장음표시 사용
271쪽
radicem montis omnium maximas dederit. Dei assissimi hinc Imbres contingunt aestate , quando deorsum rapide actae aquae , fulmina , tonitrua , procellas subito excitant. Unde etiam aestivo tempore Imbrium guttae singulae longe majores nasci solent, quam hyemali. Caeterum certissime observatur , pluviam in omni plaga Atmosphaerae, ubi incipit primo nasci,
ibi tenuissimam esse. Quoties vero Aer aqua fatur , noctu frigescens, defertur in superficiem elatam montium altorum , maxime in longam seriem dispositorum , tum densa , frigidaque , haec moles, inprimis versus Septem trionem & Eurum prima parte noctis, atque versus Meridiem dc Occidentem post mediam noctem , hanc aquam Aeris sistit, frigefacit, unit , in humorem aquosum convertit, unde dilabentes facit strias , quae , in summa montis parte tenues, omni momento descensus dum adunantur similibus granadescunt, atque ita efficiunt, ut destillatio accidat perpetua , copiam dans incredibilem aquae , defluentis saxo , atque, juxta varia incilia montis, aut terrae , rivulos formantis , qui quando , per Venas subterraneas , ex alto montium loco, in declivem plagam descendunt, ibidemque patulum eructando suo latici os accipiunt, tum defluentem puram dant, vel salien tem de scaturigine exhibent. Facit limeque liquet , pro diversa altitudinescaturiginis rationem emissarii, ubi exsilit , fontium saltus varios habe ri. Qiuin etiam hinc facile intelligitur diversitas aquae Fontanae in copia . omnique alia dote sua. Hinc & liquet nusquam Fontes haberi nisi ubi aliatiores montes , ubicunque vero hi, ibi & Fontes inveniri. Qiuod nusquam pulchrius, evidentiusque , cernitur , quam in valle fortunatissima in Kachi miro , descripta Bernierio , in descrip t. Regni Mogolis. Ubicunque iterum tales montes sunt, fontesque , ibidem aqua montibus defluens , aut fontibus perpetuo eructata, in Rivulos est inditur jugiter fluentes , & leni plerianque ad principia decursu. Quando dein alii
decurrentes junguntur in unum collum , RIVUS mox turgentior, atque jugi augmento brevi Rivulorum ex Oneratione Fluvium format semper labentatem. Neque ita diu post , dum repetito semper accessis crescit copia , &torrens, Flumina ingentia. Rapido semper delata cursu a supremis versus
infima nascuntur , tandem in Maria sC exonerant, nunquam inde retro
gress ira , neque tamen adauctura Mare : quippe quod , quantum accipit, tantum iterum exhalando reddit. Aliter rapidissimi ruentium Fluminum torrentes in abys s sub terra decidunt, alibi q ue exsurgunt. Hinc in regionibus planis , ubi montes nulli vel fontes , nunquam Flumina habentur. Inde 3c montes per totam tellurem adorabili sapientia dati sic terrae, ut gignendis aquarum collectionibus prosint. Unde & in universa terra respondent Fluminum lapsus montium ordini. Videantur super his Magni
fici Edmundi Halleyi inventa vere propria,in Act. Soc. Britann. Quae sane omnia scire nostra inprimis refert, qui Chemiam colimus , ubi de Aeris , Aquaeque , diversitate perpetua fere agendi necessitas adest ; quin & haec usum habebunt insignem in Tractatu sequuturo de Aqua.
