Elementa chemiae quae anniversario labore docuit in publicis privatisque scholis Hermannus Boerhaave. Tomus primus qui continet historiam et artis theoriam. Cum tabulis ænis. [-Tomus secundus qui continet operationes chemicas.] Editio altera, Leydens

발행: 1733년

분량: 593페이지

출처: archive.org

분류: 미분류

261쪽

DE ARTIS THEORIA-

que aeque prompte omnes partes, ut prius accesserant. Quum igitur in omni eventu Experimentorum hactenus captorum haec proprietas semper, eodem modo , ontinuerit, ab I usque ad uero, ooo , licebit pro Vero asse serere, Aeris fluiditatem, in tanta a rarefactissimo usque ad densatissimum amplitudine , non mutatam persisteret nullo igitur compressu , frigore nullo , hunc solidescere. Nihil in hac Elasticitate Aeris magis paradoxum videtur ignaris, quam

quod Boyleus ram certo evicit: sc. elasticam vim quae in quacunque portione Aeris obtinet, sustinere posse , sitne majore condensatione , quam quae in Aere comprimente haeret, totam virtutem integrae columnae At mosphaerae incumbentis ; deinde etiam , hanc in tantilla portiuncula vim elast1cam repellere a se tanta vi prementia corpora , se expandendo, quanta agit tota externa moles. Id autem hoc duplici Experimento evidenti ,

ex Boyleo ipso , Vobis exhibeo. Videtis hoc Barometrum , quod tenet Mercurium elevatum in suo tubo cavo ad 18 pollices , parte infima immersum est in Mercurium in hoc vasculo cylindrico contentum. Videtis vero hoc vas cylindricum, ira instructum , ut ope siphunculi , pro lubitu , tolli queat omne commercium Aeris externi cum Aere illo pauco , qui in vasculo hoc cylindrico adest supra Mercurium in eo contentum. Si jam siphunculi epistomium ita inverto , ut nullus Aer externus in hoc vasculum ingredi queat , neque de hoc vase ullus possit egredi in Aera externum , tum certi sumus, quod externus Aer nihil agat amplius in hunc contentum Aerem ; sed solum Aera , qui supra Mercurium in hoc vasculo haeret, premere posse in superficiem Argenti Vivi in hoc Baros copio. Atqui altitudo elevati Mercurii in hoc Baros copio manet iam aeque alta , quam modo fuerat, dum tota Atmosphaera incumbebat pressu suo in hunc Mercurium. Ergo illa vis elastica, quae est in hac parva mole Acris

clausi intra hoc vasculum , valet seque sustinere tantum pondus Argenti Vivi, quantum tota incumbens Atmosphaera. Si vero libet Vobis iterum animum advertere , Videtis, quod, dum ita jam paratum vas calefacto , adscendat in Baros copio Argentum Vivum altius omni momento. Cur Aer clausus in vasculo exire nequit, calescendo autem Elaterem auget , se expandit , Mercurii superficiem urget , illum elevat. Neque refert, quantillum Aeris in hoc vasculo , supra Mercurium haeserit, estectus enim elastici, aut calefacti , Aeris i in hoc casu , semper idem erit. Secundo autem , si vasculum hoc manet ba eodem apparatu clausum , Mercurio fere plenum, pauco tamen Aere supra haerente, illique dein vasculo sit ina missus tubus Barometricus, utrimque apertus , sic, ut Aer nullus de Vasse

juxta superficiem tubi immissi, ingredi queat, vel egredi, si tum Aer in

hoc tubo haerens antlia pneumatica abducitur, Argentum Vivum in hunc tubum adscendet fere usque ad 18 pollices, non aliter , quam si tota A mosphaera in vacuum tubam elevasset Mercurium. Vid. super hisce Boyleum in Experim. Mechan. T. I. pari. a. a pag. I. ad Z . Atque omnino

cogitanda Chemicis est perpetuo haec ellicacissima Aeria potentia : quum certe in omni operatione Chenaica , quae ope Ignis, clausis perficitur vasis , haec elastica vis miros , imo terribiles saepe , effectus edat, comprimendo contenta, frangendo saepe vasa, & alia praestando.

Elater Aliris aequivalet toti moli.

262쪽

Hine minii Adria pars PAL

. Inagnae. Elastica vis Calore augetur Taxes acientc.

Aer Inrae aliis Igne cito rares- Et marcime, Aer dei state idem eo icto Igne idem, R iii densior eodem Igne elasti

r PARS ALTER A.

