta bit. Quum interim tamen ISDIS aeque, imo plus, agat in illa quam in alia omnra corpora. Q lare tandCm liquet, Ignis vim longe magis universi lem , di quidem respectu , quam Acris , ullius itaque corporis , habendam esse. rg Utile ei it, si pro Chemia jam consideremus effectus illos , quos Aergra- externus praestat, quatenus ille simul est fluidus , si lique gravis: eatenus quippe manifeste patet, eum incumbere externe in superficies omnium corporum ; ut in praecedentibus id constitit. Hinc ergo primo insinuabit se ille inter superficies omnium corporum, quorum distantiae patula relinquunt intervalla , adeo quidem spatio a , ut capacia evadant admittendo Acri externo ; qui subtilitate sita , vel debiliore partium nexu,
ingredi queat intra illa spatiota. Inde quoque scire est , omnia ergo
253쪽
meatuum invisibilium inania, quae hac lege in corporibus obtinent, nostrisque senstibus vacua prorsus apparent, Aere communi plena esse. Qui sane Aer ibidem omnes sibi proprios effectus in istis intercapedinibus exercebit : unde infinita cepe naturae effecta pendent. Secundo dc illud elegans observatu est ex Hydrostaticis , quod Aer gravis &fluidus premat aequaliter Omnia corporum latera , hori Zontal 1a , ver
ticalia, superiora, inferiora, obliqua. Id ibi demonstratium. Sed , quia
Chemici saepe illorum sacrorum rudes, in animum induxi , oportunum fore , veritatem hanc summi in Chemia momenti, ipsi oculo objicere. En itaque sumo tria vasa Vitrea , quorum unum cylindricum A , alterum Conicum B , tertium formae ampullaris C, quod e fundo sphaerico in collum cylindricum , longum , exit. Intelligitis facile , eo referri possectincta vasorum simplicium genera , quod Geometrae facile demonstrant. En igitur ἱ primo impleo vas cylindricum A pura aqua , ut accurate plenum sit. Impono tum superficiei aquae replentis hoc vas chartam simplicem puram D , quae modo tam magna sit, ut OS vasi S hujus tegere queat. Hanc jam chartam palma sinistrae premo aequabiliter ad aquae supersi
ciem ita, ut nullus Aer inter chartam hanc & superficiem aquae retinea. tur. Tum vas dextera apprehensiim inverto ea lege , ut videtis , ut sinistrae palma semper maneat appressa chartae. Postquam nunc sic inverti vas , ut os charta tectum infra ut, sinistram leniter aufero , vas dextra teneo in
Aere libere quasi suspensum ; videtis, ne guttulam aquae defluere de vase, chartam vero illi appressam remanere quam arci istinae , & aeque ac si manus palma adhuc applicata apprimerem. Cernite porro , a verticali hoc situ leniter inflecto idem vas ita , ut sit jam in situ horizontali. Nonne &jam manet aqua in vase λ nonne. vel sic chartula applicata ori perstat 3 sane ita clare cernitis. Nonne igitur agnoscitis Vim prementem gravis, flui dique, Aeris sursum , lateraliter , infra, idem emcere, atque corpus ina
positum Acri in omni ambientis superficiei puncto quam aequabilissime
comprimere 3 Ideoque illum aera, qui perpendiculariter ori vasis succumbit, tam fortiter niti sursum tendendo in hanc chartam , quam qui hori zontaliter agit pressit suo in chartam eandem , imo quam perpendicula rem supra incumbentem. Hanc gravis cujusque liquidi efficaciam subtili ter , ut omnia , ingens Archimedes observaverat, huic tam numerosa ille,& speciosa hercule , superstruxerat demonstrata. Infinita sane sunt, quae hinc deduci queant. At artificibus haec explananda demus, dum nobis Chemicis haec ita prosint. Idem jam iterum spectatis in conico vase. Dum enim huic cono B vitreo , cujus apex E clausus , basis aperta, aquam infudi ad perfectam adimpletionem usque, iterum chartam D manu plana applico, inverto ac prius, ut basis infra sit, sinistram aufero , dextra Conum sic suspensum teneo , ne guttula quidem aquae emuit, nec decidit charta. Ubi dein sensim ex verticali in horizontalem situm elevo , nec ita quidem quidquam exit, manet Vero firmiter aeque appresta chartula. Si jam apex apertus fuerit hujus conici Vasis , fundus vero , vel basis clausa , iisdem factis , idem quoque effectus semper sequetur. Id autem oculati videtis.