Ex omnibus tamen enarratis hactenus certo non constat , quousque
Aqua in Atmosphaera queat adscendere : sed de eo constat, quod non situi telluris altissimo fastigio montano unquam Aer sine Aqua : quum hu-
272쪽
Aqua ab Aere an separabilis Chemice In altissimis fit glacies , aut
midis 1b1dem vaporibus semper irriguus deprehendatur. Adeoque nullo artificio Aer potest adhiberi artis Chemicae Operibus , in quo non adsiit simul Aqua. Forte, ex data Aeris parte , quae cavo ampullae Vitreae valde siccae coerceri poterit, Omnis Aqua posset educi : si enim sal Tartar1 ab igne qtiam ferventissimus adhuc , in pollinem tritus tenuem, injicitur quam siccissimus in hanc lagonam , tunc alcati aridis imum trahet de Aere contento Omnena Aquam in se , vase post immisitim salem Ocyssime arcte
obturato. Atqui Aerem hujusmodi Chemicis operat1on1bus nemo adhibere potest : quoniam simul ac vase aperto portio Acris sicca communi 1 terum commiscetur, statim Aqua irrigatur, quae in Adre illo latebat. Porm certis rerum exemplis cognovimus , quod Aqua , quo altius elevata eli in Aerem , eo quidem semper partes suas longius a se invicem dispergat per ampliora , & magis vacua spatia , sed ea simul frigescat. Omni enim Experimentorum eventu deprehensum fuit, quod in qua cunque Orbis habitati plaga perpetuo calor sit summus ad telluris super iaciena, si caetera paria ponuntur. In summis fastigiis montium alti mo artim semper frigus glaciale nives tenet assiduas. Id circa AEquatorem , id in Zon1s torridis certum ; ut non sit in fervidissima telluris plaga mons Valde elatus , quin vertex ejusdem gelidus prorsus siti. Qiu in & sensim frigora per gradus, quibus a pede montis in apicem adscenditur , incresiacunt sic , ut respondeat frigoris incrementum augmento altitudinis. Qua In re eadem semper veritas obtinet, si omnia reliqua paria ponuntur. Igitur Aqua per Aera adscendens eousque, ubi frigus jam glaciale habetur , necessario in glaciem concrescet, nisi omnia ejus elementa seorsum Vagentur, nulla se mutuo tangant. Quamdiu enim partes Aquae ibidem
Iic a se invicem distipatae sunt, tamdiu ibidem nulla glaciei species. Ubi
vero in regione Aeris tam alta , de frigida , elementa Aquae , hactenus dispersa, quacunque demum causa , incipiunt venire in contactus mutuos,rum 1 lico conglaciari incipient in ramenta glacialia minima per serenum Aurem obvolitantia , quae, si in illa regione applicantur occurrentium
corporum s perficiei, pruinam tenerrimam constituent, caeterum vix apparebunt. Est igitur in Atmosphaera Orbis telluri concentricus, in quo Aqua Aeris eo usque elevata semper conglaciatur , quando unitur. Et quo altius elevatur supra hunc Orbem , eo citius , fortiusque , conglaciabitu Aqua. Verum tamen credibile pariter habetur , Aquam hanc , eo statim minus unitam , raro hinc conglaciari posse , sed in elementa separata li-.beram Vagari, donec causa accesserit alia, quae separata adtinet Elementa , sicque in glaciem concreta cogat. Postquam ergo Aqua Aeris, in orbe designato, conglaciata est, tum
adunatione majoris molis sub minore superficie , statim gravior quoque reddi debet; unde necessario incipiet dilabi deorsum , atque ita in spatia semper arctiora , & aquae magis plena , descendens , alias partes aquae sibi asIbciat, facitque sensim concreta glacialia majora, Ni Vis , tenuis e Grandinis , jam si ecies formantia. Quum vero plurimae, eaeque diversae prorsus , causae existere queant, quibus esticitur , ut illa aquae Elementa, prius sparsa in summo Aere , Iubito , atque ingenti etiam copia , asib- cientur inter se in glaciali Atmosphaerae altitudine, facile capitis, ma-
273쪽
yna satis frusta glaciei in illo loco poste nasci satis cito. Tum de colligi poterunt simul. Id factum ubi fuerit, nubes valde albae , a reflexa Solis , altae , parvae, in coelo apparebunt. Sed subito tum , ingenti velocitate, inferiora versus cadentes , citissime increscere viden tur in magnitudine , in alias similes incurrere , vel delabi ex alto , eoqtie collisu fulmina , Tonitrua , Procellas, imbres, Grandines efficere. Et haec quidem eo violentiora semper , quo altiori de loco decidua fuerint. Unde aestivo tempore , coelo diu sereno , Aere inseriori valde sicco , At mosphaera ponderosiore , aqua igitur in altissimum rapta; deinde autem Atmosphaera subito reddita leviore, solent statim recitata Phaenomena appareret, maXime intra Tropicose ubi exigua nubecula, in alto coelo
conspecta , ilico instantem violentissimam tempestatem designat. Est luo probabile quam maxime , Grandinem , semper in aliissimis formatam fri gidis , pondere delapsam in calidiora , terrae proxima , aeris loca, ibidem calore fundi, Imbresque formare ingentes , qui Tonitrua & fulmina
comitantur , sequuntur , solvunt. Si Vero tam celeri devolvuntur lapsu , ut fundi tam cito nequeant, tum lapides glaciales pluit coelum , mole , pondere, motu, perniciosos. Q uales solitarios integrum pondo aequasse memoratum habetur. Transact. Abr. T. II. I . Utique observationes docent, colorem candidissimum nubium , dein piceam earundem nigritudinem , horrenda fulmina , Tonitrua terribilia, Procellas , semper concomitari Grandinem. Ex quibus puto , facilius Vos credituros modo dictas horum causas veras esse , quam HOOkianam opinionem de Grandine inter cadendum in inferioribus hic concrescente.