Exigua igitur portiuncula Aeris , ubicunque coercita fuerit, erit apta effectibus producendis , qui ab ingenti copia pendent alibi. Si enim 114-tra cavum aliquod facile undique compressile Aer communis fuerit in terceptus , poterit ille ibidem sustinere, & ex illo loco penitus arcere totam Atmosphaerae pressitonem. Quoties autem idem ille Aer in illo loco viIgnis incalescit, aut pressione externa liberatur, tum statim expandendo se ita rarescet, ut effectus maXimae molis aequet Elasticitatis Aeriae ergo lex iterum nova est haec , quod Aer densus certo, & definito , Iradu , accipiat vim se expandendi qua quaversum a calore applicato majorem , quam antea habebat. Hujus autem rarefactionis a calore natae potentia est eadem, ac si Aer ille fuisset factus in eodem gradu caloris prius obtinente tanto densior. Res exemplo mani festa : si in casu , dc instrumento , superius positis , Aer in vasculo sustinet Mercurium in Baros copio ad 18 pollices , si tum Aer in hoc vasculo feret duplo densior , ille elevaret Mercurium ad ues, pollices, ut notum ex Boyleanis. Si jam Aer ille prior ab igne applicato evaderet duplo rarior se ipso , tamen coercitus intra idem vas , tum & ille , copia quidem idem , sed ab Igne duplo rarior, elevaret Mercurium quoque ad 36 pollices. At que hanc quidem veritatem Thermometra, & Barometra , simul explorata reddiderunt manifestissimam ubique, omni Experimentorum genere. Unde quidem ab Ignis ad Aera applicatione effectus Chemici oriuntur ingentes, miri , non praevisi , nulli tamen alteri causis adscribendi, accuratillime notandi. Incrementum autem illud spatii, in quod Aer caloris vi se extendit quaquaversum , citius fit in Aere ab Igne , quam in ullo alio corpore fui-do , aut solido , haectenus in rerum natura noto. In Drebbellano Thermo metro imperceptibilis alias caloris adauctio sensibilem ilico rarefaci ionem Aeris docet. Imo vero tota historia Ignis praemissa , omnia haec adeo manifeste evincit, ut opus haud fuerit vel verbulo repetere. Ex iisdem constat Experimentis, inter omnia corpora noto uni CUm modo inveniri Aerem , qui tantum ab Igne expandi queat. Tantum enim hic rarescit ab ipso Igne , ut nondum potuerit mens Dra inveniri, neque limes , quous iue haec illius dilatatio procedat. Ebullientis aquae calor e pandit quidem Aerem ad tertiam partem suae moli S. Hist. Ac. R. Sc. 1699. pag. IOI. Sed certe in Igne , quo metallum ferrum dimuit, immanis est vid. quae supra in Historia Ignis super hisce recitavi. Etiam comperimus, Aera massarum inaequalium, sed ejusdem densitatis interim , semper ab eodem Ignis gradu , eadem mensura expandi. Adeoque expansiones hasce semper in eadem Aeris densitate , respondere caloris applicati augmento , constanti naturae lege per totum Universum. Unde igitur nota semel dati densi Aeris ad datum calorem expanso Valebit in omnibus similibus. Videte pulcherrima sit per hac re in Monumen iis Acad. Reg. Sc. pag. a13. ubi ingeniosa plurima reperire est. δὲ

Caeterum respectu Elasticitatis δύ hoc quoque in Aere constantissime observatur ; quod , quo ille fuerit densior compressu , eo etiam ad eunden1

Ignis gradum acquiret magis elasticas vires , idque in proportione fere

263쪽

DE ARTIS THEORIA, a s

recta densitatum. Quam pulcherrimam sane proprietatem Aeris subtilissi

mus Amon tonsius , summo Chemiae bono , solertissime detexit. Hist. Ac. Reg. Sc. I7O2. pag. I-3. Monum. 133. Unde itaque moles Aeris densissima, igne valde parvo, acquirere potest vires resistentes maximas : si ergo possibile foret, ut supra audivimus, Aerem communem revera densari posse usque in octingenties minutiora spatia. Tum ille posset calore aquae ebullientis sustinere et ' boo pollices Mercurii : quum communis eo Ignis

gradu sustentet 37 pollices ejusdem Mercurii. ae sane vis immensa nos doceret, quod si Ignis subterraneus summus applicaretur Acri in profundis

telluris ad suae molis redacto , potentia oritura foret quam maxime incredibilis , omniaque nobis cognita effecta immaniter exsuperans. Certe augendo densitatem Aeris , simulque augendo Ignem huic Aeri applicandum , semper in ratione composita utriusque incresceret Acris elastica

potestaS. Contra vero , quo Aer minus compressus, sicqUe sponte rarior , eo ille AE a ius ob

