장음표시 사용
281쪽
pigmenta , Cobalta , Sulphur Antimonii, Bismuthi, Zinci, aliorum , materie in his praebere certum est. Et narratur Pluvia cecidisse sulphurea, cum fulmine , quae ardens , nec aqua , neque motu , exstingui potuit. Novaliteraria. A. I 684. p.
Ipsa tandem Metalla inventa fuerunt usque adeo mutata fuisse , ut quo que sub specie fami , olatilis per Aerem divagari potuerint. Quod de Argento Vivo omnes verum esse norunt. Id Cium igne simplici 5 oo graduum agitatam. invisibile aufugit. Si vero impraegnatus eo Aer corpus humanum alluit, quam mire illud penetrat i quam cito in Ptyalismum excitat i Atqui dc rapit secum , ita dum avolat, de quibusdam metallis aliquid i ut in destillatione Plumbi, dc Stanni, cum Mercurio patet. Porro Plumbam , stannum , Ferrum , Cuprum , summo in igne tandem vola tilia facta evanescunt, adeoque in auras dissipantur eatenus. Plumbum vero imperfecta metalla magnam partem in catino doc1mastico distiat. Quando autem Cob alta , Arsenica , similiaque , rapacia Sulphura intime permista Auro & Argento fostili , tum glebae hae in Igne volatiles dissi pant nobilia haec metalla ita , ut ingenti cum jactura magna pars utrius que pereat , quae blanda calcinatione, atque dein pulverum fixantium ope, tota servari potest. Unde igitur liqtiet, quanta etiam Auri & Aria genti copia in Aerem evehi queat. Q ioniam tandem nihil magis paradoxum tradi potest, quam Aurum volatile , succurat Chemia non fallax , quae Mercurio vulgari, sublimato dicto , cum polline Auri contritato , dein ex retorta cum Regulo Antimonii destillato , ipsum Auri cor pus forma olei panicei in altum evehit, Sc penitus volatile reddit. Qitinetiam sulphure , calce Chalcanthi, dc sale Ammoniaco , idonea arte misiatis adhibitisque, omnia fere metalla volatilia ad ignem reddi queunt. Non mirum igitur , coelo sereno , saepenumero improviso circa fodinas fumos apparere , qui stam mam facis exstinguunt. Vid. Boyl. I. uer. Quum
in Aerem rapi ita queant & dens stima , specie fumi , corpora ; ut definiri vix queat, qualia haec fuerint. Sed & alia in hisce causa sepe adest , quae ipsa quoque Aerem his metallicis impraegnat, ipse scilicet salibus & 1ulphuribus scatens Aer. Q ium scilicet supra jam sit demonstratum , totum Aerem illis plenum esse, atque ex iis, quae modo attuli , pateat sales illos, sic sulphura , posse ipsa metalla dissoluta , sublimia rapere , haud dissiculter intelligitur , ipsum Acrem hac ratione enicere posse, ut metallicae
partes in eo vagentur suspense. Nonne Plumbum, Cuprum, Ferrum, ab Aeris contactu, motuque , assidue & cito , vertuntur in flores, calcem , scobem Θ hinc in ferruginem, aeruginem, cerusiam, abeunt nunquid observavistis , has dein in pollinem impalpabilem Versas , vento per aerem ferri, avolare Θ Fateor, hanc agendi rationem Argento accidere minus ut & Auro , atque Stanno : quoniam solventia horum salina , volatilia , acida , nitrosa , vel marina, vix in Aere haerent, nisi circa ossicimas Chemistarum. Contra vero in America Aer adeo emcax rodendo , ut tegulas aedium , lapidea corpora metalla fere Ona nia consumat : ut Britanni de Aere Bermudensi uno ore testantur. Metalla scilicet ipsa ibidem cito pereunt. Videtur etiam hisce in Aere hospitantibus metallicis parti
bus deberi id mirabilis, quod ab omni aevo observatum fuit fodbribus.