Denique idem illud omni quoque modo cum ampulla perago estisque mihi testes idem dc hic contingere. Quae quum ita se habeant, Audito-
254쪽
res, mecum intelligitis , Aerem ergo , ita nitentem in omnia puncta taperficiei, aeque ingredi quoque meatus omnes , quibus applicatur ; sive illi iupra, infra, ad latera, vel obliqui quoque fuerint. Premere quoque aequali ubique pressu ; nisi quod infima ejusdem Aeris pars semper tanto fortius premat sursum, quanto inferius magis haec fuerit posita. Tertio Aer his e suis proprietatibus comprimit corpora undequaque , implet
eorundem caVa, atque format supra ea superficiem valido quidem nisu coercentem. Quarto quoque inde contingit , ut Aer ille tam externus, quam internus , qui semper fluiditate sua mobilis habetur, atque per gravitatem suam corporum fluidorum extremis applicatur, hinc & superficies illas atterat, concutiat, moveat, agitet semper, hinc ergo & ipsa haec diversa fluida miris permisceat modis , vires reciprocas applicet, ese citet , sicque quam plurimos effectus assiduo producat. Quinto figuras i men corporum illi impositorum haud mutabit ; nisi tantum, quatenus meatus qu'sdam vacuos possident, in quibus Aer non adest. Si enim tum flexilia fuerint hac Aeris vi, tum pressione ejus arctabuntur in minora spatia, coibunt partes corporeae propius, massa tota magis solidabitur ,
molesque prior imminuta apparebit. Aliter non poterit omni pondere suo fragilissimum , debitillimumque , corpus frangere, quod Aere reple tum in Adie libero haeret: quia exquisite, quantum ab una parte premit, tantum ab altera sustinet, sicque cuncta in aequilibrio servat. Caeterum novimus, hunc Aerem rapide satis moveri semper : quod praecipue docet observatio in loco tranquillissimo Aeris in cubiculo clauso , undique obscuro , per unicum exile foramen irradiato : si enim tum quis quietus , a latere illustrati coni aerii , in illum luminosum locum respiciat, mirabitur profecto motum atomorum , quae Ingenti, & perpetua , Vertigine , huc, illuc , circumvolvuntur , interque se rapide commoventur. Inde tanto magis magna cum specie Veri colliget, in externo , patuloque, Aere eo
plus omnia perpetim agitari, hincque igitur intra se invicem , atque supra corporum extrema magnum satis attritum , motumque , fieri : quum& nnotus sit assiduus , & Vis gravitans aequiponderans collimnae incumbentis aquae ad altitudinem triginta trium pedum. Hinc ergo sexto licebit cogitare , quam sit validus ille attritus , motusque , Atmosphaerae insuperficies omnium corporum ; potissimum Vero , quoties majore motu
vel ab Igne , vel a procellis , agitatur moles Actia. Concipiamus in aream unius pedis quadrati gravitare pondus et o8o librarum, quantum illud pistillum est i moveatur autem hoc in summa procella ea rapiditate, ut intra scrupulum secundum horae transvolet per spatium viginti duorum pedum : nonne incredibilis erit tam ponderosi pistilli potestas , qua subjecta corpora atterit ξ Infinitae itaque, de violentae, mutationes Physicae absolvuntur omni momento per has causas; quibus neglectis, frustra ad illa effecta explicanda, nescio quas, abstrusistimas causas, planeque fictas, Chemici effinxere : quum interim tota agendi ratio a simplicissimis hisce
tantum unice penderet, neque tam mirabiles, & precario assumtas , requireret. Septimo denique inprimis reminisci oportet, particulas minimas Aeris, ita inter se cohaerescere , ut haud ita prompte in minima se patianthiu dividi, quo in minimos meatus se facillime insinuent. Sed bulb
255쪽
las prius requirit satis amplas priusquam se insinuet. Id rursum coram
vobis clare demonstro hoc experimento. Nimirum manu teneo ampullam vitream Thermometricam , aqua perfecte plenam, pedes quatuor longam, colli tam angusti, ut octavam modo pollicis partem diameter tubi pateat. Hanc inverto sic, ut Osculum tubi deorsum propendeat , Interea tamen videtis , quod ne guttula quidem aquae hoc de collo ampullae dilabatur , sed aeque pendeat immota in illa aqua , ac si quam sollici tissime foret obturatum. Qimn etiam Baro scopium Torri cell1anum , Arsentum Vivum suspensum continens , nihil quidquam Adris transmittit intra cavum in hoc tubo sursum relictum , ad quod replendum tam magna vi Aer in superficiem Argenti Vivi innititur. Non potest etenim Aer ita hic in minima dividi, qui per interstitia Mercuri1 se peneta arequeat, sed manet exclusus. Idem Experimentum , si cum aqua capitur , quin & cum Alcohole ipso , semper eodem eventu procedit. Ex quibus omnibus ergo patet, Aera non pati facile , ut dividatur in sua minima :quoniam aliter quidem transirent partes illius minimae per poros horum liquidorum , intra quos eundem elementa sua abscondere posse latentia evidenter postea patebit, quando de eductione absconditi intra latibula Aeris Experimentis agetur de industria. Octavo iterum conabor ob oculos ponere vobis magnitudinem harum bullarum , quibuscum Aer in