minus virtutis elasticae , ab eodem Ignis gradu , acquirit. Ita ut Aer duplorarior requirat Ignem duplo majorem sibi applicatum , ut retineat eandem vim elasticam , quam prius habebat ; atque ita in caeteris. Quae quidem ibidem idem celebrati sumus Autor demonstravit Experimentis optimis. Unde & intelligitur. Aerem in summitate Atmosphaerae a summo Igne vix augere vires suas Clasticas, sed fere evadere inertem , utpote rarissimum ; quod ipsum observatis penitas respondet. Ultima lex , quam in Elasticitate Aeris observamus , tandem haec est , A; e frigore quod a frigore Aer ita contrahatur in spatium arctius , ut a ponderum au- dcnsi r gmento. Hinc , pro incremento frigoris, enascitur in illo densitatis augmentum semper. Quum igitur summum frigus in Europa Boreali cognitum fuerit in initio Thermometri Fabrenheltiani, hinc a gradu ebullientis aquae descendendo usque ad O , effectus frigoris in Ach e condensando fuit cognitus. Quum dein frigus artificiale praeterea ad O gradus infra o re degerit spiritum Thermometri , jam demonstrata habetur potentia frigo ris in Aerem , quoad vim illius densitatem augendi. Deprehendimus igi

tur , nullum in rerum natura corpus dari, cujus moles magis contrahitura frigore, quam Aer. Si omnia dicta repetimus, summa rei haec est. Atmosphaera ad Thermo- Quousquε, metrum Fali renheltianum calida , gradus, si inde incalescit ultra per i , , gradus , jam calorem obtinet a I et graduum , quo calore aqua ebullit. Tum vero factus est hic Aer rarior una tertia suae molis, ex Amon tonsianis. Calor igitur I bi, graduum expandit Acra ad unam tertiam. Si dein gradus frigoris quadraginta adduntur ad ria , habebuntur gradus auea pro distantia irier frigus summum cognitum , & inter calorem ebullientis aquae; intra quom distantiam Aer condensatur ad , sive circiter ad totius. Eodem calculo , si posuerimus summum calorem Atmosphaerae pervenisset inquam in Ie re libello, a causis naturalibus ad 9 O gradus , quod raro Observatum crediderim , tum patet a summo frigore naturali ad aestum ardentissimum naturalem , Aeris raritatem aut densitatem crescere , aut mi

nui posse ad sive v circiter. Inde & jam liquet, quanta mutatio fiat in

Ierum natura ab Aere, quatenus ille corpora ambiens, aut iisdem inhae

si liiij

264쪽

rens, a calore & frigore naturali permutatur. Qitae sane cognitio in definienda rmentation , aut putrefactione , locum dein usumque habebit summum. Caeterum maximam distantiam quam Boyleus invenit Inter Aerem rarissimum densissimumque , definivit esse ut 1 ad 11ooOO. lahes AEhi, Denique Elasticitas haecce Aeris adeo est propria , & individua , Aeri, haud destritatur. Si enim phiala sphaer1ca vitrea in furno vitrario de inetur ad locum adeo ca 1dum , ut jam iam V1trum liquefacien' dum foret ; tumque, ibidem, in ill calore, Hermetice clauditur. Dein lente frigefactum vitrum integrum , clausumque, sub frigida demergitur, eoque facito colli extremum , sub aqua prudenter abrumpitur , impelle' tur Aer in apertum jam collum summo cum impetu , & replebit vitrum , ita tamen , ut in summo hujus bullae Rer verus , elasticus , adsit ; docens , ne sic quidem Elasticitatem igne tanto destrui potuisse. Simul hoc Experi mento , ad stateram explorando vitrum hoc aqua penitus plenum , & iterum aqua pipnum una tamen cum hoc Aere , sciri poterit expanso Aeris ad calorem , quo vitrum fere liquescerit. Unde & Chemici scirent, quae mutatio foret exspectanda in operationissius suis , dum corpora Aere plena tanto igni committuntur , de quibus tamen omnibus raro cogitari solet et licet tamen plurimum intersit Artificum , talium meminisse. Ner aliis modis. Tandem , quum , post summas rarefactiones ab I ad 31 oooo , & ultra ,& condensationes tales reciprocas ; post frigus , caloremque summum , post compressionem , laxationem maximam ; post intervalla tot anno rum ; maneat illibata tamen haec Elasticitas ; probabiliter credamus , Acra, hoc res pediti , esse creatum tale Elementum , quod immutabili Elasticitate , mobilitateque , semper viget, operatur in omnia , dc per omnia , semper quasi in suo genere ebulljens, subsiliens , Omnia agitans. De contentis in Postquam , pro Usu Chemico, expendimus proprietates Aeris, requi rit ordo , dicamus de illis corpuscul1s, quae in hoc Aere communi adsunt. Varia sane sunt haec , & incredibiliter multiplicia. Sed & variis in plagis Atmosphaerae penitus diversa. Aera igitur recte qui considerat, Chaos cogitat universale , in quo omnis ferme generis corpuscula simul confusa constituunt aggregatum diversissimis constans rebus. Nostrunierit recensere universa, eo quidem proposito , ut vera possimus de eo

dicere.