Hoox. Posth. in vita Autoris , xxiv. Dubitari & hinc posset, an semper quidem ad summa fulmina & tonitrua Nitrum requiritur & Sulphur 3 dum forte durae glaciei collisio quam violentissima igni ingenti ex cu tiendo sufficiat, sane fremitus sonoros Tonitru satis valet producere. Inprimis , si pariter consideramus ignem Solis suo calore, reflexu , refrac tu , in materiem modo dictam aquosam conglaciatam infinitis agere modis posse. Qitae colorum varietas ξ quae figurarum diversitas P quanta magnitudinis disterentia 3 in ipsa glacie aeria. Inter causas vero praecipuas, unde in Aere prius sereno tanta , &varia adeo exoriri queant subito , inprimis speculanatur Atmosphaerae ina minutum pondus : nam semper aqua ex Aere leviori facto solet sponte separari, quaeque ibidem latuerat primo , se jam manifestare. Dein &cogitamus, saepe ex oppositis oris actas Aeris partes , in se mutuo impingere , eo lite collisu separata prius Elementa jam citisiime adunare inter se. Et varii quoque siderum adspectus forte eo aliquid tribuunt. Ne caloris mutari, ventorumque , Ossicaciam ad haec commemorem. Qtiae qui dem singula, vel universa, una cum aliis satis efiicere valent enarrata.
aiiod si jam juvat contemplari e contrario causas , quae Aquam Aeri
immiscent ,& per eum elevant, plures reperiemus. Earum VCro praeci
pua Sol habetur , qui, quo perpendiculo propiore directione radiorum aquam magis ferit, eo semper plus aquae in altum elevat. De qua actione consulenda dictata Halleyana , quae jam supra , idoneo loco , citavi. Al-xzra, priorem mire adjuvans, est Ignis stubterraneus. Q ii semper agit, nun
Et e rando. Fulmina , oonitrua. Causae horumῆCausae Aquis in
274쪽
quam otiosus. Colastitit enim per observationes , quod in profundissimis telluris effossae fodinis , aut & in altissimis puteis , perveniatur primo ad loca, in quibus nunquam aqua conglaciatur , sed calor fere idem per petuo, nec mutatus, persistit. Ut Clarissimi Academici Parisini, in puteo Observatorii notaverunt dudum. Ubi vero deinde magis 1nferiora versus descenditur , calor oriri incipit, sensim cum altiore profunditate magis increscens magisque , donec tandem adeo suffocarate aestu increscat, ut, nisi aquae labentis frigore ventiletur , & aura inde nata , fossbres opprimat. Videmus quoque, tempore brumali aquam sub glacie , tellurem1ub gleba constricta gelu, si aperiuntur, fumare prae calore. Neque est ut negent hunc Ignem Philosophi, quos audivi quondam assὰrentes Imposi1bilem hunc ficu una in gremio relluris Ignem , quia nec Aere ampOtest , neque pabulum nancisci. Sed scire est , solo tritu densati Aer1ζ, in1mis telluris , sine alio Aere , sine ullo pabulo , Ignem hunc parari, &con vari, posse. Quid enim non patrabit Aer, si sexcenties densior in altislsimis subterraneis haereret 3 sane incredibilia: dum fide digni narra vere , Aera vi pressiim in tubum ferreum , ibidem incaluisse. Certe in
terrae profundissimis infima ita premuntur ab immani incumbentium pondere, ut attritus minimi faciant calores maritimos. Quia igitur actio hujus Ignis perpetua habetur, sane & effectus illius, assidua aquae exhalatio. Tertio consideramus estectus en ornaes , semper repetitos ignis domestici , quo homines jam in omni plaga telluris habitatae utuntur ad aquas dissipandas , sive illae in Animalibus , Vegetabilibus , Fossilibus sint, sive ips, illa: aquae solae ita agitantur. Utique si quis sipputet, quanta sit hujus aquae exhalantis vis , quam ille Ignis excitat , & per Aerem
distribuit, incredibilem ejus quantitatem reperiet. Qtuarto iterum efficacia acutissimi gelu de glacie partem incredibilem omni momento tem poris ita aufert, ut brevi in auras consumatur dispersa solo frigore moles . uti egregius Boyleus manifesto ad stateram Experimento detexit. Qimn etiam observasiones quotidianae monstrant, rigidissimae hyemis frigore v1olentissimo omnia corporum genera mirifice alteri, imm1nui, consumi, dispergi per Abra. Quinto videtur etiam, quod omnis causa Physica, quae valet particulas aquae ita separare a se mutuo, ut seorsum singulae existant , effecti ira sit, ut statim illae partes tam magnam superficiem nanciscantur , respectu minimae suae molis , ut possint innatare Aeri. Et sanethaec cor porum solutio an minima videtur tandem adeo superficiem augere