tra tubos per aquam adscendit. En ecce , teneo hic ampullam vitream
Thermometricam , longo satis instructam collo , & tam lato quidem, ut diameter ejus in orificio quartam pollicis partem adaequet. Hanc igitur aqua plenam inverto. Quid fit ξ videtis. Aer adscendens hoc in collo per aquam , tantum in magnis bullis sursum tendit , neutiquam in minutas semet bullas dividit. Qiuin etiam bullae illae satis conspicua magnitu dine hinc inde subsistunt in collo vitri. Est igitur vel in Aere haecce vis associans , vel in liquoribus aliis , ratione Aeris vis a se repellens , S incontactus mutuos Aera adigens. Quod ut iterum curatius intelligere quea tis , recens hoc Experimentum iterum adhibebo. Videtis hic vas vitreum,
in quo Alcohol purum continetur, supra apertum , phiala haec Chemica vitrea plena est penitus aqua pura. Inverto iam hanc phialam , angustissimi colli , per quod Aer statim non introibat, dum invertebam , )ita ut os colli deorsum versum immergam in Alcohol hoc vase conten
tum. Nunquid cernitis Θ Ilico oculus manifesto videt Alcohol oleosis, lentisque, spiris trans aquam adscendere sursum in ampullam phialteri videt aquam descendere deorsum in vas desertum ab adscendente Alcohole. Jam Alcohol omne in superiori parte phialae haeret , aqua autem insipi da , prioris jam locum relictum occupans , in vas hoc descendit ex phiala. Quo equidem certum habeo , partes Alcoholis, & aquae , sola suiditatis S gravitatis vi facillime per interstitia admitti, trajicique, quae inter
elementa utriusque relinquuntur , Aerem autem quam dissicillime. Idem autem longe praeterea evidentius alio quidem iterum hoc Experimento
patebit. Oleum infudi jam huic vasi loco Alcoholis , simul iterum phia iam vitream Chemicam aqua plenissimam , inversam ut prius , illi oleo immitto. An quidem hoc exspectaveratis , ecce quam jucundo spectaculo olei sphaerulae intra aquam aD infimis adscendunt in suprema usque itae,
256쪽
in omne oleum ex imo vase in fastigium ampullae eluctando emerserit Idem silccessus obtinet, si lixiviis salinis meracis plenam phialam in Alta
cohol , aquam puram , Olea, immergo. Quare Aeris hanc quoque proprie tatem , ex comparatione cum aliis fluidis , agnoscimus , quam hemicis considerandam inprimis proponimus. Scilicet collecti copia quadam in imum partes Acris longe disiicilius pati, ut separentur a se invicem, quam elementa omnium aliorum liquorum, quae cognoscimus. Unde igitur patet quoque, quod minima Acris haud ita temere immisceri queant aliis liquo ribus , sed seorsum potius se adunare intra illos , sic vi bullis, haromve aggregato spuma , se manifestent in his liquidis ; quos ies 11 deTam solio ria elementa Aeris in poris relictis intra partes aliorum liquor in mi nimas separatim se locaverunt , tum dissiculter admodtim inde extricari
possitnt. Id scimus , qui vidimus quam dissiculter Aer , intra Argentum Vivum ita absconditus , separari inde queat integre , & quam mirab1lia fiant, quando ille inde separatus est Ut Hugenius olim observavit, quod Mercur1us , omni Aere purus , in tubis Barometricis suspensus haeserit ad quinquaginta, & ultra pollices. Verum de hac proprietate Aeris de industria mihi 'obiscum agendum erit deinceps. Puto jam sideliter me exposuisse Vobis illas Aeris communis dotes , quas ille Omnibus caeteris communes possideta Simul sedulo proposuisse efficaciam illius, hoc modo considerati, in corpora , quae in arte Chemica solent explorari. Qtiando tantum coactus fui addere quaedam de miscibilitate ejusdem cum aliis fluidis. Veniamus tali in contemplationem proprietatum Aeri privatim propria
Igitur hic primo Elasticitas se offert, quam in illo deprehendit Physica.