igitur in hoc Aere communi, semper , ubique , Ignis adest. S historia Ignis patuit. Ille vero hic in Aere ita haeret, ea copia , qua in omni alio quocunque corpore. Id ipsum & jam demonstratum ibidem omni Thermos copiorum indicatu . Quin & adest illic ea

etiam copia , qua in Vacuo Boyleano vel Torr1celliano sua sponte inest. Qriod me docuerunt Thermometra, quae conspexi , eodem te'pore in vacuo Boyleano posita, & in Aere communi, extra hoc vacuum : haec autem institui Experimenta variis modis , sepe , eodem semper successu. Unde manifesto didici hospitari ex se Ignem in vacuo , Acre , omni cor pore , copia , & Vi, eundem. Adeoque iterum confirmari regulam , ut spatia in universo , ita Ignis. Hinc & agnovi, quod, postquam Aer omnis in vacuo Torricelliano , fere omnis in vacuo BOyleano, ex quodam spatio eductus est , tunc nunquam Ignis in illud inane irrepat, ut va-

265쪽

crium Aere spatium impleat. Enimvero, hoc si fieret, deberet tum simul filiis caloris ab hoc accumulato Igne oriri in hoc vacuo , adeoque mobiissimum Thermometrum aliquo indicatu hunc calorem testari ibidem no tum . Aut deberetis Ignem agnoscere non expandentem corpora, quod

mihi idem , ac si Ignem non Ignem diceretis. Quidquid igitur de hisce commentati flant Cartesiani, Mariottiani, alii, nunquam ulli respondit

Experimento. Iterumque corpora , Omnium maxime corporea , sive densissima omnium , ut aurum , dc spatia omnium maxime Vacua , ut est vacuum Torricellianum , quum perfecte idem caloris possideant ex se, docent evidentissime corpora non esse magnetes Ignis , neque δc vacua eum trahere. Dum autem sirpra , CVici inconcussis rationibus , nullum corpus ,

prae aliis, Ignem ex se plus trahere , manifestum erit, quod nulla Aeris pars magis , minusve, calida sit, quia diversis scatet corporibus. Igitur Ignis ex se, in Aere consideraro sol O , sine alterius ciliusdam causis conia cursit, aequabilissime , semper distribuitur. Neque ulli sunt in eo Ignis Isaiagnetes. Caeterum infinitae causae possunt nasci, atque applicari Aeri, qua rum estectu in eo oriri queat collectio Ignis Vix definienda in certo quodam loco : qua de re in Historia Ignis actum, agetur de postea. Secundo & Aqua semper praesens in Aore adest ubique, semper ita qui

dem , ut videatur , nulla omnino arte Aquam separari unquam penitus posse de AH e. Amabo VOs , an non omni momento , de unoquoque sano nomine exspirat aqua ξ nonne bonus Sanctoritis quinque fere libras nycthemeri spatio inde exhalare supputat, quarum pars longe maxima aqua cogitate , quaeso , quanta igitur humoris aquosi quantitas de omni animalium genere assiduo exhalat per omnem terrae ambitumi Sed & omnes plantae dudum observatae sunt diffundere halitus aquosos rorantes. Dili gentissimus vero,& solertissimus, Haleus nuper ad examen detulit transhalantis de plantis aquosi vaporis enormem copiam, in elegantissimo de Staticis. Vegetantium libro. Quid dicam de A qua per vim Ignis subter ranei, culinarii, domestici, Chemici, perpetuo in auras, pulsa Θ Incona parabilis sapientiae Halleyus allegetur; sussicit, Ex illius quippe observaris, summa cum industria captis, dudum constitit, uno die aestivo , de solius Maris Mediterranei superficie, vi solius caloris aestivi, absque ullo venti

adjumento, exhalare in auras 328OO OO OOOo doliorum aquae. Vid. Transact. Abr. T. II. pag. Io 9. Quum dein Venti, & sol, longe adhuc plus aquae elevent , dc dissipent de superficie illius. Id. Ib. pag. IIo. III. Si quoque nebulae , roris , pluviae , pruinae, grandinis , ni Vis , humoris nocturni, copiam , quae colligi potuit integri anni decursu, contuleritis cum aqua , quae naturali calore etiam anni tempore exhalavit in Aerem , deprehendetis anni tempore triginta circiter pollices in tellurem cadere , inde exhalare ; quod industria summa in tabulis suis meteorologicis Acutissimus Kru-quius palam evicit. Unde, caeteris paribus, credibile habetur, de uni versa telluris superficie in Aerem quotannis aquam exhalare ad triginta

pollicum altitudinem. Unde, quum telluris superficies satis cognita sit in sua imagnitudine , calculo facile subducitur immensa aquae in Aere semper suspenta abundantia, Praesentia autem aquae in qualibet parte Aoris, oculis quotidie patet in

266쪽

Vacuo Boyleano , ubi Aer ope actionis antliae rarior , aquam minus tunc sustinere aptus , vitri interiora nebula vere aquosa Obnubilat, opacatque ;uno sic, eodemque Experimento testans aquae praesentiam in omni Aere , simulque docens , quod quo Aeris elastica pars rarior evadit, eo semper aquam intra se minus continere ultra queat.