ratione moliS contentae , ut In unaquaque divisione valide crescat aptitudo ad innatandum leviori liquido , quod quidem Geometrae dudum observaverunt. Sed & notum praeterea est ex Physicis observationibus, quod pr ter gravitatem corporum, consideranda sit praeterea vis quaedam repellens , quae contra contactum superficierum d1versorum corporum ;quaeque proinde augetur pro amplificatione earundem superficierum semper. Unde igitur corpora minutissime divisa adhuc dissicilius ima petunt gravitate sita , quam quidem , si sola gravitatis lege unice Operarentur. Haec autem secunda corporum in his proprietas videtur inprimis agere , ne hic circa terram omnes aquae partes ilico , dc semper , ex Aere deorsum caderent. Sexto, eadem haec vis ellicere videtur, ut aquae partes , supra
275쪽
contentum Aera expansae, splaeternin formare queant, quam bullam Vocamus. Q uin etiam , loco Acris , alius quicunque calor , aut spiritus expandens , idem dum forte facit, aquam poterit tandem efficere semper leviorem. Ubi vero dein aqua, sic disposita in sph rulas levisimas sursum evehitur, ibi assiduo bulla se expandet magis, ni agisque , adeoque diu adscendere , inque Atmosphaera haerere poterit : inde adscendere posse in
altitudinem magnam aquae partes cQnstat. Vid. Halleyum in Adh. Britan. 169a. N. I 'a pag. 08. & seq. Septimo , tandem non est alia causa , quaerantam copiam aquae de terra in Aerem evehit quam ventus, quod idem
Eximius Halleyus pulchre docuit, quod variis Experimentis ad stuporemiisque ipse didici. Dum enim cylindrum cupreum aqua plenum tempestati
procello se exponebam, mirabar, quam incredibilis aquae copia parvo tempore difflaretur : quum statim , postquam silebat ventus , parum modo in eodem calore coeli exhalaret. Hinc videtur imbres copiosos ventus excipe re validus : quo lapsam aquam agitet, iterumque in Aera rapiat ; ne sta gnans putrescat, stirpes perdat. Omnes igitur illae causis, dum conspirant simul, satis esticaces, quae aquam semper in Aera, & per eum, mo
Si jam cogitamus hunc Aerem elasticum , aqua saturum , agere in Viventis hominis corpus , in fostile , aut Vegetabile , multas sane , & mira biles valde mutationes praestabit. Si enim cogitamus tenuitatem ejusdem
eximiam , qua dein & valde penetrabilis in parva quaeque spatia habe
tur , dc ubique fere semet insinuatis , accedente mobilitate perpetua , qua semper viget, tum sane, his ad corpora per gravitatem determinata s, infinita effici posse constat. Atqui aqua , per eum distributa , adhuc tanto magis agit, ipsa Aeris mota acta ; nimirum sales , & salina , tum & sa ponacea quoque , quae in corporibus continentur , dissolvit. Quum vero
tales partes quam plurimae in plerisque corporum adsint, atque praecipua quidem in illis agendi instrumenta sint, facillime intelligitis , excitari ope Aeris applicati vires proprias corporum , quatenus pendent a salibus illo rum propriis , saponibusque ; atqui hae sunt praecipuae quidem. Praecipua,
interim mutatio , quam aqua Aeris corporibus conciliat, est volatilitas ejus ope, salibus fixis , aliisque compositis corporibus, conciliata. Res haec omnibus Chemicis olim comperta , confirmata semper. Scilicet sales nativi omnes, igne aperto valde exsiccati, contusi , Aeri expositi in patina vitrea, ibi ab aqua Acris soluti in liquorem , terram ponunt de sale prius non apparentem. Liquor tum salinus hic , terra hac purus , si iterum ex siccatur magno , puroque , igne; dein lusus sal rursum in Aere solvitur , ponet denuo foeces terrestres; dumque haec solutio, δί in spissatio , recipro catur , Omni terra genita semper , qualibet vice ablata , tandem incredibilis copia terrae colligitur ; caeterum nihil apparet remanere : sed alterum illud principium , quod prius huic terrae adhaerens cum illo salem effecerat, crebra hac actione aquae Aeriae ita fuit solutum a sua terra prius adunata , ut seorsum jam existens , penitus fiat volatile , in auras abeuns , neque ullo dein sensuum adjumento unquam iterum percipiendum. Ne lugmiram hancce metamorphosin in solis nativis salibus industria Chemico
rum detexit, sed in fixis etiam vegetantium salibus igne paratis idem de-
vis in Corpore Humano, Vegetante, Possili.