Haec vero est illa singularis qualitas , per quam Omnis Aer cognitus , certum spatium occupans, inque eo coercitiis ita , ut inde elabi nequeat, definito pondere in eo spatio compressus , eat in spatium minus semper tanto , quanto graviore pondere urgetur ; ita tamen , ut semper iterum , sponte sitia , se expandendo restituat in spatia ampliora magis , quo plus minuitur comprimens Virtus , quae in illum agebat. Si vero nulla alia causa se admiscet stimul in hoc examine, tum certo redit semper ad idem sp tium occupatum moles Aeria , quando Vis comprimens priori eadem est. In majus excurrit spatium , si minuitur , in minus , si augetur.
Talem , Auditores , indolem in alio quidem liquido , explorato hactenus, haud memini observatam fuisse, quae tali compressiti obsequiosa , tali interim renixu se restituit. Utique nusquam rei'ecitur in Alcohole, oleo, aqua, spiritibus , lixiviis. Licet enim haec omnia actione Ignis facile dilatentur , frigore se contrahant, attamen ponderi non cedunt in arctius semper arctiusque, neque pressu libosa expandunt sic perpetuo. Est igitur privata haec dos Aeris solius. Meretur hinc ut explicetur sollicite , quod fiet, si ex Boyleo , dc Mariottio , miram hujusce elasticitatis legem dilucide exposuCTO.
Deprehendere itaque laboriosa Experimentorum fide , primam hujus Elasticitatis legem hancce haberi, quod Aer semper coarctetur in spatia
tanto exquisite minora, quanto incrementa comprimentium ponderum
m jora applicantur. Densitatem adeo Aeris compressi proportionalem
257쪽
semper esse comprimenti ponderi. Esto Aer in vase cylindrico prorsus immobili in capacitate sua interna ita, ut liquori intus contento ne minimum cedat, basis quidem illius sit area unius pedis Rhenotandici accurate, altitudo vero sexaginta & quatuor pollicum. Aer contentus in hoc cylindro superficie sua superiore sustinebit pressionem Atmosphaerae , quam liceat assumere iam a I Ia librarum argentariarum. Eritque tum huic ac commodatus spatio ille Aer in hoc tubo , ut Aer cρmmunis. Si tum premeretur superficies haec superior illius Aeris Argento Vivo incumbente ad altitudinem et ' pollicum , jam premeretur duplo plus quam ante a sola Aerosphaera, atque ita porro , ut conspectus Tabulae docet: ubi Lib. alia premunt Aera sic , ut ille impleat tubum hunc cylindricum I.