Sed quarn evidentissime interim abundans aquae copia in quocunque Acre , Omni tempore , ubique praesens visui exhibetur per alcati nos , igneos, siccos, sales fixos ; qui puri prorsus , Aeri expossiti, sponte liques

cunt aqua ex Aere applicata. Ecce, ut ipsi experiamini rem hancce coram , sumsi hora nona ante triduum, uncias binas & unam praeterea drach mam salis Tartari, tanto Igne exsiccari, ut funderetur in crucibulo 1, ita

quidem aqu' nihil erat in hoc sale : imposui tum huic orbi vitreo , purissimo. Dein hoc tempore frigido , siccoque , a decima septima Ianuarii

17 21 usque ad vigesimam ejusdem , patinam hanc vitream cum hoc sale imposito exposui Aeri, in hoc loco latis elevato , valde sicco . Quid contigit Z En , dum jam ad stateram exploro , ponderat uncias tres cum semisse , & adhuc semidrachmam , accrevit igitur ipsit pondus ad unciam , drachmas tres, & dimidiam. Imo , dum bilatici Dociniastarum appendi mus salem Tartari modo dictum, cernimus, omni momento temporis semper ponderis augmenta minutatim accedere. Quando igitur intra triduum tantum incrementum ponderis exoritur , sane , si diu tu Aere retinetur , sensim totus ille sal solvitur in liquorem prorsus fluidum , pinguem , spissiim , tenaciorem utcunque, unctuosumque, sale prius adhibito fere triplo ponderosiorem. Eum art1fices vocant oleum Tartari per deliquium. Manetque tum pauculum terrae albae in fundo orbis vitrei. Si dein, ut factum fuit, hoc ita natum ex Aere δί Sale liquidum ex vitro cucurbita

dicto per alembi cum Igne penitus exsiccas, taedioso opere, destillabit in excipulum aqua elementalis , purissima; ita ut solus Sal Tartari siccus , seque ipso purior , minusque ponderosius, in fundo supersit. Igitur Saliste ,

hac opera accepit ex Aere tantam aquae copiam. Haec autem aqua, CX Aere

huic sali data , solvit eum longe alio eventu , quam si fluida , pura , aqua fuisset affusa huic sali ad eum dissolvendum : nam Aeria haec dilutio , suc- Cestiva, lentaque , aquae applicatione parcae simul, tantum dissolvit omnium facillinae diluendos sales pure alcatinos , hancque ergo partem sO-lam accuratissime separat ab omni parte minus facile solubili , adeoque aliquantulum terrestri ; quod fieri nulla alia arte potes . Unde etiam ita solvendo , & coagulando , totus tandem hicce convertitur in terram, δίvolatile, disparens , haud sensibile ultra, principium. Ut Hel montius ac curate novit, quod δί alii dudum ante ipsum Alchemistae invenerant. Mirabile inprimis hoc in Experimento considero , quod ilico , postquam salille ex igne summo eductus Aeri exponitur, & quasi unico temporis momentulo , jam incipiat haec humectatio , in liquorem resolutio , ponde risque ad libellae examen incrementum , inchoetur, Omnique dein mΟ- mentulo pergat. Et quidem, quod Lepe numero stupefactus coram vidi, dum adhuc sal ille quam maxime calet ab Igne, & quidem in loco , qui pse calidus valde , foco quidem satis propinquo ipsi : ita ut summa cura quam Aeris ab hoc fale arcere ne quidem potuerim. Quin tempore adeo