282쪽
Illi enim narrant, fossilium glebas, terra erutas , eXpositas Aeri, singulari inde modo assici. Quam frequens est Videre , Marchasitas , Pyritidas, lapides Vitriolicos , metallicas exhaustas materies, ita mutari ab Aere,
cui exponunzur , ut crescant , mattirentur , m Utentur , reno Ventur, denuo
impraegnentur , iterum ditescant vera sobole metallica ξ Videtur sane Aerseminator catholicus , qui omni prorsus materie dives in terram committit elementa corporum , quae ipse inde receperat prius , atque ita gignit pleraque corporum genera , effectu revolutionis potius, quam no Vae productionis. Ros utique destillatu mutatus dedit liquorem , qui vitro colorem imprimebat Iridis , adeo se penetrantem intra ipsum vitrum , ut neque aqua forti, neque oleo Tartari, neque forti, drufurnoque, a Dfrictu, elui potuerit, aut de vitro infecto tolli : quam interim liquo ipse adeo esset subtilis , ut instar Alcoholis arderet ad Ignem. Rei p. Literar. T. I. p. 39o. Effectus sane hic est Tincturae metallicae in vitrum si millimus. Ach. Brit. Comp. T. II. p. Iq3. En , Auditores , pauca mihi relata , quae Chemicae doctrinae sussiciunt, ut recordemur inde , qualis menti nostrae impressa debeat esse idea Aeris. Profecto habendus ille est verum Chaos rerum omnium permistarum. In eo
enim obvolitant attenuata quorumcunque corporum ramentula. Quum
autem haec in Aere mota sint semper, hinc concurrendo inter se in hoc spatio Aerio producere queunt omnia illa mirifica naturae opera, qua pendent a singularium corporum virtute. Haec autem infinita fere. Prori is , ut mirum non sit, in hac scena Aeria nasci de apparere tam singularia , dc sepe terribilia rerum naturae eventa , quae alibi nunquam Occurrunt. Meteora intelligo. Erunt sane in illo Aere corpora magnetica, quae se invicem trahendo, repellendo , coeundo , rarescendo, aliisque infinitis modis , Phaenomena excitant stupenda ubique. En, videte exemplum. Dextra teneo ampullulam vitream apertam , in qua Spiritus Salis
Ammoniaci alcat 1nus ', sinistra aliam , quae Spiritus Nitri igne paratos continet; spectatis , dum remotas has detineo a se invicem , nihil quid quam apparere. Sed simul ac , sensiria , eas ita adduco ad se mutuo , ut halitus de utraque lagenula exspirantes incipiant venire in concursus nati tuos , ilico in illo loco nubecula enascitur, ab acido & alcati in Aere
concurrente. stanni Cum Argento ViVO paratum ainalgama , si cum
Spiritu salis marini ex retorta destillat, liquorem exhibet, qui vase clauso servatus quiescet , Aeri aperto contiguus illico in fumum densissimum abit , licet post multos id annos contigerit. Sed plena ubique Natura re rum talibus exemplis. Atqui ignoramus, quales sint in Aere sales in cogniti , quibusve dotibus praediti , praeter eos , quos nos cognoscimus. Nescimus , quinam spiritus in eo volitent, quaeve olea. Quum interim a singulari horum indole stupendi nascantur effectus , a nullis aliis causis observati unquam. Oleum stillatilium ligni Sassa fras occurrens Spiritui
Nitri Glauberiano, quam terribilem , in uno momento tempori S , effectum edit 3 sed effectum vix alio Experimento demonstrabilem. Si forte in ipso Aere aliquando oriuntur potestate simili praeditae partes , atque ibidem commiscentur , quam mirabiles poterunt oriri apparitiones , eae que quam rarissimae P sane tempora quaedam Phaei mena producunt nunquam
283쪽
quam alias visa. Ut autem singularia haec , & raro contingentia, fiant, operari inprimis poterunt Cometae , Meteora , Planetarum adspectus , Stellae forte ipsis. Quorum notabiles post in t este actiones , ratione attrac tionis , repullusue; tum M respectu caloris, lucis , frigoris ; denique Scintuitu ipsorum e fluviorum, quae generant, & enlittunt. Omnino equi dem virtute omnium Corum , quae dixi, Aer hic prorsus alius habetur in
singulis locis , primo quidem ratione soli , vel partis telluris , supra quam consideratur Aer haerere : prout enim varia ibidem corpora tellus gerit, alii quoque ibidem vapores erunt , & exhalationes , quae essiciunt, ut aliis ibi ille Aer corpusculis scateat, quam usquam alio in loco. Q iod sane uberrimis semper Experimentis constitit. Unde & in una tali plaga Experimenta quaedam contingunt, quae in aliis Aeris locis nunquam perfici queunt. Dein quoque in his ingens diversitas , ratione soli, in variis locis , observatur , quadentis homines certum locum occupant, anima lia ibidem alunt, agros stercorant, terram Vertunt, arteS VariaS CXCrcent,
& inde fere omne genus corporum in Aerem emittunt; unde iterum in finita observantur fieri, quae alibi non perficientur. Cheimicus salem purum , siccum , Tartari, alcatinuiD , Orbe Vitreo exceptum, exponit aeri
in sua ossicina , ubi quotidie occupabatur destillatione aceti in variis va sis. Aer igitur plenus acetosis halitibus solvit salem in oleum Tartari per deliquium , simulque acidas volatilis aceti partes maritat alcati Tartari
Cousque, ut tandem saturatam massam converteret in Tartarum rege
neratum , qui ad ignem fluit instar cerae, atque nobilissimum dat medi camentum , resolvens tenacia fere in omni morbo. Id ubi vidit laetus, putabat reperisse jam se magnum arcanum Alchemistarum de incerando, ut loqui amant, sale alcatino fixo. Verum ubi Experimentum imitando tentabatur alio loco , ubi non erat in Aere ingens illa , & perpetua Aceti copia, nihil horum contigit. Similia numerosissimis iterum Experimentis demonstrari possent sed Vos haec jam sponte vestra intellexistis.