33I6826O336 i atque ita semper deinceps : unde quam manifestillime considerantibus patet. Primo haud ita facile dari modum, quo Aer communis noster redigi queat in spatium sexagesies & quater minus , quam naturaliter apud nos obtinebat: quum tam enorme pondus, tubus firmus et O 3 pollices alliis , re quirantur , Aerque jam tum futurus sit ad aquam fere, ut i ad I 3 ponde re suo. Si autem undecim fierent geminationes horum ponderum, Aer jam redactus in spatium ior minus , foret jam aqua longe densior, & ponde rosior. Secundo autem scimus nunquam posse hunc Aera redigi in spatium nullum, licet haec pondera , de inde natae conmpressiones , in immen sum accrescant: quum hoc ipsa numerorum contemplatio clare doceat. Et praeterea demonstrabitur postea forte unam millesimam partem Aeris communis, ut minimum dicam , constare liquidis aquosis , spirituosis ,
oleosis , salinis , aliisque corpusculis per Aerem diffusis , quae in hac
compressione adunatae , tandem corpus non compressile ultra constituunt.
Adeoque mihi inde ultra quam credibile videtur , Aerem vulgarem in spatium millesies minus haud posse unquam redigi, quin jam perventum sit ad massas fere solidas , quae quidem ratione solius elasticae partis Aeriae
semper ulterius aliquantum queant comprimi, nunquam Vero ut ponderRcomprimentia : quia tum immista Aeri vulgari corpora deberent eandem elasticitatis legem sequi; quod quam falsissimum esse , per Experimenta novimus. Sed quum sae partes non compress1les in mole Aeris communis raro unam Octingentesimam quintam partem molis conficere queant; hinc mirum non es , in illis Experimentis, quae circa hanc legem instituta sunt, hanc proportionem semper observatam fuisse , cujus sane rei manifesta ratio patebit simul ac statim recitavero Tovvnleyana. Secundo igitur & hoc consideremus. Facile est hunc communem Aera
ope comprimentis ponderis redigere in spatium duplo minus priore suo ;tumque fuit observatium quam accurat fune, quod duplicatum pondus ,
258쪽
Del inceps sem, per disti cilius. Inventio hi juslesis,
hane condensationem perficeret. Tum scilicet illa corpusculorum non compressi tum millesima ratione spatii pars in hac conden atione tam natarum potuit animadverti, ut penitus omnem sensuum acutiem effugerit.
Regula igitur hoc in casu respondet sensibus , oculis facile ex hietur. Sed tertio gnari intelligent, eo selasim difficilius hancce legem demonserari posse , quo in minora dein spatia Aor hic comprimitur. Quum enim Hydrostatice doceat , di quida gravia niti in fundum & latera canalium ,
ut altitudines sunt per lendiculares liquorum in cana ibus ; capitis , quam requirantur fortes tubi ad experimenta haec producenida in centesimam naturalis spatii. Sed scitis , per observata laetruscorum innotu1sse jamdudum , vasa metallica , impleta ponderosis liquidis , expansa ab his me tallica materie, ampliora reddita fuisse. Quanto igitur magis in vitro hoc verum erit 3 Atqui novistis iterum, requiri ad haec instrumenta vitream materiem , ut notari queat altitudo comprimentis Mercurii in tubo non exta pansili ad altitudinem Acris per Mercurium compressi : quoniam harum altitudinum accurata cognitione , de justa comparatione , tantum haec
omnia indagari queant. Sed quanta iterum in his cautela opust Tubus debet esse altissimus , non dilatabilis , aequabilis ubique figurae , perfecte
pellucidus. Aer comprimendus , in tota ejusdem exploratione hac, semper manere debet absolute aeque calidus ; enimvero minimum caloris incrementum tanto plus agit dilatando in Acrem , quo ille magis condensatus per pondera fuerit. Sane experimenta Physica fiunt inter millenas
Concurren es causas , quarum una neglecta veritatem infringit.
Omnia autem haec quo assequamini rectius, feratis exponam modum ,
quo hanc elasticitatis Aeriae legem Philosophi repererint: judicabitis tum
sincerius, quid de ea , ejusdemque extensione, forte nimia , sentiendum ratio jubeat. Sum sit nimirum magnus Boyleus tubum vitreum AB bc incurvum, inflexum , bi brachiatum, ut icon docet, apertum in A, clausum Hermetice in c. hunc que elegit talem , qui fere ubique erat ejusdem prorsus latitudinis in bc. constatus hic erat crasto , fortique valde vitro. bc brachium altum habebatur duodecim pollices, divisumque accurate in lineas. Crus alterum AR multos pedes longum erat. Tum ope immissi Argenti Vivi condensando Aerem in bc ab 8 ad 3 , sive a 16 ad I, invenit semper spatium Aeris compressi minui proportionaliter, ut pondera augebantur. Vid. Eum contra Linum. pag. 6O. &c. Mariotium de natura Aeris.