267쪽

jam frigido, tam sicco, ut jam Barometri altitudo fuerit 19 pollicum. Reposueram etiam salem cum hoc orbe in locum, undique coementatum, atque superne operculo ligneo sollicitissime tectum in quem locum nullus ventus introire potest , sed qui quietus semper, tectusque sit. Sed aliud est circa mirabilem hanc aquae ex Aere in salem alcatinum siccum attractionem observatum, quod ante quam plurimos olim annos me sollicitum detinuit. Indigebam sale alcatino fixo , acerrimo , siccissimo , ut demonstrarem incredulis , imo possibilitati obloquentibus, momentaneam de illo Sale cum Alco hole sincero tincturam , quam praeclari Autores Chemici fictam proscripserant in suis libris. Itaque salem hunc rite paratum , candescentem, fluentemque adhuc ab igne, mortario seneo calidissimo immissum , Ocyssime pistillo aeneo calidissimo tritum , ipsoque momento , quo primo incipiebat consistere Sal, lagenae vitreae siccissimae , calidisti mae, inclusi , mox subere, δί vesica oleo emollita , quam sollicitiissime os lagenae obturans. Q uid fit λ tentanti saepe prius obtentum successum non respondit eventus. Miratus ego circumspexi ad omnia , atque deprehendi superficiem Salis ex Aere in lagena immaduisse parum ; hinc Alcohol Salis superficiem proxime attingere non potuisse aqua jam imbutam.

Quae dum magis, magisque intento animo revolVO , & Observo , certus vidi in Aeris tam parva portione , quae intra ampullam , capacem trium librarum aquae , contineri potest, tantum aquae haerCre, ut Unciam salis Tartari immis ana humectare aliquantulum possit, suoque in pondere augere. Quae iterato expertus , didici simul aquam hanc , forte 83o vicibus ponderosiorem Aere communi , quae in ea portione Aeris haeret, maximam sane partem facere debere illius ponderis, quod Statice deprehendit in ipso Aere. Si enim octingentesima quinquagesima pars Aeris communis seret aqua, tum sane totum pondus Aeris deberetur uni aquae , quae in Aere volitat, & caeterae partes, in illa Aeris mole haerentes, ad pondus ejus facerent nihil, forte ne quidem forent graVes. De qua re amicus quondam meus Henricus van Deventer , scriptis salutiferis inclytus de Re Obstetricia , mecum colloquutus fuerat, qui & idem se observasse narrabat.

Profecto , si quis omnia haec considerate contemplatur , inde colliget unum ex his tribus , vel forte bina , aut terna. Vel enim oportet, ut Aer moveatur semper in omni loco quieto , clauso , subterraneo 1, ut illam parvam copiam aquae , quam diffusam in sua mole gerit, apponere queat ad superficiem salis Tartari ita , ut illam aquam ibidem deponat. Si enim pes cubicus Acris ad summum tenere potest librae Argentariae aquae , hanc autem aquam intra vas clausum dimittit in hunc salem ; tum debebit omnis ille Aer ita circumvolvi circa superficiem hujus salis , ut omnes ejus partes successive eam attingere possint, id aquae , quod habent , communicare. Vel aliter cogeremur cogitare , quod illae partes aquae , quae uno tempore per totam molem Aeris diffusae sunt, certo tempore moveantur per illam Acris molem ita , ut perpetuo , & successave jam in hac , jam in alia parte spatii Acrii sint, atque ita omnes tandem Concurrere cum illo sale , qui intra hunc Aera esst positus. Aut tertio debe bimus agnoscere esse veram attractricem vim in alcati fixo igneo , & inter

Quae pars ponderis Aerii maxima. Mira Aeris priaprietas.

268쪽

aueo PARS ALTER A.

aquam , ea lege, ut horum unum alterUm trahat, do Vicissim quoque tra .hatur ab altero , instar duorum magnetum. Prorsus ut apud bendi vo tum

legitur de Alcati terrae attrahente Rorem coelestem pro foecunda impraegnatione. Qui ultimum hunc modum caeteris praefert, cernet simul , vim hanc attractricem inter aquam Aeris , & alcatinum salem in longinquum se extendere : quum pauculum salis triplum crescat ab aqua attracta. Uncia enim salis Tartari, mutata in quatuor fere uncias olei Tartari per deliquium , attaaxit tres uncias aquae. Sed tres unciae aquae requirunt admininaum binos pedes cubicos cum dimidio Aeris, in quibus locari queant, ex quibus in illam unam unciam salis attrahi possint. Quod spatium respectu unciae unice salis Tartari ingens est. Verum credibile est omni de genere Experimentorum, quod omnes illae causis simili concurrant ad eundem effectum producendum.

singlulare hac in re mihi apparet, quam quod aqua Aloili. ACie in alcati tracta , Oleum Tartari per deliquium faciens s quod pondere te habet ad aquam ut I ad 3.ad Aerem vero ut 119O ad i quod, inquam , in illo oleo Tartari per deliquium , sic nato , nihil elastici Aerii

ineste deprehendatur. Ut ita alcati hoc aquam ex Aere elastico separet, sib1 unaat, elasticam vero relictum repudiet, nec sibi adtinet. Unde im-tur Iterum patet, Aera aqua purum maXime elasticum , contra Vero 1 Cfertum vaporibus aquosiis tantum de elasticitato propria amittere. Fieri hinc copia alcatini fixi nata in terra, ingens copia aquae dCAere subduceretur. I