276쪽
texit. Toediosa quippe hac Veratione iidero quoque in terram figentem , .ed principium volatile proruis illi adunatum , resblvuntur. Quae qu1derm opera , satis mirabilia profecto de singularia, alio modo ullo absolvi non postunt, sed sola illa aquae per Aera distributae subtili admodum applica
tione perficiuntur. arS arcana olim habIra , iam magis exercita , lucis multum Arti affundit Chemicae, sed pariter damnosa fuit saepe ipsis. Artificibus 1, dum fastidio laborum discruciati prius, in exitu perdiderunt& rem lsimul, & operam. Qiloties rursum aqua in hoc Aere abundat, interim ventis agitata Vel calore , tum ingentes, subitasque , laxat1ones corporibus producere poterit, quas ignarus miretur. Sed & hinc plurima corpora macerat. Alia agit in fermentationem. Certe putrefactio vera corporum Vix alia causa promovetur magis , quam calidi Aeris humiditate , quae brevissimo temporis spatio penitus ira tabum putrefactum compora eo disposita resolvit. Hinc etiam ex Aere .diu penitus humido , simulque valde calescente , ipsam pestim gigni inter animalia , jam dudum Medici scripsere. Tandem igitur quum solvat sales ita, tum sapones quoque, & salina , omniaque haec simul elevet, deseret, dc applicet, in
sinuetque ad cos mora Obvia ; pater, quod ita vires singulares corporum aliis apponat, sicque actiones exerceat inter corpora qhiae vix aliis de caussis unquam contingerent. Quid enim Ros butyraceus foetidus , descriptus. Act. Britann. Comp. T. II. I I. Quid Pluvia salsa in mari observa ta. Diar. Erudit. 1683. 31. aliud testantur ZHactenus jam Aerem , 5 hemici, satis perpendimus, quatenus ille partes habet elasticas in se , tum & Ignem , dc Aquam. 5ed al1o vocamuria Agite igitur , exploremus, quaenam praeterea corpuscula , praeter haec ipsa , in illo Aere perpetuo obvolitent. Sed hic vix finis habetur : ut enim Terra tota ex Aere cadentia recipit omnia, ita rursum Aer de Terra universa ac cipit. Fitque inter bina haec perpetua quassi omnium revolutio, destillatio astidit a. Enimvero omnes partes , Observatae in Vegetantibus , continenter mutatae , per Atmosphaeram disperguntur. De Spiritibus vegetabilium , asi dua cum fragrantia , ubique, & semper , exhalantibus , atque Acra Opplentibus, nemo Vestrum dubitat. Scitis fusos per Oceani vasta de odoratis stirpibus halitus ostendero auiis , continentem necdum cernen ribus, propinqua litora ; novistis spiritus hos sponte sitiis de corporibus emanare, atque vix , nisi Hausis arctissime vasis , coerceri , conservari posse. Hinc igitur, quidquid odoratorum spirituum unquam in plantis naturae ope naLcitur , omne vero illud in solo Aere tenetur tandem. Unde & mirum noncst, ex Aere cum aqua hos in destinata corpora spiritus deinceps redire, at iste reddere terrae quod acceperat inde prius. Verisime nihil reperimus minus imitabile arti , quam Spiritus fragrantes , cuique stirpi proprios , quos Rectores supra Vocavimus. Hi vero, soluti a tenacitate religantis sulphuris sui, semper evadunt volatiles per Armosphaeram sponte propria Vos cogitate , quam multa hinc , quam pulchra, sequantur quam si hic mirabilis omnium Metempsucholis. Verum , si cogitamus , Vegetantia , idoneam per fermentationem rite
parata, spiritus dare vinosos, ingenti copia , fere immutabiles, sponte
277쪽