Itaque expendite paululum , quantum certo loco mutari queat Aer, postquam terrae motus ingens effecit, ut longe aliae ibidem jam contingant exhalationes , quam prius. Q iod rursum historiis confirmatur : dum docemur, inhabitabiles ob tetrum vaporem evasisse quasdam plagas telluris post terrae motus praegrestas. Inde etiam inundationes per imbres , fluminum lapsus, maris exaestuationes , ita mutant Atmosphaeram , ut vaporibus humidis, atque exhalationibus putrefactorum omnis ibidem prioris Aeris natura prorsus mutata sit. Venti etiam ipsi, quum ferant Aerem cum Omnibus suis contentis de loco in locum , adducent semper partes ab iis locis, a quibus spirare inceperunt,hinc adeoque mutabunt semper Aeris materiem , propa iam certo loco assidue auferent, recens allatum restituent
semper. Unde rursum in operationibus Chemicis mira debet accidere hac de causa diversitas. Coeli rursum influxus juxta varios Solis inprimis, Lu-n: eque , adspectus , accessus , recessiis, irradiationem perpendicularem, aut . obliquam , conjunctiones , Oppositiones , quantas in Aere mutationes efficiunt , calore, frigore , attractione , repulsu i quantas in vaporibus δύ ex halationibus , de terra in Acrem evectis, varietates praestant i Sed etiam
super his memorabile esst de illud , O Chemici, quod vicissitudo tempesta-
284쪽
Ιii Aere virtus est penitus sit gularis.
tum anni tantum in his valeat, ut pro rius incredibile sit. Non hoc volo quod Sol essicit, certo ordine. Si enim Sol in eadem altitudine, cum eodem calore , agit vigesimo primo Martii, in terram , tum agit in corpus, quod praegressa hyeme, frigore constrictum proprias exhalationes in se , subcrusta glaciali, vel frigida , retinuit , accumulavit , interinaque Omnia coelo delapsa excepit, retinuitque : hinc ubi jam regelascit, & putris se jam resolvit gleba , aget primus Solis calor in fertile hoc , & praegnans
corpus , totumque statim Aura replet halitibus. Quare vix unquam post diuturnum brumale gelu calor vernus sequitur, quin moae imbres , fulmi'na, ton irrua, Omnium animalium , & Vegerantium , igneus vigor. Quando autem Septembris vigesimo primo , idem Sol, & quidem eodem ca loris gradu , in eandem agit terram , hanc jam deprehendet praecedentis aestatis calore excoctam , exhaustam , neque Autumnalibus hactenus imbribus irriguam : unde neque idem jam calor in Terra, vel Aere , idemessiciet ; neque animantum , stirpiumque , Vigorem , ut Verno tempore ,
incitabit. Quae pauca servient facillimo intellectui varietatis, quae in Atmosphaera habetur , pro anni tempestate diversa, quatenus ab hac in primis catlsa oritur : quae speculatio sane utilissima in Physicis habetur atque in Chemicis. Atque artifices quidem Chemici hoc ipsum jam diu
prius subodorati sunt, dum tantam virtutis diversitatem tribuerunt plia vise Vernali prae Autumnali in eodem calore genita : reperere enim hoc Aeris lixivium longe alios vapores, alias plane exhalationes , secum e TAere deferre , pro diversitate explicati modo ordinis. Priusquam liceat recedere ab examine rerum diversarum, quae in Aere adsunt, dc variarum potestatum , quae in illo obtinent, Oportet antea unam adhuc considerare admodum salutarem , vel necessariam , vitae Animalium , Vegetantiumque ; quam tamen intelligere non datur hactenus ex ulla alia ipsius Aeris proprietate , sed diligenter indagata tandem inveniri poterit. An autem latens haecce virtus ab Animalibus, & Vege tantibus , ex Aere attrahatur , inde ita consumatur , hinc deficiat brevi
atque ubi deficit, moriendum sit Animali, quis hodie dixerit ξ Utique Avicula in recipiente magno , Aere communi, frigido , pleno , sed quam