Quum ergo hi fuerint modi , hi termini, observationum , quibus condens abilitas Aeris ponderum comprimentium respectu innotuit, facillime quisque judicat, hanc non fuisse observatam ultra decimam sextam partem totius. Neque occurrere mihi , qui ulterius prosequuti haec experi menta sua evulgaverint. Scripssit quidem Illustris Halleyus, & Clarissimi Academici Cimentini, vid. Ac. R. Sc. Mon. I o 3. Ioa. ) haud posse Acra densari ultra , quam ad naturalis spatii: verum haud evulgata fuerunt Experimenta, quibus magni illi Viri Potuerunt eo usque ipsum densare Aera, ut, post hanc densitatem prius ipsi conciliatam ipsorum artificio , dein renueret ulterius cogi in minora spatia. Q idcunque de his fuerit, certissimum illud habetur, quod Aer ita compressius, dc in arctiora coactu
259쪽
coactus spatia , iterum se expandat quam accuratissime in spatia perpetuo
tanto majora, quantum plus de pondere comprimente aufertur per gradus , vicesque, respondente semper in his proportione eadem. Atque eam quidem expansionem spontaneam Aeris ad imminuta pondera, ab a ad 31 usque, constantissime hancce legem sequi Clarissimus Richardus Tovvnleyus fido experientiae indicatu invenerat , ut Illustris Boyleus loco statim allegato recitat. Ex his igitur , certissime huc usque comprobatis,
caveamus in infinitum provolare , atque celerrime asserere , legem hanc obtinere semper , ut sint spatia Aeris compressi minora , ut sunt pondera comprimentia majora. Id enim, an ita se habeat , equidem crediderim, una cum ignarissimo , nos ignorare. Agite igitur , dicamus , quae nos in his explorata novimus. Primo etenim scimus, Aerem nostrum pati, ut in spatium decies δc sexies minus vere redigi queat , adeoque tantum con densari. Secundo non minus certi sumus , hanc & osse ejus indolem , ut
in spatium trigesies & bis majus, expandendo se , ditiundi queat, illud
dc tam aequabili distributione occupare. Tertio illam Aeris compressi re ductionem in spatium tanto minus suo naturali, pendere tantum a potentia ponderis externe applicati , quo redigitur in tam parvum spatium. Quartoque rursum , eundem Aera, liberatum pressia tantum ablati jam ponderis comprimentis , vi suae propriae naturae , absque alterius causa , praeter solum praesentem Ignem , concursu , ita se expandere , ut exquisite semper restituendo se tantum spatii recipiat, quantum prius per comprenionem amiserat. Quinto dc hoc mirum , quod haecce se expandendi virtus, Aeri propria , maneat semper post compressionem maximam , in Aere, quum adeo accurate semper supersit proportionalis ablatae Portioni ponderis prementis. Sexto tamen , aeque indelebilem patientiam compressi litatis : nam post rarefactionem , ablatu ponderum ad triginta duo, factam , nihilominus remansit in Acre adeo jam rarefacto conditio, qua se pateretur iterum eadem priorum ponderum vi comprimi, ut prius. Septimo , hanc Aeris a solo niui ponderis dilatabilitatem , dc compressi litatem , respondere ad sensus nostros quam accuratissime comprimentium ponderum augmento , vel decremento , per experimenta certissima. Interim Italos , Britannosque , ad haec sacra vere natos , scripsisse, ultra 8oo vices in arctius comprimi haud potuisse. Igitur celata hactenus Illorum arcana 3c haec docuisse ; de asserti autem hujus probabilitate summa ipse agam tunc , quando de corpusculis , Acri communi innatantibus, vera Vobiscum participavero. Octavo igitur, spatia occupata ab eadem
portione Aeris esse in ratione reciproca comprimentium ponderum eo usque. Nono , idque obtinere semper aeque in illo Aere, qui reductus fuit in spatium sedecies minus, quam & in illo ipso, qui modo ab Atmosphaera compressis fuerat. Decimo etiam in tota amplitudine, a 32 ad Ι, nunquam mutari haud proportionem , juxta memorata I OV Viale ana. Undecimo igitur valde probabile esse, eandem regulam etiam obtinere ulterius in condensando ; ita tamen ut sensim ad eandem compressionem majora requirantur pondera, quo magis densatur Aer ut sic tandem compressilitas ulterior desinat penitus. Duodecimo , Aer ita coactus, compressusque , tamen non transsiadat per Vitrum ;. imo vero ne quidem per