exhalantes 3 nonne igitur intelligimus, omnes hos, qui in toto orbe terrarum, ullis temporibus , producti fuerint ex quocunque vegetabili sic fer mentato , tandem exhalavisse in auras: sane jam concipiemus hunc Aerem iterum , ut nubem spirittium vini. Ρrofecto , sive potatur ab hominibus vinum , sive ab aliis animalibus , sive extrinsecus fomenti instar appli cathir , sive condimenti specie, Vel remedii, adhibetur , semper tancem omnes ejusdem spiritus in Aera exhalant, ibidem manent, inde suo tempore recidunt. Quid miri ergo , si fermentatio Vini productrix nunquam Vinum producat sine admisso libere Aere externo 3 an forte sua ad loca dccorpora reaifundit Aer haustos primo spiritus , sicque nunquam deest his iterum generandis ΘTandem & illae Vegetantium partes, quas Ignis in minima quaeque dis cerpens in halitum diffundit volatilem , s Diritiis a Chemicis quoque appellati fuerunt , hi vero integri in Aerem abripiuntur , inque eo ourrant assiduo. Igitur, ut omnia haec Spirituum de Vegetantibus genera , ita δίomnes illorum Aquae semper in altum enituntur. Olea quoque Vegetantium propria , nativa , calore Aeris spontaneo, &rempore, tandem tota aVOlare, constat sive illa suis adhuc in1sta sint coma
positis , sive e X sudantia sponte , vel '& presstu secreta. Pauca scilicet ligna 1 ta sua nectunt olea terrae suae propriae , ut in secula durare queant in Aere aperto. Illa vero Olea Vegetantium , quae Arte Chemica per Ignem eli ciuntur , sive cum aqua illud fieri contingat, sive in sicco , longe volatilio ra , citius quoque avolant. Formant ita pingues in Atmosphaera exhalatio nes , Igni suscipiendo , atque alendo , quam aptistimas : quunm enim pinguia haec adeo jam minutatim divisa, ut fere Alcohol referant, dum voli rant in Acre, certe Igne Dioptrico , vel Catoptrico, qui in Aere nasci posse jam supra demonstratus est , incendi queunt calefacta prius nubium attritu. Omnia sane haec Olea ergo , quae unquam fuere in Vegetabilibus, paucissima quaedam forte exceperitis , in chaos Aerium disperguntur, inde dc suo redeunt, ut aqua , & spiritus , tempore , pinguique irriguo rore intellurem relapsi hanc impraegnant, sicque toties eunt hanc redeuntque viam , perpetua foet ira supplent amissa , statimque deposita iterum Aer recipit. Gae tamen omnia fervente inprimis coelo contingunt. Si enim diu turna coeli ariditas cum calore ingenti & aquam evexerit, & pinguia terrae sursum 1, tum utique primi cum fulmine & tonitru ignes pluviam fundunt longe aliam , acriorem , magis spumantem , quam urente gelu nix lapsa sincerissima. Unde aestiv a pluvia , calidove genita tempore, semper frugifera , ubi frigido tempore vix laeta satis habetur. Si jam Sales respicitis plantarum nativos, acidos , austeros , alcaliciSproximos , saponaceos , crystallisando, fermentando , putrefaciendo , crC- mando , genitos , reperietis omnes hosce tandem avolare citius , tardius, ne uno quidem horum excepto : quum omnia tandem haec corpora , Ubi
omni sua terra figente liberata sunt, in Aerem adscendant. Ιmo vero δί ipsam illam Terram , quae fixum praebet elementum stir pibus , scio tenuitate sua adipisci hanc indolem , ut in sublime rapta avo
let. Quid 3 nonne fuligo , in altissimi camini fastigio de volatili crematae plantae fumo lecta, in destillatione Chemica terram sinceram notabili prae-
278쪽
bet copia Utique cerri inde simus, fumos per Aera libere vagos in i terram In se Uzbere, Per atra deferre, qua itiaversum spar ere. Ne, toe memorem , qui & arenaS Systri, & Lybiae, rnstar undarum rapiunt per Aera , cisa res tue AEthna: per sparia Immensa deseruia P. Quid Vesevi scintillas ultra centum nulliaria per Actem dissipatas. Act. Britania. Comp.