accuratissime clariso , intra horae quadrantem aegrotat, Vomitque, post treῖ quadrantes moritur. Boyl. de Aere. 18 . Pisc1s in vase clauso , in aqua sine renovatione Aeris, brevi perit. Moritur in lacu undique congelata, sub glacie. Vitam cito amittit in aqua unde Aer eductus est. Ac. R. Scia16 99. 2 O. ITO I. - . & Mon. 22 . Flamma, prunaque, in Aere clauso cito pereunt eAstinctae. Ovula quorumcunque Insectorum in vitris accurato clausis non producunt, licet tepore fota , foetus. Semina Plantarum rite macerata , Optimae commissa terrae , atque requisito excitata calore , non tamen cresciunt, neque dant vitae ulla signa actuosae. Contra vero sanguinis de vasis educti superficies contigua Aeri coccineo fulget colore , in omni vero parte sua, ubi ab Aere non attingitur , nigrescit instar succi Sepiae. Simulac autem nigerrima haec superficies attingitur ab Aese , ilico inigritudo in coccineam iterum colorem permutatur. Omnia quidem haec.eVincunt, esse ergo in Aere virtutem quandam absconditam , quae ex iis
proprietatibus illius, quae hactenus in Aere exploratae sunt, non potest
285쪽
intelligi. Latere in illo occultum vitae cibum , aperte Sendivo gius dixerat, alii Chemici asseruerunt si quid vero illud sit, quomodo agat , quid pro prie essiciat ξ in obscuro habetur. Felix , qui deteget i ii dicasse nesciis sufficiat an sola pars elastica λNeque enim temere crediderim , Physicos , Medicos e , causam deprehendisse Physicam mirabilis illius facultatis Aeriae : plurima super ea Opinionum commenta vidi , sed sua fere sponte deleta. Itaque tandem, postea Omnia , nata postremo oportunitas , ut paucissimis agam vobiscum de Pondere Proprio Aeris. Agite igitur, repetamus sparsim dicta simul. Aer plenus aqua esst, ponderosa , solida , nec per pondera ulla conden sabili. A qua haec tam copiosa in Aere, ut sal Tartari ex parva Aeris copia in vitro clauso attraxerit tantum aquae , ut ad sensum humesceret. In Aere , praeter aquam , continentur omnium fere corporum genera disia
persa. Quae sane, ut minimum dixerim, aeqvie ponderosa in illo Aere Crunt, quam aqua. Sed haec quoque corpuscula , dum liquida habentur, etiam vix compingi posthini vi ponderum impositorum. Si ergo ex data portione Aeris foret separatum quam accuratissime omne illud, vere ponderosum , quod demonstratum fuit naturaliter in eo esse, ex Omni corporum genere , quantum putabitis superesse ponderis in illa mole Aeris pro parte ejusdem vere elastica S utique perspicitis , nisi valde erro , illud futurum quam minimum. Si conjecturae locus ex tot Experimentis , forte nullum erit. Enim Vero in cubico pede Aeris octingentesima & quinquagesima modo pars totius spatii occupetur vaporibus , & exhalationibus , non elasticis , tum de pulvisculis in eo divagantibus , tum superstes elasticum Aerium pondus habebit nullum. Hinc etiam fieri posset, ut non posset unquam ultra redigi ad minora spatia , quam ad ε , licet in parte elastica obtineret lex Nev v toniana , quod Elementa scilicet tanto fortius niterentur a se invicem recedere , quanto pluri pondere ad se mutuo comprimerentur. Unde &tum pateret, hanc elasticam partem , postquam caeterae jam partes in spatium g A prioris erant compactae , ulterius non posse arctari ullo pondere ; quum jam totum spatium foret occupatum aqua , & aliis corporibus non compressilibus. Id vero exquisite respondet Maximi Halleyi, de Florentinorum Experimentis, negantium legem compressionis Aeris in minora spatia ponderibus proportionalia procedere supra octingentas vi