, i. dei Ostor, Atmosphaera gravior, aqua in Acre adscendit altius. Ita, ut nunquam plus aqua: siit in Atmosphaera , quam illo tempore , quo obsiccitatem in his infimis putatur omnium minimum adesse ; sed aqua tum longe magis distributa , & dispersa est. Facillime quippe intelligitis, Auditores , quod , quo aqua altior a terra in Atmosphaera adscendit sursum, eo illam in spatia diffundi majora, adeoque minimas ejus partes tanto

magis a se invicem recedere , atque separatas deinde eX1stere, non aduna ri , humorem non praebere. Si vero Barometrum Valde elevatum manet, & tamen simul nebulae dense , & foetidae, nascuntur; tum aquosae parteS1nti a pendent fere semper una cum exhalationibus crassis , oleo sis , sali-ΠIS. Omnia, hoc tCmpore , non erunt accurata permistione aequabiliter distributa , nec unita. Qtiando dein Barometrum humile valde, simul vero tempestas calida , & valde nubilosa , tunc aqua descendens ad inferiora, sed vapore aequabili, valde humectante , neque tamen pluviosa adhuc. CCrte ex iis liquet, Aera plurima aqua gravem saepe siccissimum appar e , liquidumque , absolute perspicuum : Eundem vero , minus aquae habentem, illius descensu , collectu, inaequabili distr1butione apparere poste humidissimum , opacum , nigrum ; quod inprimis circurbit , ZICmblci, CXcipula Vitrea demonstrant, dum aqua in iis destillat. Si enim vasa cIausa inter se manent, dum destillatio peragitur,omnia perspicua,neque ullus apparet opacus vapor ; simul ac vero, alembico ablato, aqua incucurbita in Aerem libere exhalat, aequabilitate compressionis ablata , .mnia apparent humidis, & opacis penitus, nubibus plena.

269쪽

Si vero , aestivo tempore, coelo sudo , valdeque sicco , diuturno , &magno , calore Solis , superficies teri ae excoquitur , tum non aqua modo,

sed & alia corpuscula, minas volatilia , pinguia adeo , de salina , vi Ignis

solaris in sublime rapta, Acrem ambitui telluris vicinum replent. Quamdiu ergo hae exhalationes calo e solis agitantur , nihil horum oculis apparet. Verum simulac aestus solis , qui ad tertiam pomeridianam fuerat maximus, incipit remittere, tum in e haud ita diu postea frigescit , terra autem , millies diutius calorem a b Oie datum retinens quam Aer , calida adhuc exhalare pergit corpuscula mota. Hinc albus , coactus , densus, frigefactus supra , calescens adhuc infra , vapor nascitur. Qui ideo primo

omnium apparet in fossalis , locisque aquosis, inde senssim se dispergens ,

terram tali nube vesperi, noctuque , Obvelat, mane calore Solis superve

nientis dissipatur. Ros appellatur. Ille igitur humor est quam maxime compositus. Neque de eius natura propria aliquid boni potest dici 1ta , ut

illud ubique verum esset. Quam enim ille sit aggregatus ex confusis inter se omnibus corpusculorum aestu Solis aestivi volatilibus corpusculis terrae ipsius, ipso actu exhalantibus & repercussis , sane Verum chaos Crit. Imo ,& in qualibet stingulari telluris plaga , semper alius erit peni rus et, prout nimirum illo in loco , ubi gignitur , diversa corpuscula haerent. Utique in fabuletis , atque ericetis late patentibus , aridis , elatisque , paucissimus, fere penitus aquosus colligitur ; qui circa pinguia , bituminosa , piscibus, animantibus putrefactis, plena , loca , stagna , paludosa , longe alius , atque saepenumero perniciosus hominibus, habetur. Mirum igitur non est, Chemicos in analyn roris artificiosa tam contraria reperisse , scripsisse tam diversa , ut fere vix bini dentur , qui consulti super his eadem dicant.

Qui autem Spiritum vitae, Solvens universale, Iercurium Philosophorum, Nitrum Sendivogianum,Chalybem ejusdem,int ore quaerunt, nihil fere sani inscriptis Philosophorum intellexisse videntur. Saponem autem acerri naum hunc esse, atque pabulo Vegetantium opimum , pinguemque liquorem , nullus negaVero. Ros sane in certa telluris plaga collectus , clastillando liquorem dedit, qui vitro colorem penetrabilem Iridis impressit, nec aqua stygia , nec lixivio alcatino , nec frictione delebilem 1, ipseque hic liquor inflammabatur instar Spiritus Vini. Ut in Experimentis Che micis recitatis in Republic. Literar. T. I. p. 39O. Ros iterum destillatus , octiduo leni tepore d1gestus , iterata destillatione sexies subtil1or redd1tus, tria dicitur vasa vitrea fregisse , insipidus permansisse prorsus, licet quam