260쪽
mucibilis. Elater sic non in una parte AeriS, Densis Aer est suiduS,
meatus Mercurii transgredi potest : manet enim in illa tubi parte , liccc
tantum ponderis mercurialis super incumbens premat in densitatem tanto majorem. Quin etiam, si tum Igne calescens elevet Mercurium incumbet tem , ne sic tamen per Vitrum , Mercuriumve, se penetrat. Altera lex, quam in Elasticitate Aecis obtinere dicimus, est illius Indestructilitas : quum omni Experimentorum genere exploratus ille, semper restiterit post omnia examina elasticus , nec patiatur quiete diuturna , aut comprestione summa , ita disponi partes suas elasticas , ut expositam modo Elasticitatem amittant. Enimvero , quum intenti huic rei, Boyleus& Mariottius, Aera communem , in sclopeio pneumatico fortiter compressum , clausumque, detinuerunt in loco quieto , postea autem solventes illum deprehenderunt perfecte aeque elasticum. Et jam certe summus Geometra Robervallius quindecim annorum decursu clausum eodem modo Aerem examinans reperit, quod illibatus ipsi elater constiterit. vid. DuHamelium. Hist. Ac. R. Sc. pag. 368. Postea autem patebit, ipsas aeriselasticas partes, quam profundissime detentas intra corporum fluidorum , vel solidorum , meatus, indeque iterum dimissas , & liberatas, hinc uni tas aliis, illam interim Elasticitatem exercere , quam penitus ita amisisse videbantur, ut nullum omnino darent signum illius ultra praesentis. Simul ac vero libertatem adeptae pristinam , incredibiles ilico effectus, uni tantum elateri debitos, o cyssime exercent, demonstrantque nec tempUS Ullum , nec quietem , imo nec concretionem creditam cum Animalibus,
Vegetantibus, Fossilibus, unquam potuisse destruere hanc mirabilem Aeris proprietatem. Interim ex iisdem Experimentis discimus, hoc esse Aeris ingenium, ut rarticulae illius elasticae , seorsum solitariae existentes , ita queant uniri aliis corporibus , quibus intercipiuntur , aut saltem ita ibi dem qiuiescere pollini, ut per secula nullum effectum elasticum unquam exhibeant, & tamen solutae inde , suique similibus commistae , totaim Elasticitatem se retinuisse demonstrent. Exemplo esto Cornu Cervi, quod sectilis servari potest : quam tamen id , ultro quinquaginta annos ser vatum , hinc di iris limum , siccissiimumque , Igne explorarem Chenaico , heu quantum in resolutione sua dedit elastici iterum Aeris i Hinc admo
dum probabile , unum elementum, elasticum , aerium , elasticum non esse ratione comprimentium ponderum , aut ablatorum , sed tantum nasci hanc elasticitatem tum demum, quando bina Acris elementa se mutuo tangunt de repellunt. Adeo itae, si elementa aeria elastica , singula ab aliis tantum distarent, ut vis haec repellens desineret absollite, tum totum hoc liquidum tamdiu non foret resistens ullo modo compressioni suae , neque etiam sponte se expanderet, nisi tunc tantum, quando partes hae aes iae, compress
appropinquarent inter se, ut inciperent venire lintra imites potentiae illius ad se 1nvicem repellendas. Una igitur Acria pars nihil haberet quid quarevhujus elasticae potentiae. Esses haec modo nata 1nter plures. Effectus igitur Aeris elastici 1mmutabiles , sempiterni, videntur habendi. Utcunque autem Aer hic summa ponderum vi densatus fuerit, mansit tamen vel lia maxime fluidus. Semper enim , postquam densati stimus QVaserat compressia, eadem tamen facillitate se restituit in singulis si iis par libus ita , ut oce uel quana exquisitissime idem priori spatium , recedunt-