ceS. Hist. Ac. R. Sc. 17O3.7. Monum. IOr. Neque tamen liceret inde colligere, Acris partem sinceram elasticam , si posset sola haberi, absque ad mistu aliorum corpiusculorum, non posse densari eadem quidem lege longe ultra , & quis definiet quousque 3 forte & semper. Quare cogitavi sepe , nunquid DEUS Ignem, & Aera pure elasticum,
ambo creaVerit non gravia , ad nullum certum punctum tendentia , sed
per totum Universum , cunctaque Mundi systemata, aequabiliter distri buta. Ita quidem ut Ignis semper in Achra ageret sic, ut Aer nunquam posset quiescere vel in summo frigore. Si enim in suprema Atmosphaera calor Ignis minor, eadem proportione Aer minus ibi compressi is per gravia pauciora rarior semper erit, adeoque tanto facilius minori igne ebulliet, semper tamen tremulos suos motus reciprocabit. Qi tanta in
in Aere. Forte Rullum Duumviratus motuum, in Igne & ela stico Aeris,
286쪽
his mirabilitas i quanta omnia , ne quiescant unquam , movendi potestas 'verum perspecta mihi vestra acies facit, ut praevideam , Vos cogitaturos si Aer, qua elasticus , sine pondere , quare igitur circa terram rarior non est Θ Atqui perpendamus, Elementa ejusdem haud ita facile extricari inita mista semel aliis & intricata ; hinc igitur ab aliis incumbentibus compri-m1 : constabit facile tum ratio hujus rei. Jam tandem hanc, quam praeceperam animo enarrandam, Aeris His tor1am absolvissem. Sed restat digna mehercle particula superaddenda, de hoc Aere mere elastico per Experimenta quaedam demonstrando , atque prosequendo in maris ejusdem effectibus. Hanc autem ad rem plerosque dum consili, exim1um sane Mariottium deprehendi praecipuum , qui facem praeluxit, glaciem fregit. Ego praeclarum Virum sequens Experimenta vobiS coram hoc Ordine propono.
Agh ps,si dii, Teneo de tra laminam Argenti puri detersam quam sollicitissime Madistit solidi,. quam artificiosissime perpolitam , tam calidam , ut Atmosphae jam tem- pertes , quae gradum tenet 12; hanc, ut spectatis , placide , sine ullo concrisiu , immergo in aquam puristimam , ejusdem gradus , in hoc vase vi treo. V1det1s autem bullas Aerias nasci , & haerere , ad superficiem illius Argenti, atque ab ea etiam sursum ire per aquam , & dein ibidem medias crepare. Quod quum ita semper contingat cindicio nobis erit, Aerem communem , per partes invisibiles primo adhaerescere superficiei solidi metalli ita, ut cum eo per aquam descendens tenacitate quadam glutinis habendo lentescat, neque recedat inde , nisi postquam aquae pondere elevetur inde sursum. Quando igitur lamella hac Argentea per Aerem
movetur, certissime contiguus ejus superficiei Aer tam diu adhaerescet, clonec Vento, calore , Vel rapiditate motus inde excutitur, tumque demum deserens alteri successirro locum cedit. Dene notanda haecAeris mere elastici proprietas ad Opera Chemica. Qitum enim sola Laereat superficie corporum , non vero mallesia talem intrare queat: CVidens ergo erit, corpora
minutatim divisa in Aere, adeoque superficies quam maxime multiplicantia, semper longe plus Acris secum devehere in recipientia, quam quidem eadem fecisset una mali a solida. Unde igitur Aer, genitus in solvendo Argenti pulvere tenui per Nitri spiritus , non a solo ζpiritu Nitri , nec a solida metalli mole, sed partim etiam ab ipso hoc Aere adducto per superficies derivandus erit. Sed ohe i si solidissimum, politissimumque,Aurum ita trahit Aerem, alia sane quaecunque longe plus id est cient. Et cuncta igitur corpora immersa aquae secum ducunt Aera. Maxime omnium si scabra, adeoque longe ampliore fuerint superficie. Verum , si simul, plena poris , fungosa fuerint & spongiosa, tum vero longu copiosiorem secum per aquas ducent aerem. Inprimis autem , quando talia sol Munitur in sua ramenta minima ab aqua diluente. Atque hic igitur primus modu* demonstrandi Aes em elasticum ad corpora solida adhaerescentem