dibilem elevasi senui, fatis spectabiles Plantarum partes. Semina spectatestis plum lappostarum, quae in altillimartim turrium fastigia elata atque terram quamulamcunquC nacta , suas ibidem stirpes propagant : ut Q --t te videre est. Fungos totos fere seminifer: invi la sua sen in, AeriS ope P r Omma drs pellere , quae, idoneum adepta solum , ibi demum
uv. Musco S. Mucdagines , Capillares plantas , Epi phyllos permophoras , Cm at emittunt. Ipse genitalis pulvi culus,
de masculini Salicis floris apicibus excussus, vento delatus In remota ab his arboribuS loca, atque dem , vento quiescente coelo deciduus , falso ha-bὶtus fuerat ignaris pro polline Sulphuris , quam Pluviam deinde Sulphur eam credi m vulgus parabar. Vid. Comp. Act. Britania. T. III. si vero tale& pulvisculi ruberrimo insigniti colore , quidni pluisse sanguinem asseereren Nonne cineres de faucibus ignivomi montis eructati anno Isar, reperti fuere imperti venti delati per spatium centum milliarium. Adh. Brbiania. N. 2I. p. 377 Θ QUIS vero haec miretur ξ quum optimus Philosophus
MarIOrriuS, libro de Motu Aquarum , pag. 33 . observaverit in begrandinem fundente , quod Aer hanc detulerit per quinquaginta milliaria
Gallica. Atque ea quidem dum consideratis mecum , sponte credetis in lanita esse, quae quam maxime mirabilia apparent in Aere, atque ab eo Prod Jcia, qtis modo omnia pendent a Vegetantium per Aera distr1butorum comm 1stione. VExaminemus proxime, an in hoc Aere Animalium quoque partes haereant ξ Utique copiosi, & prorsus singulares unicuique Animalium , Si L, noti Medicis titulo Materiae Perspirabilis Sanctorian , assidiae de corporibus vivis per Acta dissipantur , corporibus adhaerent ;de quibus odori equi canes tam certa sagacitate distinguunt animalia,unde exhalaverunt , perque longissima intervalla prosequuntur. 4uam satur Aer , docet in iiDorbis nimis compertum con-51 dein Excrementa ab Animalibus quibuscunque perpetuo secreta, subito dissipata in Aerem , evanescant ; certo docemur inde, vix pauxillo le-V1s cmeras residuo relicto , omnem illam molem semper in Aera dispergi In fervid1oribus certe loc1s animalium stercora , aperto commIssa Adri , unius diei fervore penitus volatilia redduntur. Imo & in nostra Re, ione minus ritu ante, quam cito consumuntur ipsa fimeta. Urime vero quam Γιto Iponte penitus volatiles factae in auras avolant l
279쪽
Sed majus quid in his observamus : quid enim ξ integra Balaena, animalium vastissimum , a mari forte in litus ejectum , mortuumque , aesti VO, calidissimoque, tempore , nonne brevi pestifera fracedine late loca inficit Z& totum quantum resolvitur in miasmata volitantia , ut ossa modo albentia supersint, caeterum tota mole con Versa in materiem, quae per Aera divagatur penitus i Elephantes, Cameli, Equi, caetera fere omnia anima lia , Dominum post praelia strages, quam numerosa dant toties insepulta cadavera , quae sane omnia putredine dissoluta , volatilia reddita omnia fere sua elementa Aeri immiscent. Hinc sane animalium corpora sponte
sua aeque sepeliuntur in Aere , quam in Terra. Sed illa ipsa, quae subterra conduntur cadavera , ibidem in Volatilem , tenuissimam , materiem , brevi attenuantur , non roduntur Vermibus , quae postea facillime exhalat in Auras de ipsa terra. Omnis igitur materies corporea , quae quondam
constituebat corpora animantum , quae Unquam CXtiterunt, In ACrem ra
pta fuit ; si cadavera urerentur , ilico , sit in campis deserta fuerunt , lentius ; si sepeliebantur, adhuc tardius; attamen tandem eo exhalaVCrunt. Quid ergo miri, si & inde iterum pabulo antiquo congener materia corporibus 1donea alimenta praebeat inde rursum nascituris ξMaxime & juvabit hic rite pensitasse rem quandam , cujus intellectus
a multis nos erroribus liberat. Aio enim deferri per Aera ipsa ova imprae gnata genitali foetura suorum animalium. Demonstravit en1m Nobil1s Re dius , insecta nasci a patre & matre Veneris copula risis , nullo Midem ex
cepto. Paternum semen embryonem primum OVulo materno inserere pro bavit Leeuvventio e ius. Ova haec foeta non excludere suos pullos ostendit Boyleus, nisi in Aere aperto, vivoque. Horum gnarus Omnium, cepi de industria frustum carnis in Alcohole ebulliente detentum aliquamdiu, dein oleo Terebinthinae lucido inunctum , id suspendi tenui de filo , eoque longo , in Aere humido , tepidoque , in loco , ubi nullum animalculum putabatur adesse. Sane scatebat haud ita diu post suspensa caro acaris vivis , exedentibus quidquid supererat succtilenti in hac carne. Utique haud potuere OVula, unde enata sunt haec animalcula , pervenire nisi devecta per Aerem, in quo suspensa caro fuerat. Quam dolent Agricolae, dum tepente Vere , venti quidam inci Vibili celeritate arbores inficiunt numero carentibus vermiculis , qui ex invisibilibus Ovulis quasi momento enascuntur ξ Sed audite rem longe magis notabilem. Apud Nigritas dictos pluviae cadunt quam creberrimae, quae gelidi frigoris sensu horripulationis tre mores incutiunt. Guttae labentes hujus pluviae amplae sunt , pollicem sua diametro aequant. Si cutim attingunt, erodunt hanc, si in vestibus vero haerent , vivos vermes gignunt, & tineas. Ach Lips. Suppl. T. L p. 4as. Alia id genus multa praesto sunt : haec vero sufficiant Chemicis ; quo intel
ligant , mira , de nova , animal cul a , quae subinde nascuntiar in corpori bus , quae si forte eo tractant tempore , Ortum suum debere ovialis , ita per Acra liquidum allatas, non autem virtuti Chemicarum rerum , artium que. Semper igitur memores sunto naturae Aeris , ejusque maxime mira
bilis foeturae , priusquam aliis de causis ortum talium deducant. Sed N Me dicis haud milius, Physicisque, haec utilissima est, dc apprime necessaria, cognitio,
Imo tota sere corpora horum αAtque eorum ova coecundae
280쪽
I s o I a Transeamus ergo nos , quibus non licet esse nimiis ad haec , ad Fostilia. Vi ce & deprehendi certus sum. Fossilia , cogitatis
in Aeret id vero Delphinum sylvis , aetheri Cervos , appingere t d date operam dicturo , quaeso , dein ipsi judicate.