maxime tenuis meros spiritus referret. Ib. 17 8. p. I a. Rursum in observationibus Britannicis Ros describitur instar butyri, flavo albi, lenti, qui manui ast ictus funditur , igne moderato exsiccatur , atque durescit; fc tidiss1mi odoris, livenae inprimis δί vere, noctu , in fragmentis satiS ma- nus , nascitur. Transact. Abr. T. II. p. I 3. Sed & Roris indoles mire quoque varia pro diversa tempestate omni , pro varia , & successi 'a, con ditione meteororum s hinc tenuissimarum plantarum minutissima in eo te mina , animalculorum minimorum ovula invisibilia , infinita alia, unde digestione, fermentatione , putrefactione, destillatione , varia valde pro ducta, miras prorsus opiniones Chemicis suppeditaverunt. V1d. Traia1. Abr. T. II. p. I i. Ergo Roris pars praecipua aqua est , sed caetera in

explicabili multiplicitate. I 1

270쪽

Pluvia tenuisi

a1α PARS ALTER A.

Nubes in Aerea sola fere aqua Or in dubirae nemo. Aqua autem mu-biliter disposita pollucer. Igitur Nubes ab aqua incipiente colli icujus irat tam parrUS 1H. quali mota circumvolvuntur inter se 'nectust quiescunz ΠCquz moVentur aequabiliter : ut jam statim monui. Si e 'o aqua, in Aese hαrens, adscendit magis , magisque , tum partes illiu&veniunt In loca tam excelsia , ut non multum ad inentur ampluis, sed discedentes a sem Vicem, non faciant aquam , sed aquae elementa. .iando autem elata haec aquae elementa deorsum labuntur , veniunt in angustior Ioca, ubi sie associant, aquae specIem induunt , Nubes formant. O igitur aqua atrius In Aerem CVehitur , eo serenior, siccior , si ne nubi is rempestas, & contra. Elevatur autem aqua in Aerem satis alte. Sunt eniti

humissi si na. Ach. Lipf. 168'. 112. inelatissimis quoque horum cariseminibi IS nives ostentar perpetuas natura , aquae elevationem eousinu

evincens. Quin altissimus Africae mons in TO erima , habet quotidae

circa meridiem Impendentes nebulas, quae quotidie in aquam resolvun-tar, tantaque juxta montem copia defluunt, ut suppleant vicem imbrium totamque Insulam 1mbra AS carentem irrigent. Ach. Lipf. IS' I. 98. uare certi sumus, aquam eousque adscendere poste. Verunt, sit constaret reo

citis fatis observat nibus de veritate mirabiliS Phaenomeni, quod . dai-hnanus Tholose observaste narrat, In Tractatu de Perspectivre, pag Q;. longe a Pror haberi tur aquae in Atmosphaeram elevatio : ait enim octe serenissinra , & quidem media , mense Augusto , apparuisse nubeculam maxime fulgidam, quae fere ad Zenith usque , vel verticale in coelo Idemque apud Sabinos Riccium observastb, testatur : colliga inde ille, Nubes ita elevari postis supra telluris projec tam bram. Haec autem, calculo Astronomico, ex dato tempo , a

que loco apparentis nubeculae , subducto , enormem daret a terra rem tionem. Iare potius catasta imaginis illius apparentis tribui forte possescatis e cuidam alteri Incognitd: In supremo Adre haerenti, lucentique m&xime, quum In altissimortum montium cacumini bus Nubes raro amplius aduelint, sed insi a , terram versus , sub pedibUS apparoant. Aer , aqua plenus , inferior incipit elementa aquae magis unire, hinc ea as ociando minimas formare guttas, quae deciduae Pluviam formant tenuem , densam plerumque, sed sine magna vi cadentem. Quo enim guttulae hae minores, eo majorem superficiem ratione molis suae nactae minus cito descendere valent per resistentem Aera. Quando autem aqua in alta regione Atmosphaerae colligi incipit, gra-

Vlor hinc reddi atque per Aerem delabi, tum , descend tido Ese in

loca arctiora , sibi adunat assiduo 1nter cadendum alias aquae partes , qui bus occurrit. Unde ergo guttae illae maximae , quarum in Europa dianae

ter est irrum linearum ; apud Nigritas vero sepe magnitudine integri potisicis Aα LUC Suppl. i. 13 ὶ ingenti impetu ruunt in terram , magna

jam mole sub superficie minore violentius cadente per Acra. Guttae autem eo maJores , quo de altiori loco cecidere , & contra. Observatum Quiope semper fuit, quod Pluvia in alti montis editiore plaga sit tenuissim: Iea sensim descendendo majores formet, majoresque, Suttas , donec ad

SEARCH

MENU NAVIGATION