287쪽
Spectatis iterum magnum satis hunc cylindrum vitreum , limpidum ,
purum , perspicuum , siccum. Ecce in hunc in fundo aquam sinceram , ut vas fere plenum sit. Jam cylindrum aqua plenum antliae Aeriae ira applico , ut Aera de superficie aquae, Ope antliae tollam , cernitis primo non mutari aquam. Postquam vero plurimum Aeris ita ablatum fuit, videtis, nasci bullas Aerias , sed quam numerosas i quam celeres sursum elatas iquam cito grandescentes t unde Vero primum oriuntur Θ sane , quantum ulla ratione observare possimus, ab superficie fundi, & laterum vasis, aut aquae. Unde quis putaret incautus , qui hoc Experimentum solum vide ret , quod omnis Aer , qui hac arte de aqua educitur , tantum latuisset in ter superficiem cavam vitri & convexam aquae. Id vero aliis pulchris Ex perimentis postea refutabitur. Interim nobis liquet , Aerem etiam super fici ei vitri, & aquae , eadem tenacitate , quae in praecedenti Experimento demonstrata fuit, adhaerescere. EXPERIMENTUM II LVerum ipse Aer superficie sua adhaerescit superficiei alterius Aeris lentore satis notabili, licet elementa ejusdem a se mutuo aufugere videantur. Id jam supra demonstratum alio loco sic repeto. Phialam hanc ex vitro , quae ex Ventre ampullato , sphaerico , & amplo , exit in collum longum cylindricum, cujus diameter est fere quatuor linearum Geometricarum , implevi aqua, impletam inverto sic , ut os apertum colli terram spectet. Ne gutta aquae cadit. Nec bulla Aeris intrat. Indicio manifesto tenuia
Accis elementa non temere a se mutuo hic recedere , sed quadam tenaci
tate cohaerere. Quod jam etiam supra adhibui , quum de divisibilitate
Aeris agebam. Sed quando nunc de eo ut elastico , aut levissimo , tracto, iterum coactus fui repetere. Si enim levissimae particulae elasticae Aeris seque facile dividerentur a se mutuo , quam partes Aleoliolis juncti se mutuo deserunt, tum Acris Elementa et astu a irent per hanc aquam , tende rent sursum , aqua vero deflueret pro rato de phiala , ut supra videba mus , dum hanc phialam Alcoholi tincto imponebamus. vid. p. 137. & se quentibus. Inprimis vero rei hujus causam tribuendam tenacitati tali par rium aeriarum confirmatur soc Experimento. Phialam eandem lix1vi fortissimo salis Tartari pleno in immergo sic iterum oleo stillatitio Tere binthinae. Nonne' jam longe tardius tenaces olei partes adscendunt per ponderosius lixivium, quam aqua, vel Alcohol Θ certist1me. Dicetis fuisgam aquosi ab oleo id facere, non tenacitatem. Sic & Aera repelli ab aqua. Dabo. At Vos interim videtis , hanc Aeris tarditatem ad adscendendum apparere, sive illa phiala aqua, Alcohole, myria , lixivio quocunque , imo & Argento Vivo, impleretur. Unde mihi haud prorsus improbabile apparere utcunque Videtur , lentorem partium elasticarum Aeris inter se , hic loci, majorem esse, quam in caeteris liquoribus. Erant
itaque partes illae elasticae Aeris, semel unitae minus facile separabiles ,
288쪽
minus facile in minores suas partes divisibiles. Adeoque dissicilius pariegelasticae Adriae possiant liquidis aliis immisceri, quam ulla alia fluida, quae nobis nota sunt. Scio , Phil sophos aliter sentire , quotquot hactenus coimsului, putare nihil magis contingere , quam quod Aer Ocyssime in grediatur , quaecunque modo attingere potest , liquida. Sed sedula observatio cogit me, longe alia ut censeam. Si enim ampullam hanc ad duas tertias implevero liquore quocunque , tertia suprema solo Aere repleta.