Pi in , siles . . An non Sales quicunque fossiles , ut fuerint fixissimi, si solvuntur aqua , inpii mas 1lla , quae de Aere ab iis attrahitur ; deinde vero diuturno tempore calore putrefactionis digeruntur ; tum postea destillationi fortissimae exponuntur ; hinc quoad residuum fixum Igne aperto , validoque , calci nantur; iterum Aere solvuntur; tandem sic in auras abeunt 3 ultra seculum est, quod magnus Chemicus haec vera scripsit. Qtud memorem destit lationes horum cum arena, bolo , lateribus contritis , terra figulina , dctabacaria, in summo igne factas i nonne myriades librarum talium salium quotannis hac arte in fumos acidos , volatiles , spiritus dici Os , convertunt Chemicit nonne toties ipse hinc Aer evadit venenatus Θ nonne corpora tali Aeri exposita perdantur ξ sola , simplexque , olei Vitrioli, olei A luminis, aut Sulphuris per campanam admistio ad salem Gemmae , salem Marinum,
Nitrum V e , unico temporis momento, fixissimos hos sales convertit in f mos tam volatiles , ut vix queant coerceri, quibus mox usque adeo totus
Aer imbuitur , ut per spatia lata undique hos sales deferat. Sed modi sunt Infinita, quibus ha c ita fiunt. Ante Glauberi industriam latebat mirabilis haec ars ita mutandi sales. Sed quis mortalium definiat, quot vel hodie in
natura modi lateant, quibus similis de fixo in volatile conversio contingat 3 Halitus sane circa fodinas toties lethales , ut impune nullum animal eos hauriat, satis evincunt, sales a natura ipsa sic per Aera dispergi ; adeoque secretos ibidem modos latitare , quibus eadem haec perficiuntur opera. Verum interim est , tantum in plagis certis telluris haec fieri , ubi scilicet talis abundat mater1es , ubi illa adsunt modi, quibus haec peragi queunt. Sed & pariter certum habetur , quod etiam vapores hi salini tantum in de finitani, nec magnam , altitudinem in Aerem eleventur. Hinc & Adepti olim dixerunt, esse Aerem divisum in strata quaedam distincta , quorum
stingula continerent certum genus exhalationum , atqUC Vaporum. Itaque
constat, aquam , calorem , digestiones , solutionem , exsiccationes, destit lationes , calcinationes , combustiones , permis bonem , adunationem, se parationem , efficere , ut fixi sales fossiles evadant volatiles, ipsi adeo misceantur Acri.
oesti si ipsus Hae autem in fossilibus Sulphura appellantur : quoties Igne comburuntur , tota abripiuntur in Adrem , inque illo mista evanescunt: dum salina acida pars in suffocantem halitum , Oleos a vi flammae attenuata in Vaporem invisibilem , vel in vaporem fuliginosum nigrum transit. Certe vix quidquam de his in terra manet residus. Ipsum vero Sulphur , solum , per calorem in Pollinem impalpabilem , per Aera vagum abripitur. Quando vero aliis m1scetur additis corporibus , tum saepe m1rabiliter evadit volatile. Observavere Chemici plurimos modos , quibus natura , Vel ars , ita mutat Sulphura, ut avolent in Atmosphaeram , secumque rapiant alia. Oriuntur quandoque fami olidi, pingues , sumo cantes , in fodinis , satis que crebro fossores infestant, ad quos illata candelae accensae flamma in ςens subito incendium excitat, extremo cum periculo. Arsenica , Auri-