Dein autem Vas hoc quam accuratissime operculo vitreo adaptato clau fero. Postea hoc vas concussero quam diuti stime , nunquam tamen em-ciam , ut A qua Aeri penitus immisceatur, sed tantum magnae bullae fient ex aqua , in quibus Aeriae partes se mutuo implicant, conglomerantque, dum agitatae partes Aquae supra hanc sphaerulam formant, quae Aerem coercet. Ex plurimis vero talibus bullas spuma nascitur alba , Aere &aqua constans , in hos iterum resolvenda , bullae autem hae diametros habent fere trium linearum. Ut tandem paradoxam hancce Veritatem cer natis adhuc evidentius , & hoc capite Experimentum. Haec phiala vitrea esst plena Aere hoc nostro communi, os patulum colli ejus latitudinem
habet nainorem quatuor lineis. Danc jam uibmergo perpendiculariter sub aqua , ita , ut os ejus sursum spectans , & apertum , jam sub aqua sit de mersum. Hinc aqua hic incumbit jam seperficiei Aeris , neque tamen de cepi lit, sed a superficie Aeris sustinetur. Aqua ergo , octingenties & quin
quagesies ponderosior hoc composito Aere, non valet ita dividere Acris partes , ut insinuando se intra Aerem descendat. Verum aliud iterum circa haec notabile. Scilicet phiala haec vitrea aqua plena est. Latitudo autem oris colli ejus ess quinque linearum. Hanc jam inverto sic , ut apertura oris deorsum spectet. Iam cernitis , nasci magnam , latamque, bullam Aeriam, non minutam , hanc ingredi per hoc collum trans aquam, sursumque tendere sic integram , sic unitam ; neutiquam dividi in particulas minimas , dum ita per aquam transit, sed in amplis , magnisque , adunatis bullis. Simul videtis superficiem harum bullarum utrimque conveXam ;aquae Vero, per quam transeunt, superficiem concavam se accomodare
Aeri. Id autem quam distinctissime apparet, dum collum hujus phialae
pono in situ horigonti parallelo : tum enim bulla haec Acria , aeque magna manens , undiquC coercita intra aquam , ostendit quam luculentissime suam magnitudinem constantem diu, & figuram quoque suam , utrimque convexam , ut in figura habetur expressa. Idem quoque obtinet in tubis
vitreis angustis , Aere plenis , utrimque patulis; si enim hi perpendiculares imponuntur aquae, adscendet aqua in illos sic, ut formet concavam superficiem in suprema sua parte adscendente , Aer vero inferiore sua superficie convexam figuram habebit. Ut in figura rursum patet. Cuncta quidem haec, considerata simul, videntur evincere, quod elasticum Ae- 14s possideat tenacitatem definitam , satisque magnam inter sua elementa. Dico , omnia simul hanc docere : neque enim me fugit Autores celeberi mos qua dam ex iis explicare per attractionem , quae habetur aquam inter & vitrum.
289쪽
Sumsi tria vasa conica , vitrea , A , B, C , fundo plano , sursum conniventia, aperta. In uno est aqua frigida , ut jam Aer , gradum in altero eadem aqua tepida ad calorem n Oitrum, graduum 9I ; in tertio rursus eadem aqua calida magis ad gradus iso. Sum si autem vasa haec alta satis : ut conspicua sit magis apparitio. Vasa jam haec subito pono ad an tiam Aeriam , sab campana, atque OcyuS educo Aerem. Nonne manifest1ssime videtis , postquam parum Acris eduxi, quod statim in phiala C calidissima generentur ballae copiosissimae , ad ima & latera vas1s formatae , adscendentes grandescentes, in superficie aquae mediae crepantes , ac si vere jam ebulliret haec aqua , quae tamen jam forte Io gradibus est infra ebullitionis gradum in Aore aperto. Atqui in phiala B , ubi calor 9 I gr duum statim erat , nulla adhuc talis agitatio. Postquam vero plus subduxi Aeris per antliam , en , dc in B si Ditis jam enascitur formatio bullarum ,
adeoque in A B , jam ebullitio , nuda adhuc in C ; ubi autem jam longe plus Aeris edi ictum , jam tandem in C ebullitio sit, omnique educto
Aere , quam diutissime durat. Colligimus hinc clasticum sincerum Aeris in aqua latere, invisibile , certa copia, sine ullo indicio sui in frigore , 5c sub
pondere Atmosphaeraeo Atqui aqua tamen in Experimentis Cimentinae Academiae , quamVis Occultum gerat intra se hunc Aerem adeo compres silem, tamen nullo modo poterat comprimi Der pondera. Quare intelligimus
Aera insinuatum in aquam , locatum ibi fuisse in interstitiis relictis intra
contingentia se mutuo elementa aquae , ouae in haec interstitia venire non potuerunt. Sed eum Aerem se non interpotuisse intra elementa aquae ibi, ubi haec se mutuo naturaliter contingere possent. Si enim id fuisset factum, tum aqua, hunc Acrem continens, finitot compressitis. Jam autem cognoscitur ille modo occupare stabilia illa, nec turbanda ullo elementorum situ varia
to , intervalla relicta inter immutabilia elementa aquae , ubi quiescit divisus forte in sua separata penitus elementa. Quin etiam hinc credimus , Aerem hunc hic locatum, nulloque se in ciO tamdiu in frigore prodentem , roquirere aquam Vi Atmosphaerae ihonderosae compressam , ut ibi maneat. Quando Vero aquae partes minus forti nisu compinguntur inter se, tum latentia Uaec elementa Aeris elevare incumbentem aquam , se expedire de interstitiis , ubi latebant quieta, tumque haec vacua relinquere ab Aere. Tertio quoque scimus calorem , Aera interceptum disponere, qui vim se extricandi de aqua adaugeat, promoVeatque ; ita quidem , Ut, quo magis aqua incalescat, eo etiam facilius Aer de aqua semet expediat pari ratione. Quando itaque ebullit aqua diu ad Ignem, calorem tumhimmum nacta , expellet de se Aerem pro parte maxima. Qilario autem docuere Experimenta, Vinum quodcunque , Cerevisiam , spiritus Vini , tanto citius in vacuo Boylean O , has bullulas Aerias de se dimittere , quo magis saturari sunt liquores hi ubertate spirituum inflanamabilium. Sed alio iterum Experimento Omnia, luec evadunt manifestiora. Videte
enim. Samo cylindricum vas , fundo plano AB , quod ad dimidias impleo aquae pura, communi, Habeo & an eullam vitream sphaericam CD , in
290쪽
structam ventre C , S collo D. Hanc impleo penitus eadem aqua. Digito tum supra os D , ad ipsam aquam in colli supremo applicato , immergo hoc collum D ita sub aqua in vase AB , ut nil omnino Aeris , sed sola aqua diaer eat in ampullae parte superiore C. Tumque ambo haec Vasa sic parata pono coram Vobis sub campana, ad antliam Aeriam. Apparet Vobis , dum educo Aera , fere omnem , quod aqua in ventre ampullae C descendat suo pondere per collum D in vas AB : quia superficies aquae in vase AB non amplius premitur pondere Atmosphaerae. Itaque supra in Ventre C , supra descendentem aquam , formatur jam vacuum Torricellianum. Quare aqua illa ibi a nulla re premitur, sed in vacuo haeret. Hinc igi aurAer, qui in aqua, quae in hoc ventre, bullas facit copiosissimas, quae omnes tendunt per aquam in collo , & in ampulla , versus superius illud vacuum , & ibi dissilientes , faciunt Aerem collectum ex omni aqua , quae in vase CD. Re linquo Omnia in hoc apparatu tam diu , donec bulla
non amplius formentur , nec adscendant in ampullae superiora. Dein immitto Aera in campanam , qui mox premens superficiem aquae in vase AB, cogit aquam per os D in ventrem C. Postquam vero jam iterum tota At mosphaera immissa est , aqua iacita replet, ut antea , totum ventrem C , sed manet in parte superiore bulla Acria , vero Aere elastico constans, qui
Aor fuit expressas ex illa aqua in priore operatione , per bullulas istas ibitum natas , & displosas. Neque enim bullulae illae ibi nascebantur , nisi
postquam maxima pars Aeris prius educta foret ex campana illa. Nunquam autem bullulae illae oriuntur de hac aqua , postquam modo tantum Aeris eductum , ut Mercurius in Barometro tantum doceat decimam par- terra ponderis Atmosphaerae ablatam esse de hoc vase. Quum ergo maxima variatio ponderis Atmosphaerae apud nos nunquam ultra decimam partem adscenderit, nullum unquam periculum erit , ne aqua inde Aerem
sutum dimittat. Sed & aqua jam calida nonaginta gradus, dein in antliai neumatica liberata decima parte ponderis Atmosphaerae , ne tum tamen suum Aerem bullatim ejicit : igitur Aer de nostris humoribus quoque perlevitatem summam Atmosphaerae apud nos nunquam separabitur de nostro sanguine , vel humoribus ; quod ipsum postea proprio iterum Experimento demonstrabo. Citius quidem in aqua hac calida sit , sed nondum ad ablationem decimae partis ponderis Aerii. Qiuaeritis jam , vestro jure , a me , qui sciamus , magnam illam bullam , in fastigio ampullae genitam , esse Verum Aera elasticumratque oportet omnino, ut illud dem instrem. Igitur, vidistis, dicam : quia se expandit , & contrahit pro
ratione liberationis a pondere comprimente, aut pro imminutione ejus dena ; rursum , quoniam , si calor admovetur illi bullae , pro gradu caloris
illa se expandit in spatium amplius , si frigus applicatur , in spatium
longe minus se contrahit; has autem privatas , veris imasque Acri noras esse, quisnam ambigit ξ Alterum etiam explanare oportet, an scilicet Acr ille , jam sic genitus , vere quidem educatur ex aqua ipsa, an potiUS tantum prodeat de interstitiis inter superficiem vitri & aquae ; namque id oculi fideles cernere videntur , ut monui vos jam supra. Sed non desunt, si quid recte video , argumenta, qUze CVincunt, eX ipsa aqua prodire. Sive enim consideramus diversam prorsus quantitatem
